Capitulum 10
Numérotation du verset
Ios. 10,1
Que cum audisset Adonisedech rex Hierusalem quod scilicet cepisset Iosue Hai et subvertisset eam, sicut enim fecerat Hiericho et regi eius, sic fecit Hai et regi eius1
1 eius] illius
Weber
et quod transfugissent Gabaonite ad Israel et essent2 federati eorum
2 essent] eeut
cacogr. Rusch
Numérotation du verset
Ios. 10,2
timuit valde. Urbs enim magna erat Gabaon et una regalium civitatum et maior oppido Hai omnesque bellatores eius fortissimi.
Numérotation du verset
Ios. 10,3
Misit ergo Adonisedech rex Hierusalem ad Otham3
3 Otham
Edmaior.
(
F
) Ω
JM] Ocham ΦA ΩS, Oham
Cor3
(Hier. et hebr. ... vel Heham al. Ocham quod idem est sicut Choreb et Hereb)
Clementina Weber
regem Hebron et ad Pharam regem Ierimoth4 ad Iaphie quoque regem Lachis et ad Dabir regem Eglon dicens:
4 Ierimoth
Rusch
] Hieremoth
Weber
Numérotation du verset
Ios. 10,4
Ascendite ad me et ferte presidium ut expugnemus Gabaon quare transfugerit ad Iosue et filios Israel.
Numérotation du verset
Ios. 10,5
Congregati ergo5 ascenderunt quinque reges Amorreorum rex Hierusalem rex Hebron rex Ierimoth6 rex Lachis rex Eglon, simul cum exercitibus suis et castrametati sunt circa Gabaon oppugnantes eam.
5 ergo] igitur
Weber
|
6 Ierimoth
Rusch
] Hieremoth
Weber
|
Numérotation du verset
Ios. 10,6
Habitatores autem Gabaon urbis obsesse miserunt ad Iosue qui tunc morabatur in castris apud Galgalam et dixerunt ei: Ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum. Ascende cito et libera nos ferque presidium. Convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorreorum qui habitant in montanis.
Numérotation du verset
Ios. 10,7
Ascenditque Iosue de Galgalis et omnis exercitus bellatorum cum eo viri fortissimi.
Numérotation du verset
Ios. 10,8
Dixitque Dominus ad Iosue: Ne timeas eos. In manus enim tuas tradidi illos. Nullus enim ex eis tibi7 resistere poterit.
7 enim]
om. Weber
| ex eis - tibi]
inv. Weber
Numérotation du verset
Ios. 10,9
Irruitque ita8 Iosue super eos repente tota nocte ascendens9 de Galgalis.
8 Irruitque ita] Irruit itaque
Weber
|
9 n. a.]
inv. Weber
|
Numérotation du verset
Ios. 10,10
Et conturbavit eos Dominus a facie Israel conturbavitque10
10 conturbavitque] contrivitque
Weber
plaga magna in Gabaon ac persecutus est eos11 per viam ascensus Bethoron et percussit usque ad Azecha12 et Maceda.
11 eos]
om. Weber
|
12 ad Azecha] Azeca
Weber
|
Numérotation du verset
Ios. 10,11
Cumque fugerent filios Israel et essent in descensu Bethoron Dominus misit super eos lapides magnos de celo usque ad Azecha13 et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis quam quos gladio percusserant filii Israel.
13 ad Azecha] Azeca
Weber
Numérotation du verset
Ios. 10,12
Tunc locutus est Iosue Domino in die qua tradidit Amorreum in conspectu filiorum Israel dixitque coram eis: Sol contra Gabaon ne movearis et luna contra vallem Ahialon14
14 Ahialon
Weber
; cf.
Glossa ordinaria
(1Rg. / 1Sm. 14, 31)] Hailon ΩJ, Haylon
Rusch
]
Numérotation du verset
Ios. 10,13
Steteruntque sol
et luna
donec ulcisceretur se gens de inimicis suis.
Nonne scriptum est hoc in libro Iustorum: stetit itaque sol
in medio celi
et non festinavit occumbere spatio unius diei.
Numérotation du verset
Ios. 10,14
Non fuit antea nec15 postea tam longa dies obediente Domino voci hominis et pugnante pro Israel.
15 antea nec] ante et
Weber
Numérotation du verset
Ios. 10,15
Reversusque est Iosue cum omni Israel in castra Galgale
Numérotation du verset
Ios. 10,16
Fugerant enim quinque reges
et se absconderant in spelunca urbis Maceda.
Numérotation du verset
Ios. 10,17
Nuntiatumque est Iosue
quod inventi essent quinque reges latentes in spelunca urbis16 Maceda.
16 urbis]
om. Weber
Numérotation du verset
Ios. 10,18
Qui precepit sociis et ait: Volvite saxa ingentia ad os spelunce et ponite viros industrios qui clausos custodiant.
Numérotation du verset
Ios. 10,19
Vos autem nolite stare sed persequimini hostes
et extremos quosque fugientium cedite. Ne dimittatis eos urbium suarum intrare presidia quos tradidit Dominus Deus vester17 in manus vestras.
17 vester]
om. Weber
Numérotation du verset
Ios. 10,20
Cesis ergo18 adversariis plaga magna et usque ad internicionem pene consumptis, hii qui Israel effugere potuerunt ingressi sunt civitates munitas.
18 ergo] igitur
Weber
Numérotation du verset
Ios. 10,21
Reversusque est omnis exercitus
ad Iosue in Maceda ubi tunc erant castra sani et integro numero
Nullusque contra filios Israel mutire ausus est.
Numérotation du verset
Ios. 10,22
Precepitque Iosue dicens: Aperite os spelunce et producite ad me quinque reges qui in ea latitant.
Numérotation du verset
Ios. 10,23
Fecerunt ministri ut sibi fuerat imperatum et adduxerunt19 ad eum quinque reges de spelunca regem Hierusalem, regem Hebron, regem Ierimoth20 regem Lachis, regem Eglon.
19 adduxerunt] eduxerunt
Weber
|
20 Ierimoth]
scrips.,
Hierimoth
Rusch
Hieremoth
Weber
|
Numérotation du verset
Ios. 10,24
Cumque educti essent ad eum vocavit omnes viros Israel
et ait ad principes
exercitus
qui secum erant:
Ite et ponite pedes super colla
regum istorum.
Qui cum perrexissent et subiectorum colla pedibus21 calcarent
21 c. p.]
inv. Weber
Numérotation du verset
Ios. 10,25
rursum ait ad eos:
Nolite timere nec paveatis, confortamini et estote robusti. Sic enim faciet Dominus cunctis hostibus
vestris adversum quos dimicabitis22.
22 dimicabitis] dimicabis
Weber
Numérotation du verset
Ios. 10,26
Percussitque Iosue
et interfecit eos
atque suspendit super quinque stipites
fueruntque suspensi usque ad vesperam23.
23 vesperam] vesperum
Weber
Numérotation du verset
Ios. 10,27
Cumque occumberet sol, precepit sociis ut deponerent eos de patibulis, qui depositos proiecerunt in speluncam in qua latuerant et posuerunt super os eius saxa ingentia que permanent usque in presens.
Numérotation du verset
Ios. 10,28
Eodem die Macedam quoque cepit Iosue et percussit in ore gladii regemque illius interfecit et omnes habitatores eius. Non dimisit in ea saltem parvas reliquias. Fecitque regi Maceda sicut fecerat regi Hiericho.
Numérotation du verset
Ios. 10,29
Transivit autem24 cum omni Israel de Maceda in Lebna et pugnabat contra eam
24 autem]
om. Weber
Numérotation du verset
Ios. 10,30
quam tradidit Dominus cum rege suo in manu Israel. Percusseruntque urbem in ore gladii et omnes habitatores eius. Non dimiserunt in ea ullas reliquias feceruntque regi Lebna sicut fecerant regi Hiericho.
Numérotation du verset
Ios. 10,31
De Lebna transivit in Lachis cum omni Israel25 et exercitu per gyrum disposito oppugnabat eam
25 cum... Israel Ω
JS
Rusch Clementina
]
om.
Ω
M...
Ed1530 Weber
Numérotation du verset
Ios. 10,32
tradiditque Dominus Lachis in manus filiorum26 Israel et cepit eam die altero atque percussit in ore gladii omnemque animam que fuerat in ea sicut fecerat Lebna.
26 manus filiorum] manu
Weber
Numérotation du verset
Ios. 10,33
Eo tempore ascendit Hiram rex Gazer ut auxiliaretur Lachis quem percussit Iosue cum omni populo eius usque ad internicionem.
Numérotation du verset
Ios. 10,34
Transivitque de Lachis in Eglon et circumdedit
Numérotation du verset
Ios. 10,35
atque expugnavit eam eadem die percussitque in ore gladii omnes animas que erant in ea iuxta omnia que fecerat Lachis.
Numérotation du verset
Ios. 10,36
Ascendit quoque cum omni Israel27 de Eglon in Hebron
27 Israel] Israele
Weber
et pugnavit contra eam.
Numérotation du verset
Ios. 10,37
Cepitque et percussit
in ore gladii
regem quoque eius et omnia oppida regionis illius universasque animas que in ea fuerant commorate. Non reliquit in ea ullas reliquias. Sicut fecerat Eglon sic fecit et Hebron cuncta que in ea reperit consumens gladio.
Numérotation du verset
Ios. 10,38
Inde reversus in Dabir
Numérotation du verset
Ios. 10,39
cepit eam atque vastavit, regem quoque eius atque28 omnia per circuitum oppida percussit in ore gladii. Non dimisit in ea ullas reliquias sicut fecerat Hebron et Lebna et regibus earum, sic fecit Dabir et regi illius.
28 atque] et
Weber
Numérotation du verset
Ios. 10,40
Percussit itaque Iosue omnem terram montanam et meridianam atque campestrem et Aseroth29
29 Aseroth
Edmaior.
(
O
)
Rusch
] Asedoth ΩJ
Cor3
(hebr. antiq.)
Weber
, Asedoch ΠC ΦV ΨB, Sedeth Ω
M
cum regibus suis. Non dimisit in ea ullas reliquias sed omne quod spirare poterat interfecit sicut preceperat ei Dominus Deus Israel
Numérotation du verset
Ios. 10,41
a Cadesbarne usque Gazam. Omnem terram Gosen usque Gabaon
Numérotation du verset
Ios. 10,42
universosque30 reges et regiones eorum uno impetu cepit31 atque vastavit. Dominus enim Deus Israel pugnavit32 pro eo.
30 universosque] universos
Weber
|
31 i. c.]
inv. Weber
|
32 pugnavit] pugnabat
Weber
|
Numérotation du verset
Ios. 10,43
Reversusque est cum omni Israel33
ad locum castrorum in Galgala.
33 Israel] Israele
Weber
Capitulum 10
Numérotation du verset
Ios. 10,1
marg.|
{i}
Que cum audisset]
In hoc capitulo agitur principaliter de quinque Regibus suspensis. Adonisedech Rex Hierusalem cum audisset Gabaonitas confederatos cum Israel, timuit valde, et vocavit quatuor reges Amorrheorum, qui obsederunt Gabaon. Obsessi autem miserunt ad Iosue, ut venirent, et liberaret eos. Qui collecto exercitu repente irruit super hostes, qui conversi sunt in fugam. Videns autem Iosue Solem occidere, clamavit : Sol contra Gabaon sta, et Luna contra vallem Aialon. Et steterunt Sol, et Luna spatio unius diei. Quinque vero reges absconderunt se in spelunca, et precepit Iosue saxum grande advolvi ad os spelunce. Et redeunte exercitu cesis hostibus, educti sunt, et suspensi. Vespere autem depositi, proiecti sunt in speluncam illam, unde extracti fuerunt. Eadem die percussit Iosue Maceda, et regem eius, et multas alias civitates cepit, et reversus est cum omni Israel in locum suum, scilicet Galgala.
marg.|
{k}
Adonisedech]
Alia littera Adonibezech.
marg.|
{l}
Essent federati eorum]
id est socii eorum effecti federe.
marg.|
{m}
Urbs enim]
Interpositio est, que ostendit, quod iurare timuit. Gabaon enim urbs magna, et potens erat.
marg.|
{o}
Misit]
etc. in litteris, vel per nuntios.
marg.|
{b}
Quare]
id est ideo.
marg.|
{d}
Quinque reges Amorrheorum]
ergo Rex Hierusalem fuit Rex Amorrheus, quod falsum est, immo Iebuseorum. Solutio : Amorrheus quandoque est nomen commune ad omnes populos illius terre, et sic accipitur hic. Quandoque speciale ad unum populum de septem, quos expulerunt filii Israel.
marg.|
{h}
Dixit]
etc. id est Angelus in persona Domini.
marg.|
{i}
Tradidi]
iam in prescientia. Vel tradidi, id est tradam.
marg.|
{l}
Per viam]
etc. id est per viam, qua ascenditur in Bethoron.
marg.|
{m}
Lapides magnos]
grandinis.
marg.|
{o}
Quos gladio percusserant]
Simile 2Rg. 18.b. in fuga Absalon, ubi dicitur, quod plures saltus interfecit, vel consumpserat, quam gladius.
marg.|
{q}
Et luna]
etc. ut soli respondeat, ut sine confusione temporis prolongetur dies, quasi dicat Sol, et Luna stent fixa in locis suis, ne superveniat nox, cuius beneficio valeant hostes effugere.
marg.|
{s}
In libro iustorum]
quem liber Paralipom, iustorum dicitur : alii quod liber Prophetarum dicitur iustorum. Unde in cantico Habacuc agitur de hoc ibi : Sol, et Luna steterunt.
marg.|
{t}
Unius diei]
Tantum enim protelata est illa dies.
marg.|
{u}
Non fuit]
etc. Nam sub Ezechia decem hore tantum addite sunt diei, hic autem unus dies.
marg.|
{x}
Obediente]
etc. vel dic : Planior littera, quia ipsa dies obedivit homini, et pro homine pugnavit. Unde Sap. 16.d. Creatura tua tibi factori deserviens exardescit in tormentum adversus iniustos.
marg.|
{y}
Extremos]
id est ultimos.
marg.|
{z}
Ibi tunc]
etc. id est ubi.
marg.|
{b} a
Mutire ausus est]
Septuaginta habent, nullus mutiit in lingua sua, id est nemo se iactavit de victoria sua, scientes, quia Iesus est, qui vincit. Ita dicit <Glossa> interlinearis
marg.|
{a}
Δ
Atque omnia]
que, supple, sunt cum Regibus suis, id est qui sibi venerant in auxilium.
marg.|
{b}
Uno impetu cepit]
antequam ad castra sua rediret in Galgalis.
Numérotation du verset
Ios. 10,moraliter
marg.|
Moraliter {k}
Adonisedech]
interpretatur fulgurans, et significat diabolum, qui dolet, quando audit amatores mundi, qui per Gabaonitas significantur, confugere ad Iesum. Et suscitat quinque reges adversus eos, id est quinque sensus corporis, de quibus Ecclesiast. 10.c. Ve terre, cuius Rex puer est, et cuius principes mane comedunt. Is. 3.a. Dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis, et corruet populus.
marg.|
{n}
Omnes bellatores]
etc. Isti sunt Prelati, qui debent esse fortes ad resistendum, fortiores ad implendum preceptum, fortissimi ad faciendum consilia. Ct. 3.c. En lectulum Salomonis ambiunt sexaginta fortes ex fortissimis Israel, omnes tenentes gladios, et ad bellandum fortissimi.
marg.|
{b}
Expugnemus Gabaon]
Gabaon interpretatur vallis mestitie.
marg.|
{c}
Transfugerit ad Iosue]
Adamantius : Sciat, qui Iesu expetit amicitias, multorum inimicitias tolerare. Unde 2Tim.3.d. Omnes, qui pie volunt vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur. Eccles. 2.a. Fili, accedens ad servitutem, etc. Item Adamantius. Licet ultimus in Ecclesia sis meritis, hoc ipso tamen quod pertinens ad Iesum, impugnaris a quinque Regibus, sed adest Iesus, qui non solum auxilium prestat, sed et diem producit. Unde 1Cor. 10.c. Fidelis est Deus, qui non patitur, etc.
marg.|
{1.
185rb} {d}
Quinque reges]
quinque sensus corporis sunt, qui dicuntur Amorrhei, id est amaricantes, quia faventes eis ducunt ad amaritudinem inferni.
marg.|
{e}
Miserunt ad Iosue]
quia qui taliter impugnantur, non habent refugium nisi ad Christum. Unde 2Par. 20.c. Cum ignoremus, quid agere debeamus, hoc solum residui, vel refugii habemus, ut ad te oculos levemus, dicit Iosaphat. Sed plerique cum tentantur, vel aliter tribulantur, potius ad consolationem hominum, quam Christi confugiunt, et ideo sepe utraque carent. Dicit enim Beatus BERNARDUS Delicata est divina consolatio, et non recipit alienam. Nuntius, qui mittitur, est oratio humilis. Unde Ps. 87. Intret oratio mea in conspectu tuo. GLOSSA Mire virtutis est oratio, que quasi quedam persona ad Deum intrat, et ibi mandatum peragit, quo caro pervenire nequit.
marg.|
{f}
In montanis]
id est in superbis. Iob. 41.d. Ipse est Rex super omnes filios superbie.
marg.|
{g}
Iosue de Galgalis]
Galgalis, collis preputiorum, vel collis circumcisionis dicitur. Iosue ascendit de Galgalis, id est Christus de Iudeis, et Gentibus.
marg.|
{h}
Dominus]
etc. id est pater ad filium.
marg.|
{k}
Tota nocte]
Sic nos de nocte debemus irruere super hostes orando. Multum enim valet nocturna oratio, sicut dicitur super illud : Memor fui nocte nominis tui, Domine. Et alibi : In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum eius.
marg.|
{n}
Multo plures lapidibus]
Per lapides intelligitur dura predicantium increpatio. Per gladium splendens, et limata predicatio. Et multo plures corriguntur dura increpatione, quam polita predicatione. Sed nota quod dicuntur lapides de celo mitti, quia nisi predicator celum fuerit, stellatus virtutibus, altus vita, clarus scientia, concavus humilitate, increpatio sua plus nocet, quam iuvat. Vel lapides grandinis, sunt infirmitates immisse a Domino. Et plures convertuntur ad Dominum per infirmitatem, quam per predicationem. Ps. 15. Multiplicate sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt.
marg.|
{p}
Sol contra Gabaon]
Gabaon interpretatur vallis miserie, vel proclivium iniquitatis. Sol est ergo contra Gabaon, quando peccator in valle miserie constitutus, calore Solis iustitie tactus, rogat ut a proclivio peccatorum revocetur.
marg.|
{r}
Aialon]
interpretatur ubi sunt ursi. Vallis ergo Aialon, est vallis huius seculi nequam, ubi sunt ursi, id est {1.
185va} luxuriosi. Contra tales rogatur Luna non moveri, id est Ecclesia, quia per sacramenta Ecclesie possunt omnes de valle luxurie ad montem continentie (orante Iosue) transire. Unde 1Rg. 17.d. dicit David, Leonem, et ursum interfeci. Per leonem superbia, per ursum, luxuria designatur.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ios. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 11/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=08&chapitre=08_10)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ios. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 11/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=08&chapitre=08_10)
Notes :