Hugo de Sancto Caro

Capitulum 23

Numérotation du verset Ios. 23,1 

Evoluto1 autem multo tempore postquam pacem dederat Dominus2 Israeli subiectis in gyro nationibus universis et Iosue iam longevo et persenilis etatis,
1 Evoluto] Avoluto propter mendosam rubricam Rusch ( facsim. ) |
2 d. D.] inv. Weber |
Numérotation du verset Ios. 23,2 

postquam diviserat terram filiis3 Israel secundum quod Dominus imperaverat4, vocavit Iosue omnem Israelem maioresque natu et principes ac duces ac5 magistros dixitque ad eos: Ego senui et progressioris etatis sum,
3 filiis] filii ΨM, om. ΦP |
4 postquam... imperaverat ΦP² Ψ (... imperarat ΨBF*) Rusch ] om. cett. ΩL Weber |
5 ac] et Weber |
Numérotation du verset Ios. 23,3 

vosque cernitis omnia que fecerit Dominus Deus vester cunctis per circuitum nationibus quomodo pro vobis ipse pugnaverit.
Numérotation du verset Ios. 23,4 

Et nunc quia vobis sorte divisit omnem terram ab orientali parte Iordanis usque ad mare Magnum multeque adhuc supersunt nationes,
Numérotation du verset Ios. 23,5 

Dominus Deus vester disperdet eas et auferet a facie vestra et possidebitis terram sicut vobis pollicitus est.
Numérotation du verset Ios. 23,6 

Tantum confortamini et estote solliciti ut custodiatis cuncta que scripta sunt in volumine legis Moysi et non declinetis ab eis neque6 ad dextram neque7 ad sinistram
6 neque] nec Weber |
7 neque] nec Weber |
Numérotation du verset Ios. 23,7 

ne postquam intraveritis ad gentes que inter vos future sunt iuretis in nomine deorum earum et serviatis eis et adoretis illos
Numérotation du verset Ios. 23,8 

sed adhereatis Domino Deo vestro quod fecistis usque in diem hanc.
Numérotation du verset Ios. 23,9 

Et tunc auferet Dominus Deus8 in conspectu vestro gentes magnas et robustissimas et nullus vobis resistere poterit.
8 Deus] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 23,10 

Unus e vobis persequetur hostium mille viros quia Dominus Deus vester pro vobis ipse pugnabit sicut pollicitus est.
Numérotation du verset Ios. 23,11 

Hoc tantum diligentissime precavete ut diligatis Dominum Deum vestrum.
Numérotation du verset Ios. 23,12 

Quod si volueritis gentium harum que inter vos habitant erroribus adherere et cum eis miscere conubia atque amicitias copulare
Numérotation du verset Ios. 23,13 

iam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram sed erunt9 vobis in foveam ac laqueum et offendiculum ex latere vestro et sudes in oculis vestris donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima quam tradidit vobis.
9 erunt] sint Weber
Numérotation du verset Ios. 23,14 

En ego hodie ingrediar viam universe terre et toto animo cognoscetis quod de omnibus verbis que se Dominus prestiturum10 vobis11 esse pollicitus est unum non preterierit in cassum.
10 prestiturum M ² Ω Rusch Ed1530 Clementina ] prestaturum Weber |
11 vobis ΣTO Cor2 (hebr. antiq.) Ω Rusch Ed1530 Clementina ] nobis Weber |
Numérotation du verset Ios. 23,15 

Sicut ergo implevit opere quod promisit et prospera cuncta venerunt sic adducet super vos quicquid malorum comminatus est donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima quam tradidit vobis
Numérotation du verset Ios. 23,16 

eo quod preterieritis pactum Domini Dei vestri quod pepigit vobiscum et servieritis diis alienis et adoraveritis eos. Cito atque velociter consurget in vos furor Domini et auferemini ab hac terra12 optima quam tradidit vobis.
12 ab hac terra] de t. h. Weber

Capitulum 23

Numérotation du verset Ios. 23,1 
marg.| {1. 194ra} a Evoluto autem multo tempore] In hoc capitulo agitur de federe, quod statuit populus ad Dominum. Appropinquante enim morte Iosue congregavit populum in Silo, adiuravitque eum, ut Domino adhereret. Quo respondente : Domino serviemus, et ab eo non recedemus, erexit lapidem pergrandem subter quercum, que erat ante tabernaculum, in testimonium initi federis, effuditque aquam super terram. Mos enim fuit gentibus in signum, et robur initi federis effundere sanguinem suillum, quasi dicat sic effundetur sanguis illius, qui violaverit hoc fedus. Hebrei vero aquam effundentes, atrociorem penam indicabant in violatorem federis initi. Alii enim liquores non effunduntur, quin aliquod vestigium, vel saporis, vel coloris in vase remaneat, sola aqua prorsus effunditur. Et ideo Hebrei federe inito cum Domino, aquam fundebant, quasi dicat Non solum violator huius federis peribit, sicut fit in aliis federibus, sed tota progenies peribit cum eo, ut nullum vestigium eius appareat super terram. Et scripsit verba hec Iosue in volumine isto, et post hoc mortuus est, centum, et decem annorum existens. Quadragintaquatuor enim annorum erat quando venit cum Moyse, et quadraginta annis servivit ei in deserto. Ex quo colligitur, quod vigintisex annis rexit populum trans Iordanem : Et sepelivit eum populus in Thamnathsare civitate sua in monte Ephraim. Eleazar quoque mortuus est, et sepultus in Gabaa : Cui successit Phinees filius eius in sacerdotium.
marg.| {b} Subiecit] etc. id est gentibus, que dicuntur nationes, quia tales sunt ut nascuntur, non signati caractere circumcisionis, ut Iudei, non loti aqua baptismatis, ut Christiani.
marg.| {c} Persenilis] etc. id est valde sene, et fracto.
marg.| {d} Iuretis in nomine] etc. exhibentes eis reverentiam.
marg.| {e} Quod fecistis] etc. Hoc falsum videtur, quia Nm. 25.a. legitur, quod initiati sunt Beelphegor. Solutio : Iam penituerant. Unde pro non facto habebatur, iuxta illud Ez. 18. Quacumque hora ingemuerit {1. 194rb} peccator, etc. Vel non isti, sed patres eorum initiati Beelphegor.
marg.| {f} En ego hodie] etc. AUGUSTINUS ponit translationem Septuaginta, que dicit : Ego autem recurro viam, sicut et omnes, qui sunt super terram. In interpretatione, que est ex Hebreo invenimus, ingredior viam. Ita ergo accipiendum est, quod Septuaginta dixerunt : Recurro, sicut dictum est homini. Gn. 3.d. Donec revertaris in terram, unde sumptus es, ut secundum corpus intelligatur : Secundum animam vero, si voluerimus accipere sicut in Eccles. ultim. c. scriptum est : Et spiritus revertetur ad Deum, qui dedit eum, non arbitror de omnibus posse dici, sed de his, qui sic vixerunt, ut ad Deum redire mereantur, tamquam ad auctorem, a quo creati sunt : Ita AUGUSTINUS dicit in GLOSSA
marg.| {g} Incassum] Nullum enim verbum Deo adhuc cassatum erat, tamen nondum omnia adimpleta, sed implerentur, nisi peccata eorum impedissent.
marg.| {g} Sicut ergo implevit] in parte scilicet.
marg.| {h} Comminatus est] Dt. 27.c.
marg.| {i} Consurget in vos] id est contra vos.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ios. Capitulum 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=08&chapitre=08_23)

Notes :