Hugo de Sancto Caro

Capitulum 11

Numérotation du verset Ios. 11,1 

Que cum audisset Iabin
rex Asor
misit ad Iobab regem Madan1 et ad regem Semeron2 atque ad regem Acsaph
1 Madan] Madon Weber |
2 Semeron ΩSJ Rusch Clementina ] Someron Weber ; Simeon cum Glossa ordinaria marg. ( Rusch, facsim., p. 449a in calce ) Ω M. “Ieronimus, antiqui hebr.: SEMERON sed glossa exponit SYMEON et est secundum aliam translationem quam ponit Origenes” add. marg. ΩJ cum Correctorio Hugonis O. P. |
Numérotation du verset Ios. 11,2 

ad reges quoque aquilonis qui habitabant in montanis
et in planitie
contra meridiem Ceneroth3 in campestribus
3 Ceneroth] Cheneroth Weber
quoque et4 regionibus Dor
4 et] + in Weber
iuxta mare
Numérotation du verset Ios. 11,3 

Chananeum quoque5 ab oriente et occidente
5 Chananeumque quoque] Chananeumque Weber
et Amorreum
atque Etheum ac Pherezeum et Iebuseum in montanis Eveum quoque qui habitabat ad radices Hermon in terra Masphe.
Numérotation du verset Ios. 11,4 

Egressique sunt omnes cum turmis suis populus multus nimis sicut arena que est in litore maris equi quoque et currus immense multitudinis.
Numérotation du verset Ios. 11,5 

Conveneruntque omnes reges isti in unum ad aquas Merom ut pugnarent contra Israel.
Numérotation du verset Ios. 11,6 

Dixitque Dominus ad Iosue: Ne timeas eos. Cras enim,
hac eadem hora, ego tradam omnes istos vulnerandos in conspectu Israel. Equos eorum subnervabis et currus igne combures.
Numérotation du verset Ios. 11,7 

Venitque Iosue et omnis exercitus eius6 cum eo adversus7 illos ad aquas Merom subito et irruerunt super eos
6 eius] om. Weber |
7 adversus] adversum Weber |
Numérotation du verset Ios. 11,8 

tradiditque illos Dominus in manus8 Israel. Qui percusserunt eos et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam et aquas Masserephot9 campumque Masphe qui est ad orientalem illius partem. Itaque10 percussit omnes ut nullas ex eis dimitteret11 reliquias.
8 manus] manu Weber |
9 M.] Maserefoth Weber |
10 Itaque] Ita Weber |
11 ex eis - d.] inv. Weber |
Numérotation du verset Ios. 11,9 

Fecitque12 sicut preceperat ei Dominus, equos eorum subnervavit currusque combussit igni13.
12 Fecitque Edmaior. ( L Φ P Ψ ) Ω Rusch Ed1530 Clementina ] Fecit Weber |
13 igni Edmaior. (L) Rusch Ed1530 Clementina (1593 1598)] om. Weber Clementina (1592) |
Numérotation du verset Ios. 11,10 

reversusque statim cepit Asor et regem eius percussit gladio. Asor enim antiquitus inter omnia regna hec principatum tenebat.
Numérotation du verset Ios. 11,11 

Percussitque omnes animas que ibidem morabantur. Non dimisit in ea ullas reliquias
sed usque ad internicionem universa vastavit ipsamque urbem peremit14 incendio
14 peremit Φ Ω JS Rusch Clementina ] permisit Cava... Ω M Ed1530 Weber
Numérotation du verset Ios. 11,12 

et omnes per circuitum15* civitates
15 circuitum] circumitum Rusch (hapax)
Reges quoque16 earum cepit percussit atque delevit
16 R. quoque] regesque Weber
sicut preceperat ei Moyses famulus Domini.
Numérotation du verset Ios. 11,13 

Absque urbibus que erant in collibus et in tumulis site ceteras succendit Israel unam tantum Asor munitissimam flamma consumpsit.
Numérotation du verset Ios. 11,14 

Omnemque predam istarum urbium ac iumenta diviserunt sibi filii Israel cunctis hominibus interfectis.
Numérotation du verset Ios. 11,15 

Sicut preceperat Dominus Moysi servo suo, ita precepit Moyses Iosue et ille universa complevit.
Non preteriit de universis mandatis nec17 unum quidem verbum quod iusserat Dominus Moysi.
17 nec] ne Weber
Numérotation du verset Ios. 11,16 

Cepit itaque Iosue omnem terram montanam et meridianam terramque Gosen et planitiem et occidentalem plagam montemque Israel et campestria eius
Numérotation du verset Ios. 11,17 

et partem montis que ascendit Seir usque Baalgad per planitiem Libani subter montem Hermon. Omnes reges eorum
cepit, percussit et18 occidit.
18 et] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 11,18 

Multo tempore pugnavit Iosue contra reges istos.
Numérotation du verset Ios. 11,19 

Non fuit civitas que se non traderet filiis Israel preter Eveum qui habitabat in Gabaon. Omnes enim19 bellando cepit.
19 enim] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 11,20 

Domini enim sententie fuerat ut indurarentur corda eorum et pugnarent contra eos20 et caderent et non mererentur ullam clementiam ac perirent sicut preceperat Dominus Moysi.
20 eos] Israel Weber
Numérotation du verset Ios. 11,21 

In tempore illo venit Iosue et interfecit Enachim de montanis Hebron et Dabir et Anab et de omni monte Iuda et Israel urbesque eorum delevit.
Numérotation du verset Ios. 11,22 

Non reliquit ullum de stirpe Enachim in terra filiorum Israel absque civitatibus Gaza et Geth et Azoto in quibus solis relicti sunt.
Numérotation du verset Ios. 11,23 

Cepit ergo Iosue omnem terram
sicut locutus est Dominus ad Moysen et tradidit eam in possessionem filiis Israel secundum partes et tribus suas quievitque terra a preliis.

Capitulum 11

Numérotation du verset Ios. 11,1 
marg.| {c} Que cum audisset Iabin] in hoc capitulo agitur de viginti quatuor Regibus, et aliis quinque percussis a Iosue, quos Iabin Rex Asor congregaverat, ut pugnaret contra Israel, quos Dominus tradidit Iosue, qui equos ex precepto Domini subnervavit, et currus eorum igne combussit.
marg.| {d} Regem Madon] vel dian.
marg.| {e} Someron] <Glossa> interlinearis vel Semeron.
marg.| {f} Contra meridiem Ceneroth] id est in planicie Ceneroth, que est ad meridiem.
marg.| {g} Usque ad Sidonem] civitas est.
marg.| {h} Statim cepit Asor] etc. Ideo illam ultimo expugnat, quia alie civitates munite erant, et facilius poterat.
marg.| {i} Animas] id est homines.
marg.| {k} Absque urbibus, que erant in collibus] etc. Has, quia munite erant, non destruxit, sed reservavit sibi.
marg.| {l} Que ascendit Seir] id est que extenditur usque in ascensum Seir, que est terra montuosa, et alta.
marg.| {1. 186ra} a Multo tempore] Sed quomodo multo tempore, cum tantum de tribus diebus facta sit mentio. Supra eod. ubi dictum est : Cras eadem hora ego tradam istos omnes vulnerandos in conspectu tuo. Solutio : Ibi dicitur eadem hora, id est eodem tempore, id est cras, id est in futuro.
marg.| {b} Que se non traderet] non tamen sponte.
marg.| {c} Filiis Israel] Infr. 13. dicitur contrarium. Solutio : Non fuit civitas, que se non traderet, supple, ad quam expugnandam veniret Iosue. Vel non fuit civitas de supradictis.
marg.| {d} Omnes bellando] etc. preter eas, que excipiuntur.
marg.| {e} Domini enim sententia] etc. <Glossa> interlinearis Permittuntur enim a Domino, vel potius excitantur demones contra nos venire in prelium, ut nos vincamus, et illi intereant.
marg.| {f} Corda eorum] ut rebellantes caperentur, et non sponte se traderent.
marg.| {g} Enachim] dicitur, quod de isto Enachim non fuerunt gigantes. Sed contrarium videtur Nm. 13.d. ubi dicunt exploratores : Monstra quedam vidimus ibi filios Enachim de genere giganteo. Solutio : Revera de isto Enachim non fuerunt gigantes, sed de Og. Unde Dt. 3.b. Solus quippe Og restiterat de genere giganteo. Quod autem dicitur in Numeri, dicimus, quod filios Enachim vocat gigantes, quia magni erant corpore ut gigantes.
marg.| {h} Cepit ergo] etc. GLOSSA Non filius Nave, qui solam Iudeam tenuit, sed Iesus Christus, ad quem de omni terra, et omni natione concurrit multitudo gentium.
marg.| {i} Secundum] etc. Infr. 22.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ios. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=08&chapitre=08_11)

Notes :