Hugo de Sancto Caro

Capitulum 1

Numérotation du verset Ios. 1,1 

Et factum est1 post mortem Moysi servi Dei ut2 loqueretur Dominus
1 est] + ut Weber |
2 Dei ut] Domini Weber |
ad Iosue
filium Nun ministrum Moysi
et diceret ei:
Numérotation du verset Ios. 1,2 

Moyses servus meus
mortuus est
surge et transi Iordanem istum tu et omnis populus tecum in terram
quam ego dabo
filiis Israel.
Numérotation du verset Ios. 1,3 

Omnem locum
quem calcaverit vestigium pedis vestri
vobis tradam sicut locutus sum Moysi
Numérotation du verset Ios. 1,4 

a deserto et Libano usque ad fluvium magnum Euphraten.
Omnis terra Etheorum usque ad mare Magnum contra solis occasum erit terminus vester.
Numérotation du verset Ios. 1,5 

Nullus poterit vobis3 resistere cunctis diebus vite vestre4. Sicut fui cum Moyse ita ero5 tecum. Non dimittam nec derelinquam te.
3 p. v.] inv. Weber |
4 vestre] tue Weber |
5 ita ero] ero et Weber |
Numérotation du verset Ios. 1,6 

Confortare et esto robustus. Tu enim sorte divides populo huic terram pro qua iuravi patribus tuis6 ut traderem eam illis
6 tuis] suis Weber
Numérotation du verset Ios. 1,7 

Confortare igitur et esto robustus valde
ut custodias et facias omnem legem quam precepit tibi Moyses servus meus. Non7 declines ab ea ad dextram neque8 ad sinistram ut intelligas cuncta que agis.
7 Non] Ne Weber |
8 neque] vel Weber |
Numérotation du verset Ios. 1,8 

Non recedat volumen legis huius de ore tuo sed meditaberis in eo diebus ac noctibus ut custodias et facias omnia que scripta sunt in eo. Tunc diriges viam tuam et intelliges eam.
Numérotation du verset Ios. 1,9 

Ecce precipio tibi. Confortare et esto robustus, noli metuere et noli timere quia9 tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quecumque perrexeris.
9 quia] quoniam Weber
Numérotation du verset Ios. 1,10 

Precepitque Iosue principibus populi dicens: Transite per medium castrorum et imperate populo et10 dicite:
10 et] ac Weber
Numérotation du verset Ios. 1,11 

preparate vobis cibaria quoniam post diem tertium transibitis Iordanem et intrabitis ad possidendam terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis.
Numérotation du verset Ios. 1,12 

Rubenitis quoque et Gadditis et dimidie tribui Manasse ait:
Numérotation du verset Ios. 1,13 

Mementote sermonis quem precepit vobis Moyses famulus Domini dicens: Dominus Deus vester dedit vobis requiem et omnem terram.
Numérotation du verset Ios. 1,14 

uxores vestre
et filii vestri11
11 vestri] om. Weber
ac iumenta
manebunt in terra
quam tradidit vobis Moyses trans Iordanem. Vos autem transite armati
ante fratres vestros omnes fortes manu
et pugnate pro eis
Numérotation du verset Ios. 1,15 

donec det requiem Dominus fratribus vestris
sicut et vobis dedit
et possideant ipsi quoque terram
quam Dominus Deus vester daturus est eis
et sic revertemini in terram possessionis vestre et habitabitis in ea quamvobis dedit Moyses famulus Domini
trans Iordanem
contra solis ortum.
Numérotation du verset Ios. 1,16 

Responderuntque ad Iosue
et12 dixerunt: omnia que precepisti nobis faciemus et quocumque miseris ibimus.
12 et] atque Weber
Numérotation du verset Ios. 1,17 

Sicut obedivimus in cunctis Moysi
ita obediemus13 tibi, tantum sit Dominus14 tecum sicut fuit cum Moyse.
13 tibi] et praem. Weber |
14 Dominus] + Deus Weber |
Numérotation du verset Ios. 1,18 

Qui contradixerit ori tuo et non obedierit cunctis sermonibus quos preceperis ei moriatur.
Tantum15 confortare et viriliter age.
15 Tantum] Tu praem. Weber

Capitulum 1

Numérotation du verset Ios. 1,1 
marg.| {1.179ra} Et factum] etc. Hec coniunctio, et more aliorum Prophetarum continuatur ad subintellectum, vel conceptum in animo Iosue. Vel potest continuari ad clausulam premissam a Iosue in fine Deuteronomii, ibi scilicet. Ascendit ergo Moyses, etc. ubi mortuus est. Et post hec quiescente luctu pro ipso, locutus est Dominus ad Iosue.
marg.| {b} Post mortem] etc. id est completis diebus luctus pro morte Moysi. Et nota in hoc, quod dicit, Moysen mortuum, sugillatur error illorum, qui dicunt Moysen raptum cum Elia, et Enoch, ob hoc, quod nullum vestigium mortis eius relictum sit. In hoc autem, quod dicitur. Servus meus, sugillatur error illorum, qui dicebant ipsum esse damnatum eternaliter propter aquas contradictionis. Nm. 20.b.
marg.| {b} Surge] Modus loquendi est. Non enim credibile, quod sederit, vel iacuerit Iosue, cum Dominus loqueretur ad eum. Sed monetur Iosue stare, quod est pugnantium, vel pugnare volentium. Unde et Stephanus. Act. 7.g. vidit Iesum stantem, quasi eum iuvare volentem.
marg.| {g} Dabo] gratis non propter merita. Dabo inquam ego, non Moyses. Dabo inquam mortuo Moyse, ut sic pateat, quod non ipse, sed ego dabo eam. In quo etiam patet, quod non ipse, sed ego eduxi Israel de Egypto, et duxi per desertum, et perducam in terram promissionis.
marg.| {h} Quem] etc. supple in terra promissionis infra terminos inferius designatos.
marg.| {i} A deserto] etc. Termini sunt terre promissionis. Et est desertum a Meridie, Libanus ab Aquilone, Euphrates ab Oriente, Mare magnum ab Occidente.
marg.| Mysterium] tale est. a Et factum] etc. Iosue Christum significat, et recte. Sicut enim Iosue introduxit populum in terram promissionis, Amalech prius debellato, et postea divisit terram in funiculo distributionis. Sic Christus diabolum in cruce debellavit, populum Christianum per baptismum introducit quotidie in soliditatem eterne hereditatis, modo spe, tandem re, quando secundum merita omnibus distribuet premia. Mors Moysi, defectus legis significat. Dominus loquitur ad Iosue, id est pater ad filium, et dicit.
marg.| {c} Moyses servus meus mortuus est] id est evacuate sunt ceremonie legis. Dicitur autem Iosue minister Moysi, quia Christus non venit ministrari, sed ministrare. Mt. 20.d. In hoc autem minister Moysi, quia legem exposuit, et implevit. Mt. 5.b. Non veni legem solvere, sed adimplere. Implevit igitur legem Christus tripliciter, scilicet promissa solvendo, obscura explanando, consilia addendo.
marg.| {d} Surge] id est de sinu Patris mundo per carnem appare, ad expugnandas aerias potestates.
marg.| {e} Transi Iordanem {1. 179rb}   istum] id est bibe de torrente Passionis. Ps. 109. De torrente in via bibet, propterea exaltabit caput.
marg.| {f} Tu, et omnis populus tecum] Non enim maior est servus Domino suo. Et qua via precessit caput, necesse est, ut membra sequantur.
marg.| {h} Omnem locum] etc. id est si calcaveris terrena, dabuntur tibi celestia.
marg.| {i} A deserto] etc. Per desertum significantur peccatores deserti a Deo. Per Libanum, qui interpretatur candidatio, significantur innocentes. Per Euphraten, qui interpretatur frugifer, significantur in bonis operibus proficientes. Per mare magnum, significantur penitentes. Ex his quatuor generibus hominum constat Ecclesia. Unde recte dicuntur termini terre promissionis, per quam Ecclesia designatur.
marg.| {k} Cunctis diebus] supple si legem meam servaveritis.
marg.| {l} Sicut fui cum Moyse] Sicut dicit AUGUSTINUS hoc testimonio, et multis aliis probatur Moyses defunctus, ut famulus Dei, et Deo placens, licet in eo impleta sit vindicta.
marg.| {m} Confortare] Tria verba dicuntur Iosue, surge, confortare, esto robustus, que cuilibet prelato bene dicuntur. Surge contra demonem, confortare contra principem, esto robustus contra sanguinem, ut nec suggestione demonis, nec timore, vel favore principis, nec amore, vel affectu sanguinis assignet gradus Ecclesie.
marg.| {n} Robustus] ad deferenda onera subditorum.
Numérotation du verset Ios. 1,mystice 
marg.| Mystice] vero possunt esse verba patris ad filium. Confortare, id est fortiter age opera salutis generis humani. Ps. 26. Viriliter age, et confortetur cor tuum.
marg.| {n} Robustus esto] id est equanimiter persecutorum calumnias sustine.
marg.| {o} Sorte divides] id est divina electione.
marg.| {p} Terram] id est soliditatem eterne hereditatis electis distribues.
marg.| {q} Confortare] Ter dicitur ei confortare, propter tres hostes, quos habuit principales, Herodem in Egyptum fugantem : Scribas, et Phariseos predicationi eius observantes : milites Pilati ipsum crucifigentes. Unde et David tres hostes habuit principales Saul, Goliam, Absalon.
marg.| {r} Ad dexteram, vel sinistram] id est non extollaris prosperis, neque deiiciaris adversis.
marg.| {s} Ut intelligas] id est intellectum in omnibus habeas, ut prudenter cuncta facias.
marg.| {t} Que agis] Qui enim mandata servat, intelligit, quid agendum sit iuxta illud Ps. 118. A mandatis tuis intellexi.
marg.| {u} Diebus, ac noctibus] id est ; assidue, vel prosperis, vel adversis, quasi dicat nec prosperitas, nec adversitas faciat, quin mediteris in lege Domini. Beatus enim vir, qui in lege Domini meditabitur die, ac nocte.
marg.| {x} Custodias] mente.
marg.| {y} Facias] opere.
marg.| {z} Viam tuam] quia lex, quasi lux, viam ostendit, per quam eundum est. Ps. 118. Lucerna pedibus meis verbum tuum, etc. Prv. 5.c. Mandatum lucerna est, et lux. a   Confortare] Ecce iam tertio, dixit confortare, propter tria, que debet habere princeps, et maxime prelatus, scilicet vitam, scientiam, facundiam.
marg.| {b} Noli] etc. timore humano.
marg.| {c} Noli] etc. timore humano.
marg.| {d} Precepitque] etc. per precones.
marg.| {e} Cibaria] Non intelligitur hoc de manna, sed de aliis cibariis. Manna enim in diem tertium non poterat reservari, {1. 179va} ut legitur. Ex. 16.e. quia reservatum vermibus scaturiebat.
Numérotation du verset Ios. 1,moraliter 
marg.| Moraliter, tres dies sunt evacuatio trium noctium, que sunt concupiscentia oculorum, superbia vite, contritio, confessio, satisfactio. a Post diem] etc. Hoc ut dicit AUGUSTINUS dixit Iosue humano consilio non divino, non enim transierunt Iordanem usque in diem septimum. Exploratores enim, quos tunc misit, per triduum morati sunt. Post quorum reditum expectavit populus triduo diminutionem aquarum Iordanis, qui excreverat ex resolutione nivium, et tunc preparavit sibi cibaria iuxta mandatum Iosue. Et permisit Dominus errare Iosue, ut dicit. AUGUSTINUS ne deinceps aliquid simile attentaret sine consilio divino, presertim cum Dominus dixisset Moysi Nm. 27.d. Iosue succedet tibi, pro eo si quid agere voluerit, Eleazar sacerdos consulet Dominum. Quod autem in hoc erraverit Iosue, patet ex eo quod ignorabat, utrum in tertio die nubes attolleretur desuper tabernaculum, sine cuius motu non moverentur castra, ut dictum est Nm. 10.b. Quidam tamen volentes Iosue excusare ab errore, et mendacio, dicunt, hoc dictum esse per anticipationem, nec hoc mandatum esse a Iosue, donec post reditum nuntiorum.
marg.| {b} Rubenitis] etc. Isti tres fuerunt primogeniti matrum suarum, Ruben, Lie, Gad, Zelphe, Manasses, Assenez. Et significant prelatos, qui precedere debent armati populum suum. Uxores vero, et filii, et iumenta non pergunt in exercitum, id est fragiles, idiote, carnales, quia cito deficerent. Unde talibus non debet committi cura animarum.
marg.| {c} Quem precepit] Nm. 32.d.
marg.| {d} Et omnem terram] duorum regum, scilicet Sehon, et Og.
marg.| {e} Sic reversi] de quo reditu habebitur infra 22.a.
marg.| {f} Tantum sit Dominus Deus] etc. quasi dicat nisi Dominus fuerit tecum, non obediemus tibi, si autem fuerit tecum, obediemus. Quidam male intelligentes, et ideo errantes, argumentantur ex hoc, quod malis Prelatis non est obediendum, sed mentiuntur. In his enim, que ad cathedram pertinent, obediendum est Prelatis, sive boni, sive mali sint, quod probatur ex verbis Domini. Mt. 23.a. ubi dicit. Super cathedram Moysi sederunt Scribe, et Pharisei, que dicunt, facite, que autem faciunt, nolite facere. Unde quod dicitur hic. Tantum sit Dominus Deus tecum, optative dicitur, non conditionaliter, quasi sub illa conditione vellent obedire, et aliter, immo simpliciter volebant obedire, sed hoc optabant.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ios. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=08&chapitre=08_1)

Notes :