Capitulum 8
Numérotation du verset
Ios. 8,1
Dixit autem Dominus ad Iosue: Ne timeas neque formides. Tolle tecum omnem multitudinem pugnatorum et consurgens ascende in oppidum Hai.
Ecce tradidi in manum tuam1 egem eius et populum urbemque et terram.
1 manum tuam] manu tua
Weber
Numérotation du verset
Ios. 8,2
Faciesque urbi Hai et regi eius sicut fecisti Hiericho et regi eius2. Predam vero et omnia animantia diripietis vobis. Pone insidias urbi post eam.
2 eius] illius
Weber
Numérotation du verset
Ios. 8,3
Surrexitque Iosue et omnis exercitus bellatorum cum eo ut ascenderent in Hai et electa triginta millia virorum fortium misit nocte
Numérotation du verset
Ios. 8,4
precepitque eis dicens: Ponite insidias post civitatem nec longius recedatis et eritis omnes parati.
Numérotation du verset
Ios. 8,5
Ego autem et reliqua multitudo que mecum est accedemus ex adverso contra urbem. Cumque exierint contra nos sicut ante fecimus fugiemus et terga vertemus
Numérotation du verset
Ios. 8,6
donec persequentes ab urbe longius protrahantur. Putabunt enim nos fugere3 sicut prius.
3 nos f.]
inv. Weber
Numérotation du verset
Ios. 8,7
Nobis ergo fugientibus et illis persequentibus4 consurgetis de insidiis et vastabitis civitatem tradetque eam Dominus Deus vester in manus vestras.
4 persequentibus] sequentibus
Weber
Numérotation du verset
Ios. 8,8
Cumque ceperitis succendite eam sic omnia facietis ut iussi.
Numérotation du verset
Ios. 8,9
Dimisitque eos et perrexerunt ad insidiarum locum sederuntque inter Bethel et Hai ad occidentalem plagam urbis Hai. Iosue autem nocte illa in medio populi mansit5.
5 p. m.]
inv. Weber
Numérotation du verset
Ios. 8,10
Surgensque diluculo recensuit socios et ascendit cum senioribus in fronte exercitus vallatus auxilio pugnatorum.
Numérotation du verset
Ios. 8,11
Cumque venissent et ascendissent ex adverso civitatis, steterunt ad septentrionalem urbis plagam inter quam et eos vallis media erat.
Numérotation du verset
Ios. 8,12
Quinque millia autem viros elegerat et posuerat in insidiis inter Bethaven et Hai ex occidentali parte eiusdem civitatis.
Numérotation du verset
Ios. 8,13
Omnis vero reliquus exercitus ad aquilonem aciem dirigebat, ita ut novissimi multitudinis occidentalem plagam urbis attingerent. Abiit ergo Iosue nocte illa et stetit in vallis medio.
Numérotation du verset
Ios. 8,14
Quod cum vidisset rex Hai festinavit mane et egressus est cum omni exercitu civitatis. Direxitque aciem contra desertum, ignorans quod post tergum laterent insidie.
Numérotation du verset
Ios. 8,15
Iosue vero et omnis Israel cesserunt loco, simulantes metum et fugientes per viam solitudinis.
Numérotation du verset
Ios. 8,16
At illi vociferantes pariter et se mutuo cohortantes persecuti sunt eos. Cumque recessissent a civitate
Numérotation du verset
Ios. 8,17
et ne unus quidem in urbe Hai et Bethaven6 remansisset qui non persequeretur Israel sicut eruperant, aperta oppida relinquentes
6 Bethaven] Bethel
Weber
Numérotation du verset
Ios. 8,18
dixit Dominus ad Iosue: Leva clipeum qui in manu tua est contra urbem Hai quoniam tibi tradam eam.
Numérotation du verset
Ios. 8,19
Cumque levasset7 clipeum ex adverso civitatis insidie que latebant surrexerunt confestim et pergentes ad civitatem ceperunt et succenderunt eam.
7 levasset] elevasset
Weber
Numérotation du verset
Ios. 8,20
Viri autem civitatis qui persequebantur Iosue respicientes et videntes fumum urbis ad celum usque conscendere non potuerunt ultra huc illucque diffugere, presertim cum hi qui simulaverant fugam et tendebant ad solitudinem contra persequentes fortissime restitissent.
Numérotation du verset
Ios. 8,21
Vidensque Iosue et omnis Israel quod capta esset civitas et fumus urbis ascenderet, reversus percussit viros Hai.
Numérotation du verset
Ios. 8,22
Siquidem et illi qui ceperant et succenderant8 civitatem egressi ex urbe contra suos medios hostium ferire ceperunt. Cum ergo ex utraque parte adversarii cederentur, ita ut nullus de tanta multitudine salvaretur.
8 succenderant
Weber
] succederant
cacogr. Rusch
Numérotation du verset
Ios. 8,23
Regem quoque urbis Hai apprehenderunt9 viventem et obtulerunt Iosue.
9 apprehenderunt ΨB etc. Ω
Rusch Clementina
] apprehendere
Amiatinus
etc.
Ed1530 Weber
Numérotation du verset
Ios. 8,24
Igitur omnibus interfectis qui Israelem ad deserta tendentem fuerant persecuti et in eodem loco gladio corruentibus reversi filii Israel percusserunt civitatem.
Numérotation du verset
Ios. 8,25
Erant autem qui in eo die conciderant a viro usque ad mulierem duodecim millia hominum omnes urbis Hai.
Numérotation du verset
Ios. 8,26
Iosue vero non contraxit manum quam in sublime porrexerat tenens clipeum donec interficerentur omnes habitatores Hai.
Numérotation du verset
Ios. 8,27
Iumenta autem et predam civitatis diviserunt sibi filii Israel sicut preceperat Dominus Iosue.
Numérotation du verset
Ios. 8,28
Qui succendit urbem et fecit eam tumulum sempiternum.
Numérotation du verset
Ios. 8,29
Regem quoque eius suspendit in patibulo usque ad vesperum et solis occasum. Precepitque et deposuerunt ipsum10 cadaver eius de cruce proieceruntque in ipso introitu civitatis congesto super eum magno acervo lapidum qui permanet usque in presentem diem.
10 ipsum]
om. Weber
Numérotation du verset
Ios. 8,30
Tunc edificavit Iosue altare Domino Deo
Israel in monte Hebal
Numérotation du verset
Ios. 8,31
sicut preceperat Moyses famulus Domini filiis Israel et scriptum est in volumine legis Moysi altare de lapidibus impolitis
quos ferrum non tetigit
et obtulit super eo holocaustum11 Domino immolavit12
pacificas victimas
11 holocaustum] holocausta
Weber
|
12 immolavit] immolavitque
Weber
|
Numérotation du verset
Ios. 8,32
et scripsit super lapides deuteronomium legis Moysi
quod ille
digesserat coram filiis Israel.
Numérotation du verset
Ios. 8,33
omnis autem populus et omnes13 maiores natu ducesque ac iudices stabant ex utraque parte arce in conspectu sacerdotum
13 omnes]
om. Weber
qui portabant arcam federis Domini
ut advena
ita et indigena
media pars eorum14 iuxta montem Garizim
14 p. e.]
inv. Weber
et media iuxta montem Hebal
sicut preceperat Moyses
famulus Domini et primum quidem benedixit populo Israel
Numérotation du verset
Ios. 8,34
Post hec legit omnia verba benedictionis et maledictionis et cuncta que scripta fuerant15 in legis volumine.
15 fuerant] erant
Weber
Numérotation du verset
Ios. 8,35
Nihil ex his que Moyses iusserat reliquit intactum sed universa replicavit coram omni multitudine Israel
mulieribus
ac parvulis et advenis
qui inter eos morabantur.
Capitulum 8
Numérotation du verset
Ios. 8,1
marg.|
{1.183rb}
Dixit autem Dominus ad Iosue]
In hoc capitulo agitur de incendio Hai. Mortuo enim Achor surrexit Iosue cum omni populo de loco illo, et premisit triginta millia virorum inter Bethel, et Hai ad Occidentem, qui dimissis in loco insidiarum quinque millibus, redierunt ad populum. Rex vero Hai festinavit mane egredi cum omni populo suo, ignorans quod post tergum laterent insidie. Iosue vero simulavit fugam. Et cum longius protraxisset eos de civitate, elevavit clypeum. Quo viso surrexerunt omnes illis, qui erant in insidiis absconditi, et intrantes urbem succenderunt eam, et post insecuti sunt hostes. Et Iosue repugnante ex utraque parte cedebantur adversarii, et interfecti sunt omnes viri Hai, scilicet 12. millia hominum. Predam vero divisit exercitui filiorum Israel. Regem vero vivum cepit, et suspendit in patibulo. Quem vespere deponentes sepelierunt in introitu civitatis sub acervo lapidum.
marg.|
{p}
Ne timeas]
quasi dicat depone timorem.
marg.|
{1.
183va}
Δ
{d}
Omnia animantia]
etc. tamen animalia Iericho igne combusta fuerunt, quia Iericho prima fuit civitas, quam ceperunt filii Israel in terra promissionis, ideo omnia, que in ea erant, consecrata sunt Domino.
marg.|
{e}
Et electa triginta millia virorum fortium]
Isti missi fuerunt ultra civitatem, et relictis ibi in insidiis quinque millibus, reliqui, scilicet vigintiquinque redierunt quos videntes cives Hai rediisse absque timore exierunt mane.
marg.|
{f}
Ponite insidias]
Hic videtur Iosue peccasse, quia laboravit ad fallendum hostes suos. Omnis autem voluntas fallendi, peccatum est. Vel si non peccavit Iosue, quilibet potest hostem suum circumvenire mendacio sine peccato, quod falsum est, quia dicit AUGUSTINUS in libro de mendacio, quod omne mendacium quacumque causa fiat, peccatum est. Solutio : Concedimus quod omne mendacium peccatum est, et in nullo casu licet mentiri, nec hostem circumvenire mendacio, licet tamen per simulationem operis hostem decipere, si bellum iustum est. Unde dicit AUGUSTINUS. Cum quis iustum bellum suscipit cui bellare fas est, utrum aperta pugna, vel insidiis vincat, nihil ad iustitiam interest. Et in hoc excusatur Iosue, quia non fuit autor belli, sed minister auctoris. Et quid fit iustum bellum, describit AUGUSTINUS quod scilicet pro iniuria vindicanda, sive pro recuperando, quod sibi iniuriose ablatum fuerat, infertur. Precipue illud iustum est, quod Dominus fieri imperat.
marg.|
{g}
Sicut ante fecimus]
id est sicut quidam ex nostris fecerunt, scilicet tria millia prius missa.
marg.|
{h}
In fronte exercitus]
non in cauda, in quo notatur eius audacia.
marg.|
{i}
Bethaven]
idem est, quasi diceret Bethel.
marg.|
{k}
At illi]
scilicet de Hai.
marg.|
{m}
Ad celum usque conscendere]
id est multum alte.
marg.|
{n}
Contra suos]
id est versus suos.
marg.|
{o}
Medios]
scilicet inter se, et Iosue.
marg.|
{p}
Omnis urbis Hai]
id est totius.
marg.|
{1.
184ra}
Δ a
Diviseruntque sibi]
In hoc differt destructio Hai, a destructione Iericho, quia hic preda populo reservatur, ibi totum crematur.
marg.|
{b}
Tumulum sempiternum]
id est desertam eam fecit sicut tumulum. Sed quomodo in sempiternum, quia Ahiel de Bethel eam reparavit, ut legitur 3Rg. 16.g. Solutio : In sempiternum, id est longo tempore. Vel in sempiternum, quantum fuit in se.
marg.|
{c}
Et solis occasum]
Et pro, id est.
marg.|
{d}
Tunc edificavit]
etc. <Glossa> interlinearis Oportebat eum aliquid Deo dignum tanta victoria offerre.
marg.|
{e}
Altare]
quia mos Iudeorum erat post victoriam cantare canticum, ut fecit Moyses, et Maria submerso Pharaone. Ex. 15.a. et c. Vel ad gloriam Domini altare construere, ut Iosue hic.
marg.|
{f}
Preceperat]
etc. Dt. 27.a.
marg.|
{g}
Legis Moysi]
id est Deuteronomii.
marg.|
{h}
Et scripsit super]
etc. Sed quomodo tantum librum super lapides tam parvi altaris scribere potuit ? Ad hoc dicendum, quod in Deuteronomio decem recapitulantur precepta, et illa tantum scripsit super lapides altaris, et hec vocat Deuteronomium legis Moysi.
marg.|
{i}
Quod ille]
scilicet Moyses.
marg.|
{k}
Iuxta montem]
etc. sicut legitur Dt. 27.b. et 28.b. Et dicitur in GLOSSA quod sex tribus nobiliores steterunt super montem Garizim ad benedicendum, inter quos computatur Levi : Et videtur quod male, quia sicut ibi legitur : Levite pronunciabant maledictiones, ergo erant super montem Hebal, quia ibi facte sunt maledictiones. Solutio : Ex utraque parte erant Levite, scilicet in utroque monte : Vel omnes primo ascenderunt in montem Garizim, et postea descenderunt quidam, et ascenderunt in montem Hebal ad pronunciandum maledictiones, quibus pronunciatis, redierunt ad suos.
Numérotation du verset
Ios. 8,mystice
marg.|
Mysterium planum est. {o}
Dixit autem Dominus ad Iosue]
id est pater ad filium.
marg.|
{p}
Ne timeas]
hostes visibiles.
Numérotation du verset
Ios. 8,mystice
marg.|
{a}
Θ Mystice.
Neque formides]
invisibiles. Vel non timeas tibi, neque formides de tuis.
marg.|
{1.
183vb}
marg.|
{b}
Tolle tecum omnem multitudinem]
id est cetum Apostolorum, et Apostolicorum virorum.
marg.|
{c}
Ascende in oppidum]
etc. in mundum. Hai enim interpretatur chaos. Unde recte significat mundum, ubi omnia confusa sunt. Rex Hai, est diabolus Io. 14.d. Venit enim princeps mundi huius, et in me non habet quicquam. In duas partes divisit Iosue exercitum, alios premittit, alios secum retinet, qui ex insperato post tergum hostium veniunt. Primi sunt de Iudeis conversi, postremi sunt conversi de gentibus, qui ultimo Domino adheserunt. Unde Mt. 15.c. Non veni nisi ad oves, que perierunt domus Israel, supple primo, et principaliter. Rm. 2.b. Gloria, et honor et pax omni operanti bonum, Iudeo primum, et Greco, id est gentili posteriori. Unde in Nm. 13.e. significatur populus gentilis per posteriorem illorum duorum, qui portaverunt botrum. Primi quos premisit Iosue, visi sunt fugere, quia Iudei venientes ad Iesum videntur fugere ab onere legis, sed tamen non fugiunt, immo ad plenitudinem legis veniunt. Christus enim non venit solvere legem, sed adimplere, explanando obscura, solvendo promissa, addendo preceptis consilia.
Numérotation du verset
Ios. 8,moraliter
marg.|
Moralitas talis potest esse. {p}
Ne timeas]
Finis capitis precedentis consonat principio huius capituli. Dixerat enim : Vocatum est nomen loci illius, vallis Achor, de qua dicitur Os. 2.c. Dabo vallem Achor ad aperiendam spem, et canet ibi iuxta dies iuventutis sue. Per vallem Achor intelligitur humilitas penitentie, in qua peccata dimittuntur sicut in Baptismo. Unde HIERONYMUS Quod fecit Baptismus, hoc facit penitentia. Unde signanter dictum est : Dabo vallem Achor ad aperiendam spem, quod pertinet ad penitentiam. Et canet ibi iuxta dies iuventutis sue, id est innocentie baptismalis, quasi dicat Tanta erit fiducia peracta penitentia, quanta fuit post Baptismum. Recte ergo facta penitentia de Iericho, et Achor, confortat Dominus Iosue dicens : Ne timeas, neque formides. Ita quilibet nostrum, si vere in seipso destruxerit Iericho, id est vanitatem mundi, et Achor lapidaverit, id est corpus suum, quod sepe conturbat spiritum, ieiuniis, vigiliis, disciplinis afflixerit, statim merebitur a Domino adiuvari, consolari, et confortari. Unde et David, dum adhuc confiteretur peccatum suum, vel peniteret de peccato suo, rogabat Deum, dicens : Redde mihi letitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me. Duplicem autem timorem amovet ab eis, quo sepe bonum dimittitur, et malum committitur, humanum scilicet cum dicit : Ne timeas, et mundanum, cum dicit :
Numérotation du verset
Ios. 8,moraliter
marg.|
{a}* Moraliter :
Neque formides]
De primo dicitur Mt. 10.c. Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. De secundo dicitur Dt. 20.b. Quis est homo formidolosus, et corde pavido, vadat, et revertatur in domum suam. Tales enim non sunt idonei ad faciendum bella Domini : Immundi enim sunt. Lepus enim immundus est, Dt. 14.a.
marg.|
{f}
Ponite insidias]
etc. Hai interpretatur chaos. Et significat luxuriam, que est caput omnis confusionis, ubi quot sunt habitatores, tot sunt incentores libidinis, primi motus, cogitationes, et huiusmodi.
marg.|
{l}
Ceperunt]
etc. Hai capitur ab illis, qui post tergum sunt, quia peccati recordatio cum exprobratione maxime diabolum expugnat, ideo dicitur Ieremie 2.e. Vide vias tuas in convalle, scito, quid feceris cursor levis.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ios. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=08&chapitre=08_8)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ios. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=08&chapitre=08_8)
Notes :