Hugo de Sancto Caro

Capitulum 13

Numérotation du verset Ios. 13,1 

Iosue
senex provecteque etatis erat
et dixit Dominus ad eum: Senuisti
et longevus es,
terraque latissima derelicta est que necdum est sorte divisa est1.
1 est] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 13,2 

Omnis videlicet Galilea Philistiim et universa Gessuri
Numérotation du verset Ios. 13,3 

a fluvio turbido qui irrigat Egyptum usque ad terminos Accaron contra aquilonem terra Chanaan que in quinque regulos Philistiim dividitur Gazeos et2 Azotios Ascalonitas Getheos et Accaronitas.
2 et] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 13,4 

Ad meridiem vero sunt Evei omnis terra Chanaan et Maara Sidoniorum usque Apheca et terminos Amorrei
Numérotation du verset Ios. 13,5 

eiusque confinia, Libani quoque regio contra orientem a Baalgad sub monte Hermon donec ingrediaris Emath.
Numérotation du verset Ios. 13,6 

Omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Masserephot3 universique Sidonii. Ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israel.
3 M.] Masrefoth Weber
Veniat ergo in partem4 hereditatis Israel sicut precepi tibi.
4 partem] parte Weber
Numérotation du verset Ios. 13,7 

Et nunc divide terram in possessionem novem tribubus et dimidie tribui Manasse
Numérotation du verset Ios. 13,8 

cum qua Ruben et Gad possederunt terram quam tradidit eis Moyses famulus Domini trans fluenta Iordanis ad orientalem plagam
Numérotation du verset Ios. 13,9 

ab Aroer que sita est in ripa torrentis Arnon et in vallis medio universaque campestria Medaba usque Dibon
Numérotation du verset Ios. 13,10 

et cunctas civitates Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon usque ad terminos filiorum Ammon
Numérotation du verset Ios. 13,11 

et Galaad ac terminum Gessuri et Machati et omnem5 montem Hermon et universam Basan usque Salecha6
5 et omnem] omnemque Weber |
6 Salecha Rusch ] Saleca Weber |
Numérotation du verset Ios. 13,12 

omne regnum Og in Basan qui regnavit in Astharoth et Edrai7 ipse fuit de reliquiis Raphaim percussitque eos Moyses atque delevit.
7 Edrai] Edraim Weber
Numérotation du verset Ios. 13,13 

Nolueruntque disperdere filii Israel Gessuri et Machati et habitaverunt in medio Israel usque in presentem diem.
Numérotation du verset Ios. 13,14 

Tribui autem Levi non dedit possessionem
sed sacrificia et victime Domini Dei Israel ipsa est eius hereditas, sicut locutus est illi.
Numérotation du verset Ios. 13,15 

Dedit ergo Moyses possessionem tribui filiorum Ruben iuxta cognationes suas.
Numérotation du verset Ios. 13,16 

Fuitque terminus eorum ab Aroer que sita est in ripa torrentis Arnon et in valle eiusdem torrentis media universam planitiem que ducit Medaba
Numérotation du verset Ios. 13,17 

et Esebon cunctosque viculos earum qui sunt in campestribus Dibon quoque et Abamothaal8 et oppidum Baalmaon
8 Abamothaal] Bamothbaal ΩL Weber
Numérotation du verset Ios. 13,18 

et Gessa9 et Cedimoth10 et Mepheth11
9 et Rusch Ed1530 Clementina ] om. ΩL Weber | Ges(s)a ΩSM Rusch ] Iaessa Cava , Ies(s)a Ψ ΩJ ΩL Ed1530 Weber , Iassa Clementina |
10 Cedimoth Ω M ΩL ΩS Rusch Clementina ] Cedemoth ΩJ, Cedmoth Weber |
11 Mephet ΣM Rusch ] Maphe Ω M, Mephe ΩS, Mefeeth ΩJ, Mepheeth Amiatinus Φ ΘHAMG* ΨB ΩL Ed1530 Weber , Mephaath ΘG² ... Clementina |
Numérotation du verset Ios. 13,19 

et Chariathaim12 et Sabama13 et Sarathasar in monte convallis
12 et C(h)ariathaim Λ H L ΣM B ΨDFM Ω (Cariathim Ω M) Rusch Ed1530 Clementina ] Cariathaim ΩL Weber |
13 et Sabama Ω Rusch Ed1530 ( om. et) Clementina ] Sebama Weber |
Numérotation du verset Ios. 13,20 

Bethpheor14 et Aserothphasga15 et Bethaisimoth
14 Bethpheor Weber ] Bethfeor ΩJ (et praem. sec. m. ), Betheor ΨDM Ω M, Bethfogor , Bethphogor X Rusch Ed530 Clementina |
15 Aserothphasga] Asedothphasga Weber |
Numérotation du verset Ios. 13,21 

omnes urbes campestres universaque regna Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon quem percussit Moyses cum principibus Madian Eveum16 et Recen17 et Sur et Hur18 et Rebec19 duces Seon habitatores terre
16 Eve(h)um Ω Rusch Weber ] Evi Edmaior. |
17 Recen] Recem Weber |
18 Hur Ψ Ω JM Clementina ] Ur Rusch Weber |
19 Rebec] Rabee Weber |
Numérotation du verset Ios. 13,22 

et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Israel gladio cum ceteris interfectis
Numérotation du verset Ios. 13,23 

factusque est terminus filiorum Ruben Iordanis fluvius. Hec est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorum.
Numérotation du verset Ios. 13,24 

Deditque Moyses tribui Gad et filiis eius per cognationes suas possessionem cuius hec divisio est.
Numérotation du verset Ios. 13,25 

Terminus Iazer20 et omnes civitates Galaad et dimidiam21 partem terre filiorum Ammon usque ad Aroer que est contra Rabba
20 Iazer] Gazer Rusch |
21 et dimidiam] dimidiamque Weber |
Numérotation du verset Ios. 13,26 

et ab Esebon usque Ramoth Masphe et Bethanim22 et a Manaim usque ad terminos Dabir.
22 Bethanim] Batanim Weber
Numérotation du verset Ios. 13,27 

In valle quoque Betharam23 et Bethnemra24 et Socoth et Saphon reliquam partem regni Seon regis Esebon. Huius quoque finis Iordanis25 est usque ad extremam partem maris Cenereth26 trans Iordanem ad orientalem plagam.
23 Betharam] Betharaam Weber |
24 Bethnenra] Bethnemra Weber |
25 f. I.] inv. Weber |
26 Cenereth] Chenereth Weber |
Numérotation du verset Ios. 13,28 

Hec est possessio filiorum Gad per familias suas et27 civitates et ville earum.
27 et] om.Weber
Numérotation du verset Ios. 13,29 

dedit et dimidie tribui Manasse filiisque eius iuxta cognationes suas possessionem
Numérotation du verset Ios. 13,30 

cuius hoc principium est a Manaim universam Basan et cuncta regna Og regis Basan omnesque vicos Iahir28 qui sunt in Basan sexaginta oppida
28 Iahir] Air Weber
Numérotation du verset Ios. 13,31 

et dimidiam partem Galaad et29 Astharoth et Edrai urbes regni Og in Basan filiis Machir filii Manasse dimidie parti filiorum Machir iuxta cognationes suas.
29 et] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 13,32 

Hanc possessionem divisit Moyses in campestribus Moab trans Iordanem contra Hiericho ad orientalem plagam.
Numérotation du verset Ios. 13,33 

Tribui autem Levi non dedit possessionem quoniam Dominus Deus
Israel ipse est possessio eius ut locutus est illi.

Capitulum 13

Numérotation du verset Ios. 13,1 
marg.| {y} Iosue senex, provecteque] etc.
marg.| {z} Que necdum sorte divisa est] Neque alia adhuc, quare ergo potius de hac dicit, que nondum sorte divisa est ? Solutio : Sic debet exponi : que nondum sorte divisa est, id est nondum acquisita, ut sorte dividi possit. Sed contrarium videtur sup. 11. ibi : Et quievit terra a preliis. Solutio : Illud supra dicitur, non quod tota terra acquisita esset, sed quod hostes iam imminuti non audebant mutire.
Numérotation du verset Ios. 13,mystice 
marg.| Vel Mystice : Terra, id est Ecclesia, iam quievit a pugna infidelitatis, sed nondum cessat impugnatio vitiorum, nec cessabit usque ad mortem.
marg.| {a} A fluvio] Nilo turbido inundante.
marg.| {b} Accaron] civitas.
marg.| {c} Gazeos] dictos a Gaza civitate.
marg.| {d} Azotios] ab Azoto.
marg.| {e} Ascalonitas] ab Ascalone.
marg.| {f} Getheos] a Geth.
marg.| {g} Accaronitas] ab Accaron.
marg.| {h} Eiusque confinia] supple, nondum sunt divisa sorte.
marg.| {i} Emath] Antiochia.
marg.| {k} Omnium] supple et terra.
marg.| {l} Omnium, qui habitant] etc. nondum sorte divisa est.
marg.| {m} Universique. Sidon] id est terra universa Sidoniorum.
marg.| {n} Cum qua] id est cum reliqua medietate eius, scilicet Tribus.
marg.| {o} Tradidit eis Moyses] Nm. 32.f.
marg.| {p} Universaque campestria] tradidit Moyses, supple.
marg.| {1. 187ra} a Ad terminum Gessuri] id est usque ad terminum.
marg.| {b} Et omnem modo] supple tradidit Moyses.
marg.| {c} Hermon] alius est Hermon in terra promissionis.
marg.| {d} Omne regnum Og] supple tradidit Moyses filiis Israel.
marg.| {e} Gessuri, et Machati] civitates sunt id est habitatores earum noluerunt occidere.
marg.| {f} Tribui autem] etc. id est sortem cum aliis : habuit vero possessionem, id est partem, 48. civitates ad manendum, et suburbana earum ad pecora alenda, ut dictum est Nm. 35.a. Et infr. 21. plenius dicetur.
marg.| {g} Sicut locutus est illi] Ex. 29.
marg.| {h} Viculos] id est parvas villas.
marg.| {i} In Hesebon] civitas in qua erat sedes regni.
marg.| {k} Et numerat eos]
marg.| {l} Madian, Heveum] etc. Isti dicuntur principes sive Duces Sehon, quia Sehon erat maximus inter eos, et isti ei tributa reddebant.
marg.| {m} Terminus Iezer] supple dedit.
marg.| {n} Dimidiam partem] etc. Dt. 2.d. legitur contrarium scilicet quod Dominus non erat daturus filiis Israel aliquid de terra filiorum Ammon : Sed ibi stricte accipitur terra filiorum Ammon, scilicet terra, in qua ipsi habitabant, que eorum erat propria, hic vero largius accipitur, scilicet terra adiacens, quam forte subiugaverant sibi violenter.
marg.| {o} Reliquam partem] etc. quia aliam possidebat Og Rex Basan. Tamen supra dicitur contrarium ubi, scilicet dictum est, quod Moyses dederit Rubenitis universa regna Sehon. Solutio. Illud sic est exponendum dedit universa regna Sehon Rubenitis, id est universa terra, que data est eis, fuit de regno Sehon. Similem expositionem habes Ioannis 15.c. Quecumque audivi a patre meo, nota feci vobis, id est quecumque nota feci vobis, audivi a patre meo. Ioannis primo a. Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.
marg.| {p} Partem maris] hoc est, mare Tyberiadis.
marg.| {q} Ad Orientalem plagam] respectu Hierusalem.
marg.| {r} Tribui] etc. que remansit cum eis ultra Iordanem.
marg.| {s} Dimidiam partem Galaad] Supra dicitur contrarium, scilicet quod Rubenitis dedit eam. {1. 187rb} Solutio. Equivocatio est in nomine, vel large vocat hic terram Galaad, scilicet terram vicinam.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ios. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=08&chapitre=08_13)

Notes :