Hugo de Sancto Caro

Capitulum 24

Numérotation du verset Ios. 24,1 

Congregavitque Iosue omnes tribus Israel in Sichem et vocavit maiores natu ac principes et iudices et magistros steteruntque in conspectu Domini
Numérotation du verset Ios. 24,2 

et ad populum sic locutus est. Hec dicit Dominus Deus Israel: Trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio Thare pater Abraham et Nachor servieruntque diis alienis.
Numérotation du verset Ios. 24,3 

Tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamie finibus et adduxi eum in terram Chanaan multiplicavique semen eius
Numérotation du verset Ios. 24,4 

et dedi ei Isaac illique rursum dedi Iacob et Esau e quibus Esau dedi montem Seir ad possidendum, Iacob vero et filii eius descenderunt in Egyptum.
Numérotation du verset Ios. 24,5 

Misique Moysen et Aaron et percussi Egyptum multis signis atque portentis
Numérotation du verset Ios. 24,6 

eduxique vos et patres vestros de Egypto et venistis ad mare persecutique sunt Egyptii patres vestros cum curribus et equitatu usque ad mare Rubrum.
Numérotation du verset Ios. 24,7 

Clamaverunt autem ad Dominum filii Israel qui posuit tenebras inter vos et Egyptios et adduxit super eos mare et operuit eos1. Viderunt oculi vestri cuncta que in Egypto fecerim et habitastis in solitudine multo tempore
1 eos] illos Weber
Numérotation du verset Ios. 24,8 

et introduxi vos in2 terram Amorrei qui habitabat trans Iordanem. Cumque pugnarent contra vos tradidi eos in manus vestras et possedistis terram eorum atque interfecistis illos.
2 in] ad Weber
Numérotation du verset Ios. 24,9 

Surrexit autem Balach filius Sephor rex Moab et pugnavit contra Israelem. Misitque et vocavit Balaam filium Beor ut malediceret vobis
Numérotation du verset Ios. 24,10 

et ego nolui audire eum sed e contrario per illum benedixi vobis et liberavi vos de manu eius.
Numérotation du verset Ios. 24,11 

Transistisque Iordanem et venistis ad Hiericho pugnaveruntque contra vos viri civitatis eius Amorreus et Pherezeus et Chananeus et Etheus et Gergeseus et Eveus et Iebuseus et tradidi illos in manus vestras.
Numérotation du verset Ios. 24,12 

Misique ante vos crabrones3 et eieci eos de locis suis duos reges Amorreorum non in gladio et arcu tuo
3 crabrones Θ Ψ ΩJ ΩL Ed1530 Clementina Weber ] scrabones Π Ω M*, scabrones Λ L X ΣOM O Rusch , scrabrones Cava Λ H Ω M²S
Numérotation du verset Ios. 24,13 

dedique vobis terram in qua non laborastis et urbes quas non edificastis ut habitaretis in eis vineas et oliveta que non plantastis.
Numérotation du verset Ios. 24,14 

Nunc ergo timete Dominum et servite ei perfecto corde atque verissimo et auferte deos quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in Egypto ac servite Domino.
Numérotation du verset Ios. 24,15 

Sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis optio vobis datur. Eligite hodie quod placet cui servire potissimum4 debeatis utrum diis quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia an diis Amorreorum in quorum terra habitatis. Ego autem et domus mea serviemus Domino.
4 s. p.] inv. Weber
Numérotation du verset Ios. 24,16 

Responditque populus et ait: Absit a nobis ut relinquamus Dominum et serviamus diis alienis.
Numérotation du verset Ios. 24,17 

Dominus Deus noster ipse eduxit nos et patres nostros de terra Egypti et5 de domo servitutis fecitque videntibus nobis signa ingentia et custodivit nos in omni via per quam ambulavimus et in cunctis populis per quos transivimus
5 et] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 24,18 

et eiecit universas gentes Amorreum habitatorem terre quam nos intravimus. Serviemus igitur Domino quia ipse est Deus noster.
Numérotation du verset Ios. 24,19 

Dixitque Iosue ad populum: Non poteritis servire Domino. Deus enim sanctus et fortis emulator est nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis.
Numérotation du verset Ios. 24,20 

Si dimiseritis Dominum et servieritis diis alienis, convertet se et affliget vos atque subvertet postquam vobis prestiterit bona.
Numérotation du verset Ios. 24,21 

Dixitque populus ad Iosue. Nequaquam ita ut loqueris erit sed Domino serviemus.
Numérotation du verset Ios. 24,22 

Et Iosue ad populum testes inquit: Vos estis quia ipsi elegeritis vobis Dominum ut serviatis ei. Responderuntque testes.
Numérotation du verset Ios. 24,23 

Nunc ergo ait auferte deos alienos de medio vestri6 et inclinate corda vestra ad Dominum Deum Israel.
6 vestri] vestrum Weber
Numérotation du verset Ios. 24,24 

Dixitque populus ad Iosue: Domino Deo nostro serviemus et7 obedientes erimus8 preceptis eius.
7 et] om. Weber |
8 erimus] om. Weber |
Numérotation du verset Ios. 24,25 

Percussit ergo9 Iosue in die illo fedus et proposuit populo precepta atque iudicia in Sichem.
9 ergo] igitur Weber
Numérotation du verset Ios. 24,26 

Scripsit quoque10 omnia verba hec in volumine legis Domini11 et tulit lapidem pergrandem posuitque eum subter quercum que erat in sanctuario Domini
10 quoque] -que Weber |
11 Domini] Dei Weber |
Numérotation du verset Ios. 24,27 

et dixit ad omnem populum: En lapis iste erit vobis in testimonium quod audierit omnia verba Domini que locutus est vobis ne forte postea negare velitis et mentiri Domino Deo vestro.
Numérotation du verset Ios. 24,28 

Dimisitque populum singulos in possessionem suam.
Numérotation du verset Ios. 24,29 

Et post hec mortuus est Iosue filius Nun servus Domini centum decem annorum
Numérotation du verset Ios. 24,30 

sepelieruntque eum in finibus possessionis sue in Thamnathsare que sita est in monte Ephraim a septentrionali parte montis Gaas.
Numérotation du verset Ios. 24,31 

Servivitque Israel Domino cunctis diebus Iosue et seniorum qui longo vixerunt tempore post Iosue et qui noverant omnia opera Domini que fecerat in Israel.
Numérotation du verset Ios. 24,32 

Ossa quoque Ioseph que tulerant filii Israel de Egypto sepelierunt in Sichem in parte agri quem emerat Iacob a filiis Emor12 patris Sichem centum novellis ovibus et fuit in possessione filiorum Ioseph.
12 Emor] Emmor Weber
Numérotation du verset Ios. 24,33 

Eleazar quoque filius Aaron mortuus est et sepelierunt eum in Gabaad13 Phinees filii eius que data est ei in monte Ephraim14.
13 Gabaad] Gaab Weber |
14 Ephraim] + Explicit Liber Iosue Bennun id est Iesu Nave Weber |

Capitulum 24

Numérotation du verset Ios. 24,1 
marg.| {k} Congregavitque Iosue, etc. In conspectu Domini] id est ante tabernaculum.
marg.| {l} Trans fluvium] Euphraten, in Chaldea scilicet.
marg.| {m} Et adduxi eum] Gn. 13.c.
marg.| {n} Et dedi ei Isaac] Gn. 21.a.
marg.| {o} Iacob, et Esau] Gn. 25.c.
marg.| {p} Descenderunt in Egyptum] Gn. 46.d.
marg.| {q} Misique Moysen, et Aaron] Ex. 4.g.
marg.| {r} Et percussi Egyptum] Ex. ab 6. usque ad 12.
marg.| {s} Eduxique vos] Ex. 14.
marg.| {t} Qui posuit tenebras] id est nubem, que Egyptiis obscura erat, et Hebreis clara, ut legitur Ex. 14.
marg.| {u} Viderunt oculi vestri cuncta] etc. Hoc videtur falsum, quia illi numquam fuerunt in Egypto, sed omnes nati sunt in deserto, vel potius in terra promissionis. Solutio : Hic demonstratur gens non persone, et una est gens, sive populus, patres, et filii succedentes.
marg.| {1. 194va} a In terram Amorrhei] Duorum regum, Sehon scilicet et Og. Nm. 21.
marg.| {b} Balaac filius Sephor] Nm. 22.
marg.| {c} Transistisque Iordanem] sup. 3.
marg.| {d} Pugnaverunt contra vos] Hoc videtur falsum, quia nusquam legitur, quod Ierichontini pugnaverunt. Hoc dicit AUGUSTINUS in hac GLOSSA
marg.| {e} Amorrheus] Hoc ideo dicit, quia isti omnes Ierichontinis tulerunt auxilium contra Israelitas.
marg.| {f} Misitque ante vos] etc. Septuag. dicunt vespas. Que autem differentia sit inter scabrones, et vespas, et apes, docet Isidorus, dicens : Apes nasci ex putridis cadaveribus boum, vespas, sive scabrones ex equis, fucos vero ex mulis. Hec sunt tria genera muscarum, sed numquid hoc verum fuit ad litteram ? Non. Sed metaphorice loquitur, scabrones appellans aculeos timoris, quos immisit Dominus illis gentibus ex sola fama filiorum Israel. Unde Rahab sup. 2.b. dixit duobus exploratoribus : Irruit in nos terror vester.
marg.| {g} Duos reges] Sehon, et Og.
marg.| {h} Terram, in qua] etc. Io. 4.e. Alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis. Quod satis convenienter potest dici de clericis prebendatis.
marg.| {i} Nunc ergo] Usus est Iosue modo quodam Rhetorico, quia incipit a remotis narrare Dei beneficia, ut sic populum ad amorem Dei provocaret.
marg.| {k} Timere Dominum] timore filiali.
marg.| {l} Et auferte Deos] Contra. Isti numquam habuerunt deos alienos, sed semper Domino adheserunt. Unde sup. 23.b. dictum est : Adhereatis Domino Deo vestro, quod fecistis usque in presentem diem. Solutio. Sic exponendum est : Auferte deos alienos, id est non recipiatis eos. AUGUSTINUS dicit quod quasdam malas cogitationes habebant de diis colendis, quas monet abiicere Iosue. Idem dixit Iacob familie sue, inventis idolis Laban : Gn. 35.a. Abiicite, inquit, deos alienos, qui in medio vestri sunt.
marg.| {m} Quibus servierunt patres vestri] ut predictum est de Nachor, et Thare.
marg.| {n} Optio vobis datur] id est permittitur. Permissio enim non est indulgentie, non concessionis, sed tolerantie.
marg.| {o} An Diis] Pluraliter dicit Diis, propter hoc nomen Eloim, quod apud Hebreos idem sonat quod diis, sicut dicitur super illud Gn. 1.a. In principio creavit Deus celum, etc. Simile Ex. 32.a. ubi dicitur : Hi sunt Dii tui Israel, qui eduxerunt te de terra Egypti, et tamen non erat nisi unus vitulus, vel caput vituli. Unde dicit AUGUSTINUS {1. 194vb} Tot quilibet habet Deos, quot vitiis servit, et ideo pluraliter dicitur Dii.
marg.| {p} Fecitque videntibus nobis] id est patribus nostris. Vel proprie nobis. Multa enim fecit coram illis in transitu Iordanis, et post.
marg.| {q} Non potestis servire] id est difficile poteris. Et est vulgaris modus loquendi, secundum quod communiter dicitur : Non possum invenire, id est vix possum, vel aliter. Non poteritis, existentes tales, scilicet inflati, infideles : Iuxta quem modum dicitur Io. 16.c. Adhuc multa habeo vobis dicere, etc. Et Mt. 20.c. Et Mar. 10.f. Sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, supple talibus. Vel aliter : Non poteritis per vos, scilicet sine auxilio Dei, Io. 15.a. Sine me nihil potestis facere. Is. 26.c. Omnia opera nostra operatus in nobis es, Domine.
marg.| {r} Emulator] Idem est quod Ex. 20.a. Zelotes.
marg.| {s} Sceleribus] magnis peccatis.
marg.| {t} Atque peccatis] minoribus.
marg.| {u} Nequaquam] etc. scilicet ut dimittamus Dominum.
marg.| {x} Elegeritis Dominum] Vel sine interrogatione, testes vos estis, id est secure asseritis, ut testes, et palam.
marg.| {y} Responde runtque testes] supple, sumus, id est contestamur ita esse, secundum quod dicitur : Audi populus meus, et contestabor te, Israel, si me audieris, etc.
marg.| {z} Inclinate corda vestra] humiliando vos, et obediendo.
marg.| {a} In volumine] in hoc scilicet loco.
marg.| {b} Subter quercum] Alia translatio habet terebinthum.
marg.| {c} In sanctuario] id est ante tabernaculum Domini. Contra preceptum Domini videtur hec quercus ibi esse. Dicitur enim Deuteronom. 16.d. Non plantabis lucum iuxta altare Domini. Solutio : Non dicit : Non erit, sed non plantabis.
marg.| {d} En lapis iste] etc. Mos fuit antiquorum, lapidem erigere in perpetuum signum federis initi. Sic fecerunt Iacob, et Laban inito federe : Gn. 31.f. ubi dicitur : Iacob tulit lapidem, et erexit illum in titulum, et fecerunt fratres eius tumulum, quem vocavit Laban tumulum testis, et Iacob acervum testimonii, quasi dicat Sicut lapis iste est durabilis in perpetuum, ita et fedus hoc. Et ob hoc etiam erigebatur, ut videntes eum, tam, ipsi quam posteri recordarentur federis initi. Sed quid est, quod sequitur.
marg.| {e} Quod audientis omnia] Numquid lapis materialis audire {1. 195ra} potest ? Non : Sed recurrendum est ad mysterium, ut dicit AUGUSTINUS et intelligitur de Christo. Et est sensus : Lapis iste, id est signatus per lapidem istum. Similem expositionem habetis Mt. 3.b. potens est Deus de lapidibus istis, id est de gentibus per hos lapides significatis, suscitare filios Abrahe. Vel sub eo tropo dicitur lapis audire, quo in cantico Deuteronom. 22.a. dicitur : Audite celi que loquor, etc. Et Mt. 8.d. Venti, et mare obediunt ei. Inducuntur autem inanimata in testimonium, {1. 195rb} quia auctoritatem testium in accusationem habebunt. Sicut enim manus testium prima fiebat in accusato reo, ita totus orbis terrarum pugnabit contra insensatos. Sap. 5.d. Dicitur etiam lapis audire, quia eo presente omnia dicta sunt.
marg.| {a} Ossa quoque] etc. Gn. ult. d.
marg.| {b} Quem emerat] Gn. 24.d.
marg.| {c} Centum] id est centum agnis.
prol.| Explicit expositio super Lib. Iosue.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ios. Capitulum 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=08&chapitre=08_24)

Notes :