Hugo de Sancto Caro

Capitulum 6

Numérotation du verset Ios. 6,1 

Hiericho
autem clausa fuit1 atque munita
1 fuit] erat Weber
timore filiorum Israel et nullus egredi audebat vel2 ingredi
2 vel] aut Weber
Numérotation du verset Ios. 6,2 

Dixitque Dominus
ad Iosue
ecce dedi in manus tuas
Hiericho
et regem eius
omnesque fortes viros
Numérotation du verset Ios. 6,3 

Circuite urbem cuncti bellatores
semel per diem. Sic facietis sex diebus.
Numérotation du verset Ios. 6,4 

Septimo autem die sacerdotes
tollent3 septem bucinas quarum usus est in iubileo4 et precedant arcam federis septiesque circumibitis civitatem et sacerdotes clangent bucinis.
3 tollent] tollant Weber |
4 iubileo ΦRAG... Ω MS Rusch Ed1530 ] iubeleo Edmaior. ( X Π Σ Θ... ) ΩJ, iobeleo Weber |
Numérotation du verset Ios. 6,5 

Cumque insonuerit vox tube longior atque concisior
et in auribus vestris increpuerit conclamabit omnis populus vociferatione maxima et muri funditus corruent civitatis.
Ingredienturque singuli per locum contra quem steterunt5.
5 steterunt] steterint Weber
Numérotation du verset Ios. 6,6 

Vocavit ergo Iosue filius Nun sacerdotes et dixit ad eos: Tollite arcam federis et septem alii sacerdotes tollant septem iubileorum6 bucinas et incedant ante arcam Domini.
6 iubileorum] iobeleorum Weber
Numérotation du verset Ios. 6,7 

Ad populum quoque ait: Ite7 et circuite civitatem armati precedentes arcam Domini.
7 Ite] Vadite Weber
Numérotation du verset Ios. 6,8 

Cumque Iosue verba finisset et septem sacerdotes septem bucinas8 clangerent ante arcam federis Domini
8 bucinas] bucinis Weber
Numérotation du verset Ios. 6,9 

omnisque populus9 precederet armati10 exercitus reliquum vulgus arcam sequebatur ac bucinis omnia concrepabant.
9 populus] om. Weber |
10 armati] armatus Weber |
Numérotation du verset Ios. 6,10 

Preceperat autem Iosue populo dicens: Non clamabitis nec audietur vox vestra nec11 ullus sermo ex ore vestro egredietur donec veniat dies in quo dicam vobis: Clamate et vociferamini.
11 nec] neque Weber
Numérotation du verset Ios. 6,11 

Circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem et reversa in castra mansit ibi.
Numérotation du verset Ios. 6,12 

Igitur Iosue de nocte surgente12 tulerunt sacerdotes arcam Domini
12 surgente] consurgente Weber
Numérotation du verset Ios. 6,13 

et septem ex eis septem bucinas quarum in iubileo13 usus est. Precedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes et armatus populus ibat ante eos. Vulgus autem reliquum sequebatur arcam et bucinis personabat.
13 iubileo] iobeleis Weber
Numérotation du verset Ios. 6,14 

Circumieruntque civitatem secundo die semel et reversi sunt in castra. Sic fecerunt sex diebus.
Numérotation du verset Ios. 6,15 

Die autem septimo diluculo consurgentes circumierunt urbem sicut dispositum erat septies.
Numérotation du verset Ios. 6,16 

Cumque septimo circuitu clangerent bucinis
sacerdotes. Dixit Iosue ad omnem Israel: Vociferamini.
Tradidit enim vobis Dominus civitatem.
Numérotation du verset Ios. 6,17 

Sitque civitas hec
anathema et omnia que in ea sunt Domino.
Sola Raab meretrix vivat cum universis
que14 cum ea in domo sunt. Abscondit enim nuntios
14 que] qui Weber
quos direximus.
Numérotation du verset Ios. 6,18 

Vos autem cavete ne de his que precepta sunt quippiam contingatis
et sitis prevaricationis rei et omnia castra Israel sub peccato sint atque turbentur.
Numérotation du verset Ios. 6,19 

Quicquid autem auri et argenti fuerit et vasorum eneorum ac ferri Domino consecretur repositum in thesauris eius.
Numérotation du verset Ios. 6,20 

Igitur omni vociferante
populo et clangentibus tubis
postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit, muri illico corruerunt
et ascendit unusquisque per locum qui contra se erat ceperuntque civitatem
Numérotation du verset Ios. 6,21 

et interfecerunt omnia que erant in ea a viro usque ad mulierem, ab infante usque ad senem boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt.
Numérotation du verset Ios. 6,22 

Duobus autem viris qui exploratores missi fuerant dixit Iosue: Ingredimini domum mulieris meretricis et producite eam omniaque que illius sunt sicut illi iuramento confirmastis15.
15 confirmastis] firmastis Weber
Numérotation du verset Ios. 6,23 

Ingressique iuvenes eduxerunt Raab et parentes eius, fratres quoque et cunctam supellectilem ac cognationem illius et extra castra Israel manere fecerunt.
Numérotation du verset Ios. 6,24 

Urbem autem et omnia que inventa sunt in ea16 succenderunt absque argento et auro et vasis eneis ac ferro que in aerarium Domini consecraverunt17.
16 inventa sunt in ea Ω M Rusch Ed1530 ] in ea inventa sunt Λ LH² L B² M ΦV ΩL, erant in ea ΩS Clementina , in ea erant Σ BP² ΨD ΩJ, in ea sunt Cava Amiatinus F X Π T ΦRAZG O Θ P |
17 consecraverunt] consecrarunt Weber |
Numérotation du verset Ios. 6,25 

Raab vero meretricem et domum patris eius atque omnia que habebat fecit Iosue vivere et habitaverunt in medio Israel
usque in presentem diem eo quod absconderit nuntios quos miserat ut explorarent Hiericho. In tempore illo imprecatus est Iosue dicens:
Numérotation du verset Ios. 6,26 

Maledictus vir coram Domino qui suscitaverit et edificaverit civitatem Hiericho in primogenito suo fundamenta illius iaciat et in novissimo liberorum ponat portas eius.
Numérotation du verset Ios. 6,27 

Fuit ergo Dominus cum Iosue et nomen eius in omni terra vulgatum est.

Capitulum 6

Numérotation du verset Ios. 6,1 
marg.| {s} Iericho autem] etc. Hic agitur de eversione Iericho, que facta est in hunc modum : Primo die azymorum summo diluculo septem Sacerdotes iuxta consilium Angeli clangere ceperunt buccinis ante arcam, et omnis populus armatus precedebat arcam, et reliquum vulgus sequebatur eum, et sic prima die azymorum circuierunt civitatem Solis sub silentio, et redierunt in castra. Hoc modo fecerunt sex diebus. Septimo vero die septies circuierunt eam, et in septimo circuitu dixit Iosue ad populum : Vociferamini, et ascendite, sitque civitas anathema. Et sic vociferante populo, et tubis clangentibus, muri funditus corruerunt, et ascenderunt unusquisque per locum, qui contra se erat, et interfecerunt omne vivens in ea, et omnem supellectilem combusserunt. Rahab vero cum omni domo sua onerata muneribus receperunt in Israel in perpetuum. Quam tempore procedente duxit Salmon in uxorem, de qua genuit Booz, avum illius Booz, qui genuit Obed ex Ruth. Tres enim continui dicti sunt Booz, pater, filius, nepos, pro quibus tribus semel ponitur in genealogia Booz. Mt. 1.a. Postea imprecatus est Iosue super reedificatione Iericho. Iericho autem clausa erat, etc.
marg.| {u} Timore filiorum Israel] id est propter filios Israel, quos timebant.
marg.| {1. 182ra} Δ a Dixitque Dominus] id est Angelus in persona Domini, vel Dominus per Angelum.
marg.| {b} In manu] id est in potestate.
marg.| {c} Viros] in ea manentes.
marg.| {f} In iubileo] quia appropinquante iubileo, septem diebus continuo clangebant buccinis, ut dictum est Nm. 10.a. et Lv. 52.a.
marg.| {g} Septiesque] etc. septima scilicet die, quia aliis 6. diebus precedentibus semel tantum in die.
marg.| {h} Concisior] id est interpolata.
marg.| {i} Increpuerit] id est insonuerit.
marg.| {k} Conclamabit] septimo die.
marg.| {o} Iubileorum] etc. quidam habent iubilorum, sed male.
marg.| {p} Ad populum] bellatorum.
marg.| {q} Precedentes] Nota ordinem : Armati precedunt, postea Sacerdotes cum buccinis, et cum arca, deinde populus.
marg.| {r} Omnia concrepabant] septimo die, scilicet.
marg.| {s} Clamate, et vociferamini] Alia littera habet, iubilate. Hinc forte habuerunt, que dicunt, septem iubilorum buccinas.
marg.| {t} De nocte] sollicitudinem suam demonstrat Iosue, de implendo mandato Domini.
marg.| {u} Personabat] non populus, sed arca, que dicitur buccinasse, quia sacerdotes, qui cum ea erant, buccinabant.
marg.| {x} Et omnia] etc. Construe sic : Sit hec civitas anathema, id est separata Domino, et omnia, que in ea sunt, similiter sint separata Domino, id est nihil ex eis in usus proprios retineatur, sed Domino omnia consecrentur, vel comburantur. Dicitur autem anathema ab anathane, quod est sursum ponere, sive devorare, id est seorsum voto ab omni usu nostro separare. Res enim vota, et Domino reddita sursum ponebatur in templis.
marg.| {y} Sola Rahab] etc. In Dt. 20. preceptum est, ut omnes interficerentur, hic reservatur Rahab, et sui, ergo contra legis preceptum fecit Iosue. Item videtur male fecisse, quod non obtulit pacem Iericho sicut preceptum est Dt. 20. Solutio. Ad primum dicimus, quod spirituali consilio Domini reservata est Rahab. Ad secundum dicimus, quod preceptum de pace offerenda, intelligitur de illis, qui erant extra terminos terre promissionis, ut patebit inf. 9.
marg.| {z} Que precepta sunt] anathematizari.
marg.| {a} Contingaris] ad reservandum vobis.
marg.| {b} Et omnia castra] <GLOSSA> INTERLINEARIS Modicum fermentum totam massam corrumpit, 1Cor. 5.b.
marg.| {1. 182va} Δ a Et clangentibus tubis] id est Sacerdotibus in tubis.
marg.| {b} In erarium] id est in locum thesauri.
marg.| {c} Et habitaverunt] etc. Aliam litteram ponit Adamantius, dicens : Rahab meretricem, et omnem domum patris eius vivificavit Iesus, et adiecta est ad Israel usque in hodiernum diem. Et querit Adamantius quomodo in hodiernum diem adiecta est. Hoc enim moris est sancte Scripture dicere de his, que ad finem vite, vel seculi permanent : ut, Hic est pater Moabitarum, Genesis 19.g. usque in hodiernum diem, id est usque in finem seculi. Et illud Mt. ult. d. Et diffamatus est sermo iste apud Iudeos usque in hodiernum diem, id est quamdiu stat seculum. Rahab vero quomodo adiecta est domui Israel usque in hodiernum diem supple, que tamen modicum duravit, an matri posteritas ascribitur, ut videatur in sobole servari, an magis intelligendum est, quod vero, qui usque tunc durabit Israel sociata est usque in hodiernum diem : Ramus enim oleastri apponitur, Rm. 10.c. id est inseritur in radicem bone olive, et adiungitur Israel usque in hodiernum diem, quia in illorum radice nos ex gentibus assumpti, qui aliquando meretricabamur, lignum, et lapidem pro Deo colentes : facti sumus per Christi fidem sursum.
marg.| {d} Quos miserat] scilicet Iosue.
marg.| {e} Imprecatus est] Contra : Sepe legitur in GLOSSA super Prophetas, ubi ipsi videntur imprecari malum alicui dicunt. GLOSSA Predictive dicit, non optative, sed hic dicitur manifeste, quod imprecatus est Iosue. Solutio : Sancti possunt imprecari malum non libidine vindicte, sed amore iustitie Dei, maxime Iosue, qui spiritu prophetico previdebat hoc futurum. Unde hoc dixit non malum optando, sed divine iustitie consentiendo.
marg.| {f} In primogenito suo] etc. id est quando iaciet funda, menta, moriatur primogenitus eius, et quando ponet portas, moriatur novissimus. Hoc impletum fuit in Ahiel de Bethel, ut dicitur 3Rg. 16.g. qui in Abiram primogenito suo posuit fundamenta Iericho, et in Segub novissimo suo posuit portas eiusdem.
Numérotation du verset Ios. 6,mystice 
marg.| Mystice. {s} Iericho] interpretatur luna : et significat mundum, qui sicut luna crescit. et descrescit, et numquam in eodem statu permanet.
marg.| {t} Clausa] muro triplici, scilicet concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum, et superbia vite. 1Io. 2.c. Nolite diligere mundum, quia omne, quod est in mundo, etc. De hoc muro dicitur in Ps. 17. Et in Deo meo transgrediar murum.
marg.| {u} Munita] mundana sapientia, de qua Iac. 3.d. Non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica. Et respondent tria tribus. Ps. 59. Quis deducet me in civitatem munitam. Et Is. 64.a. Quis est iste qui venit de Edom tinctis vestibus de Bosra, qui interpretatur munita. Sed quare ita munita est Iericho ? Ecce.
marg.| {x} Timore filiorum Israel] Princeps enim rationes invenit, quibus cives mundi : rationes predicantium regnum Dei, et contemptum mundi, eliminent, et eludant, immo fatuos reputent tales predicatores, qui penitentiam predicent, vel contemptum mundi, Cor. 1.c. Verbum Crucis pereuntibus. GLOSSA id est sapientibus stultitia est, his autem, qui salvi fiunt, id est nobis virtus Dei est.
marg.| {y} Et nullus egredi] Nullus vere ingreditur mundum per cognitionem, quia si vere cognosceret,* nullo modo diligeret, et nullatenus in eo remaneret. Nahum. 3.b. Et erit omnis, qui viderit te, resiliet a te per amorem, scilicet. Ideo autem nullus egreditur per amorem, quia nullus ingreditur per cognitionem. Sed
marg.| {e} converso, multi ingrediuntur per amorem, et egrediuntur per cognitionem, quia tantum superficialiter contemplantur mundum, et ea que mundi sunt, et ideo male iudicant, bona dicentes mala, et
marg.| {e} converso. De quibus dicitur Is. 5.e. Ve, qui dicitis malum bonum, et bonum malum, ponentes lucem, etc. Facile est ingredi Iericho, sed difficile egredi. Quid enim difficilius quam de deliciis, et divitiis, et honoribus, ad paupertatem asperitatem, et vilitatem transire ? Nihil difficilius est amatoribus huius mundi, qui quasi pisces capti sunt in rete diaboli. Rete quidem anterius latum est, et patens, sed post strictum, et angustum : Mt. 7.b. Lata est via, etc. a Dixitque Dominus ad Iosue] id est pater ad filium.
marg.| {b} Ecce dedi] Mt. ult. d. Data {1. 182rb} est mihi omnis potestas in celo, et in terra. Unde de celo iam eiecit superbum, qui inter fratres discordiam seminabat, Apc. 12.c. Proiectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die, ac nocte. Et de terra in fine eiiciet eum in infernum. Io. 12.e. Princeps mundi huius eiicietur foras.
marg.| {c} Circuite] Sic dicit Dominus predicatoribus. Sic enim, et ipse fecit, Matthei 4.c. Circuibat Iesus totam Galileam docens in synagogis eorum, et predicans Evangelium regni, Io. 13.b. Exemplum enim dedi vobis, ut et vos ita faciatis. Et de bonis predicatoribus dicitur in Ps. 58. Famem patientur ut canes, et circuibunt civitatem.
marg.| {d} Bellatores] id est predicatores, quia debent bellare pro Domino, ore predicando, manu operando, pede anime currendo, scilicet desiderando. De primo Is. 58.a. Clama, ne cesses. De secundo Ps. 143. Benedictus Dominis Deus meus, qui docet manus, etc. De tertio Iob. 39.c. Gloria narium eius terror, terram ungula findit, exultat audacter, in occursum pergit armatis, contemnit pavorem, non cedit gladio.
marg.| {e} Septimo die tollent] id est septenario huius vite predicatores tollent predicationem, qui per buccinam designantur. Buccina fit de argento. Unde Nm. 10.a. Fac tibi duas buccinas argenteas. Duas propter duo precepta caritatis, vel propter duas partes iustitie, scil. declinare a malo, et facere bonum, ad quod est omnis predicatio ducenda. Argenteas vero. Argentum enim dum quiescit, nigrescit, cum exercetur, clarescit ; sic predicatio. Curva est tuba, sic predicator ad seipsum aliquando debet reflecti, ut primo videat in se, quod alios doceat. Tuba manu tenetur, sic predicatio operibus debet adiuvari. Tuba stricta est ex illa parte, qua ori coniungitur, lata vero ex illa parte per quam sonus fit, sic predicator sibi iustus, aliis misericors debet esse,
marg.| {e} converso est hodie. Septem dicuntur buccine, quia predicator per septem dona septem vitia debet extirpare. Vel propter septem principales nequitias, que sunt, pertinacia Iudeorum, idololatria gentium, perfidia hereticorum, apostasia falsorum Christianorum, malitia demonum, superbia Antichristi, obstinatio sequacium eius.
marg.| {f} Quarum] etc. quia usus predicationis debet retorqueri ad requiem eternam, non ad laudem propriam, vel temporalem requiem.
marg.| {h} Vox communis] quia predicatio debet esse interpolata, non assidua, ne vilescat. Nam ut dicit auctoritas, predicatio si rara est, non sufficit, si assidua, vilescit.
marg.| {k} Conclamabit] obediendo.
marg.| {l} Et muri] etc. id est peccati defensio.
marg.| {m} Vocavit] id est Christus predicatores, et adhuc quotidie vocat, dicens : Messis quidem multa, operarii vero pauci, etc. Lc. 10.a.
marg.| {n} Tollite arcam] id est exaltate Ecclesiam.
marg.| {o} Quicquid autem] etc. Aurum, sapientia, argentum, eloquentia, vasa, humilitas, ferrum, patientia. Ista quatuor valde necessaria sunt predicatori. Hec debent consecrari Domino combusta Iericho, ut predicator sit sapiens, sit eloquens, sit humilis, sit patiens, aliter non predicet. Si autem hec habet, secure predicet, quia in thesauris Ecclesie Domini signatus est.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ios. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=08&chapitre=08_6)

Notes :