Capitulum 14
Numérotation du verset
Ios. 14,1
Hoc est quod possederunt filii Israel in terra Chanaan quam dederunt eis Eleazar sacerdos
et Iosue
filius Nun et principes familiarum per tribus Israel
Numérotation du verset
Ios. 14,2
sorte omnia dividentes sicut preceperat Dominus in manu Moysi novem tribubus et dimidie tribui Manasse.1
1 Manasse]
om. Weber
Numérotation du verset
Ios. 14,3
Duabus enim tribubus et dimidie dederat Moyses trans Iordanem possessionem
absque Levitis qui nihil terre acceperunt inter fratres suos
Numérotation du verset
Ios. 14,4
sed in eorum successerant locum filii Ioseph in duas divisi tribus Manasse et Ephraim nec acceperunt Levite aliam in terra partem nisi urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta et pecora sua.
Numérotation du verset
Ios. 14,5
Sicut preceperat2 Dominus Moysi, ita fecerunt filii Israel et diviserunt terram.
2 preceperat] precepit
Weber
Numérotation du verset
Ios. 14,6
Accesserunt itaque filii Iuda ad Iosue in Galgala locutusque est ad eum Caleb
filius Iephone
Cenezeus. Nosti quid locutus sit Dominus ad Moysen hominem Dei
de me et te in Cadesbarne
Numérotation du verset
Ios. 14,7
Quadraginta annorum eram quando misit me3 Moyses famulus Domini de Cadesbarne ut considerarem terram nuntiavique ei quod mihi verum videbatur.
3 m. me]
inv. Weber
Numérotation du verset
Ios. 14,8
Fratres autem mei qui ascenderant mecum dissolverunt cor populi et nihilominus ego secutus sum Dominum Deum meum.
Numérotation du verset
Ios. 14,9
Iuravitque Moyses in die illo dicens: Terram quam calcavit pes tuus erit possessio tua et filiorum tuorum in eternum quia secutus es Dominum Deum tuum4.
4 tuum] meum
Weber
Numérotation du verset
Ios. 14,10
Concessit ergo Dominus vitam mihi sicut pollicitus est usque in presentem diem. Quadraginta et quinque anni sunt ex quo locutus est Dominus verbum istud ad Moysen quando ambulabat Israel per solitudinem hodie octoginta quinque annorum sum
Numérotation du verset
Ios. 14,11
sic valens ut eo valebam tempore quando ad explorandum missus sum illius in me temporis fortitudo usque hodie perseverat tam ad bellandum quam ad gradiendum.
Numérotation du verset
Ios. 14,12
Da ergo mihi montem istum quem pollicitus est Dominus
te quoque audiente in quo Enachim sunt et urbes magne atque munite si forte sit Dominus mecum et potuero delere eos sicut promisit mihi.
Numérotation du verset
Ios. 14,13
Benedixitque ei Iosue
et tradidit ei5 Hebron
5 ei] om. Weber
in possessionem
Numérotation du verset
Ios. 14,14
atque ex eo fuit Hebron Caleb filio Iephone Cenezeo usque in presentem diem quia secutus est Dominum Deum Israel.
Numérotation du verset
Ios. 14,15
Nomen Hebron antea6 vocabatur Chariatharbe.
6 antea Rusch Weber] ante Clementina
Adam maximus ibi inter Enachim situs est et terra cessavit a preliis.a
0 Cf. Glossa ordinaria (Mt. 27, 33).
Capitulum 14
Numérotation du verset
Ios. 14,1
marg.|
{t}
Hoc est]
Continentia huius capitis talis est : Primo recapitulat, que dicta sunt in capite precedenti, ostendens quod terra ultra Iordanem data est in possessionem, scilicet novem Tribubus, et dimidie, quia alie due, et dimidia iam receperant possessionem citra Iordanem a Moyse. Nm. 32. Ostenditur etiam hic, per quos data est illis 9. Tribubus, scilicet per Iosue, et Eleazarum Sacerdotem. Levite vero nihil acceperunt in sortem, sed tamen aliquot civitates postea date sunt eis a fratribus suis, ut dicetur infr. 21. Secundo ostenditur hic, qualiter Hebron data est Caleb filio Iephone, qui fuit de duodecim exploratoribus, quos misit Moyses de Cadesbarne. Nm. 13.a. Dicit ergo :
[Hoc est]
scilicet terra, que determinata est supra.
marg.|
{t}
Quod possederunt]
id est in possessionem habuerunt filii Israel, id est acquisierunt, quia proprie loquendo, non adhuc possederunt, quia nondum erat eis divisa.
marg.|
{u}
Et Iosue filius Nun]
Ita preceperat Dominus. Nm. 34.d. ubi dicitur : Hec sunt nomina virorum, qui terram divident Eleazar Sacerdos, et Iosue filius Nun, et singuli principes de singulis Tribubus.
marg.|
{x}
Dederat Moyses]
Nm. 32.
marg.|
{y}
Absque Levitis]
id est illis dedit, non Levitis.
marg.|
{z}
Qui nihil terre]
GLOSSA ne temporalibus occupati, minus celestibus deservirent. Sic etiam hodie clerici si vero Deo servire vellent, minus in temporalibus se occuparent.
marg.|
{a}
Acceperunt]
sorte, id est in divisione terre non habuerunt sortem cum aliis.
marg.|
{b}
In duas divisiones Tribuum]
Ergo fuerunt tredecim Tribus. Verum est singulis computatis. Sed quia tantum duodecim receperunt sortem, dicuntur tantum duodecim Tribus.
marg.|
{c}
Nisi urbes]
48.
marg.|
{d}
Et sub]
de hoc infr. 21.a.
marg.|
{1.
187va} a
Accesserunt]
etc. Filii Israel sunt quilibet fideles, scilicet per boni operis imitationem, Israel per fidei cognationem. Isti accedunt ad Iosue, id est ad Iesum in Galgalis, quod interpretatur revelatio, et significat confessionem, in qua omnia Deo revelantur : Unde Ps. 36. Revela Domino viam tuam, etc. Accedendum est autem non quolibet modo, neque subito, sed per gradus. Sunt autem in universo sex gradus, quibus itur ad confessionem. Primus est vite preterite recordatio. Unde Ps. 37. Quoniam iniquitatem meam annunciabo, et cogitabo pro peccato meo. Is. 38.c. Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine anime mee. Ier. 2.e. Vide vias tuas in convalle : scito quid feceris : Secundus est vite presentis consideratio. Ier. 3.a. Leva oculos tuos in directum, et vide ubi nunc prostrata sis. Tertius est status futuri premeditatio. Sir. 38.b. Memento novissimorum, et noli oblivisci. Item in eodem c. Memento iudicii mei Sic erit, et tuum, mihi heri, tibi hodie. De primo, et tertio dicitur Gn. 16.c. Agar ancilla Sarai, unde venis, et quo vadis ? Agar interpretatur advena, Sarai Princeps. De secundo Gn. 3.b. Adam ubi es ? Et respondet, Ps. 6. Infixus sum in limo profundi, et non est substantia. Ex his tribus gradibus alii tres procedunt. Ex primo quartus id est pudor. Ex secundo quintus, id est dolor. Ex tertio sextus, id est timor. De primo dicit Ier. 3.b. Frons meretricis facta est tibi, noluisti erubescere. De secundo Is. 47.a. Sede, tace, et intra in tenebras filia Chaldeorum. De tertio Hab. 3.a. Domine audivi auditionem tuam, et timui de omnibus dicit Beatus BERNARDUS. Vide, unde venis, et erubesce, ubi sis, et ingemisce, quo vadis, et contremisce.
marg.|
{b}
Caleb]
etc. Qui fuit unus duodecim exploratorum, qui populum ab aliis exploratoribus exterritum confortavit. Quare autem dicatur Cenezeus, cum non fuerit filius Cenez, sed Nepos infr. 15. patebit.
marg.|
{c}
Nosti]
etc. Nm. 14.e. ubi dicitur : Omnes, qui numerati estis a viginti annis, et supra, et murmurastis contra me, non intrabitis terram, super quam levavi manum meam, ut habitare vos facerem in ea preter Caleb filium Iephone, et Iosue filium Nun.
marg.|
{d}
De Cadesbarne]
Nm. 13.b. dicitur, quod misit eos de deserto Pharan. Magister dicit in Historiis
a
, quod de Asiongaber, que fuit 32. mansio, missi sunt exploratores, et interim transierunt filii Israel de Asiongaber in Cadesbarne, et illuc redierunt exploratores ad eos. Super hoc diverse sunt opiniones. Quidam dicunt, quod de Cadesbarne missi sunt exploratores, que fuit tricesima tertia mansio, et ibi expectavit eos populus. Alii dicunt, quod de Asiongaber, et hi dicunt, quod Cades complectitur plures mansiones, inter quas est Asiongaber, vel de Cades dicitur misisse eos, quia ibi expectavit eos.
a
¶Fons :
Petrus Comestor
, Historia scolastica, ed. Emmanuele Navarro, 1699 ; PL 198 (1855), 1053-1644.
marg.|
{e}
Dissolverunt cor populi]
dicentes nequaquam ad hunc populum valemus ascendere.
marg.|
{f}
Ego secutus]
etc. quod attestatur ei Dominus Nm. 14.d. dicens : Servus meus Caleb, qui plenus alio spiritu secutus est me, inducam eum in terram hanc, quam circuivit.
marg.|
{g}
Terra, quam calcavit pes tuus]
supple intra terminos terre promissionis.
Numérotation du verset
Ios. 14,moraliter
marg.|
Moraliter. Ille solus, qui contemnit omnia, possidet terram promissionis. Unde AUGUSTINUS. Felix Christiana religio, que nihil habet, et omnia facit possidere. Unde 2Cor. 6.b. Nihil habentes, et omnia possidentes. Item 1Cor. 3.d. Omnia vestra sunt, vos autem Christi. Christus {1.
187vb} autem Dei.
marg.|
{h}
Hodie octoginta quinque annorum sum]
quia quadraginta annis erraverunt per desertum. Sed quia illud dixit Dominus secundo anno egressionis de Egypto, ut patet per decimum caput Numeri, restat, quod dixit hoc Caleb secundo anno post transitum Iordanis.
marg.|
{i}
Sic valens]
etc. Sic claustrales debent facere, ita scilicet ferventer, et potenter servire Domino in senectute, ut in principio. Iob. 3.d. Qui expectant mortem, et non venit, quasi effodientes thesaurum, gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum. Hoc est contra illos, qui tantum in principio faciunt ita quod postea aut nihil, aut parum possunt facere. Hoc etiam est contra illos, qui in novitate religionis fervent, et in senectute torpent, vel minus fervent.
marg.|
{k}
Da mihi montem]
etc. Hec pollicitatio nusquam legitur facta : Sed sensus est : Quem pollicitus est mihi Dominus, id est quem habere debeo ex promissione Domini mihi facta. Nm. 14.
marg.|
{l}
Et urbes magne]
sicut dixerunt exploratores in reditu suo filiis Israel. Sed contrarium videtur sup. 11.d. In tempore illo venit Iosue, et interfecit Enachim de montanis Hebron, et Dabir, et Anab, et de omni monte Iuda, et Israel, urbesque eorum delevit : Non reliquit ullum vestigium de stirpe Enachim in terra filiorum Israel : Hic vero dicitur, quod Hebron sita erat in monte, qui erat in terra Iuda, ubi habitabant Enachim. Solutio. Quod supra dictum est, fuit preoccupatio : Prius enim data fuit Hebron Caleb in possessionem, et postea expugnavit eam, quomodo dictum est supra quod Iosue interfecit Enachim ? Solutio : Iosue duxerat principes totius exercitus, et ideo quidquid factum est ibi, dicitur fecisse Iosue, sicut Rex dicitur fecisse, quod facit exercitus suus.
marg.|
{m}
Cariatharbe]
Civitas est, et interpretatur civitas quatuor, quia ibi sepulti fuerunt quatuor Patriarche cum uxoribus suis, scilicet Adam cum Eva : Abraham cum Sara. Isaac cum Rebecca : Iacob cum Lia. Rachel vero licet magis dilecta, non fuit ibi sepulta cum viro suo : forte quia idololatra fuit, colens idola Laban patris sui. In hoc commendatur vita activa, que per Liam significatur, sicut Mt. 25.c. ad commendationem vite active, opera misericordie recitantur.
marg.|
{n}
Et cessavit terra in preliis]
non tamen statim.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ios. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=08&chapitre=08_14)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ios. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=08&chapitre=08_14)
Notes :