Capitulum 7
Numérotation du verset
Ios. 7,1
Filii autem Israel prevaricati sunt mandatum et usurpaverunt de anathemate. Nam Achan1
1 Achan
Edmaior.
(Θ ΨD ΩS*J2)
Clementina
] Achã (
Rusch
), Acham ΩJ* etc., Achar Φ, Achor ΩS2P
filius Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Iuda tulit aliquid de anathemate. Iratusque est Dominus contra filios Israel.
Numérotation du verset
Ios. 7,2
Cumque mitteret Iosue de Hiericho viros contra Hai2 que est iuxta Bethaven ad orientalem plagam oppidi Bethel dixit eis ascendite et explorate terram qui precepta complentes exploraverunt Hai
2 Hai
Rusch
] Ahi
Weber
Numérotation du verset
Ios. 7,3
et reversi dixerunt ei: Non ascendat omnis populus sed duo vel tria millia virorum pergant et deleant civitatem. Quare omnis populus frustra vexetur3 contra hostes paucissimos?
3 vexetur] vexatur
Weber
Numérotation du verset
Ios. 7,4
Ascenderunt ergo tria millia pugnatorum4 qui statim terga vertentes
4 pugnatorum] pugnatores
Weber
Numérotation du verset
Ios. 7,5
percussi sunt a viris urbis Hai et corruerunt ex eis triginta et sex homines, persecutique sunt eos adversarii de porta usque ad5 Sabarim et ceciderunt per prona fugientes. Pertimuitque cor populi et instar aque liquefactum est.
5 ad] om. Weber
Numérotation du verset
Ios. 7,6
Iosue vero scidit vestimenta sua et pronus cecidit6 in terram coram arca Domini usque ad vesperam7 tam ipse quam omnes senes Israel. Miseruntque pulverem super capita sua
6 p. c.]
inv. Weber
|
7 vesperam] vesperum
Weber
|
Numérotation du verset
Ios. 7,7
et dixit Iosue: Heu Domine Deus quid voluisti transducere populum istum Iordanem fluvium ut traderes nos in manus Amorrei et perderes? Utinam ut cepimus mansissemus trans Iordanem.
Numérotation du verset
Ios. 7,8
Mi Domine Deus, quid dicam videns Israelem hostibus suis terga vertentem?
Numérotation du verset
Ios. 7,9
Audient Chananei et omnes habitatores terre ac pariter conglobati circumdabunt nos atque delebunt nomen nostrum de terra et quid facies magno nomini tuo?
Numérotation du verset
Ios. 7,10
Dixitque Dominus ad Iosue: Surge quid8 iaces pronus in terra?
8 quid] cur
Weber
Numérotation du verset
Ios. 7,11
Peccavit Israel et prevaricatus est pactum meum. Tuleruntque de anathemate et furati sunt atque mentiti et absconderunt inter vasa sua
Numérotation du verset
Ios. 7,12
nec poterit Israel stare contra9 hostes suos eosque fugiet quia pollutus est anathemate. Non ero ultra vobiscum donec conteratis eum qui huius sceleris reus est.
9 contra] ante
Weber
Numérotation du verset
Ios. 7,13
Surge sanctifica populum et dic eis: Sanctificamini in crastinum. Hec enim dicit Dominus Deus Israel. Anathema in medio tui est Israel. Non poteris stare coram hostibus tuis donec deleatur ex te qui hoc contaminatus est scelere.
Numérotation du verset
Ios. 7,14
Accedetisque mane singuli per tribus vestras et quamcumque tribum sors invenerit accedet per cognationes suas et cognationes10 per domos, domosque11 per viros
10 cognationes] cognatio
Weber
|
11 domosque] domusque
Weber
|
Numérotation du verset
Ios. 7,15
et quicumque ille in hoc facinore fuerit deprehensus comburetur igni cum omni substantia sua
quoniam prevaricatus est pactum Domini et fecit nefas in Israel.
Numérotation du verset
Ios. 7,16
Surgens itaque Iosue mane applicavit12 Israel per tribus suas et inventa est tribus Iuda.
12 applicavit] applicuit ΩP
Numérotation du verset
Ios. 7,17
Que, cum iuxta familias suas esset oblata, inventa est familia Zare13. Illam quoque per domos14 offerens reperit Zabdi.
13 Zare Λ Π D Φ P Ψ Ω ΩL ΩP
Rusch Ed1530
...
Clementina
] def. Ω
F, Zarai
Weber
, Zarahy
Cava
X
|
14 per domos Ω
F (?) ΩP
Cor3
(moderni)
Rusch Clementina
] per viros
Weber
(codd. omnes) ΩL
Ed1530 Cor1 Cor3
(antiq.)
|
Numérotation du verset
Ios. 7,18
Cuius domum in singulos dividens viros invenit Achan filium Charmi filii Zabdi et15 filii Zare de tribu Iuda
15 et Ω
F
Rusch
]
om.
ΩL ΩP
Weber
Numérotation du verset
Ios. 7,19
et ait Iosue16 ad Achan17: Fili mi da gloriam Domino Deo Israel et confitere atque indica mihi quid feceris ne abscondas.
16 Iosue
Rusch Ed1530 Clementina cum hebr.
LXX]
om.
Ω Ω
F ΩL ΩP
Weber
|
17 Achan
Rusch Weber
] Achor Ω
M² Ω
F ΩP
|
Numérotation du verset
Ios. 7,20
Responditque Achan18 Iosue et dixit ei. Vere ego peccavi Domino Deo Israel et sic19 feci.
18 Achan Ω
M²JS]
scrips.,
Acha
cacogr. Rusch,
Achar Φ ΨBF* Ω
M*, Acham
Cava
Λ L
L
*
F X
ΣM
T
, Achor Ω
M² Ω
F ΩP
Cor3
(vel Achor)
|
19 et sic] iter. ΩP
Weber
|
Numérotation du verset
Ios. 7,21
Vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum
et ducentos siclos argenti. Regulam quoque20 auream quinquaginta siclorum et concupiscens abstuli et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei. Argentum quoque21 fossa humo operui.
20 Regulam quoque Ω
F
Rusch
] Regulamque ΩP
Weber
|
21 Argentum quoque] Argentumque ΩP
Weber
,
def.
Ω
F
|
Numérotation du verset
Ios. 7,22
Misit ergo Iosue ministros qui currentes ad tabernaculum eius22 repererunt cuncta abscondita in eodem loco et argentum simul
22 eius] illius
Weber
Numérotation du verset
Ios. 7,23
auferentesque de tentorio tulerunt ea ad Iosue et ad omnes filios Israel proieceruntque ante Dominum
Numérotation du verset
Ios. 7,24
tollens itaque Iosue Achan filium Zare argentumque et pallium et auream regulam filios quoque23 et filias eius24, boves et asinos eius25 et oves ipsumque tabernaculum et cunctam supellectilem et omnis Israel cum eo duxerunt eos ad vallem Achor.
23 filios quoque] filiosque
Weber
|
24 f. e.]
inv. Weber
|
25 eius]
om. Weber
|
Numérotation du verset
Ios. 7,25
ubi dixit Iosue: Quia turbasti nos exturbet te Dominus in die hac. Lapidavitque eum omnis Israel et cuncta que illius erant igne consumpta sunt.
Numérotation du verset
Ios. 7,26
Congregaverunt quoque super eum acervum magnum lapidum qui permanet usque in presentem diem et aversus est furor Domini ab eis vocatumque est nomen loci illius vallis Achor usque hodie.
Capitulum 7
Numérotation du verset
Ios. 7,1
marg.|
{g}
Filii autem Israel]
etc. In hoc capitulo agitur de lapidatione Achor, qui contra preceptum Iosue retinuerat sibi de anathemate Iericho, scilicet clamydem coccineam contextam auro, et ducentos siclos argenti, regulam auream quinquaginta siclorum, propter quod iratus Dominus, de viris, quos miserat Iosue ad capiendam Hai, permisit {1.
182vb} occidi triginta sex viros a viris Hai. Quod audiens Iosue scidit vestimenta sua, et iacuit pronus in terra coram arca Domini usque ad vesperum, et seniores populi cum eo saccis induti. Et dixit Dominus ad Iosue : Pollutus est populus anathemate, nec ero tecum, donec mundentur. In crastino convocato omni populo iecit sortem Iosue, et tandem cecidit sors super Achor. Qui confessus peccatum suum, lapidatus est, et cuncta que illius erant, consumpta.
[Filii autem Israel]
id est aliquis de filiis Israel. Et quod unus fecit, toti populo imputatur. Unde Adamantius : Uno peccante, ira super omnem populum venit, Sed quare hoc ? Solutio : Quia ita placuit Deo cuius iudicia, et facta abyssus multa.
marg.|
{h}
Nam Achan]
id est Achor. Et hec est vera littera. Ipse enim trinomius fuit. Habet etiam aliud quartum nomen, scilicet Achari. Unde <Glossa> interlinearis dicit in Paralipom. Achar, vel Achari in Iosue, Achan, vel Achor.
marg.|
{i}
Tria millia]
Tamen IOSEPHUS dicit triginta millia.
marg.|
{k}
Et corruerunt]
etc. qui puniti sunt pro peccato alieno, vel alterius, sed secundum iudicium divinum punitur, quis temporaliter pro peccato alterius, et illa pena temporalis magis est ei ad profectum quam ad vindictam, ut in pueris Sodome, qui cum patribus perierunt, ne si viverent, fierent peiores.
marg.|
{l}
De porta]
Hai.
marg.|
{m}
Usque ad Sabarim]
nomen est loci, vel civitatis.
marg.|
{n}
Per prona]
id est per decliva loca.
marg.|
{o}
Liquefactum est]
pre timore.
marg.|
{p}
Scidit vestimenta sua]
ut mos erat Iudeorum. Forte Iosue peccavit mittens exploratores contra Hai, et non prius os Domini interrogavit
marg.|
{q}
Miseruntque pulverem super]
etc. quod est signum humilitatis, et penitentie. GREGORIUS. Cinis, et cilicium, arma sunt penitentium.
marg.|
{r}
Transducere populum istum]
etc. id est ducere trans Iordanem. Idem enim valet propositio per compositionem addita verbo, quantum per appositionem addita casuali.
marg.|
{s}
Ut traderes nos, id est tradi permitteres]
marg.|
{t}
In manus]
etc. Hic nomine Amorrhei intelligitur omnis populus Chanaan.
marg.|
{u}
Magno nomini tuo]
quod ita exaltatum fuit, et glorificatum in nobis, quos mirabiliter eduxisti de Egypto. Sic debet dicere quilibet : Psalmo centesimo decimo tertioa : “Non nobis, Domine, non nobis sed nomini tuo da gloriam”.
a Ps. 113.
marg.|
{b}
Sanctifica populum]
id est sanctificari iube per ieiunium vel per abstinentiam ab amplexibus uxorum ; vel aliquibus traditionibus, ut aspersione cineris super caput, et huiusmodi.
marg.|
{c}
Anathema in medio]
id est res digna separatione, vel ille, qui fecit anathema : sunt autem duo genera anathematis. Unum, quod interimebatur, vel destruebatur. Aliud, quod suspendebatur, ut gladius Golie. 1Rg. 17. Et est hic argumentum, quod si Episcopus in correctione Sacerdotum sumat pecuniam, debet esse anathema illa pecunia, id est a propriis usibus separata, et Deo consecranda, id est pauperibus eroganda.
marg.|
{d}
Per cognationes]
id est familias. Unde nota quod idem est cognatio, et familia. Tribus dividitur in familias, familia in domos, domus in capita personarum. Unde iacta est sors primo super Tribus, secundo super familias, tertio super domos, quarto super capita.
marg.|
{e}
Illam quoque]
etc. id est per domos virorum.
marg.|
{f}
Invenit Achan]
Achar, Achar, Achor, Achan idem nomen sunt.
marg.|
{g}
Da gloriam]
id est confitere peccatum tuum. In quo Iudei confunduntur, qui dicunt, quod nihil valet exterior confessio peccatorum.
marg.|
{h}
Et confitere]
et pro id est. Confessio enim peccantis ad laudem pertinet innocentis, et ad gloriam peccatum dimittentis. De qua gloria Is. 42.b. Gloriam meam alteri non dabo, quia solus Deus peccata dimittit.
marg.|
{i}
Regulam]
vel lingulam, secundum Hebreos scilicet massam auri, ad modum lingue factam.
marg.|
{k}
Proieceruntque ante Dominum]
id est ante tabernaculum Domini, ubi erat arca.
marg.|
{l}
Ad vallem Achor]
Prolepsis est, quia nondum sic vocabatur, sed ab illo facto nomen accepit.
marg.|
{m}
Lapidavitque eum]
Non est putandum populum neglexisse preceptum Domini, quo precepit ipsum esse comburendum. Nam ignis in sacra Scriptura pro gravi pena solet accipi, ut Ieremie 11.a. Eduxi vos de terra Egypti, et de fornace ferrea, et de dura servitute Egyptiorum. Putant tamen Hebrei Dominum precepisse ipsum Achor lapidari, et alia, que lapides non sentirent, igne cremanda. Dicit tamen AUGUSTINUS Iosue fecisse hoc quadam bona consideratione. Aut enim penituit Achor, et sic non erat dignus igne gehennali, Si autem non penituit, reservandus erat igni eterno.
marg.|
{n}
Vallis Achor usque hodie]
Is. 65.b. Erunt campestria in caulas gregum, et vallis Achor in cubile armentorum, Os. 2.c. Dabo tibi vallem Achor ad aperiendam spem. Spiritualiter vallis Achor est religio, ubi proprietarii interficiuntur.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ios. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 11/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=08&chapitre=08_7)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ios. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 11/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=08&chapitre=08_7)
Notes :