Hugo de Sancto Caro

Capitulum 12

Numérotation du verset Ios. 12,1 

Hi1 sunt reges quos percusserunt filii Israel et possederunt terram eorum trans Iordanem ad solis ortum a torrente Arnon usque ad2 montem Hermon et omnem orientalem plagam que respicit solitudinem.
1 Hi] Hii Weber |
2 ad Rusch] a cacogr. Rusch |
Numérotation du verset Ios. 12,2 

Seon rex Amorreorum qui habitabat3 in Esebon, dominatus est ab Aroer que sita est super ripam torrentis Arnon et medie partis in valle dimidieque4 Galaad usque ad torrentem Ieboc5 qui est terminus filiorum Ammon
3 habitabat] habitavit Weber |
4 dimidieque] dimidiique Weber |
5 Ieboc] Iaboc Weber |
Numérotation du verset Ios. 12,3 

et a solitudine usque ad mare Ceneroth6 contra orientem et usque ad mare Deserti quod est mare Salsissimum ad orientalem plagam per viam que ducit Bethsimoth et ab australi parte que subiacet7 Aseroth usque Phasga8
6 Ceneroth] Cheneroth Weber |
7 subiacet] subiacent Weber |
8 Aseroth usque Phasga] Asedothphasga Weber |
Numérotation du verset Ios. 12,4 

terminus Og regis Basan, de reliquiis Raphaim qui habitavit in Astharoth et in Edrai9 et dominatus est in monte Hermon et in Salecha10 atque in universa Basan usque ad terminos
9 Edrai] Edrain Weber |
10 Salecha] Salacha Weber |
Numérotation du verset Ios. 12,5 

Gessuri et Machati et dimidie partis Galaad ad11 terminos Seon regis Esebon.
11 ad] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 12,6 

Moyses famulus Domini et filii Israel percusserunt eos tradiditque terram eorum Moyses in possessionem Rubenitis et Gadditis et dimidie tribui Manasse.
Numérotation du verset Ios. 12,7 

Hi12 sunt reges terre quos percussit Iosue et filii Israel trans Iordanem ad occidentalem plagam a Baalgad in campo Libani usque ad montem Libani13 cuius pars ascendit in Seir. Tradiditque eam Iosue in possessionem tribubus Israel singulis partes suas
12 Hi] Hii Weber |
13 Libani] om. Weber |
Numérotation du verset Ios. 12,8 

tam in montanis quam in planis atque campestribus in Aseroth et solitudine ac in14 meridie Etheus fuit et Amorreus Chananeus et Pherezeus Eveus et Iebuseus.
14 in] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 12,9 

Rex Hiericho unus, rex Hai que est ex latere Bethel unus,
Numérotation du verset Ios. 12,10 

rex Hierusalem unus, rex Hebron unus,
Numérotation du verset Ios. 12,11 

rex Ierimoth unus, rex Lachis unus,
Numérotation du verset Ios. 12,12 

rex Eglon unus, rex Gazer unus,
Numérotation du verset Ios. 12,13 

rex Dabir unus, rex Gader unus,
Numérotation du verset Ios. 12,14 

rex Herma unus, rex Hered15 unus
15 Hered] Hereth Rusch
Numérotation du verset Ios. 12,15 

rex Lebna unus, rex Odollam unus
Numérotation du verset Ios. 12,16 

rex Maceda unus, rex Bethel unus
Numérotation du verset Ios. 12,17 

rex Thaphua16 unus, rex Ofer17 unus
16 Thaphua] Thaffua Weber |
17 Ofer] Afer Weber |
Numérotation du verset Ios. 12,18 

rex Aphec18 unus, rex Saron unus,
18 Aphec] Affec Weber
Numérotation du verset Ios. 12,19 

rex Madan19 unus, rex Asor unus
19 Madan] Madon Weber
Numérotation du verset Ios. 12,20 

rex Sameron20 unus, rex Acsaph unus,
20 Sameron ΩS Rusch ] Semeron ΩJ Clementina , Someron Weber
Numérotation du verset Ios. 12,21 

rex Thenach unus, rex Mageddo unus,
Numérotation du verset Ios. 12,22 

rex Cades21 unus, rex Iachanen Carmeli22 unus
21 Cades] Cedes Rusch |
22 Iachanen Carmeli] Iachanaem Chermeli Weber |
Numérotation du verset Ios. 12,23 

rex Dor et provincie Dor unus, rex gentium Galgal unus,
Numérotation du verset Ios. 12,24 

rex Thersa unus; omnes reges triginta unus23.
23 unus] et praem. Weber

Capitulum 12

Numérotation du verset Ios. 12,1 
marg.| {k} Hi sunt reges] In hoc capitulo enumerantur reges, quos Iosue, et filii Israel transito Iordane superaverunt, et occiderunt, quoniam terram Iosue divisit filiis Israel. Et continuatur hoc capitulum fini precedentis, ibi, cepit ergo Iosue, etc.
marg.| {l} Trans Iordanem] respectu terre, unde venerant.
marg.| {q} Sehon] nominativi casus.
marg.| {r} In Hesebon] civitas est metropolis.
marg.| {s} Ab Aroer] civitas est.
marg.| {t} Et Medie partis] repete, dominatus est, quia alteram partem habuit Og rex Basan.
marg.| {u} Dimidiique Galaad] repete, dominatus est.
marg.| {x} Usque ad torrentem Iaboc] Fluvius est, quem transivit Iacob, ut legitur Gn. 32.f.
marg.| {z} Et a solitudine] supple, habitavit, vel dominatus est. a   Ad mare Ceneroth] hoc est mare Tyberiadis : Ceneroth enim ibi civitas est, quam Herodes Tetrarcha reparavit in honorem Tyberii Cesaris, unde a nomine eius Tyberiadem nominavit.
marg.| {b} Ad mare deserti] id est mare rubrum.
marg.| {c} Bethesimoth] civitas est metropolis.
marg.| {d} Et ab australi] habitavit vel dominatus est.
marg.| {e} Asedoch] civitas est.
marg.| {a} Δ Phasga] mons, ubi mortuus est Moyses.
marg.| {b} Terminus Og regis Basan] supple hic est. Ostensa terre magnitudine, in qua dominatus est Sehon, ostendit terminos Og regis Basan.
marg.| {c} De reliquiis] Og dico natus est de reliquiis.
marg.| {d} Raphaim] illius gigantis.
marg.| {e} Astaroth] etc. civitates sunt.
marg.| {h} Et dimidie partis] supple dominatus est. Vel usque ad terram dimidie partis, quia aliam partem possedit Sehon, ut modo dictum est.
marg.| {i} Et terminum] id est usque ad terminum.
marg.| {k} Hesebon] civitas Metropolis est in regno Sehon.
marg.| {l} Percusserunt eos] Nm. 21.g.
marg.| {m} Manasse] Nm. 23.f.
marg.| {n} Hi sunt] etc. qui infra numerantur. Enumeratis enim regibus, quos Moyses superavit, et ostensis terminis terre eorum quam ipsemet duabus Tribubus, et dimidie dedit in possessionem, enumerat, quos Iosue superavit, et occidit, et ostendit terminos terre eorum, quam ipse Iosue infr. 22. divisit sorte aliis novem Tribubus, et dimidie.
marg.| {o} Trans Iordanem] respectu Egypti, unde venerant.
marg.| {p} A Baalgad] civitas est, supple, que sita est in campo Libani.
marg.| {q} In Seir] Idumea.
marg.| {r} Tradiditque eam] Infra 22.
marg.| {s} Partes] equales, secundum funiculos distributionis.
marg.| {t} Hetheus] etc. quia ab his locis non potuerunt expelli. Vel forte filii Israel propter tributa noluerunt eos expellere, vel interficere.
marg.| {u} Rex Iericho] Modo incipit numerare reges.
marg.| {z} Rex gentium] nomen speciale unius populi, qui sic dictus est.
Numérotation du verset Ios. 12,moraliter 
marg.| Moraliter. {k} Hi sunt reges] id est demones, qui regunt hominem in via peccatorum, quos interficiunt filii Israel, id est fideles quilibet, qui per fidem Deum vident, tandem visuri per speciem, et possident terram eorum, id est corda, in quibus tamquam in terra propria prius habitabant.
marg.| {l} Ad Solis ortum] bene dicit, quia verus Sol non oritur nisi trans Iordanem, id est transitis, et dimissis carnis illecebris, et mundi divitiis, que more aque fluunt, et transeunt. Sed nota quod dicit.
marg.| {m} A torrente Arnon] Arnon interpretatur arca meroris : et significat penitentiam. Nam sicut in arca thesaurus servatur, ita per penitentiam virtutes custodiuntur. Torrens non fluit nisi in hieme, sic penitentia locum non habet, nisi in hiemali vita. Unde de Christo dicitur : De torrente in via bibet, etc. Et sicut torrens sordes mundat, sic penitentia peccata purgat. Unde recte sequitur.
marg.| {n} Usque ad montem Hermon] quia per penitentiam pervenitur {1. 186rb} ad virtutum eminentiam, que per montem Hermon designatur. Is. 40.b. Super montem ascende tu, qui evangelizas Sion. Hermon interpretatur separatio, quia postquam per penitentiam separatus est homo a carnis deliciis, et mundi divitiis, tunc incipit venire ad montem virtutum.
marg.| {o} Omnem Orientalem plagam] Hec est patria celestis ad quam venitur per torrentem Arnon, et montem Hermond, id est per penitentiam, et virtutes. Penitentia impedimenta removet, virtutes euntem dirigunt, et deducunt. Unde Sap. 10.b. Iustum deduxit Dominus per, etc.
marg.| {p} Que respicit solitudinem] Hoc dicit, quia electi semper videbunt miseros in solitudine inferni, ut sic magis moveantur ad laudandum Deum, de tanta penarum evasione, et quia maior erit gloria eorum in comparatione penarum inferni.
marg.| {q} Sehon rex Amorrheorum] Sehon interpretatur tentatio oculorum : Que bene dicitur Rex Amorrheorum, id est amaritudinis, quia ducit ad illam illos, qui sequuntur regimen eorum. Unde orabat Psalmista : Averte oculos meos, etc. Recte autem dicitur, quod Sehon habitavit in Hesebon, quod interpretatur cingulum meroris, quia tales, qui suos oculos sequuntur, sepe cinguntur merore, et tristitia. Unde David valde doluit de hoc, quod viderat Bersabee, secundo Regum 12. Adhuc etiam dolet totum genus humanum propter respectum, quo mulier respexit pomum vetitum. GREGORIUS Non licet intueri, quod non licet concupisci.
marg.| {s} Dominatus] etc. Aroer interpretatur suffocatio vigilie. Arnon maledictio. Recte ergo dicitur, quod Aroer sita est super ripam Arnon, quia suffocavit vigilia somnis vacantes, et ideo possidebunt maledictionem eternam. Unde dixit Dominus discipulis, Lc. 22.e. Vigilate, et orate, ut non intretis in tentationem, et de tentatione in peccatum, et de peccato in infernum. Multum enim prodest vigilia, honesta dico. Unde Sir. 31.a. Vigilie honestatis tabefaciunt carnes, id est carnales concupiscentias, et cogitatus illius aufert somnum. Sed quid est, quod dicitur : Vigilate, et orate, ut non intretis in tentationem, quia in oratione magis instat tentatio : Tunc enim veniunt cogitationes inutiles, quandoque immunde. Unde Sir. 19.a. Musce morientes perdunt suavitatem unguenti. Sed aliud est cogitationes, sive tentationes intrare in hominem, aliud hominem intrare in tentationes. Homo intrat in tentationes, quando sponte facit ea, que consueverunt sequi tentationes, ut est otium, somnus, divitie, saturitas. Unde Ezechiel. 16.f. Hec fuit iniquitas Sodome, superbia, saturitas panis, abundantia, et otium. Sir. 33.d. Multa mala docuit otiositas Prv. 29. capit. Qui delicate a pueritia nutrit servum suum, postea sentiet eum contumacem. Ideo bonum est iugum Domini ferre ab adolescentia, ut dicitur Threnor. 3. capit. Item Sir. 33.d. Laxa manus servo, et queret libertatem. Iugum, et lorum curvant collum durum, et servum inclinant operationes assidue : Servo malevolo tortura, et compedes, mitte illum in operationem, ne vacet.
marg.| {x} Usque, etc. Iaboc] interpretatur pulvis, et significat divitias temporales, que sicut pulvis excecant oculos.
marg.| {y} Filiorum Ammon] Ammon interpretatur populus doloris, et significat illos, qui divitias cum labore congregant, cum timore possident, cum dolore deserunt. Recte ergo Iaboc terminus est filiorum Ammon, quia intentio divitum non nisi ad divitias terminatur.
marg.| {a} Mare Ceneroth] {1. 186va} Nota mare Ceneroth est contra Orientem. Ceneroth enim interpretatur figura cithare, que sonum reddit ab inferiori : Et significat carnis mortificationem, que propter illum debet fieri, de quo dicitur Za. 6.d. Ecce vir, oriens nomen eius.
marg.| {a} Phasga terminus] etc. Og interpretatur coacervans. Basan interpretatur brutus. Og ergo rex Basan significat illos, qui prebendas multiplices coacervant, quas ut bruta animalia devorant, non iudicantes unde, vel quare eas habeant.
marg.| {c} Et bene tales [de reliquiis] Raphaim dicuntur esse, quod interpretatur medici, quia de eis conqueritur hemorroissa, id est Ecclesia, fluens sanguine peccatorum, que omnia expendit in tales medicos, sed nec sibi subveniunt, immo potius polluunt. Unde Ier. 2.b. Induxi vos in terram Carmeli, ut comederetis fructus eius, et optima illius, et ingressi contaminastis terram meam, et hereditatem meam posuistis in abominationem.
marg.| {e} Tales recte [habitant in Astaroth, et in Edrai] Astaroth enim interpretatur {1. 186vb} vestibulum. Edrai inundatio malorum, quia ipsi necant Ecclesiam spiritualiter, et ideo inundant mala. Sed forte non cogitant, quod postea inundabunt tormenta. Apc. 18.b. Quantum glorificavit se, etc. Is. 27.b. In mensura contra mensuram, etc.
marg.| {f} Tales habitant in [Hermon, et Salacha] Hermon, separatio, Salacha, leva venit interpretatur, quia ipsi separabuntur ad levam, cum dicetur eis : Ite maledicti in ignem eternum, etc. Mt. 25. capitulum Cuilibet talium dicitur Lc. 16.g. Fili memento, quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala, nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris.
marg.| {g} Habitant etiam isti in [Basan, et Gessuri, et Machati] Basan interpretatur ignominia : Gessuri iuxta lumen, id est tenebre, et ipsi omnimodam ignominiam sustinebunt, et in tenebras exteriores mittentur, perpetuo cruciandi. Machati vero interpretatur mollities mea. Ob hoc enim plures prebendas recipiunt, ut molliter vivant, nullam facientes penitentiam, Amos 6.a. Ve vobis, qui opulenti estis in Sion. Et infra : Qui separati estis in diem malum, et appropinquatis solio iniquitatis, qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris, etc. et nihil patiebantur super contritione Ioseph.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ios. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=08&chapitre=08_12)

Notes :