Hugo de Sancto Caro

<08.0> In postilla super librum Iosue prologus

Numérotation du verset Ios. Prol.0,1 
prol.| Sexto loco inter libros Veteris Testamenti ponitur liber Iosue in quo ipsius operis perfectio demonstratur. Senarius enim perfectus est numerus. Et merito sextum locum obtinet liber Iosue. Nam pre cunctis Patribus Veteris Testamenti, Iosue, tam factis quam nomine, expressius typum gessit Christi qui sex diebus omnia de nihilo potenter creavit. Sexto die hominem ad imaginem et similitudinem suam formavit, eumdem hominem peccato deformem, sexto die suo sanguine reformavit ac redemit atque de carcere inferni misericorditer liberavit. Quanto ergo familiarius Iosue liber nobis figuram exprimit Salvatoris, tanto diligentius ac studiosius est, tam historie quam mysterii veritas inquirenda. Scriptum est enim : Qui audit me, non confundetur, et qui operantur in me, non peccabunt et qui elucidant me, vitam eternam habebunt. Sir. 24.c. verba sunt sapientie, id est veri Iosue, qui est virtus et sapientia Dei Patris. Propter quod libentius insudandum est ut huius operis tota veritas, secundum quod possumus, patefiat.
Numérotation du verset Ios. Prol.0,2 
prol.| Ad maiorem igitur evidentiam breviter inquiramus illa sex que in exordiis cuiuslibet libri solebant antiquitus {1. 178ra} prelibati, que maxime totius operis seriem pandunt, et lectorem maxime dirigunt in legendo scilicet que materia, quis auctor, que intentio, que utilitas, quis modus agendi, quis titulus ? Horum cognitio lectores reddit benevolos, dociles et attentos. Quod omnibus modis intendere debet doctor, quia in hoc fructus operis et laboris sui utilitas radicatur.
Numérotation du verset Ios. Prol.0,3 
prol.| Materia igitur huius libri duplex est, scilicet spiritualis, et litteralis, sive mystica, et historica. Historica materia est Iosue litteralis, et gesta eius : Mystica vero materia, est Iosue spiritualis scilicet Christus, et gesta eius.
Numérotation du verset Ios. Prol.0,4 
prol.| Auctor operis est ipse Iosue famulus Moysi, cum quo Dominus se futurum promisit, sicut fuerat cum Moyse. Intentio duplex est, sicut et materia. Litteralis intentio est, gesta filiorum Israel sub ducatu Iosue posteris aperire. Spiritualis vero intentio est, auditores ad exitum de seculo nequam, qui designatur per transitum Iordanis, et ad spiritualem circumcisionem, et Christi imitationem concorditer provocare.
Numérotation du verset Ios. Prol.0,5 
prol.| Utilitas magna est scilicet per dictorum intelligentiam proficere in amorem Christi, cuius facta pro nobis hic mystice commendantur.
Numérotation du verset Ios. Prol.0,6 
prol.| Modus agendi talis est. Primo inducitur Dominus loquens ad Iosue, et exhortans ad transitum Iordanis, promittens ei eadem, que promiserat Moysi : Et eisdem fere verbis, eosdem terminos terre promissionis distinguens.
Secundo, agitur de duobus exploratoribus, quos misit Iosue in Iericho de ultra Iordanem.
Tertio agitur de transitu, et circumcisione facta in Galgalis.
Quarto de eversione Iericho, et lapidatione Achor.
Quinto de eversione Hai, et dolo Gabaonitarum. Sexto de quinque Regibus suspensis, et vigintiquatuor percussis a Iosue.
Septimo de translatione tabernaculi, et castrorum a Galgalis in Silo propter loci opportunitatem, et de constructione altaris in monte Hebal, de lapidibus impolitis.
Octavo, de divisione terre novem Tribubus, et dimidie.
Nono, de ritu duarum Tribuum, et dimidie, in sortem suam ultra Iordanem. Decimo, et ultimo de federe Dei ad populum, et de morte Iosue.
Numérotation du verset Ios. Prol.0,7 
prol.| Titulus talis est : Incipit liber Iosue, filii Nun, qui et Osee, et Iesus dictus est. Cognominatus autem est a patre Iosue Bennum, id est filius Num, vel filius Nave, vel Iesus Nave supple filius. Et cognominatur, sic ad differentiam, Iesu filii Sirach, pronepotis Iesu Sacerdotis magni, sub quo, et Zorobabel Duce rediit populus de captivitate, ut legitur Aggei 1. et Za. 3. {1. 178rb} Iesus autem filius Sirach, scripsit Ecclesiasticum, ut dicitur, et notandum quod secundum Hebreos incipit hic secundus ordo veteris testamenti.
Numérotation du verset Ios. Prol.0,8 
prol.| Distinguunt enim Hebrei Vetus Testamentum in tres ordines. Primum vocant legem, secundum prophetas, tertium agiographa. In lege ponunt quinque libros Moysi. In Prophetis ponunt octo libros, scilicet Iosue, Iudicum, Samuel, id est duos primos libros Regum, Malachim, id est duos ultimos Regum : Isaiam, Ieremiam, Ezechielem, duodecim Prophetas. In Agiographis ponunt novem libros, qui supersunt veteris testamenti, scilicet Iob, David, Proverbia, Ecclesiastem, Danielem, Cantica, Paralipomenon, Esdram, Esther. Hi dicuntur Agiographa, id est Sanctorum scripta, quod est nomen commune omnibus libris sacre Scripture. Sed quia hi novem libri, non habuerunt aliquam preeminentiam pre ceteris, secundum quam agnominarentur, communi nomine sunt contenti. Sicut hoc nomen ‘confessor’ commune est sanctis omnibus, sed aliqui secundum aliquam eminentiam quam habent aliis censentur nominibus. Nam alii Apostoli, alii Prophete, alii Patriarche, alii Martyres, alii Virgines dicuntur. Qui autem nullam habent eminentiam, dicuntur confessores. In hunc modum ultimus ordo Angelorum, nomine communi omnium, id est Angeli nuncupantur. Origenes vero secundum Grecos ponit in primo ordine septem libros, addens Pentateucho Iosue et Iudicum. Et vocat illum ordinem Heptatichum, ab hepta, quod est septem, et teuchos, quod est volumen. In quocumque vero ordine sit liber hic, historie veritas non mutatur.
Numérotation du verset Ios. Prol.0,9 
prol.| Nota versus de omnibus libris veteris testamenti : « Quinque libros Moysi : Iosue, Iudicum, Samuelem, Et Malachim, tres precipuos, bis sexque Prophetas : Hebreus reliquis, censet precellere libris. Quinque vocat legem reliquos vult esse Prophetas. Post agiographa, sunt Daniel, David, Esther, et Esdras. Iob, Paralipomenon, et tres libri Salomonis. Lex vetus his libris, perfecte tota tenetur. Restant Apocrypha, Iesus sapientia, Pastor, et Machabeorum libri, Iudith atque Tobias. Hi quia sunt dubii sub canone non numerantur, sed quia vera canunt Ecclesia suscipit illos ».
Explicit Prologus Auctoris.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ios. In postilla super librum Iosue prologus), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=08&chapitre=08_Prol.0)

Notes :