Hugo de Sancto Caro

Capitulum 22

Numérotation du verset 4Rg. 22,1 

Octo annorum erat Iosias cum regnare cepisset et triginta uno anno regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Idida, filia Phadaia de Bethsechat1.
1 Bethsechat] Besecath Weber
Numérotation du verset 4Rg. 22,2 

Fecitque quod placitum erat coram Domino, et ambulavit per omnes vias David patris sui. Non declinavit ad dexteram sive ad sinistram.
Numérotation du verset 4Rg. 22,3 

Anno autem octavo decimo regis Iosie, misit rex Saphat2 filium Aslia filii Mesullam scribam templi Domini dicens ei :
2 Saphat] Saphan Weber
Numérotation du verset 4Rg. 22,4 

Vade ad Helchiam3 sacerdotem magnum ut confletur pecunia que illata est in templum Domini quam collegerunt ianitores a populo,
3 Helchiam] Helciam Weber
Numérotation du verset 4Rg. 22,5 

deturque fabris per prepositos domus Domini4 qui et distribuent eam his qui operantur in templo Domini ad instauranda sarta tecta templi Domini5,
4 domus Domini] in domo Domini Weber |
5 Domini] om. Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 22,6 

tignariis videlicet et cementariis, et his qui interrupta componunt, ut6 emantur ligna et lapides de lapidicinis ad instaurandum templum Domini7.
6 ut] et praem. Weber |
7 Domini] om. Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 22,7 

Verumtamen non supputetur eis argentum quod accipiunt sed in potestate habeant et in fide.
Numérotation du verset 4Rg. 22,8 

Dixit autem Helchias8 pontifex ad Saphan scribam : Librum legis reperi in domo Domini. Deditque Helchias9 volumen Saphan qui et legit illud.
8 Helchias] Helcias Weber |
9 Helchias] Helcias Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 22,9 

Venit quoque Saphan scriba ad regem et renuntiavit ei quod preceperat et ait : Conflaverunt servi tui pecuniam que reperta est in domo Domini et dederunt ut distribueretur fabris a prefectis operum templi Domini.
Numérotation du verset 4Rg. 22,10 

Narravitque Saphan scriba regi dicens : Librum dedit mihi Helchias10 sacerdos quem cum legisset Saphan coram rege,
10 Helchias] Helcias Weber
Numérotation du verset 4Rg. 22,11 

et audisset rex verba libri legis Domini scidit vestimenta sua,
Numérotation du verset 4Rg. 22,12 

et precepit Helchie11 sacerdoti et Haiham12
11 Helchie] Helcie Weber |
12 Haiham] Ahicham Weber |
filio Saphan, et Achobor filio Micha, et Saphan scribe, et Asaie servo regis dicens :
Numérotation du verset 4Rg. 22,13 

Ite et consulite Dominum super me et super populo et super omni Iuda de verbis voluminis istius quod inventum est. Magna enim ira Domini succensa est contra nos, quia non audierunt patres nostri verba libri huius ut facerent omne quod scriptum est nobis.
Numérotation du verset 4Rg. 22,14 

Ierunt itaque Helchias13 sacerdos et Haiham14
13 Helchias] Helcias Weber |
14 Haiham] Ahicham Weber |
et Achobor et Saphan et Asaia ad Oldam15 propheten uxorem Sellum filii Thecue filii Aras16 custodis vestium que habitabat in Hierusalem in secunda.
15 Oldam Ω Weber ] Oldã Rusch , Holdam Clementina |
16 Aras] Araas Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 22,15 

Locutique sunt ad eam, et illa respondit eis : Hec dicit Dominus Deus Israel. Dicite viro qui misit vos ad me.
Numérotation du verset 4Rg. 22,16 

Hec dicit Dominus : Ecce ego adducam mala super locum hunc, et super habitatores eius omnia verba legis que legit rex Iuda,
Numérotation du verset 4Rg. 22,17 

quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis alienis irritantes me in cunctis operibus manuum suarum, et succendetur indignatio mea in loco hoc, et non extinguetur.
Numérotation du verset 4Rg. 22,18 

Regi autem Iuda qui misit vos ut consuleretis Dominum sic dicetis. Hec dicit Dominus Deus Israel : Pro eo quod audisti verba voluminis
Numérotation du verset 4Rg. 22,19 

et perterritum est cor tuum, et humiliatus es coram Domino auditis sermonibus contra locum istum et habitatores eius quo videlicet fierent in stuporem et in maledictum, et scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me, et ego audivi ait Dominus.
Numérotation du verset 4Rg. 22,20 

Idcirco colligam te ad patres tuos, et colligeris ad sepulcrum tuum in pace, ut non videant oculi tui omnia mala que inducturus sum super locum istum.

Capitulum 22

Numérotation du verset 4Rg. 22,1 
marg.| {d} Octo annorum] etc.
marg.| {e} Non declinavit] etc. id est non superbivit in prosperis, nec deiectus est in adversis. {1. 305rb} Utrobique iustus.
marg.| {f} Misit rex] Iosias scilicet.
marg.| {g} Scribam] id est cancellarium.
marg.| {h} Vade] etc. Quidam dicunt hunc Helchiam fuisse patrem Ieremie, sed non est verum. Non enim legitur, quod pater Ieremie fuerit summus sacerdos. Verumtamen sacerdos. Unde HIERONYMUS super 2Par. 35. dicit quod arca fuit in domo Sellum, patrui Ieremie, patris Ananeel, viri Olde prophetisse, qui habitabat in Hierusalem in secunda. Ier. 32.b. Ecce Ananeel, filius Sellum, patruelis tuus, veniet ad te.
marg.| {i} Sartatecta] id est ruinas tectorum.
marg.| {k} Tignariis] qui faciunt tigna.   [Cementariis] qui componunt lapides in muro cum cemento.
marg.| {l} Interrupta] muri.
marg.| {m} Non supputetur] id est non exigatur ab eis ratio expensarum, sed eorum fidei committatur.
marg.| {n} Librum] Forte arcam aperuit, et invenit Deuteronomium, quem Moyses fecerat reponi in ea. Dt. 31. et misit eum Iosie per Saphan.
marg.| {o} In domo] id est in templo.
marg.| {p} Quod preceperat] fieri, id est narravit qualiter factum fuerat, quod ipse preceperat fieri.
marg.| {q} A prefectis] scilicet Helchia, Amasia, Saphan.
marg.| {r} Scidit] pre timore. Audivit enim maledictiones scriptas in transgressores legis, et crebras comminationes in idololatras, quod eiiceret eos de terra sicut eiecerat ante eos Amorrheos, et mirabatur, quod adhuc essent in terra, et timuit imminere captivitatem.
marg.| {s} De verbis] quid, scilicet faciemus, quia non legimus ea, nec fecimus ea.
marg.| {t} Quia non audierunt] Et ideo, nec nos audivimus. Si enim patres audissent, narrassent filiis, iuxta illud Dt. 32.a. Interroga patrem tuum, et annunciabit tibi, maiores tuos, et dicent tibi.
marg.| {u} Ad Oldam] Sed quare non venerunt ad Ieremiam Prophetam ? Quidam dicunt, quod adhuc puer erat, nec dum inceperat prophetare. Sed hoc falsum est, quia Ieremias incepit prophetare 13. anno Iosie, et hic annus erat 18. Ideo dicunt alii, quod non invenerunt Ieremiam, et ideo venerunt ad Oldam. Vel forte adhuc novus propheta erat, et quasi nullius auctoritatis.
marg.| {x} In secunda] id est in secundo ambitu murorum, quem fecerat Ezechias, ut legitur 2Par. 32.a. triplici enim muro, vel ambitu muri, distincta erat civitas. In primo manebant sacerdotes. In secundo prophete. In tertio populus. {1. 305va} Olda igitur habitabat in secunda, id est in secundo ambitu muri, sive parte. De qua dicit. Soph. 1.b. Vox clamoris a porta piscium, et ululatus in secunda.
marg.| {a} Verba legis] id est verborum comminationes.
marg.| {b} Irritantes] id est ad iracundiam provocantes.
marg.| {c} Succendetur] etc. Similem responsionem dedit Ieremias Sedechie, qui miserat ad eum Phassur. Ier. 21.a. ubi dicitur : Sic dicetis : In brachio forti, et in furore, et in indignatione, et in ira grandi percutiam habitatores civitatis huius.
marg.| {d} Non extinguetur] id est ruina irreparabilis erit.
marg.| {e} Et in maledictum] id est in penam, vel in exemplum pene, sive imprecationis, ut scilicet alii assumant exemplum imprecandi, et dicant. Ita contingat vobis, sicut contigit Iudeis.
marg.| {f} Et ego] Simile, 3Rg. 21.g. ubi dicitur. Factus est sermo Domini ad Eliam Thesbitem, dicens. Nonne vidisti Achab humiliatum coram me ? Quia ergo humilitatus est causa mei, non inducam malum in diebus eius, et tamen non fuit vere penitens, ut dicit GLOSSA super Ezechielem.
marg.| {g} In pace] Non videtur hoc verum, quia ipse occisus fuit a Pharaone infra 23.f. Solutio : Intelligendum est in pace, scilicet populi, et regni non sua. Et est sensus. Colligeris in pace, id est antequam iste comminationes eveniant populo, vel in pace colligeris, id est in beata pacis expectatione. Sap. 3.a. Estimata est afflictio exitus illorum, illi autem sunt in pace.
marg.| {h} Renunciaverunt] nuntii, scilicet.
marg.| {i} Regi] scilicet Iosie.
marg.| {k} Quod dixerat] Olda.
marg.| {l} Misit] per provinciam.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (4Rg. Capitulum 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=15&chapitre=15_22)

Notes :