Capitulum 10
Numérotation du verset
Iob. 10,1
1 Tedet animam meam vite mee,
1
Hic incip. cap. 10
dimittam adversum me eloquium meum, loquar in amaritudine anime mee.
Numérotation du verset
Iob. 10,2
Dicam Deo : Noli me condemnare. Indica mihi cur me ita iudices.
Numérotation du verset
Iob. 10,3
Numquid bonum tibi videtur si calumnieris
et opprimas me
opus manuum tuarum
et consilium impiorum adiuves ?
Numérotation du verset
Iob. 10,4
Numquid oculi carnei tibi sunt, aut sicut videt homo et tu videbis ?
Numérotation du verset
Iob. 10,5
Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora,
Numérotation du verset
Iob. 10,6
ut queras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris ?
Numérotation du verset
Iob. 10,7
Et scias quia nihil impium fecerim cum sit nemo qui de manu tua possit eruere.
Numérotation du verset
Iob. 10,8
Manus tue, Domine2, plasmaverunt me
2 Domine]
om. Weber
et fecerunt3 me
3 fecerunt me et plasmaverunt] plasmaverunt et fecerunt me
Weber
totum in circuitu
et sic repente precipitas me ?
Numérotation du verset
Iob. 10,9
Memento queso quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me.
Numérotation du verset
Iob. 10,10
Nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti ?
Numérotation du verset
Iob. 10,11
Pelle et carnibus vestisti me et ossibus et nervis compegisti me,
Numérotation du verset
Iob. 10,12
vitam et misericordiam tribuisti mihi
et visitatio tua custodivit spiritum meum.
Numérotation du verset
Iob. 10,13
Licet hec celes in corde tuo,
tamen scio quia universorum memineris,
Numérotation du verset
Iob. 10,14
si peccavi
et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris ?
Numérotation du verset
Iob. 10,15
Et si impius fuero ve mihi est,
et si iustus non levabo caput, saturatus afflictione et miseria.
Numérotation du verset
Iob. 10,16
Et propter superbiam quasi leenam capies me,
reversusque mirabiliter me crucias.
Numérotation du verset
Iob. 10,17
Instauras
testes tuos contra me
et multiplicas iram tuam adversum me et pene militant in me.
Numérotation du verset
Iob. 10,18
Quare
de vulva eduxisti me ?
Qui utinam consumptus essem ne oculus me videret.
Numérotation du verset
Iob. 10,19
Fuissem quasi qui non essem de utero translatus ad tumulum.
Numérotation du verset
Iob. 10,20
Numquid
non paucitas dierum meorum finietur brevi ?
Dimitte ergo me ut plangam paululum dolorem meum,
Numérotation du verset
Iob. 10,21
antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine,
Numérotation du verset
Iob. 10,22
terram miserie et tenebrarum
ubi umbra mortis
et nullus ordo,
sed4 sempiternus horror inhabitans.
4 sed] et
Weber
Capitulum 10
Numérotation du verset
Iob. 10,ad litteram
marg.|
{3.133} .1.
Taedet animam meam vite mee.
Postquam Iob declaravit se innocentem punitum fuisse, hic consequenter inquirit causam punitionis sue, quam maxime solent afflicti querere. Et primo ponit suam inquisitionem, secundo infert contra adversarios unam conclusionem, ibi. Quare de vulva. Prima in duas, quia primo inquirit causam sue punitionis ex suppositione sue innocentie, secundo absque tali suppositione, secunda ibi. Si peccavi. Prima in duas secundum duplicem causam, quam removet a deo, secunda ibi. Numquid oculi. Prima causa punitionis innocentis est malitia in puniente, quando calumniatur innocentem per suam malitiam, vel opprimit per violentiam, {3.134} et hoc nullo modo potest esse in deo . Sic igitur istam sententiam deducit Iob, primo lamentando afflictionem suam, dicens. Tedet animam meam vite mee. quia licet vivere secundum se sit delectabile, subiectum tamen multis angustiis efficitur tediosum, sicut erat in Iob.
marg.|
.2.
Dimittam adversum me eloquium meum.
tunc enim videtur homo loqui contra se, quando loquitur de abbreviatione vite sue.
marg.|
.3.
Dicam deo, noli me condemnare.
ex hoc patet, quod Iob non loquebatur ex desperatione, sed magis ex suppositione adversariorum suorum, futuram vitam negantium, ad quod sequitur breviatio vite Iob optanda, ut sic terminaretur sua pena, ut frequenter dictum est supra.
marg.|
.4.
Indica mihi
etc. Ostendendo mihi causam quare sic graviter me punis innocentem.
Numérotation du verset
Iob. 10,ad litteram
marg.|
{3.135} .1.
Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris.
per astutiam. .2.
Et opprimas me.
per violentiam. .3.
Opus manuum tuarum.
id est cum sim creatura tua. .4.
Et consilium.
quorum studium vertitur ad depressionem innocentum. ista proposuit Iob interrogative. quasi dicat ista nullo modo possunt in Deo esse, et sic excluditur a Deo prima causa punitionis sue, que est malitia punientis.
marg.|
.5.
Numquid oculi.
hic removetur secunda causa que est ignorantia veritatis, sicut iudex punit aliquando innocentem etiam secundum ordinem iustitie, utpote quando suspectus est de crimine, licet falso, et sic per tormenta, seu questiones punit innocentem, ut per hec extorqueat veritatem, ista autem causa puniendi innocentem non potest esse in deo, cui nihil potest esse occultum. Sic igitur procedit Iob primo quasi inquirendo utrum propter talem ignorantiam puniatur a deo, et secundo ostendit quod non ibi. Manus tue. Circa primum dicit loquens deo . Numquid oculi carnei tibi sunt. ita quod accipias cognitionem intelligibilem a sensibus, inter quos in hoc principalior est visus, quia plures differentias rerum nobis demonstrat, ut habetur 1. Meta. .6.
Numquid sicut dies
etc. ita quod per processum temporis augeatur, et in te cognitio veritatis, sicut accipitur cognitio in hominibus et propter talem modum cognoscendi, aliqua veritas te lateat. .7.
Ut queras iniquitatem meam et peccatum
etc. Per tormenta mihi inflicta, sicut iudices humani inquirunt de ignotis. .8.
Et scias quia nihil,
{3.136} etc. Per talem disquisitionem, sicut iudices terrent per hoc cognoscunt questionati innocentiam. .9.
Cum sit,
etc.
possit eruere.
illum quem tu volueris predicto modo questionare.
marg.|
.10.
Manus tue.
Hic consequenter ostendit Iob talia non habere locum in Deo cum cognoscat hominem perfectissime intus, et extra, et hoc est quod dicit. Manus tue. id est potentia operativa tua.
marg.|
.11.
Fecerunt me.
Quantum ad animam que fit a Deo per creationem.
marg.|
.12.
Et plasmaverunt me,
etc. Quantum ad corpus, quo anima circundatur, sicut vestimento quodammodo.
marg.|
.13.
Et sic
etc.
precipitas.
per flagella. quasi dicat mirabile est quod cum tanta diligentia feceris me, et statim per flagella velis me destruere, hoc interponitur contra errorem amicorum Iob, qui post mortem negabant animam remanere, quasi sequens ad dictum eorum quod prima facie inconveniens videtur.
marg.|
.14.
Memento queso
etc. hoc dicitur ad alludendum ei, quod dicitur in Gn. hominem formatum de limo terre. Gn. 1.d. et redigendo in pulverem. Gn. 3.d.
marg.|
.15.
Nonne sicut
etc. incipit describere formationem hominis a principio seminis, quod est de superfluo alimenti dealbato ad modum lactis.
marg.|
.16.
Et sicut caseum
etc. informatione enim pueri semen viri in quo est vis activa, se habet ad materiam ministratam a matre in formatione corporis pueri, sicut coagulum ad lac in formatione casei.
marg.|
.17.
Pelle, et carnibus
etc. quia membra vitalia, ut cor, et epar, et cetera, operiuntur carnibus, et pelle quibusdam vestimentis.
marg.|
.18.
Ossibus et nervis
etc. ad robur corporis. Descripta ergo {3.137} corporis organizatione, procedit ad animationem, dicens.
Numérotation du verset
Iob. 10,ad litteram
marg.|
.1.
Vitam et misericordiam tribuisti
etc. Deus enim infundendo animam dat vitam, et etiam virtutes in quodam seminario, inter quas in ipso Iob relucebat miseratio, secundum quod ipse dicit inf. 31.b. Ab infantia mea crevit, etc.
marg.|
.2.
Et visitatio
etc. per vite continuationem exhibendo tua beneficia, tunc enim dicitur Deus hominem visitare, quando dat ei beneficia spiritualia, et corporalia. Omnia autem ista expressit Iob ad ostendendum, quod Deus cognoscit perfecte omnia, que sunt in homine quantumcumque intima, ideo subdit.
marg.|
.3.
Licet hec celes in corde tuo.
Dicitur autem Deus celare in corde suo ea que pertinent ad hominem, quando non ostendit erga eum beneficia exteriora, dimittendo eum in afflictione magna.
marg.|
.4.
Tamen scio quia universorum memineris.
Et sic non ex ignorantia, ex parte tua procedit quod me affligis.
marg.|
.5.
Si peccavi
etc. Hic consequenter inquirit Iob causam afflictionis sue absque suppositione sue innocentie, dicens. Si peccavi. id est dato quod peccaverim in iuventute mea.
marg.|
{3.138} .6.
Et ad horam pepercisti mihi,
scilicet statim non puniendo, quia Iob a iuventute, non fuit afflictus a deo .
marg.|
.7.
Cur ab iniquitate mea,
etc. q. diceret, si pepercisti mihi in iuventute, et fortitudine mea, videtur quod magis deberes hoc facere in mea senectute, in qua non possum sic sustinere, relaxando saltem mihi culpam ex tua pietate.
marg.|
.8.
Et si impius fuero.
tempore preterito.
marg.|
.9.
Ve mihi est.
Id est sum, et fui in tanta tribulatione, quod deberet tibi pro pena sufficere.
marg.|
.10.
Et si iustus.
supple fui, et sum.
marg.|
.11.
Non levabo caput.
ad defendendum iustitiam meam.
marg.|
.12.
Saturatus.
id est totaliter repletus. Afflictione, et miseria. Et si levavero caput, tanquam tibi renitens propter superbiam.
marg.|
.13.
Quasi leenam capies me.
irretiendo me maioribus suppliciis, ideo subditur.
marg.|
.14.
Reversusque mirabiliter me crucias.
quia prius me cruciasti per subtractionem omnium bonorum, et nunc per persecutionem amicorum meorum, quod est gravissimum sustinere, scilicet persecutionem ab illis, qui deberent ferre auxilium.
Numérotation du verset
Iob. 10,ad litteram
marg.|
{3.137} .1.
Instauras testes tuos contra me.
Id est amicos meos qui videntur esse testes tui, inquantum per iustitiam tuam, et impatientiam meam nituntur me condemnare.
marg.|
.2.
Et multiplicas iram tuam.
Idest, effectum ire tue : quia nec ira, nec alie passiones cadunt in Deo .
marg.|
.3.
Et pene militant in me.
Id est tenent me ita subiectum, quod nullo modo possum resistere. Considerandum autem, quod licet Sathan amicos Iob excitaverit contra eum, hoc tamen hic Deo attribuitur, quia hoc fecit a Deo permissus. Sciendum etiam, quod Iob ad hoc causas punitionis innocentium tam diffuse quesivit, ut per illas quas removit, tanquam incongruas intelligatur vera causa, que est exercitium patientie ipsorum afflictorum, ut per hoc deveniant ad premium vite future eis a Domino preparatum.
marg.|
.4.
Quare de vulva.
Hic ultimo Iob ex dictis adversariorum sequi contradictionem concludit : Ut enim patet ex precedentibus, ipsi ponebant felicitatem hominis in prosperitate temporali, ex quo sequitur quod vita miseriis subiecta, a quibus non apparet relevabilis, qualis erat vita Iob, sit sibi odibilis, et horrenda. Item quia ponebant post mortem nil remanere de homine, vitam aliam omnino negantes, sequitur quod mors sit privatio omnium bonorum simpliciter, et per consequens summe horrenda : et sic vita ei opposita appetenda etiam in statu misero, in quo non privatur omne bonum : et sic sequuntur contradictoria {3.138} ad dicta ipsorum. Huius autem contradictionis Iob primo deducit primam partem dicens : Quare de vulva eduxisti me. Id est fecisti me nasci, subdit causam dicens.
marg.|
.5.
Qui utinam consumptus essem.
id est mortuus ante nativitatem.
marg.|
.6.
Ne oculus me videret.
In vita tam misera existentem.
marg.|
.7.
Fuissem quasi non essem.
Id est ita parum participassem de esse, quod quasi nihil esset computandum, consequenter ponit aliam partem contradictionis, dicens.
marg.|
.8.
Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi ?
quasi dicat sic, prenimia afflictione, et senectute.
marg.|
.9.
Dimitte ergo me.
In vita presenti : quia adhuc mors videtur horribilior. Ideo sequitur.
marg.|
.10.
Antequam vadam.
Per mortem.
marg.|
.11.
Et non revertar.
Per resurrectionem secundum adversariorum errorem, qui negabant aliam vitam.
marg.|
.12.
Ad terram tenebrosam.
Id est, sepeliar in terra, que de natura sua est opaca.
marg.|
.13.
Et opertam mortis caligine.
Quia viventes quantumcumque misere, fruuntur luce que est super terram, sed per mortem, et sepulturam ea privantur.
marg.|
.14.
Terram miserie et tenebrarum.
Quia per mortem, et sepulturam tollitur omnis delectatio sensibilis, et cognitio intellectualis secundum dicta amicorum Iob.
marg.|
.15.
Ubi umbra.
Quia secundum eos nihil potest ibi imaginari nisi horridum.
Numérotation du verset
Iob. 10,ad litteram
marg.|
{3.139} .1.
Et nullus ordo.
Quandiu enim homines sunt in vita presenti, sunt in aliquo ordine instituti, quia sunt diversi status hominum, et in quolibet statu sunt gradus varii : sed post mortem non remanet aliqua talis distinctio, maxime secundum amicos Iob, ut patet ex predictis.
marg.|
{3.140} .2.
Sed sempiternus horror inhabitans.
quasi dicat nihil potest ibi imaginari, nisi horridum, et ad semper, quia amici Iob reputabant resurrectionem impossibilem, nec aliquid ipsius hominis remanere post mortem : quare talis horror esset omnino immutabilis, et perpetuus.
Numérotation du verset
Iob. 10,moraliter
marg.|
{3.133} .1.
Tedet animam meam vite mee,
etc. Licet vivere per se sit delectabile, tamen per accidens fit tristabile. Hoc autem contingit dupliciter. Uno modo, quia multis, et gravibus malis est adiunctum, propter quod aliqui se interimunt, expediri volentes a malis que sentiunt. Alio modo, quia boni melioris est retardativum, scilicet vite glorie, et sic Apostolus dicebat, desiderium habens dissolvi, et esse eum Christo. Primum modum tenui litteraliter exponendo, nunc autem exponendo mystice secundum tenere propono. Dicit igitur vir perfectus desiderio {3.134} vite celestis accensus.
marg.|
Tedet animam meam vite mee.
scilicet presentis, propter retardationem melioris.
marg.|
.2. Dimittam adversum me eloquium meum, loquar in amaritudine anime mee. propter tedium mansionis in hac miseria.
marg.|
.3.
Dicam Deo noli me condemnare.
ad amplius hic manendum quasi in carcere. Sic dicebat Iohannes evangelista. Quoties te rogavi ut venirem ad te, sicut scribitur in eius legenda.
marg.|
.4.
Indica mihi,
etc. quasi dicat causam detentionis in hac vita scire vellem, ut cum patientia sustinerem. Sicut dixit Iohanni. Expecta populum crediturum mihi.
Numérotation du verset
Iob. 10,moraliter
marg.|
{3.135} .1.
Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris, et opprimas
etc. calumniari, et opprimi me permittas conflictibus demonum qui durant usque ad huius vite terminum, quasi diceret, non est sic, quia si tuos in hoc conflictu relinquis, hoc est propter bonum victorie sequentis.
marg.|
.5.
Numquid oculi carnei
etc. id est accipis ne cognitionem a sensibus et sic me dimittis hic diu vivere, ut habeas maiorem cognitionem de me. quasi dicat non : nam ab eterno cognoscis omnia perfecte.
marg.|
.10.
Manus tue domine fecerunt
etc. Hoc exponitur mystice de constitutione hominis in esse gratie que a solo Deo datur.
marg.|
.12.
Et plasmaverunt me totum in circumitu.
Quia cum gratia dat virtutes perficientes {3.136} anime potentias, sed quia per hec homo non confirmatur in bono, ideo subditur.
marg.|
.13.
Et sic repente precipitas me.
id est exponis me precipitationi, exponens me multiplici tentationi, tamen reparabilis est hominis casus, cuius assignatur una causa, quia fomitem habet ex carne quem non habuit angelus, ideo subditur.
marg.|
.14.
Memento queso, quod sicut lutum feceris me.
Dando mihi carnem terream, quod patet ex resolutione, cum dicitur.
marg.|
.14.
Et in pulverem reduces me.
Consequenter ponitur ordo formationis, cum dicitur.
marg.|
.15.
Nonne sicut lac mulsisti
etc. Albus enim humor est materia corporis humani ex quo formantur carnes, ossa, pellis, et nervi.
Numérotation du verset
Iob. 10,moraliter
marg.|
{3.137} .1.
Vitam et misericordiam
etc. nam anima vivificans infunditur corpori organizato.
marg.|
.2.
Et visitatio tua.
id est conservatio tua sine qua non possem subsistere.
marg.|
.3.
Custodivit spiritum meum.
hoc totum de corporis formatione dicitur ad declarandum quod peccatum hominis est remissibile, sed quoniam remissio actualis est occulta nobis, Sequitur.
marg.|
.3.
Licet hoc celes in corde tuo, tamen scio, quod universorum memineris.
nam bene scitur in generali, quod Deus misericors est, nescitur tamen cui miseretur in particulari. Post remissionem autem culpe per gratiam, remanet sequela peccati, ideo {3.138} subditur.
marg.|
.5. Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi. peccatum remittendo.
marg.|
.7.
Cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris.
quia remanet sequela. Homo vero semper est in peccato, vel gratia, ideo subditur.
marg.|
.7.
Et si impius fuero, ve mihi est.
id est comminatio pene eterne.
marg.|
.10.
Et si iustus, non levabo caput.
hoc asserendo Eccle. 9.a. Nescit homo utrum amore, vel odio dignus sit. propter quod, si me iustum assererem, superbie laqueum incurrerem, ideo sequitur.
marg.|
.13.
Et propter superbiam quasi leenam capies me.
quod est mihi materia doloris, ideo sequitur. Reversusque mirabiliter me crucias. Instauras testes tuos contra me, testes isti sunt sancti quorum vita peccata nostra arguit punienda.
Numérotation du verset
Iob. 10,moraliter
marg.|
{3.137} .4.
Quare de vulva eduxisti me.
Hoc dicitur, quia pena abortivi minor est, quam peccatoris adulti : sed quia peccatum adulti ante mortem deleri potest per penitentiam, ideo sequitur.
marg.|
.8.
Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi ?
Quasi {3.138} diceret, sic : ex quo concluditur.
marg.|
.9.
Dimitte ergo me, ut plangam paululum.
Id est, concede mihi penitendi spatium.
marg.|
.10.
Antequam vadam ad terram tenebrosam,
etc. Id est, ut per hoc evadere valeam horrendam gehenne penam.
Numérotation du verset
Iob. 10,$additio 1
marg.|
{3.139} In capitulo 10. ubi dicitur in postilla : Tedet animam meam vite mee. Secundum Sanctum Tho. signanter dicitur : Dimittam adversum me eloquium meum : et non dicit : mittam, seu proferam : Nam multoties homo aliquos motus in corpore patitur propter aliquam passionem, sed tamen ita per rationem motus ipsos reprimit, quod ad verbum exterius non procedunt, sed quando ratio ostendere volens quid interius patiatur, occultos motus in verba producit : tunc eloquium dimittere dicitur, quasi prius retentum fuerat, et propter hoc subdit : Loquar in amaritudine anime mee. quasi dicat verba que exterius proferam, interiorem amaritudinem ostendent, ut det intelligere se in persona hominis amaricati loqui : sed ut verius intelligatur, quod ista eloquii dimissio fit per hoc quod a tristitia ratio superatur, subiungit : Dicam Deo noli me condemnare, etc. Cum enim vincitur ratio a passione, homo contra Deum remurmurat : sed si inter tribulationes hominis recta ratio manet, se Deo subdit, et ipsius remedium postulat, et ideo dicit : dicam Deo : noli me condemnare. Hec in Thom.
Numérotation du verset
Iob. 10,additio 2
marg.|
In eodem capitulo 10. ubi dicitur in postilla : Quare de vulva. hic ultimo Iob ex dictis adversariorum, etc. Ex hoc quod Iob dicit : Quare de vulva eduxisti me, etc. non videtur quod inferat ex dictis adversariorum sequi aliquam contradictionem, nec planus sensus littere hoc tolerat. Primum patet : nam ponentes felicitatem hominis in prosperitate temporali, non concedunt quod vita miserie subiecta sit simpliciter odibilis : cum adhuc remaneat in ipsa vita ipsum vivere, quod est quid appetibile, et hoc satis patet per experientiam, quamplurimi enim miseriis maxime subiecti videntur adhuc vitam appetere, etiam si aliam vitam non credunt, sicut sunt infideles. Secundum patet : nam planus sensus littere testatur quod Iob loquitur non contradictoria concludendo, sed quasi unam, et eandem sententiam continuando, unde melius videtur dicendum, quod Iob hic loquitur tanquam ostendens interioris amaritudinis passionem, ut supra dixerat : Loquar in amaritudine anime mee, secundum quam passionem homines in magna positi afflictione eligunt numquam esse in hominum conspectu, ne opprobrium sue miserie hominibus innotesceret, et de hoc dicit : Quare de vulva eduxisti me. Deo loquens quem confitetur causam esse sue productionis, et nativitatis. Qui utinam consumptus essem, s. in utero. Ne oculus me videret sic miserum. Fuissem quasi non essem, id est non opto in hoc totalem privationem essendi, quia hoc non videtur eligibile, sed saltem haberem aliqualem essendi modum, et sic declarat appetitum procedentem ex amaritudine passionis sue, sed quia hoc iam transiverat in preteritum, et per consequens erat impossibile, unde 1. Ethicorum Hoc solo privatur Deus, facta iam non fuisse, ideo revertitur ad petendum a Deo aliqua possibilia, s. cessationem aliquantulam {3.140} suarum afflictionum, de quo dicit ; Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi ? quasi diceret, ex quo non placuit tibi, ut faceres mecum tantam misericordiam, ut fuissem quasi non essem modo predicto, saltem in paucitate dierum meorum que in brevi finietur. Dimitte me, ut plangam, etc. Exponantur, prout in postilla, etc.
Numérotation du verset
Iob. 10,replica
prol.|
REPLICA. In capitulo 10. circa illum passum : Quare de vulva eduxisti me, etc. Cum postil. dixisset Iob ex dictis adversariorum concludere contradictoria, videlicet quod vita subiecta miseriis inevasibilibus sit simpliciter odiosa, et eadem sit aliquo modo appetenda. Burgens. se opponit dicens duo minus probabilia. Primum est quod in casu vita miseriis subiecta maximis non est simpliciter odibilis propter vivere quod est bonum, et per consequens appetibile, probat hoc per experientiam ; sed illa experientia non est multis nota : nam eligibilius est non esse quam miserum esse sine spe evasionis ; Ideo Christus Mt. 26. loquens de Iuda, dixit ipsum non esse, et natum non fuisse bonum, et per consequens eligibile, esse ergo miserum dixit malum, per consequens odibile : imo dixit ; Melius illi erat, ubi Gl. Ord. usitate dicitur et simpliciter, ut non possit inferri ; igitur male esse, bonum est, volens ostendere, quod Grammatica simul, et Logica (que dicunt comparativi positivum dici de utroque extremorum) in proposito non habeat locum : Miser enim etsi propter vivere quod eligibile est appetat esse, proutBurgens. per experientiam exemplificat, hoc est propter spem aliquando evadendi miseriam, ubi autem non est spes evadendi, casus Burgens.non est ad propositum : quia contra dictum Christi supra allegatum. unde etsi secundum impetum nature miseri propter decorem universi velint esse, mallent tamen non esse ex voluntatis deliberatione : et hoc dictum coincidit cum eo quod Scotus dicit circa tertium de affectione iusti, et commodi ; et tunc non sequitur ; Sor. vult a. secundum impulsionem nature ; igitur vult a. quia arguitur a secundum quid ad simpliciter. Sicut in simili non sequitur : Christus voluit auferri calicem secundum affectum sensitivum, igitur voluit. Et mercator vult tempore naufragii proiicere merces, igitur vult ; et sic de aliis multis. unde patet prima pars conditionalis, ubi non est spes relevationis a miseria, ibi vita est simpliciter odibilis, et horrenda, etiam apud eos qui felicitatem suam ponunt in prosperitate vite presentis. Nam si prosperitas est continua, est vera felicitas, ideo simpliciter appetenda, et per consequens eius oppositum, s. continua miseria est odibilis, et horrenda. Et per idem medium ex littera postillatoris bene deduxit secundam partem contradictionis contra quam Burgens. nihil facit. Loquitur igitur Iob ex suppositionibus amicorum eos deducendo ad contradictionem. Secundum autemBurgens.dictum, quod videlicet ipse cum Sancto Tho. ipsi Iob frequenter imponit, quod locutus sit ex multitudine passionum rationem vincentium ad iram provocantium, supra improbatum est princ. 3. capit.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Iob. 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=25&chapitre=25_10)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Iob. 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=25&chapitre=25_10)
Notes :