Catena aurea

Capitulum 13

Numérotation du verset Lc. 13:1 

Aderant autem1 quidam ipso in tempore2
nuntiantes illi
de Galileis
quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum.
Numérotation du verset Lc. 13:2 

Et respondens dixit illis: Putatis quod hii Galilei pre omnibus Galileis peccatores fuerint3 quia talia passi sunt?
Numérotation du verset Lc. 13:3 

Non dico vobis sed nisi penitentiam habueritis omnes similiter peribitis.
Numérotation du verset Lc. 13:4 

Sicut4 illi decem et octo,
supra quos cecidit turris in Siloa5 et occidit eos putatis quia et ipsi debitores
fuerint6 preter omnes homines habitantes in Hierusalem?
Numérotation du verset Lc. 13:5 

Non dico vobis sed si
non penitentiam habueritis7 omnes similiter peribitis.
Numérotation du verset Lc. 13:6 

Dicebat autem hanc similitudinem:
Arborem fici
habebat quidam plantatam8 in vinea sua
et venit
querens fructum
in illa9 et non invenit.
Numérotation du verset Lc. 13:7 

Dixit autem ad cultorem vinee:
Ecce anni tres
sunt ex quo venio querens fructum in ficulnea hac et non invenio.
Succide ergo illam ut quid etiam terram occupat?
Numérotation du verset Lc. 13:8 

At ille respondens dixit ei10: Domine, dimitte illam et hoc anno usque dum fodiam circa illam
et mittam stercora
Numérotation du verset Lc. 13:9 

et si quidem fecerit fructum sin autem in futurum succides11 illam12.
Numérotation du verset Lc. 13:10 

Erat autem docens in Synagoga eorum
sabbatis
Numérotation du verset Lc. 13:11 

et ecce mulier que habebat spiritum infirmitatis
annis decem13 octo
et erat inclinata
nec omnino poterat sursum respicere.
Numérotation du verset Lc. 13:12 

Quam cum vidisset14 Iesus
vocavit ad se
et ait illi: Mulier dimissa es ab infirmitate tua.
Numérotation du verset Lc. 13:13 

Et imposuit illi manus
et confestim erecta est
et glorificabat Deum.
Numérotation du verset Lc. 13:14 

Respondens autem archisynagogus
indignans quia sabbato curasset15 Iesus dicebat turbe:
Sex dies sunt in quibus oportet operari in his ergo venite et curamini et non in die sabbati .
Numérotation du verset Lc. 13:15 

Respondit autem16 Dominus ad illum17 dixit 18: Hypocrite,
unusquisque vestrum sabbato19 non solvit bovem suum aut asinum a presepio et ducit adaquare?
Numérotation du verset Lc. 13:16 

Hanc autem filiam Abrahe quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis, non oportuit20 a vinculo isto solvi21 die sabbati?
Numérotation du verset Lc. 13:17 

Et cum hec diceret erubescebant omnes
adversarii eius
et omnis populus gaudebat in universis que gloriose fiebant ab eo.
Numérotation du verset Lc. 13:18 

Dicebat ergo:
Cui simile est regnum Dei?
Et cui simile esse existimabo illud?
Numérotation du verset Lc. 13:19 

Simile est grano sinapis
quod acceptum
homo
misit in hortum suum et crevit
et factum est in arborem magnam
et volucres celi requieverunt in ramis eius.
Numérotation du verset Lc. 13:20 

Et iterum dixit: Cui simile estimabo regnum Dei?
Numérotation du verset Lc. 13:21 

Simile est fermento
quod acceptum
mulier
abscondit in farine sata tria
donec fermentaretur totum.
Numérotation du verset Lc. 13:22 

Et ibat per civitates et castella docens et iter faciens in Hierusalem.
Numérotation du verset Lc. 13:23 

Ait autem illi quidam: Domine, si pauci sunt qui salvantur? Ipse autem dixit ad illos:
Numérotation du verset Lc. 13:24 

Contendite intrare
per angustam portam
quia multi
dico vobis querent22 intrare et non poterunt.
Numérotation du verset Lc. 13:25 

Cum autem intraverit paterfamilias et clauserit ostium
et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes: Domine, aperi nobis et respondens dicet vobis:
Nescio vos unde sitis.
Numérotation du verset Lc. 13:26 

Tunc incipietis dicere: Manducavimus coram te et bibimus et in plateis nostris docuisti.
Numérotation du verset Lc. 13:27 

Et dicet vobis: Nescio vos unde sitis.
Discedite a me omnes operarii iniquitatis.
Numérotation du verset Lc. 13:28 

Ibi erit fletus et stridor dentium
cum videritis Abraham23 Isaac24 Iacob
et omnes prophetas
in regno Dei. Vos autem expelli foras.
Numérotation du verset Lc. 13:29 

Et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei.
Numérotation du verset Lc. 13:30 

Et ecce sunt novissimi qui erant25 primi
et sunt primi qui erant26 novissimi.
Numérotation du verset Lc. 13:31 

In ipsa die accesserunt quidam Phariseorum dicentes illi: Exi et vade hinc
quia Herodes vult te occidere27.
Numérotation du verset Lc. 13:32 

Et ait illis: Ite et28 dicite vulpi illi:
Ecce eicio demonia
et sanitates perficio hodie
et cras et tertia die29 consummor.
Numérotation du verset Lc. 13:33 

Verumtamen oportet me
hodie et cras et sequenti die30 ambulare
quia non capit
prophetam perire extra Hierusalem.
Numérotation du verset Lc. 13:34 

Hierusalem, Hierusalem,
que31 occidis
prophetas
et lapidas
eos qui mittuntur ad te,
quotiens volui congregare
filios tuos
quemadmodum avis nidum suum sub pennis et noluisti?
Numérotation du verset Lc. 13:35 

Ecce
relinquetur32 vobis domus vestra deserta33.
Dico autem vobis, quia non videbitis me
donec veniat
cum dicetis: Benedictus qui venit in nomine Domini.

Capitulum 13

Numérotation du verset Lc. 13:
* distinctio 1
marg.| {CLC13d1.1} GLOSSA<TOR>. − Quia de penis peccantium fecerat mentionem, opportune nuntiatur quorumdam peccantium pena, ex cuius exemplo etiam aliis peccatoribus penam comminatur.A a
Unde dicitur :
Numérotation du verset Lc. 13:1 
Aderant autem1 quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galileis, quorum sanguinem miscuit Pilatus2 cum sacrificiis eorum.
marg.| {CLC13d1.2} CYRILLUS. − Erant enim sequaces dogmatum Iude Galilei, cuius mentionem Lucas in Actibus Apostolorumbfecit, qui dicebat non oportet quemquam vocari dominum : unde quamplures eorum, quia cesarem non fatebantur dominum, a Pilato puniti sunt. Dicebant etiam non oportere alias a statutis victimis in lege Moysi offerre deo ; unde prohibebant statutas a populo victimas pro salute imperatoris et populi romani offerre. Pilatus ergo indignatus in Galileos, iussit inter ipsas victimas, quas ritu legis se offerre putabant, occidi, ita quod sanguis offerentium oblatis victimis misceretur. Credente autem vulgo, iustissime predictos talia passos esse, quasi scandala seminantes in populo, incitantes principes in odium subditorum, narraverunt hec salvatori, volentes percipere quid ei super hoc videretur. Ipse autem peccatores hos esse ponit ; non tamen hic asserit talia passos esse, tamquam peiores non patientibus.
marg.| Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 13:2 
Et respondens dixit illis : Putatis quod hi Galilei pre omnibus Galileis peccatores fuerunt, quia talia passi sunt ?
Numérotation du verset Lc. 13:3 
Non, dico vobis.
marg.| {CLC13d1.3} CHRYSOSTOMUS. {hom.5 de Lazaro}. − Punit enim Deus quosdam peccatorum, amputans eorum nequitiam, et penam illis statuens leviorem, et plene semovens eos ab aliis, et viventes in malitia corrigens per horum damnationem. Rursus alios hic non punit, ut si sibi caverint penitentes, presentem penam effugiant, et futurum supplicium si vero perseveraverint, maius patiantur tormentum.
marg.| {CLC13d1.4}* TITUS. − Manifestat et3 hic quia quecumque ex iudiciis accidunt in reorum supplicium, non solum iudicantium potestate, sed etiam nutu Dei contingunt. Unde sive iusta conscientia puniat iudex, sive aliud intendens condemnet, commendandum est negotium divine censure.B c
marg.| {CLC13d1.5} CYRILLUS. − Removens ergo populares ab intestinis insidiis occasione religionis concitatis, subiungit sed nisi penitentiam habueritis, et4 nisi cessaveritis conspirare contra principes, quod nutu divino non agitis,   omnes simul, vel similiter,   peribitis , et vester sanguis vestris victimis coniungetur.C
marg.| {CLC13d1.6} CHRYSOSTOMUS. {hom.5 de Lazaro}. − In hoc autem ostendit quod illos permisit talia pati, ut viventes alienis periculis territi fierent regni heredes. Quid igitur, dices, ut melior ego fiam, ille punitur non ideo ; sed punitur quidem propter propria crimina ; fit vero ex hoc videntibus salutis materia.
marg.| {CLC13d1.7} BEDA. − Sed quia penitentiam non habuerunt, quadragesimo dominice passionis anno venientes romani, quos designabat Pilatus ad eorum gentes pertinens, et incipientes a Galilea, unde dominica predicatio ceperat, radicitus impiam gentem deleverunt ; et non solum atria templi, quo sacrificia deferri consueverant, sed interiora domus humano sanguine fedarunt.
marg.| {CLC13d1.8} CHRYSOSTOMUS. {hom.5 de Lazaro}. − Iterum autem alii decem et octo obruti fuerant a quadam turre ; de quibus eadem subdit, dicens :
Numérotation du verset Lc. 13:4 
Sicut illi decem et octo super quos cecidit turris in siloa, et occidit eos, putatis quia et ipsi debitores fuerunt preter omnes homines habitantes in Hierusalem ?
Numérotation du verset Lc. 13:5 
Non, dico vobis.
marg.| Non enim hic omnes punit, dans aliis inducias penitendi ; nec tamen cunctos future punitioni reservat, ne plures providentiam abnegarent.
marg.| {CLC13d1.9}* TITUS. − Una autem turris comparatur toti civitati ut pars totum perterreat.
Unde subditur :
Sed si non penitentiam egeritis, omnes similiter peribitis.
marg.| Quasi dicat tota civitas paulo post occupabitur, si perseveraverint in infidelitate indigene5*. D d
marg.| {CLC13d1.10} AMBROSIUS. − Mystice autem in illis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum, figura quedam videtur, eos tangens, qui coactu diabolico non pure offerunt sacrificium, quorum oratio est in peccatum, sicut de Iuda scriptum est, qui proditionem sanguinis dominici inter sacrificia positus cogitabat.e
marg.| {CLC13d1.11} BEDA. − Pilatus enim, qui interpretatur os malleatoris, diabolum significat, semper cedere paratum ; sanguis peccatum, sacrificia bonas actiones exprimunt. Pilatus ergo sanguinem Galileorum cum sacrificiis eorum miscet, quando diabolus eleemosynam et cetera bona fidelium, vel carnis delectatione, vel humane laudis ambitione, vel qualibet alia peste commaculat. Illi etiam hierosolimyte a ruina turris oppressi significant iudeos, qui penitere noluerunt, cum moenibus suis esse perituros. Non frustra decem et octo, qui numerus apud grecos ex i et e, hoc est eisdem litteris quibus nomen Iesu incipit, exprimitur significat enim iudeos hinc maxime perituros, quod nomen salvatoris recipere noluerunt. Illa turris significat illum qui est turris fortitudinis, que merito est in siloe, que interpretatur missus ; significat enim eum qui missus a patre venit in mundum, qui omnes super quos cecidit conteret.
Numérotation du verset Lc. 13:
distinctio 2 
prol.| [Lc. 13, 6-17 legitur sabbato Quatuor temporum septembris ; cf. Ordinarium OP 713 = Cist. 111]
marg.| {CLC13d2.1}* TITUS. − Iactabant6 se Iudei ex eo quod decem et octo perierant ; ipsi vero omnes remanserunt illesi. Unde proponit eis fici parabolam. E f
marg.| Dicitur 7 enim :
Numérotation du verset Lc. 13:6 
Dicebat autem hanc similitudinem. Arborem8 fici habebat quidam plantatam in vinea sua.
marg.| {CLC13d2.2} AMBROSIUS. − [1] Vinea Domini Sabaoth erat quam dedit in rapinam gentium. Apta autem synagoge arboris istius comparatio est quia sicut arbor ista redundans foliis fluentibus, spem possessoribus suis cassa speratorum proventuum exspectatione destituit ita etiam in synagoga dum doctores eius operibus infecundi, verbis tamen velut foliis redundantibus gloriantur, inanis umbra legis exuberat. Hec etiam sola arbor ab initio germinat poma pro floribus, et poma decident ut poma succedant ; manent tamen aliqua priorum perrara, nec decidunt. Etenim primus synagoge populus velut inutilis decidit fructus ut de pinguedine religionis antique novus ecclesie populus emergeret ; primo tamen ex Israel, grossi maturescentis exemplo, pulcherrimorum gratia fructuum ceteris prestiterunt quibus dicitur : ‘sedebitis super duodecim thronos’g [2] Nonnulli tamen ficum istam non synagoge, sed malitie et improbitatis figuram putant ; hi tamen in nullo distant, nisi quod pro specie genus eligunt.h
marg.| {CLC13d2.3} BEDA. − Ipse autem Dominus synagogam per Moysen instituit, in carne natus apparuit, et crebrius in synagoga docens fructum fidei quesivit, sed in Phariseorum mente non invenit.
Unde sequitur :
Et venit fructum querens in illa et non invenit.
marg.| {CLC13d2.4} AMBROSIUS. − Querebat autem Dominus, non quia fructum ficulnee deesse nesciret ; sed ut ostenderet in figura, quia fructum synagoga iam habere deberet. Denique ex sequentibus docet non se ante tempus venisse, qui per triennium venit ; sic enim habes :
Numérotation du verset Lc. 13:7 
Dixit autem ad cultorem vinee : Ecce anni tres sunt ex quo venio querens fructum in ficulnea hac et non invenio.
marg.| Venit ad Abraham, venit ad Moysen, venit ad Mariam, hoc est, venit in signaculo, venit in lege, venit in corpore adventum eius ex beneficiis recognoscimus alibi purificatio, alibi sanctificatio, alibi iustificatio est ; circumcisio purificavit, lex sanctificavit, gratia iustificavit. Ergo populus Iudeorum neque purificari potuit, quia circumcisionem corporis, non animi habuit ; neque sanctificari, quia virtutem legis ignorans, carnalia magis quam spiritualia sequebatur ; neque iustificari, quia delictorum suorum penitentiam non gerens, gratiam nesciebat. Merito ergo nullus fructus in synagoga inventus est ; et ideo iubetur excidi.
Sequitur enim :
Succide ergo illam : Ut quid etiam terram occupat.
marg.| Bonus autem cultor, et fortassis ille in quo ecclesie fundamentum est, presagiens, alterum ad gentes, se autem ad eos qui ex circumcisione sunt, esse mittendum, religiose ne excidatur intervenit, fretus vocatione sua etiam populum Iudeorum per ecclesiam posse salvari.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 13:8 
At ille respondens, dixit illi : Domine, dimitte illam et hoc anno.
marg.| Cito duritiam superbiamque Iudeorum causas esse sterilitatis agnovit. Itaque venit excolere qui novit vitia reprehendere.
Unde subdit :
Usque dum fodiam circa illam.
marg.| Pollicetur dura cordis eorum apostolicis ligonibus esse fodienda, ne radicem sapientie, terrarum acervus obruat et abscondat.
Subdit autem :
Et mittam stercora,
marg.| id est humilitatis affectum, per quem in evangelium Christi etiam Iudeus fore existimatur fructuosus.i
Unde subdit :
Numérotation du verset Lc. 13:9 
Et siquidem fecerit fructum.
marg.| Bene scilicet erit.
Sin autem, in futurum excides9* illam.
marg.| {CLC13d2.5} BEDA. − Quod quidem per Romanos factum est, a quibus gens iudea succisa, et a terra promissionis expulsa est.
marg.| {CLC13d2.6} AUGUSTINUS. De verbis Domini. {serm.31}. − Vel aliter totum. Arbor ficulnea genus humanum est. Primus enim homo qui peccavit, foliis ficulnee pudenda velavit, hoc est membra unde nati sumus.
marg.| {CLC13d2.7} THEOPHYLACTUS. − Sed et quisque nostrum ficus est in vinea Dei, hoc est in Ecclesia, vel in hoc mundo plantata.j
marg.| {CLC13d2.8} GREGORIUS. In homiliario. 10* − Tertio autem Dominus ad ficulneam venit quia naturam generis humani ante legem, sub lege, sub gratia, exspectando, admonendo, visitando requisivit sed tamen tribus annis fructum se non invenisse conqueritur quia quorumdam pravorum mentes nec inspirata lex naturalis corrigit, nec precepta erudiunt, nec incarnationis eius miracula convertunt.k
marg.| {CLC13d2.9} THEOPHYLACTUS. − Tertio autem natura nostra fructum petita non tribuit semel quidem cum in paradiso prevaricati sumus preceptum, secundo cum in lege vitulum conflaverunt, tertio cum salvatorem renuerunt. Sed id triennium intelligendum est pro tribus etatibus, puerili, virili, et senili.l
marg.| {CLC13d2.10} GREGORIUS. In homiliario. 11* − Sed cum magno timore audiendum est quod dicitur succide ergo illam ut quid etiam terram occupat unusquisque enim iuxta modum suum, inquantum locum vite presentis tenet, si fructum bone operationis non exhibet, velut infructuosa arbor terram occupat quia in eo loco in quo ipse est, aliis operandi occasionem negat.m
marg.| {CLC13d2.11} BASILIUS. 12 − Proprium enim est divine propitiationis non silenter penas infligere, sed premittere minas, revocando ad penitentiam sicut Ninivitis fecit. Unde13* et nunc cultori dicens14 succide eam, provocans quidem ipsum ad curam eius, suscitans vero sterilem animam ad producendos debitos fructus.F
marg.| {CLC13d2.12} GREGORIUS NAZIANZENUS. − Igitur nec nos feriamus subito sed prevaleamus misericordia ne siccemus15*, ficum potentem adhuc fructum facere, quam forsitan curabit periti custodis studium. Unde et hic subditur n : At ille respondens dixit illi  :   Dimitte illam hoc anno usque dum fodiam circa illam . G o
marg.| {CLC13d2.13} GREGORIUS. In homiliario. 16* − Per cultorem vinee prepositorum ordo exprimitur, qui dum presunt Ecclesie, dominice vinee curam gerunt.p
marg.| {CLC13d2.14} THEOPHYLACTUS. − Vel paterfamilias Deus pater est, cultor vero Christus, qui ficum amputari ut sterilem non permittit ; quasi ad patrem diceret si per legem et prophetas fructum penitentie non dederunt, meis eos irrigabo passionibus et doctrinis ; et forsitan dabunt obedientie fructum.q
marg.| {CLC13d2.15} AUGUSTINUS. De verbis Domini. − Vel colonus, qui intercedit, est omnis sanctus qui intra Ecclesiam orat pro eis qui sunt extra Ecclesiam, dicens : Domine, dimitte illam hoc anno, id est tempore isto sub gratia, usque dum fodiam circa illam. Circumfodere est humilitatem et patientiam docere. Fossa enim est humilis terra, stercus autem in bono intellige. Sordes sunt sed fructum dant. Sordes cultoris, dolor est peccatoris. Qui autem agunt penitentiam, in sordibus agant et veraciter agant.H r
marg.| {CLC13d2.16} GREGORIUS. In homiliario. 17* − Vel peccata carnis, stercora vocantur. Ex stercore igitur ad fructum reviviscit arbor, quia de consideratione peccati, ad bona se opera resuscitat animus. Sed sunt plerique qui increpationes audiunt, et tamen ad penitentiam redire contemnunt.
marg.| Propter quod subditur : s
Et si quidem fecerit fructum.
marg.| {CLC13d2.17} AUGUSTINUS. De verbis Domini. {serm.31} − Bene scilicet erit.
Sin autem, in futurum succides illam18*
marg.| quando scilicet in iudicio venies iudicare vivos et mortuos. Interim modo parcitur.I
marg.| {CLC13d2.18} GREGORIUS. In homiliario. 19* − Qui autem nunc non vult ad fecunditatem pinguescere per increpationem, illic cadit unde iam resurgere per penitentiam non valet.t
Numérotation du verset Lc. 13:
* distinctio 3
prol.| [Lc. 13, 6-17 : legitur sabbato Quatuor temporum septembris ; cf. Ordinarium OP 713 = Cist. 111]
marg.| {CLC13d3.1} AMBROSIUS. − Cito quod de synagoga dixerat indicavit. Ad ipsam utique arborem venisse se monstrat qui in eadem predicabat.J u
Dicitur enim :20*
Numérotation du verset Lc. 13:10 
Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis.
marg.| {CLC13d3.2} CHRYSOSTOMUS. − Docet quidem non seorsum sed in synagogis secure, in nullo dubitans nec aliquid contra legem Moysi statuens. Sabbato autem quia tunc Iudei legi vacabant.K
marg.| {CLC13d3.3} CYRILLUS. − Ad expugnationem autem corruptionis et mortis et invidie diaboli contra nos, prodiit incarnatio Verbi. Et hoc apparet ex ipsis eventibus.
Sequitur enim :
Numérotation du verset Lc. 13:11 
Et ecce mulier que habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo.
marg.| Dicit autem spiritum infirmitatis quia mulier hoc21* patiebatur atrocitate diaboli, derelicta a Deo propter propria crimina, vel propter transgressionem Ade, ob quam humana corpora infirmitatem et mortem incurrerunt. Dat autem super hoc Deus diabolo potestatem, ut homines mole adversitatis depressi, velint ad meliora transire. Genus autem infirmitatis ostendit, subdens22 :L
Et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere.
marg.| {CLC13d3.4} BASILIUS. 23 − Brutorum siquidem caput humi deflexum est, terram cernit. Caput hominis erectum est in celum, oculi superna conspiciunt. Convenit enim ei24 querere superna, transcendere terrena intuitu. M
marg.| {CLC13d3.5} CYRILLUS. − Ostendens autem Dominus adventum suum in hunc mundum dissolutivum esse humanarum passionum, mulierem sanavit.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 13:12 
Quam cum vidisset Iesus, vocavit25* ad se et ait illi : Mulier, dimissa es ab infirmitate tua.
marg.| Vox aptissima Deo, plena maiestate superna. Fugat enim morbum imperatorio nutu26* qui etiam manus illi imponit.
Sequitur enim :
Numérotation du verset Lc. 13:13 
Imposuit illi manus et27 confestim erecta est et glorificabat Deum.
marg.| In quo oportet perpendere sacram carnem induisse virtutem divinam. Erat enim ipsius Dei caro, non autem alicuius alterius, quasi separatim existente filio hominis a filio Dei, sicut falso aliquibus visum est. Sed ingrate synagoge presul, postquam vidit feminam humi repentem solo tactu erectam, et divina referentem magnalia, ardens Domini gloria, irretitur invidia28, arguitque miraculum, quasi videretur sollicitari pro sabbato.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 13:14 
Respondens autem archisynagogus indignans quia sabbato curasset hominem Iesus, dicebat turbe : Sex dies sunt in quibus oportet operari. In his ergo29* venite et curamini et non in die sabbati.
marg.| Hortatur ceteris diebus dispersos, et propriis vacantes operibus, non sabbato, videre et mirari prodigia Domini, ne forte credant. Sed dic, lex prohibuit ab opere manuali die sabbati abstinere ; numquid ab eo quod verbo et ore fit. Cesses ergo comedere et potare ac loqui et psallere in sabbato. Et si nec legem legis, cur tibi sabbatum ? Ceterum, si manuale opus lex prohibuit, quomodo manuale opus30 est feminam verbo erigere?N
marg.| {CLC13d3.6} AMBROSIUS. − Denique et Deus ab operibus mundi quievit, non ab31* operibus cuius32* sempiterna et iugis operatio est, sicut Filius ait : « Pater meus usque modo operatur et ego operor »v ut ad similitudinem Dei secularia nostra opera, non religiosa cessarent. Unde Dominus spiritualiter33* ei respondit34.O w
Sequitur enim :
Numérotation du verset Lc. 13:15 
Respondit autem ad illum Dominus et dixit : Hypocrite, unusquisque vestrum in sabbato non solvit bovem suum aut asinum a presepio, et ducit adaquare35?
marg.| {CLC13d3.7}* BASILIUS. 36 − Hypocrita est qui in theatro assumit alienam personam. Sic et in vita presenti quidam alia gerunt in corde, et alia superficialiter ostendunt hominibus. P x
marg.| {CLC13d3.8} CHRYSOSTOMUS. − Bene igitur dicit hypocritam principem synagoge quia faciem habebat legis cultoris, mens vero eius erat versuti et invidi non enim turbatur propter sabbatum, quia violatur, sed propter Christum, quia glorificatur. Tu tamen attende quod ubi quidem opus fieri iussit, sicut cum paralytico iussit grabatum tollere, transtulit sermonem ad maius, convincens eos per dignitatem Patris, cum dicity : « Pater meus usque modo operatur, et ego operor » ; hic autem ubi totum faciens verbo, nihil aliud adicit, ex his que ipsi faciebant, calumniam solvit.
marg.| {CLC13d3.9} CYRILLUS. − Arguitur autem archisynagogus ut hypocrita, dum bruta quidem adaquat in sabbato, mulierem vero non magis genere quam fide filiam Abrahe, non dignam putat solvi ab egritudinis vinculo.
Unde subdit :
Numérotation du verset Lc. 13:16 
Hanc autem filiam Abrahe, quam alligavit satanas ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati ?
marg.| Malebat siquidem mulierem tamquam quadrupedia cernere terram, quam hominum staturam recipere, dummodo Christus non magnificaretur. Non autem erat eis quid responderent ; sed ipsi sibi ipsis erant irrefragabilis reprehensio.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 13:17 
Et cum hec diceret, erubescebant omnes adversarii eius.
marg.| Sed populus, quasi commoda ex miraculis consequens, letabatur de signis.
Unde sequitur :
Et omnis populus gaudebat in universis que gloriose fiebant ab eo.
marg.| Nam claritas operum omnem questionem solvebat apud eos qui non querebant mentibus perversis.
marg.| {CLC13d3.10} GREGORIUS. In homiliario. 37* − Mystice autem [a] hoc significat ficulnea infructuosa quod mulier inclinata humana enim [c] natura ad peccatum ex voluntate corruens, quia fructum obedientie ferre noluit, statum rectitudinis amisit ; [b] et hoc significat ficulnea reservata quod mulier erecta.z
marg.| {CLC13d3.11} AMBROSIUS. − Vel ficus synagogam figurat. Denique in muliere infirma quasi ecclesie figura succedit ; que cum mensuram legis et resurrectionis impleverit, in illa quiete perpetua in sublime erecta fastigium, inclinationem nostre infirmitatis sentire non potuit. Nec aliter curari potuisset hec mulier, nisi quia legem implevit et gratiam nam in decem verbis legis perfectio est, in octavo numero resurrectionis plenitudo.aa
marg.| {CLC13d3.12} GREGORIUS. 38* − Vel aliter. Sexto die homo factus est, atque eodem sexto die opera cuncta Domini perfecta sunt. Senarius autem numerus in trigonum ductus, decem et octo facit. Quia ergo homo qui sexto die factus est, perfecta opera habere noluit, sed ante legem, sub lege, atque in exordio inchoantis gratie infirmus extitit, decem et octo annis mulier curva fuit.ab
marg.| {CLC13d3.13} AUGUSTINUS. De verbis Domini. {serm.31}. − Quod ergo significavit39* triennium in arbore, hoc decem et octo anni in illa muliere, quia ter seni decem et octo faciunt. Curva autem erat, sursum aspicere non poterat, quia sursum corda sine causa audiebat.Q
marg.| {CLC13d3.14} GREGORIUS. In homiliario. 40* − [a] Omnis enim peccator terrena cogitans, celestia non requirens, sursum respicere non valet ; quia dum desideria inferiora sequitur a mentis sue rectitudine curvatur ; et hoc semper videt, et sine intermissione cogitat. [b] Vocavit eam Dominus et erexit quia illuminavit et audivit. Vocat enim quandoque, sed non erigit quia plerumque videmus que agenda sunt , sed opera non implemus usitata enim culpa obligat mentem, ut nequaquam surgere possit ad rectitudinem. Conatur, et labitur quia ubi diu sponte perstitit, ibi cum noluerit cadit.ac
marg.| {CLC13d3.15} AMBROSIUS. − [a] Opus autem sabbati signum futuri est, quod unusquisque perfunctus lege et gratia, per misericordiam Dei corporee fragilitatis molestiis exuetur. [b] Cur autem aliud animal indicavit, nisi ut ostenderet futurum ut Iudaicus et gentilis populus, sitim corporis, estusque mundi huius, dominici fontis ubertate deponat ; et sic per vocationem duorum populorum Ecclesiam salvam futuram?ad
marg.| {CLC13d3.16} BEDA. − Filia autem Abrahe est anima quecumque fidelis vel Ecclesia de utroque populo ad fidei unitatem collecta. Idem ergo mystice est bovem vel asinum solutum a presepio potum duci quod est filiam Abrahe a vinculo nostre inclinationis erigi.R ae
Numérotation du verset Lc. 13:
* distinctio 4
marg.| {CLC13d4.1} GLOSSA<TOR>. − Erubescentibus adversariis et, populo gaudente de his que gloriose fiebant a Christo, « profectum evangelii »af consequenter sub quibusdam similitudinibus manifestat. Unde dicitur :S ag
Numérotation du verset Lc. 13:18 
Dicebat ergo : Cui simile est regnum Dei et cui simile estimabo illud ?
Numérotation du verset Lc. 13:19 
Simile est grano sinapis.
marg.| {CLC13d4.2} AMBROSIUS. − [a] Alio loco granum sinapis legitur, ubi confertur. Ergo si regnum celorum sicut granum sinapis est, et fides sicut granum sinapis, fides est utique regnum celorum quod intra nos est. [b] Granum quidem sinapis res est vilis et simplex si teri ceperit, vim suam fundit et fides simplex primo videtur sed si atteratur adversis, gratiam sue virtutis effundit. Grana sinapis martyres sunt. Habebant odorem fidei, sed latebat venit persecutio, contriti sunt gladio, per totius mundi terminos grana sui sparsere martyrii. [c] Ipse etiam Dominus granum est sinapis teri voluit, ut diceremus Christi bonus odor sumus ; seminari voluit velut granum sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum in horto enim Christus captus et sepultus est, ubi etiam resurrexit et factus est arbor.
Unde sequitur :
Et factum est in arborem magnam.
marg.| Dominus enim [f] noster granum est cum sepelitur in terra, arbor cum elevatur in celum. [e] Est etiam arbor mundum obumbrans.
Unde sequitur :
Et requieverunt volucres celi in ramis eius,
marg.| [g] id est potestates celorum, et quicumque spiritualibus factis evolare meruerunt. Ramus est Petrus, ramus est Paulus, in quorum sinus per quosdam disputationum recessus, qui eramus longe, assumptis virtutum remigiis advolamus. [d] Ergo semina in horto tuo Christum. Hortus utique locus est plenus florum, in quo gratia tui operis effloreat, et multiplex odor varie virtutis exhalet. Ibi ergo Christus ubi fructus est seminis.ah
marg.| {CLC13d4.3} CYRILLUS. − Vel aliter. Regnum Dei est evangelium, per quod acquirimus posse regnare cum Christo. Sicut igitur sinapis semen superatur quidem quantitate a seminibus olerum, crescit autem adeo ut plurium fiat umbraculum avium ; sic et salvatoris doctrina penes paucos erat in principio, sed postea recepit augmentum.
marg.| {CLC13d4.4} BEDA. − Homo autem Christus est, hortus est Ecclesia, eius disciplinis colenda ; qui bene dicitur granum accepisse, quia dona que nobis cum patre tribuit ex divinitate, nobiscum accipit ex humanitate. Crevit autem evangelii predicatio cunctum disseminata per orbem ; crescit et in mente cuiusque credentis, quia nemo repente fit perfectus. Crescendo autem non herbarum, que velociter arescunt, sed arborum instar exurgit. Rami huius arboris dogmatum sunt diversitates, in quibus anime caste virtutum pennis ad superna tendentes nidificant et requiescunt.
marg.| {CLC13d4.5} THEOPHYLACTUS. − Vel homo quilibet granum sinapis, id est evangelicum sermonem, accipiens, et in horto anime sue serens, arborem magnam facit, ut et ramos producat, et celi volatilia, id est qui terrenis supereminent, in ramis predicationis, id est in expansis considerationibus, requiescunt. Paulus enim quasi granum modicum accepit ananie rudimentum ; sed plantans illud in viridario suo, produxit multas et bonas doctrinas, in quibus habitant qui sunt intellectu excelsi, puta Dionysius, Hierotheus et alii quamplures. Deinde simile dicit fermento regnum Dei.ai
Sequitur enim :
Numérotation du verset Lc. 13:20 
Et dixit : Cui simile estimabo illud?
Numérotation du verset Lc. 13:21 
Simile est fermento
marg.| {CLC13d4.6} AMBROSIUS. − Plerique fermentum Christum putant quia fermentum ex farina, virtute non specie, generi suo prestat. Sic et Christus, exaj* patribus equalis corpore sed dignitate incomparabilis, preeminebat. Igitur sancta Ecclesia typum mulieris figurat de qua subditur :
Quod acceptum mulier abscondit in farine sata tria, donec fermentaretur totum.T ak
marg.| {CLC13d4.7} BEDA. − Satum est genus mensure, iuxta morem provincie Palestine, unum et dimidium modium capiens.U al
marg.| {CLC13d4.8} AMBROSIUS. − [1] Farina autem41* huius mulieris nos sumus, que dominum Iesum in interioribus nostre mentis abscondit, donec nostra secreta penetralia calor sapientie celestis abducat. [2] Et quia in tribus mensuris absconditum dicit esse fermentum, congrue visum est ut Dei filium crederemus absconditum in lege, ac opertum in prophetis, evangelicis predicationibus adimpletum. [3] Me tamen sequi iuvat quod ipse Dominus docuit, fermentum esse spiritualem doctrinam ecclesie. Ecclesia autem renatum hominem in corpore et anima et spiritu, fermento spirituali sanctificat, cum tria hec pari quadam cupiditatum lance consentiunt, et equalis aspirat concordia voluptatum. [4] Itaque si in hac vita tres mensure in eodem manserint donec fermententur et fiant unum, erit in futurum diligentibus Christum incorrupta communio.am
marg.| {CLC13d4.9} THEOPHYLACTUS. − Vel pro femina intelligas animam ; tria vero sata trinam partem eius : rationabile, irascibile et concupiscibile42*. Si igitur aliquis in hac trina parte condiderit Verbum Dei, faciet hoc totum spirituale, ut nec rationale43 peccet in documentis44, nec ira aut45 concupiscentia enormiter ferantur sed conformentur Verbo Dei.V an
marg.| {CLC13d4.10} AUGUSTINUS. De verbis Domini. {serm.32}. − Vel tria sata farine, genus humanum est ; quod de tribus Noe filiis est reparatum. Mulier que abscondit fermentum, Dei sapientia est.W
marg.| {CLC13d4.11} EUSEBIUS. − Vel aliter. Fermentum Dominus nominat Spiritum sanctum, quasi virtutem procedentem ex semine, id est Verbo Dei. Tria autem sata farine signant46* notitiam Patris et Filii et Spiritus sancti, quam mulier, id est divina sapientia, et Spiritus sanctus largitur.X
marg.| {CLC13d4.12} BEDA. − [1] Vel fermentum dilectionem dicit que fervere facit et excitat mentem. [2] Abscondit ergo mulier, id est Ecclesia, fermentum dilectionis in sata tria quia precepit ut diligamus Dominum47* ex toto corde, ex tota anima48*, ex tota virtute. [3] Et hoc donec fermentetur totum , id est donec caritas totam mentem in sui perfectionem commutet. Quod hic inchoatur sed in futurum perficitur49*. Y ao
Numérotation du verset Lc. 13:
distinctio 5 
marg.| {CLC13d5.1} GLOSSA<TOR>. − Premissis similitudinibus de multiplicatione evangelice doctrine, eius diffusioni ubique predicando intendit. Z ap
Unde dicitur :
Numérotation du verset Lc. 13:22 
Et ibat per civitates et castella, docens50*.
marg.| {CLC13d5.2} THEOPHYLACTUS. − Non enim parva sola 51* loca visitabat, sicut faciunt qui simplices fallere volunt, neque solas civitates, ut ostentatores faciunt et gloriam querentes, sed, sicut communis Dominus et pater omnibus providens, omnia circuibat. Non autem visitabat municipia, vitans Ierusalem ac si timeret legisperitorum reprehensiones aut mortem que poterat inde contingere.
Unde subdit :
Et iter faciens in Hierusalem.
marg.| Nam ubi plures erant egroti, ibi se medicus magis ingerebat.AA aq
marg.| Sequitur :
Numérotation du verset Lc. 13:23 
Ait autem quidam illi : Domine si pauci sunt, qui salvantur?
marg.| {CLC13d5.3} GLOSSA<TOR>. − Que quidem questio ad hoc pertinere videtur de quo supra agebatur ar . Nam in premissa similitudine dixerat quod requieverunt volucres celi in ramis eius. Per quod intelligi poterat 52* multos esse qui salutis requiem consequentur. Et quia ille unus pro omnibus quesierat, Dominus non singulariter ei respondet. AB as
Unde sequitur :
Ipse autem dixit ad illos :
Numérotation du verset Lc. 13:24 
Contendite intrare per angustam portam.
marg.| {CLC13d5.4} BASILIUS. 53 – [1] Sicut enim in via54 terrena exitus a recto multam latitudinem habet, sic qui egreditur a tramite ducente ad regnum celorum, in multa latitudine erroris reperitur. [2] Rectum55 autem iter est angustum, qualibet declinatione periculosa existente, sive dextrorsum, sive sinistrorsum. Sicut in ponte, a quo utrinque divertens flumini immergitur. AC at
marg.| {CLC13d5.5} CYRILLUS. − Angusta etiam porta erumnam et patientiam sanctorum significat. Sicut enim pugnarum victoria attestatur militis strenuitati, sic preclarum perficiet56* valida perpessio laborum et temptationum. AD
marg.| {CLC13d5.6} CHRYSOSTOMUS. 57*{hom.24}. − Quid est ergo quod Dominus alibi dicitau : « Iugum meum suave est et onus meum leve? ». Non quidem contradicit58 sed hoc dictum est propter temptationum naturam, illud vero propter affectum transeuntium. Est enim aliquid molestum nature59, facile reputari quando id affectanter amplectimur. Si etiam via salutis angusta erit in introitu, tamen per eam pervenitur ad latitudinem. E contrario vero lata deducit ad interitum.AE
marg.| {CLC13d5.7} GREGORIUS. Undecimo Moralium. 60* − Dicturus autem anguste porte introitum, premisit contendite quia nisi mentis contentio ferveat, unda mundi non vincitur, per quam anima semper ad ima revocatur.AF av
marg.| {CLC13d5.8} CYRILLUS. − Non videtur autem Dominus satisfacere querenti utrum pauci sint qui salventur, dum declarat viam per quam quisque potest fieri iustus. Sed dicendum quod mos erat salvatoris non respondere interrogantibus secundum quod eis videbatur, quoties inutilia querebant, sed respiciendo quod utile audientibus foret. Quid autem commodi proveniret audientibus scire an multi sint qui salventur, an pauci ? Necessarium autem magis erat scire modum quo aliquis pervenit ad salutem. Dispensative ergo ad questionis vaniloquium nihil dicit, transfert vero61* sermonem ad rem magis necessariam.AG
marg.| {CLC13d5.9} AUGUSTINUS. De verbis Domini. {serm.31}. − Vel aliter . Confirmavit Dominus quod audivit, scilicet quod pauci sunt qui salvantur quia per angustam portam pauci intrant. Alio62* loco ipse hoc dicit63*aw : “Arcta est via que ducit ad vitam, et pauci sunt qui ingrediuntur per illam.
Unde hic subdit 64* :
Quia multi, dico vobis, querunt65 intrare. AH
marg.| {CLC13d5.10} BEDA. − Salutis amore provocati ; et non poterunt, itineris asperitate deterriti.AI ax
marg.| {CLC13d5.11} BASILIUS. 66 − Vacillat enim anima, quando quidem considerat eterna, eligendo virtutem, quando presentia respicit, preferendo illecebras. Hic intuetur otia carnis67, illic subiectionem68 ipsius ; hic ebrietatem, illic sobrietatem ; hic dissolutos risus, illic copiam lacrimarum ; hic choreas, illic orationes69 ; hic fistulas, illic fletus ; hic luxuriam, illic castimoniam.AJ
marg.| {CLC13d5.12} AUGUSTINUS. De verbis Domini. {serm.32}. − Non autem contrarius sibi est Dominus, qui dixit quod pauci sunt qui intrant per angustam portam. Et alibi dicitay :"Multi ab oriente et occidente venient". Pauci sunt in comparatione perditorum, multi in societate angelorum. Vix videntur grana quando area70 trituratur, sed tanta massa processura est de area71 hac ut impleat horreum celi.AK
marg.| {CLC13d5.13} CYRILLUS. − Quod autm detestabiles sint qui intrare non possunt, per evidens exemplum declaravit, subdens :
Numérotation du verset Lc. 13:25 
Cum autem intraverit paterfamilias et clauserit ostium, incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes : Domine, aperi nobis.
marg.| Sicut si patrefamilias qui multos ad convivium convocavit72*, ingresso cum convivis et ostio recluso, postmodum pulsantes adveniant.AL
marg.| {CLC13d5.14} BEDA. − Est autem paterfamilias Christus, qui cum ubique ex divinitate sit, illis iam intus esse dicitur quos in celo presens sua visione letificat ; sed quasi foris est his quos in hac peregrinatione certantes occultus adiuvat. Intrabit vero cum totam ecclesiam ad sui contemplationem perducet ; claudet ostium, cum reprobis locum penitentie tollet ; qui foris stantes pulsabunt, id est a iustis segregati misericordiam quam contempserunt, frustra implorabunt.
Unde sequitur :
Et respondens dicet vobis nescio vos unde sitis.
marg.| {CLC13d5.15} GREGORIUS. Secundo Moralium. 73* − Nescire Dei improbare est. Sicut et nescire mentiri vir verax dicitur qui labi per mendacium dedignatur non quod, si mentiri velit, nesciat sed quod falsa loqui veritatis amore contemnat. Veritatis igitur lumen tenebras quas reprobat, ignorat. AM az
Sequitur :
Numérotation du verset Lc. 13:26 
Tunc incipietis dicere manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti.
marg.| {CLC13d5.16} CYRILLUS. − Hoc Israelitis convenit, qui secundum ritum legis offerentes Deo victimas edebant et gaudebant. Audiebant quoque in synagogis libros Moysi, qui in suis scriptis non que sua sunt sed que Dei tradebat.AN
marg.| {CLC13d5.17} THEOPHYLACTUS. − Vel simpliciter ad Israelitas dicitur eo quod ex eis Christus secundum carnem natus est, et cum eo comedebant et bibebant, et eum predicantem audiebant. Sed et christianis hec congruunt. Nos enim comedimus corpus Christi et bibimus sanguinem eius quotidie, ad mensam mysticam accedentes, docetque in plateis animarum nostrarum.ba
marg.| {CLC13d5.18} BEDA. − Vel mystice manducat coram Domino et bibit qui verbi pabulum avide suscipit ; unde quasi exponendo subditur :
In plateis nostris docuisti.
marg.| Scriptura enim in obscurioribus cibus est quia quasi exponendo frangitur et manducando glutitur. Potus est in apertioribus, ubi ita sorbetur sicut invenitur. Non autem festivitatum epulatio iuvat quem fidei pietas non commendat. Non scientia Scripturarum notum Deo facit quem operum iniquitas indignum ostendit.AO
Unde subditur :
Numérotation du verset Lc. 13:27 
Et dicet vobis : Nescio vos unde sitis. Discedite a me, operarii iniquitatis.
marg.| {CLC13d5.19} BASILIUS. 74 − Illis forsitan75 loquitur quos describit Apostolus in propria persona, dicensbb : “Si linguis hominum loquar et angelorum, et habeam omnem scientiam, et distribuero omnes76 facultates meas in cibos pauperum, caritatem autem non habuero77, nihil mihi prodest”. Quod enim non fit divini amoris intuitu, sed ad acquirendam ab hominibus laudem, non invenit laudem apud Deum.AP
marg.| {CLC13d5.20} THEOPHYLACTUS. − Attende etiam quod detestabiles sunt illi in quorum plateis Dominus docet. Unde si docentem eum audierimus, non in plateis sed in angustiis et humilibus cordibus, non erimus detestabiles.AQ bc
marg.| {CLC13d5.21} BEDA. − Duplex autem ostenditur gehenne pena scilicet frigoris et fervoris cum subditur : 78*
Numérotation du verset Lc. 13:28 
Ibi erit fletus et stridor dentium.
marg.| Fletus enim de ardore, stridor dentium de frigore solet excitari. Vel stridor dentium prodit indignantis affectum, quod79* sero penitet, sero sibi irascatur.AR
marg.| {CLC13d5.22} GLOSSA. − Vel stridebunt dentes qui hic de edacitate gaudebant, flebunt oculi qui hic per concupiscentias vagabantur. Per utrumque autem veram impiorum resurrectionem designat.AS bd
marg.| {CLC13d5.23} THEOPHYLACTUS. − Pertinet etiam hoc ad Israelitas, cum quibus loquebatur ; qui ex hoc maxime percelluntur quod gentiles cum patribus requiescunt, ipsi vero excluduntur ; unde addidit cum videritis Abraham, Isaac et Iacob, et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras.
Numérotation du verset Lc. 13:29 
marg.| Et venient ab oriente et occidente, et ab aquilone et austro, et accumbent in regno Dei.be
marg.| {CLC13d5.24} EUSEBIUS. − Predicti enim patres ante tempora legis, secundum evangelicam formam errorem multorum deorum derelinquentes, assumpserunt sublimis Dei notitiam, quibus pares facti sunt multi gentilium ob similem vitam ; filii autem eorum alienationem sunt passi ab evangelica disciplina.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 13:30 
Et ecce sunt novissimi qui erant primi, et sunt primi qui erant novissimi.
marg.| {CLC13d5.25} CYRILLUS. − Iudeis enim, qui primum locum tenebant, prelati80* sunt gentes.AT
marg.| {CLC13d5.26} THEOPHYLACTUS. − Nos autem, ut videtur, primi sumus, qui ab ipsis cunabulis rudimenta accepimus et forsitan erimus novissimi respectu gentilium, qui circa finem vite crediderunt.AU bf
marg.| {CLC13d5.27} BEDA. − Multi etiam prius ferventes, postea torpent multi prius frigidi, subito inardescunt ; multi in seculo despecti, in futuro sunt glorificandi ; alii apud homines gloriosi, in fine sunt damnandi.AV
Numérotation du verset Lc. 13:
* distinctio 6
marg.| {CLC13d6.1} CYRILLUS. − Predicta Domini verba, Phariseorum animos provocaverunt ad iram ; videbant enim populos iam contritos fidem eius arripere. Itaque quasi perdentes officium populis presidendi et deficientes in lucro, simulantes se eum diligere, suadent illi ut inde discederet
Unde dicitur :
Numérotation du verset Lc. 13:31 
In ipsa die accesserunt quidam Phariseorum dicentes illi : Exi et vade hinc, quia Herodes vult occidere te.
marg.| Christus autem qui renes et corda scrutatur, eis leniter et figuraliter respondet.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 13:32 
Et ait illis : Ite et dicite vulpi illi.
marg.| {CLC13d6.2} BEDA. − [1] Propter dolos et insidias Herodem vulpem appellat, quod plenum fraudis est animal, in fovea [2] propter insidias latens, odore fetens, numquam rectis itineribus incedens. Que omnia hereticis conveniunt, quorum typum Herodes tenet, qui Christum, id est humilitatem christiane fidei in credentibus, conantur extinguere.bg
marg.| {CLC13d6.3} CYRILLUS. − Vel aliter. videtur hic sermo mutatus esse, et non spectare ad personam Herodis, ut aliqui putaverunt, sed magis ad Pharisaicas fictiones : pene enim ipsum Phariseum ostendit prope manentem, dum dixit ite et dicite vulpi huic, sicut in greco habetur ; unde hoc precepit dicendum quod poterat urgere Phariseorum turbam ecce, inquit, eicio demonia, et sanitates perficio hodie et cras, et tertia die consummor. Hoc se promittit operaturum quod Iudeis displicebat scilicet quod immundis imperaret spiritibus, et eriperet a morbis infirmantes, usque dum propria sponte sustineret crucis patibulum. Quia vero Pharisei credebant quod manum trepidaret Herodis qui dominus erat virtutum, hoc excludit dicens :
Numérotation du verset Lc. 13:33 
Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare.
marg.| Quod dicit oportet, nequaquam sibi necessitatem ingruentem ostendit, sed magis arbitrio proprie voluntatis pergere quo volebat, quousque finem venerande crucis subiret, cuius iam Christus imminere tempus ostendit cum dixit : Hodie et cras .
marg.| {CLC13d6.4} THEOPHYLACTUS. − [b] Ac si dicat quid de morte mea cogitatis ecce fiet post modicum. [a] Quod autem dicitur hodie et cras, hoc multos dies significat, sicut et nos in communi sermone soliti sumus dicere hodie et cras fit hoc, quod fiat in tanta distantia temporis. Et ut evangelicum sermonem evidentius exponamus, non intelligas quod oportet me hodie et cras ambulare, sed sistas in hodie et cras, deinde subiungas et sequenti die ambulare ; sicut et pluries numerando consuevimus dicere die dominica, et secunda feria, et tertia egrediar, quasi computando duas, ut tertia denotetur, sic et Dominus quasi computando dicit oportet me hodie et cras, et postea tertia die ire Hierusalem.bh
marg.| {CLC13d6.5} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Vel mystice ab illo hec dicta intelliguntur, ut referantur ad corpus eius, quod est Ecclesia. Expelluntur enim demonia81, cum relictis illis superstitionibus, credunt in eum gentes et perficiuntur sanitates, cum secundum precepta eius, posteaquam fuerit diabolo et huic seculo renuntiatum, usque in finem resurrectionis, qua tamquam tertia consummabitur, hoc est82* ad plenitudinem angelicam per corporis etiam immortalitatem perficietur Ecclesia.AW bi
marg.| {CLC13d6.6} THEOPHYLACTUS. − Sed quia illi dicebant ei exeas hinc, quia Herodes querit te occidere in Galilea loquentes, ubi regnabat Herodes, ostendit quod non in Galilea, sed in Hierusalem preordinatum fuerat ei pati.
Unde sequitur :
Quia non capit prophetam perire extra Hierusalem.
marg.| Cum audis non capit , id est non decet extra Hierusalem prophetam interimi, non putes vim coactivam Iudeis inductam, sed quantum ad eorum affectum sanguinis avidum convenienter hoc dicit ; velut si quis predonem atrocissimum videns dicat non oportet hanc viam, in qua predo insidiatur viatoribus, immunem esse a sanguine sic et non oportebat alibi quam ubi morabantur predones perire dominum prophetarum nam assueti prophetarum sanguinibus occident et Dominum.bj
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 13:34 
Hierusalem, Hierusalem, que occidis prophetas et lapidas eos qui mittuntur ad te.
marg.| {CLC13d6.7} BEDA. −  Hierusalem non saxa et edificia civitatis sed habitatores vocat quam patris plangit affectu83.AX bk
marg.| {CLC13d6.8} CHRYSOSTOMUS. 84 − Geminatio enim verbi miserantis est85 aut nimium diligentis. Nam tamquam ad amicam negligentem amatorem et ideo puniendam, Dominus loquitur.AY bl
marg.| {CLC13d6.9} GRECUS. − Sed et nominis geminatio vehementem reprehensionem ostendit. Nam qui86* novit Deum, quomodo Dei ministros persequitur !AZ bm bn bo bp
marg.| {CLC13d6.10} CYRILLUS. 87* − Quod autem essent immemores divinorum donorum88* ostendit subdens :
Quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum avis nidum suum sub pennis, et noluisti.
marg.| Manuduxit eos per sapientissimum Moysen, monuit per prophetas, voluit sub alis, id est sub tegmine sue virtutis, illos89 habere ; at illi caruerunt90 tam desiderabilibus bonis ingrati91 existentes. BA bq
marg.| {CLC13d6.11} AUGUSTINUS. In Enchiridion. − Dicit autem : Ego volui et tu noluisti, quasi dicat : Quotquot92 congregavi93* mea voluntate semper efficaci, te94 nolente feci quia ingrata semper fuisti.BB br bs
marg.| {CLC13d6.12} BEDA. − Pulchre autem qui Herodem de sua nece tractantem vulpem vocaverat95, se96* avi comparat quia 97 vulpes fraudulenta98* semper avibus insidias intendit 99*. BC bt
marg.| {CLC13d6.13} BASILIUS. 100 − Filios etiam101 Hierusalem pullis in nido comparat102* ac si dicat : Aves103 que in altum consueverunt104 volare, excepta105* sunt a nocumentis insidiantium ; tu tamen eris ut pullus egens alieno suffragio106. Matre igitur avolante aufereris a nido, quasi impotens ad tutelam et debilis ad fugam. BD
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 13:35 
Ecce derelinquetur107* vobis domus vestra deserta108*.
marg.| {CLC13d6.14} BEDA. − Ipsam civitatem, quam nidum109 vocaverat110*, nunc domum Iudeorum appellat. Occiso enim Domino venerunt Romani111 et quasi nidum vacuum diripientes, tulerunt eorum locum, gentem112 et regnumBE.bu
marg.| {CLC13d6.15} THEOPHYLACTUS. − Vel domus vestra , id est templum, ac si dicat113 : quamdiu virtus erat in vobis, templum erat meum ; sed postquam fecistis ipsum speluncam latronum, non est de cetero domus mea, sed vestra. Vel domum dicit totam gentem Iudeorum, iuxta illudbv : « Domus Iacob, benedicite Domino », per quod ostendit quod ipse erat qui gubernabat eos et eripiebat ab hostium manibus.BF bw
Sequitur :
Dico autem vobis quia non videbitis me donec veniat, cum dicetis : Benedictus qui venit in nomine Domini.
marg.| {CLC13d6.16} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Huic narrationi Luce non videtur adversari quod turbe dixerunt, veniente Domino in Hierusalem. Benedictus qui venit in nomine Domini quia nondum illuc venerat et nondum dictum erat.BG bx
marg.| {CLC13d6.17} CYRILLUS. − Discesserat enim Dominus a Hierosolymis, tamquam indignos existentes sui presentia deserens ; deinde multis miraculis factis, rursum Hierosolymam redit, ubi ei turba occurrit dicensby : « Hosanna filio David benedictus qui venit in nomine Domini ».BH
marg.| {CLC13d6.18} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Sed quia non dicit Lucas quo inde tunc accessit Dominus, ut non veniret nisi eo tempore quo iam illud diceretur - perseverat quippe in itinere suo donec veniat Hierusalem - de illo suo adventu quo in claritate venturus est, hoc significat.BI bz
marg.| {CLC13d6.19} THEOPHYLACTUS. − Tunc enim et inviti confitebuntur eum salvatorem et Dominum, quando nullus erit eis inde profectus. Dicens autem : Non videbitis me donec veniat etc., non significat illam horam sed tempus crucis, quasi dicat : Postquam crucifixeritis me, non amplius videbitis me, donec iterum veniam.BJ ca
marg.| {CLC13d6.20} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Intelligendus est ergo Lucas velle preoccupasse, antequam eius narratio Dominum perduceret Hierusalem, aut eidem civitati iam propinquantem114* talia respondisse monentibus ut caveret Herodem, qualia Mattheus dicit esse locutum cum iam pervenisset Hierusalem.BK cb
marg.| {CLC13d6.21} BEDA. − Vel dicit : Non me videbitis etc . 115*, quasi dicat nisi penitentiam egeritis et confessi fueritis me filium omnipotentis Patris, in secundo adventu faciem meam non videbitis. BL cc



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Lc. Capitulum 13 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 06/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=57&chapitre=57_13)

Notes :

A ¶Codd. : Li448 (124va) P638 Ed1953 {MM2019} {MM2020}

1 autem] om. Ed1953

2 miscuit Pilatus] inv . Li448

B ¶Codd. : Li448 {MM2023}

3 et] etiam Li448

C ¶Codd. : Li448 {MM2023}

4 et] id est Li448

D ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}

5 in infidelitate – indigene] inv . Li448

E ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}

6 Iactabant] Lactabant cacogr. Li448

7 Dicitur] dicit Ed1953

8 Arborem] + autem Li448

9 excides] succides Li448@ Ed1953

10 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953

11 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953

F ¶Codd. : Li448 Ed1657 Ed1953 {MM2025}

12 Basilius] + (Conc. 8 que de poenitentia dicitur) Ed1657

13 Unde] om. Ed1657 Ed1953

14 dicens Ed1657 Ed1953 ] dic. Li448

G ¶Codd. : Li448 Mt366 P638 Ed1953 {MM2020}

15 siccemus] secemus Ed1953

16 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953

H ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}

17 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953

18 illam] eam Ed1953

I ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}

19 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953

J ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2022}

20 Dicitur enim] Unde dicitur Ed1953

K ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020} {MM2022}

L ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2022}

21 hoc] hec Ed1953

22 subdens] dicens Ed1953

M ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1657 Ed1953 {MM2020} {MM2022} {MM2025}

23 Basilius] + (hom. 9 in Hexameron) Ed1657

24 ei] om. Ed1657

25 vocavit] + eam Ed1953

26 nutu] motu Ed1953

27 et] etiam Li448

28 invidia] invida Li448

29 his] + ergo Li448

N ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2022}

30 lex... opus] om. h om. Li448

O ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2022}

31 ab] om. Ed1953

32 cuius] quibus Ed1953

33 spiritualiter] specialiter Li448

34 respondit] respondens Li448

35 aut asinum a presepio, et ducit adaquare] etc. Ed1657

P ¶Codd. : Li448 Ed1657 Ed1953 {MM2020} {MM2025}

36 Basilius] + (hom. 1 de ieiunio) Ed1657

37 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953

38 Gregorius] + in Evangelia Ed1953

Q ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}

39 significavit] significat Ed1953

40 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953

R ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2022}

S ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}

T ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}

U ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}

41 autem] om. Ed1953

V ¶Codd. : Li448 Arag5 Ed1953 {MM2020}

42 rationabile… concupiscibile] rationalem irascibilem et concupiscibilem Ed1953

43 nec rationale] h’ rationale non Arag5

44 documentis] dotu mentis Arag5

45 aut] ac Arag5

W ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2021}

X ¶Codd. : Li448 Arag5 Ed1953 {MM2020}

46 signant] significant Ed1953

Y ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}

47 Dominum] dm. Li448, Deum Ed1953

48 anima] + et Ed1953

49 perficitur] perficietur Ed1953

Z ¶Codd. : Li448 Mt366 P638 Ed1953 {MM2020}

50 docens] + et iter faciens in Ierusalem Ed1953

51 parva sola] inv. Ed1953

AA ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2023}

AB ¶Codd. : Li448 Mt366 P638 Ed1953 {MM2020}

52 poterat] potest Ed1953

AC ¶Codd. : Li448 Ed1657 Ed1953 {MM2020} {MM2025}

53 Basilius] + in regulis brevioribus ad interrogationem 240 Ed1657

54 via] vita Ed1657

55 Rectum] + et ad interrogationem 241 Ed1657

AD ¶Codd. : Li448 Mt366 P638 Ed1953 {MM2020}

56 perficiet] efficiet Mt366 P638 Ed1953

AE ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2024}

57 Chrysostomus Li448 ] + In Matthaeum Ed1953

58 contradicit] contradicitur Li448

59 aliquid molestum nature Mt366 ] aliquid molestum Li448, molestum aliquid nature Ed1953

AF ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}

60 .XI.] om. Ed1953

AG ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2024}

61 transfert vero Li448 ] sed transfert suum Ed1953

62 Alio] + autem Ed1953

63 ipse hoc dicit] hoc idem ipse ait Ed1953

64 hic subdit] subditur Ed1953

AH ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2024}

65 querunt] querent Ed1953

AI ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}

AJ ¶Codd. : Li448 Ed1657 Ed1953 {MM2025}

66 Basilius] + (In Ps. 1) Ed1657

67 carnis] vel oblectationem praem. Ed1657

68 subiectionem] + vel captivam servitutem Ed1657

69 orationes] orationem Ed1657

AK ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2025}

70 area] arca Li448

71 area] arca Li448

AL ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}

72 convocavit] vocavit Ed1953

AM ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}

73 .II.] om. Ed1953

AN ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}

AO ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}

AP ¶Codd. : Li448 Ed1657 Ed1953 {MM2025}

74 Basilius] + (In Regulis brevioribus ad interrogat<ionem> 282) Ed1675

75 forsitan] forsan Ed1657

76 omnes] om. Li448

77 caritatem autem non habuero] non autem habuero caritatem Li448

AQ ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}

78 cum subditur] unde sequitur Ed1953

AR ¶Codd. : Li448 Mt366 P638 Ed1953 {MM2020}

79 quod] + qui Ed1953

AS ¶Codd. : Li448 Mt366 P638 Ed1953 {MM2020}

AT ¶Codd. : Li448 Mt366 P638 Ed1953 {MM2020}

80 prelati] prelatae Ed1953

AU ¶Codd. : Li448 Mt366 P638 Ed1953 {MM2020}

AV ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}

AW ¶Codd. : Li448 ( 130ra ) Mt366 P638 ( 129ra ) Ed1657 Ed1953 {MM2020}

81 demonia] deuicina cacogr. P638

82 hoc est] om. Ed1657 Ed1953

AX ¶Codd. : Li448 ( 130va ) P638 ( 129ra ) Ed1657 (149) Ed1953 {MM2019}

83 affectu] affectio P638

AY ¶Codd. : La88 Li448 Mt366 P638 Ed1657 (149) Ed1953 {MM2019}

84 Chrysostomus] lac. P638 , Cyril. cacogr. Ed1657

85 miserantis est] miserentis est La88 Mt366, inv . Li448

AZ ¶Codd. : La88 Li448 Mt366 P638 ( 129ra ) Ed1657 (149) Ed1953 {MM2019}

86 qui P638] que La88  ? Li448 Mt366 Ed1657 Ed1953

87 Cyrillus] Chrysostomus Ed1612 Ed1746 Ed1891 Ed1953

88 donorum] bonorum Ed1470 Ed1475B Ed1482 Ed1493 Ed1546 Ed1552 Ed1566 Ed1569 Ed1570 Ed1572 Ed1584 Ed1593 Ed1612 Ed1657 Ed1746 Ed1891 Ed1953

BA ¶Codd. : La88 Li448 Mt366 Urb28 Ed1470 Ed1475A Ed1475C Ed1482 Ed1493 Ed1546 Ed1552 Ed1566 Ed1569 Ed1570 Ed1572 Ed1584 Ed1593 Ed1612 Ed1657 Ed1891 Ed1953 {MM2020}

89 illos] om. Li448

90 caruerunt] turbe erunt cacogr. La88

91 ingrati] desiderati La88

BB ¶Codd. : La88 Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}

92 Quotquot] quod Li448, illud Mt366,

93 congregavi] aggregavi La88 Ed1953

94 efficaci te] eff’i tacete cacogr. La88

BC ¶Codd. : La88 Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}

95 vocaverat] vocaverunt La88

96 se] seipsum Ed1953

97 quia] qui La88

98 fraudulenta Li448 ] fraudulentas Mt366, fraudulenter La88 Ed1953

99 intendit] intendunt Ed1953

BD ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1657 Ed1953 {MM2020} {MM2025}

100 Basilius] + (In Esaiam cap. 16) Ed1657

101 etiam] enim Ed1657

102comparat] comparavit Ed1657 Ed1953

103 Aves] om. La88

104 consueverunt] consuesvit cacogr. La88

105excepta] excepte Ed1657 Ed1953

106 suffragio] + vel auxilio Ed1657

107 derelinquetur] relinquetur La88@ Li448@ Ed1657 Ed1953

108 deserta] om. Ed1657 Ed1953

BE ¶Codd. : La88 Li448 ( 130va ) P638 ( 129rb ) Ed1657 Ed1953 {MM2019} {MM2020]

109 nidum] mundum La88

110 vocaverat] + et La88, + etiam Ed1657 Ed1953

111 Romani] vulpi La88

112 gentem] om. La88 , et praem. P638

BF ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}

113 ac si dicat] om. Li448

BG ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}

BH ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}

BI ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}

BJ ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}

BK ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}

114 propinquantem] appropinquantem Ed1953

BL ¶Codd. : La88 Li448 Ed1953 {MM2020}

115 etc.] om. Ed1953