Capitulum 15

Numérotation du verset Lc. 15,1 

Erant autem appropinquantes ei publicani et peccatores ut audirent illum1.
1 illum ΩL Li448@ Rusch Weber] eum Li448
Numérotation du verset Lc. 15,2 

Et murmurabant Pharisei et scribe
dicentes: Quia hic peccatores recipit et manducat cum illis.
Numérotation du verset Lc. 15,3 

Et ait ad illos parabolam istam dicens:
Numérotation du verset Lc. 15,4 

Quis ex vobis homo qui habet
centum oves
et si perdiderit unam ex illis nonne dimittit
nonaginta novem
in deserto
et vadit
ad illam que perierat donec inveniat illam?
Numérotation du verset Lc. 15,5 

Et cum invenerit eam imponit in humeros suos gaudens.
Numérotation du verset Lc. 15,6 

Et veniens domum
convocat2 amicos et vicinos dicens illis: Congratulamini mihi quia inveni ovem meam3 que perierat4.
2 convocat ΩL Catena Rusch Weber] et praem. ΩV* (exp.) |
3 ovem meam ΩL CorS2 (Fere ubique MEAM OVEM nisi Parisiensis secunda habet ex prima script<ione>) Rusch Weber ] ovem CorS2 (CONGRATULAMINI OVEM ) ΩV ; (non hab. Wordsworth) |
4 que perierat ΩL Catena Catena@ Rusch Weber ] quam perdideram ΩV, quem (!) perdideram vel perierat δ |
Numérotation du verset Lc. 15,7 

Dico vobis quod ita
gaudium erit in celo
super uno peccatore penitentiam agente5
5 agente ΩL Catena Rusch ] habente Weber
quam super nonaginta novem iustis qui non indigent penitentia.
Numérotation du verset Lc. 15,8 

Aut que mulier
habens drachmas decem
si perdiderit drachmam unam nonne accendit lucernam et evertit6 domum et querit diligenter donec7 inveniat?
6 evertit ΩL Catena Rusch ] everrit Weber |
7 donec ΩL Catena Weber ] + eam Rusch |
Numérotation du verset Lc. 15,9 

Et cum invenerit convocat amicas et vicinas
dicens: Congratulamini mihi quia inveni drachmam quam perdideram.
Numérotation du verset Lc. 15,10 

Ita dico vobis : Gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore penitentiam agente.
Numérotation du verset Lc. 15,11 

Ait autem:
Homo quidam
habuit duos filios.
Numérotation du verset Lc. 15,12 

et dixit adolescentior ex illis patri:
Pater, da mihi portionem substantie que me contingit.
Et divisit illis8 substantiam.
8 illis ΩL ΩV Rusch Weber ] illi Catena
Numérotation du verset Lc. 15,13 

Et non post multos dies congregatis omnibus
adolescentior filius peregre profectus
est in regionem longinquam
et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose.
Numérotation du verset Lc. 15,14 

Et postquam omnia
consummasset facta est fames valida
in regione illa
et ipse cepit egere.
Numérotation du verset Lc. 15,15 

Et abiit
et adhesit
uni civium regionis illius
et misit illum in villam suam ut pasceret porcos.
Numérotation du verset Lc. 15,16 

Et cupiebat implere ventrem suum
de siliquis9
9 siliquis CorS2 (Ambrosius in originali hic siliqua est genus leguminis, sonoris follibus et vacuis quod [+ potius m. post. ] ventrem magis honerat quam reficiat. Pap<ias> :"Siliqua siliqua genus est leguminis quod porci comedunt in Africa"et plura ibi dicitur de hoc)
quas porci manducabant et nemo illi dabat.
Numérotation du verset Lc. 15,17 

In se autem reversus10
10 Ipse autem in se reversus CorS2 ΩV Catena (La88 Li448 Mt366) ] In se autem reversus CorS2 (in aliquibus <codicibus> sine IPSE ) ΩL Catena@ (ibid.) Rusch Weber
dixit: Quanti mercennarii in domo patris mei11 abundant panibus
11 in domo patris mei ΩV Li448 Rusch Clementina Weber ] in domo patris Li448@, patris mei ΩL Weber
ego autem hic fame pereo.
Numérotation du verset Lc. 15,18 

Surgam et ibo ad patrem meum
et dicam illi: Pater, peccavi in celum et coram te.
Numérotation du verset Lc. 15,19 

Et iam non sum12 dignus vocari filius tuus, fac me sicut unum de mercennariis tuis.
12 sum ΩL Li448 Rusch Weber] om. Li448@
Numérotation du verset Lc. 15,20 

Et surgens
venit ad patrem suum.
Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius
et misericordia motus est
et accurrens13 cecidit super14 collum eius et osculatus est eum15
13 accurrens ΩL Li448 Rusch Weber ] occurrens Li448@ |
14 super Weber (N G) CorS2 (alia cor<rectio>ne) Catena Rusch Clementina] supra CorS2 ΩL Weber |
15 eum ΩL Catena Rusch ] illum Weber |
Numérotation du verset Lc. 15,21 

Dixitque ei16 filius:
16 ei ΩL Li448 Rusch Weber] eis Li448@
Pater, peccavi in celum
et coram te.
Iam non sum dignus vocari filius tuus.
Numérotation du verset Lc. 15,22 

Dixit autem pater
ad servos suos:
Cito
proferte stolam primam
et induite illum et date annulum
in manu17 eius
17 manu ΩV Weber (s M F P G Cava) Rusch ] manum Catena Catena@ ΩL Weber, manus Weber (N)
et calciamenta in pedes eius18.
18 eius Weber (P) Rusch Clementina] om. ΩL Catena ΩV Weber
Numérotation du verset Lc. 15,23 

Et adducite vitulum saginatum
et occidite
et manducemus et epulemur
Numérotation du verset Lc. 15,24 

quia hic filius meus mortuus fuerat19
19 fuerat Rusch ] erat ΩL Catena Weber
et revixit,
perierat
et inventus est.
Et ceperunt epulari.
Numérotation du verset Lc. 15,25 

Erat autem filius eius senior in agro
et cum veniret et appropinquaret domui,
audivit symphoniam et chorum.
Numérotation du verset Lc. 15,26 

Et vocavit unum de servis et interrogavit que hec essent.
Numérotation du verset Lc. 15,27 

Isque dixit illi:
Frater tuus venit
et occidit pater tuus vitulum saginatum quia salvum illum recepit.
Numérotation du verset Lc. 15,28 

Indignatus est autem et nolebat introire.
Pater ergo illius egressus cepit rogare illum20.
20 illum ΩL Rusch Weber ] eum Catena
Numérotation du verset Lc. 15,29 

At ille respondens dixit patri suo: Ecce tot annis servio tibi
et numquam mandatum tuum preterivi
et numquam dedisti mihi hedum
ut cum amicis meis epularer.
Numérotation du verset Lc. 15,30 

Sed postquam filius tuus hic21, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum.
21 filius tuus - hic ΩL ΩV Catena Weber ] inv. Rusch
Numérotation du verset Lc. 15,31 

At ipse dixit illi: Fili, tu semper mecum es
et omnia mea tua sunt.
Numérotation du verset Lc. 15,32 

Epulari autem22 et gaudere oportebat,
22 autem ΩL ΩS] om. ΩV
quia frater tuus hic mortuus fuerat23 et revixit, perierat et inventus est.
23 quia frater tuus hic (hic frater tuus Cor4 V) mortuus fuerat Cor4 FV ΩF ΩV] quia hic frater tuus mortuus erat Cor2 FOV (anti.), quia frater tuus hic mortuus erat ΩL Catena@ Rusch Weber, def. Catena

Capitulum 15

Numérotation du verset Lc. 15,
distinctio 1* 
prol.| [Lc. 15, 1-10 legitur Dominica 3 post Trinitatem = 4 post Pentecosten ; cf. Ordinarium OP 696]
marg.| {CLC15d1.1} AMBROSIUS. − Didiceras in superioribus, secularibus occupationibus non teneri, caduca non preferre perpetuis. Sed quia fragilitas humana firmum nequit in tanto seculi lubrico tenere vestigium, etiam adversus errorem remedia tibi bonus medicus demonstravit, spem venie iudex misericors non negavit.
Unde subditur : A a
a ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 207, CCSL 14, p. 286.2287-2299 : «Quis ex uobis inquit homo qui habet centum oues et, si errauerit una ex illis, nonne dimittit nonaginta nouem in deserto et ibit ad illam quae errauit? Didiceras in superioribus ablegare neglegentiam, uitare adrogantiam, deuotionem sumere, saecularibus occupationibus non teneri, caduca non praeferre perpetuis ; sed quia fragilitas humana firmum nequit in tanto saeculi lubrico tenere uestigium, etiam aduersus errorem remedia tibi bonus medicus demonstrauit, spem ueniae iudex misericors non negauit. Itaque non otiose sanctus Lucas ex ordine tres parabolas posuit : ouis quae perierat et inuenta est, dragma quae perierat et inuenta est, filius qui erat mortuus et reuixit, ut triplici remedio prouocati uulnera nostra curemus». [FG2013]*
A ¶Codd. : Li448 Ed1475C Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Lc. 15,1 
Erant autem appropinquantes ei publicani et peccatores ut audirent eum1.
1 eum] illum Clementina
marg.| {CLC15d1.2} GLOSSA. − Id est qui publica exigunt vectigalia vel conducunt et qui lucra seculi per negotia sectantur.B b
b ¶Fons : Glossa ordinaria (Lc. 15, 1) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 195b marg.] ed. Gloss-e  : «qui publica vectigalia exigunt vel conducunt et qui lucra seculi per negotia sectantur». [MM2020]
B ¶Codd. : Li448 Ed1475C Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC15d1.3} THEOPHYLACTUS. − Hoc enim exequebatur cuius causa carnem susceperat, admittens peccatores, sicut medicus egrotantes. Sed Pharisei vere criminosi huic pietati murmura recompensabant.C c
Unde sequitur :
c ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 15, 1), PG 123, 948A15-19. [CGC2015]
C ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Lc. 15,2 
Et murmurabant Pharisei et scribe, dicentes : Quia hic peccatores recipit et manducat cum illis.
marg.| {CLC15d1.4} GREGORIUS. In homiliario. 2* − Ex qua re colligitur quia vera iustitia compassionem habet, falsa dedignationem ; quamvis et iusti soleant recte peccatoribus indignari. Sed aliud est quod agitur typo superbie, aliud quod zelo discipline. Quia iusti, etsi foris increpationes per disciplinam exaggerant, intus tamen dulcedinem per caritatem servant. Preponunt sibi in animo ipsos plerumque quos corrigunt quod agentes per disciplinam subditos et per humilitatem custodiunt semetipsos. At contra hi qui de falsa iustitia superbire solent, ceteros quosque3 despiciunt, nulla infirmantibus misericordia condescendunt. Et quo se peccatores esse non credunt, eo deterius peccatores fiunt de quorum numero Pharisei erant, qui diiudicantes Dominum quod peccatores susciperet, arenti corde ipsum fontem misericordie reprehendebant. Sed quia egri erant ita ut egros se esse nescirent, quatenus quod erant agnoscerent, celestis medicus blandis eos fomentis curat.
Sequitur enim :
2 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
3 quosque] que Ed1475C
Numérotation du verset Lc. 15,3 
Et ait ad illos parabolam istam dicens :
Numérotation du verset Lc. 15,4 
Quis ex vobis homo?
marg.| Similitudinem dedit quam et4* in se homo recognosceret, et tamen ad auctorem hominum pertineret. Quia enim centenarius perfectus est numerus, ipse centum ovem habuit, cum sanctorum angelorum et hominum naturam possedit.D d
Unde subdit : 5*
d ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. : 2, homilia 34, par. 2, p. 300.16-301.32 ; par. 3, p. 301.33-43 : «Ex qua re colligite quia uera iustitia compassionem habet, falsa iustitia dedignationem, quamuis et iusti soleant recte peccatoribus indignari. Sed aliud est quod agitur typo superbiae, aliud quod zelo disciplinae. Dedignantur etenim, sed non dedignantes ; desperant, sed non desperantes ; persecutionem commouent, sed amantes, quia etsi foris increpationes per disciplinam exaggerant, intus tamen dulcedinem per caritatem seruant. Praeponunt sibi in animo ipsos plerumque quos corrigunt, meliores existimant eos quoque quos iudicant. Quod uidelicet agentes, et per disciplinam subditos, et per humilitatem custodiunt semetipsos. At contra hi qui de falsa iustitia superbire solent, ceteros quosque despiciunt, nulla infirmantibus misericordia condescendunt, et quo se peccatores esse non credunt, eo deterius peccatores fiunt. De quorum profecto numero Pharisaei exstiterant, qui diiudicantes Dominum quod peccatores susciperet, arenti corde ipsum fontem misericordiae reprehendebant. [3] Sed quia aegri erant ita ut aegros se esse nescirent, quatenus quod erant agnoscerent, caelestis eos medicus blandis fomentis curat, benignum paradigma obicit, et in eorum corde uulneris tumorem premit. Ait namque : Quis ex uobis homo qui habet centum oues, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta nouem in deserto et uadit ad illam quae perierat? Ecce mira dispensatione pietatis similitudinem Veritas dedit, quam et in se ipse homo recognosceret, et tamen haec specialiter ad ipsum auctorem hominum pertineret. Quia enim centenarius perfectus est numerus, ipse centum oues habuit cum angelorum substantiam et hominum creauit». [FG2013]
D ¶Codd. : Li448 Ed1475C Ed1953 {MM2020}
4 et] om. Ed1953
5 subdit] subditur Ed1953
Qui habet centum oves.
marg.| {CLC15d1.5} CYRILLUS. − Hinc percipe latitudinem regni salvatoris nostri. Dicit enim oves esse centum, referens numerum subiectarum sibi rationalium naturarum ad integram multitudinem. Est enim centenarius numerus perfectus ex decem decadibus constitutus. Sed ex his una oberravit, scilicet genus humanum, quod terram colit.E
E ¶Codd. : Li448 Ed1475C Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC15d1.6} AMBROSIUS. − Dives pastor, cuius nos omnes centesima portio sumus.F e
Unde sequitur :
e ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 210, CCSL 14, p. 287-2324-2333 : «Diues igitur pastor, cuius omnes nos centesima portio sumus. Habet angelorum, habet archangelorum, dominationum, potestatum, thronorum aliorum que innumerabiles greges, quos in montibus dereliquit. Qui quoniam sunt rationabiles, non inmerito hominum redemtione laetantur. Quamquam hoc quoque proficiat ad incentiua probitatis, si unusquisque conuersionem suam gratam fore credat coetibus angelorum, quorum aut adfectare patrocinium aut uereri debet offensam. Et tu igitur angelis esto laetitiae, gaudeant de reditu tuo». [FG2013]*
F ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
Et si perdiderit unam ex illis.
marg.| {CLC15d1.7} GREGORIUS. 6* − [a] Una ovis tunc periit quando peccando homo pascua vite reliquit. [c] In deserto autem nonagintanovem remanserant quia rationalis creature numerus, angelorum videlicet et hominum, qui ad videndum deum conditus fuerat, pereunte homine, erat imminutus.
Unde sequitur :
6 Gregorius] + in Evangelia Ed1953
Nonne dimittit nonaginta novem in deserto?
marg.| [b] Quia scilicet angelorum choros reliquit in celo. Tunc autem homo celum deseruit, cum peccavit. [d] Et ut perfecta summa ovium integraretur in celo, homo perditus querebatur in terra.f
Unde sequitur :
f ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 34, § 3, p. 301.43-53 : «[a] Sed una ouis tunc periit quando peccando homo pascua uitae dereliquit. Dimisit autem nonaginta nouem oues in deserto, [b] quia illos summos angelorum choros reliquit in caelo. Cur autem caelum desertum uocatur, nisi quod desertum dicitur derelictum? Tunc autem caelum homo deseruit cum peccauit. [c] In deserto autem nonaginta nouem oues remanserant, quando in terra Dominus unam quaerebat, quia rationalis creaturae numerus, angelorum uidelicet et hominum, quae ad uidendum Deum condita fuerat, pereunte homine erat imminutus, [d] et ut perfecta summa ouium integraretur in caelo, homo perditus quaerebatur in terra. Nam quod hic evangelista dicit in deserto, alius dicit in montibus, ut significet in excelsis, quia nimirum oues quae non perierant in sublimibus stabant». [FG2013]
Et vadit ad illam que perierat, donec inveniat illam.
marg.| {CLC15d1.8} CYRILLUS. − Numquid autem seviens in reliquas motus est pietate unius nequaquam sunt enim ille in tuto, circumsepiente illas potentissima dextera sed magis oportebat misereri pereuntis, ne imperfecta videretur residua multitudo una enim reducta, sortitur centenarius propriam speciem.
marg.| {CLC15d1.9} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Vel illas nonaginta novem dixit quas reliquit in deserto, superbos significans, tamquam solitudinem gerentes in animo, dum solos se videri volunt ; quibus ad perfectionem unitas deest cum enim quisque a vera unitate divellitur, superbe divellitur sue quippe potestatis esse cupiens, non sequitur unum, quod est Deus. Uni autem deputat omnes per penitentiam reconciliatos, que humilitate obtinetur7.g
g ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 32, CCSL 44B, p. 72.4-10, 16-17sqq. : «Ideo autem illas nonaginta nouem dixit quas reliquit in deserto, quia superbos significant, tamquam solitudinem gerentes in animo, dum solos se uideri uolunt, quibus ad perfectionem unitas deest. cum enim quisque a uera unitate diuellitur, superbia diuellitur ; suae quippe potestatis esse cupiens non sequitur unum, quod deus est [...] uariari ergo per breuitatem et magnitudinem numeri possunt quibus unum deest ut perficiantur, ipsum uero unum sine uarietate in se manens cum accesserit perficit, cui deputat omnes per penitentiam reconciliatos, quae humilitate obtinetur». [FG2017] [MM2019]
7 humilitate obtinetur] humilitatem continetur Li448
marg.| {CLC15d1.10} GREGORIUS NYSSENUS. − Cum autem pastor invenisset ovem, non punivit non duxit ad gregem urgendo ; sed supponens8* humero et, portans, clementer annumeravit gregi.G h
Unde sequitur :
h <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. #, # (Krikones § # Gregorius Nyssenus) : Vat. gr. 1611, f. # #  : «Γρηγορίου Νύσσης».
<cuius fons>   Gregorius Nyssenus , # [CPG 3#], Gregorii Nysseni opera, t. # #, 19#, p. # (PG 4#, #),
<Non hab.> Némésius d’Emèse, De natura hominis, selon E.   Dobler , Falsche Väterzitate bei Thomas von Aquin, Fribourg (CH), 2001, p. 136. [MM2019]
G ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2021}
8 supponens] superponens Ed1953
Numérotation du verset Lc. 15,5 
Et cum invenerit ovem, imponit in humeros suos gaudens.
marg.| {CLC15d1.11} GREGORIUS. In homiliario. 9* − Ovem humeris suis imposuit quia, humanam naturam suscipiens, peccata nostra ipse portavit. Inventa autem ove, ad domum redit quia pastor noster, reparato homine, ad regnum celeste rediit.
Unde sequitur :
9 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
Numérotation du verset Lc. 15,6 
Et veniens domum, convocat amicos et vicinos, dicens illis: Congratulamini mihi quia inveni ovem meam que perierat.
marg.| Amicos et vicinos vocat angelorum choros qui10* amici eius sunt, quia voluntatem eius continue in sua stabilitate custodiunt. Vicini quoque eius sunt quia11 claritatem visionis illius12 sua assiduitate perfruuntur. H i
i ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 34, § 3, p. 301.56-302.68 : «Et cum inuenerit ouem, imponit in umeros suos gaudens. Ouem in umeris suis imposuit, quia humanam naturam suscipiens peccata nostra ipse portauit. Et ueniens domum conuocat amicos et uicinos dicens eis : Congratulamini mihi, quia inueni ouem quae perierat. Inuenta oue ad domum redit, quia pastor noster reparato homine ad regnum caeleste rediit. Ibi amicos et uicinos inuenit, illos uidelicet angelorum choros qui amici eius sunt, quia uoluntatem eius continue in sua stabilitate custodiunt. Vicini quoque eius sunt, quia claritate uisionis illius sua assiduitate perfruuntur. Et notandum quod non dicat : Congratulamini inuentae oui, sed mihi, quia uidelicet eius est gaudium uita nostra, et cum nos ad caelum reducimur, sollemnitatem laetitiae illius implemus». [FG2013]*
H ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2021}
10 qui] quia Ed1953
11 quia] qui Mt366
12 illius] ipsius praem. Li448
marg.| {CLC15d1.12} THEOPHYLACTUS. − Superne igitur virtutes oves dicuntur in eo quod omnis natura creata, respectu13* Dei, bestialis est. In eo vero quod rationales14*, amici et vicini dicuntur. I j
j ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 15, 6), PG 123, 948D9- 949A1. [CGC2015]
I ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2021}
13 respectu] aspectu Ed1953
14 rationales] rationalis est Ed1953
marg.| {CLC15d1.13} GREGORIUS. In homiliario. 15* − Et notandum quod non dicit congratulamini invente ovi, sed mihi quia videlicet eius est gaudium vita nostra ; et cum nos ad celum reducimur, solemnitatem letitie illius implemus.k
k ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 34, § 3, p. 302.65-68 : «Vicini quoque eius sunt, quia claritate uisionis illius sua assiduitate perfruuntur. Et notandum quod non dicat : Congratulamini inuentae oui, sed mihi, quia uidelicet eius est gaudium uita nostra, et cum nos ad caelum reducimur, sollemnitatem laetitiae illius implemus». [FG2013]
15 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
marg.| {CLC15d1.14} AMBROSIUS. − Angeli autem, quoniam sunt rationales, non immerito hominum redemptione letantur.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 15,7 
Dico vobis quod ita gaudium erit in celo super uno peccatore penitentiam agente, quam supra nonaginta novem iustis qui non indigent penitentia.
marg.| Hoc proficiat ad incentiva probitatis, si unusquisque conversionem suam gratam fore credat cetibus angelorum, quorum aut affectare patrocinium, aut vereri debet offensam.l
l ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 210, CCSL 14, p. 287-2324-2333 : «Diues igitur pastor, cuius omnes nos centesima portio sumus. Habet angelorum, habet archangelorum, dominationum, potestatum, thronorum aliorum que innumerabiles greges, quos in montibus dereliquit. Qui quoniam sunt rationabiles, non inmerito hominum redemtione laetantur. Quamquam hoc quoque proficiat ad incentiua probitatis, si unusquisque conuersionem suam gratam fore credat coetibus angelorum, quorum aut adfectare patrocinium aut uereri debet offensam. Et tu igitur angelis esto laetitiae, gaudeant de reditu tuo». [FG2013]
marg.| {CLC15d1.15} GREGORIUS. In homiliario. 16* − [a] Plus autem de conversis peccatoribus quam de stantibus iustis in celo gaudium esse fatetur ; quia plerumque hi qui nullis se oppressos peccatorum molibus sciunt, stant quidem in via iustitie, sed tamen ad celestem patriam anxie non anhelant, et plerumque pigri remanent ad exercenda bona precipua, quia securi sibi sunt quod nulla commiserint mala graviora at contra nonnumquam hi qui se aliqua illicita egisse meminerunt, ex ipso suo dolore compuncti, ad amorem Dei inardescunt, et quia errasse se a Deo considerant, damna precedentia lucris sequentibus recompensant. Maius ergo gaudium fit in celo, quia et dux in prelio plus eum militem diligit qui post fugam reversus hostem fortiter premit, quam eum qui numquam terga prebuit, et numquam aliquid fortiter fecit. Sic agricola illam amplius terram amat que post spinas uberes fructus profert, quam eam que numquam spinas habuit, et numquam fertilem messem producit. [b] Sed inter hec sciendum est, quia sunt plerique iusti, in quorum vita tantum est gaudium, ut eis quelibet peccatorum penitentia preponi nullatenus possit. Hinc ergo colligendum quantum Deo gaudium faciat quando humiliter plangit iustus, si facit in celo gaudium quando hoc quod male gessit, per penitentiam damnat iniustus.m
m ¶Fons : [a] Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 34, § 4, p. 302.72-303.94 : «Dico uobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam agente, quam super nonaginta nouem iustis qui non indigent paenitentia. Considerandum nobis est, fratres mei, cur Dominus plus de conuersis peccatoribus quam de stantibus iustis in caelo gaudium esse fateatur, nisi hoc quod ipsi per cotidianum uisionis experimentum nouimus, quia plerumque hi qui nullis se oppressos peccatorum molibus sciunt, stant quidem in uia iustitiae, nulla illicita perpetrant, sed tamen ad caelestem patriam anxie non anhelant, tanto que sibi in rebus licitis usum praebent, quanto se perpetrasse illicita nulla meminerunt. Et plerumque pigri remanent ad exercenda bona praecipua, quia ualde sibi securi sunt quod nulla commiserint mala grauiora. At contra nonnumquam hi qui se aliqua illicita egisse meminerunt, ex ipso suo dolore compuncti, inardescunt ad amorem Dei, sese que in magnis uirtutibus exercent, cuncta et difficilia sancti certaminis appetunt, omnia mundi derelinquunt, honores fugiunt, acceptis contumeliis laetantur, flagrant desiderio, ad caelestem patriam anhelant, et quia se errasse a Deo considerant, damna praecedentia lucris sequentibus recompensant. Maius ergo de peccatore conuerso quam de stante iusto gaudium fit in caelo, quia et dux in proelio plus eum militem diligit, qui post fugam reuersus hostem fortiter premit, quam illum qui numquam terga praebuit et numquam aliquid fortiter fecit. Sic agricola illam amplius terram amat quae post spinas uberes fruges profert, quam eam quae numquam spinas habuit et numquam fertilem messem producit». [b]   Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 34, § 5, p. 303.95-109 : «Sed inter haec sciendum est quia sunt plerique iusti in quorum uita tantum est gaudium, ut eis quaelibet peccatorum paenitentia praeponi nullatenus possit. Nam multi et nullorum sibi malorum sunt conscii, et tamen in tanti ardoris afflictione se exserunt, ac si peccatis omnibus angustentur. Cuncta etiam licita respuunt, ad despectum mundi sublimiter accinguntur, licere sibi nolunt omne quodlibet, bona sibi amputant etiam concessa, contemnunt uisibilia, inuisibilibus accenduntur, lamentis gaudent, in cunctis semetipsos humiliant, et sicut nonnulli peccata operum, sic ipsi peccata cogitationum deplorant. Quid itaque istos nisi et iustos dixerim et paenitentes, qui se et in paenitentia de peccato cogitationis humiliant, et recti semper in opere perseuerant? Hinc ergo colligendum est quantum Deo gaudium faciat quando humiliter plangit iustus, si facit in caelo gaudium quando hoc quod male gessit per paenitentiam damnat iniustus». [FG2013]
16 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
Numérotation du verset Lc. 15,
* distinctio 2
prol.| [Lc. 15, 1-10 legitur Dominica 3 post Trinitatem = 4 post Pentecosten ; cf. Ordinarium OP 696]
marg.| {CLC15d2.1} CYRILLUS. − Per precedentem parabolam, in qua genus humanum dicebatur ovis erratica, docebamur nos fore creatura sublimis Dei, qui fecit nos, et non ipsi nos ; cuius pascue oves sumus subiungitur secunda parabola, qua genus humanum comparatur drachme que periit ; per quam ostendit nos ad similitudinem et imaginem regiam factos esse, scilicet summi Dei nam drachma nummus est impressam habens regiam figuram
Unde dicitur :
Numérotation du verset Lc. 15,8 
Aut que mulier habens decem drachmas.
marg.| {CLC15d2.2} GREGORIUS. In homiliario. 17* − Qui significatur per pastorem, ipse per mulierem ; ipse enim Deus, ipse et Dei sapientia. Angelorum autem et hominum naturam ad cognoscendum se dominus condidit, et ad similitudinem suam creavit. Decem ergo drachmas habuit, quia novem sunt chori angelorum ; sed ut compleretur electorum numerus, homo decimus est creatus.n
n ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 34, § 6, p. 303.95-109 : «Sequitur : Aut quae mulier habens drachmas decem, et si perdiderit drachmam unam nonne accendit lucernam et euertit domum et quaerit diligenter donec inueniat drachmam quam perdiderat? Qui signatur per pastorem, ipse et per mulierem. Ipse enim Deus, ipse et Dei sapientia. […] Angelorum quippe et hominum naturam ad cognoscendum se Dominus condidit, quam dum consistere ad aeternitatem uoluit, eam procul dubio ad suam similitudinem creauit. Decem uero drachmas habuit mulier, quia nouem sunt ordines angelorum. Sed ut compleretur electorum numerus, homo decimus est creatus, qui a conditore suo nec post culpam periit, quia hunc aeterna sapientia per carnem miraculis coruscans ex lumine testae reparauit». [FG2013]
17 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
marg.| {CLC15d2.3} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Vel in novem drachmis, sicut et in nonaginta novem ovibus, ponit eorum significationem qui de se presumentes peccatoribus ad salutem redeuntibus se preponunt unum enim deest a novem ut decem sint, et a nonaginta novem ut centum sint ; cui uni deputat omnes per penitentiam reconciliatos.o
o ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 32, CCSL 44B, p. 72.10-17 : «Ideo que et in nonaginta nouem ouibus et in nouem dragmis ponit eorum significationem, qui de se praesumentes peccatoribus ad salutem redeuntibus se praeponunt. unum enim deest et ad nouem ut decem sint, et ad nonaginta nouem ut centum sint, et si per ceteros numeros hoc consideres. nam et nongentis nonaginta nouem unum deest ut mille sint, et ad nouem milia nongentos nonaginta nouem unum deest ut decem milia sint. uariari ergo per breuitatem et magnitudinem numeri possunt quibus unum deest ut perficiantur, ipsum uero unum sine uarietate in se manens cum accesserit perficit, cui deputat omnes per penitentiam reconciliatos, quae humilitate obtinetur». [FG2017]
marg.| {CLC15d2.4} GREGORIUS. In homiliario. 18* − Et quia imago exprimitur in drachma, mulier drachmam perdiderat, quando homo, qui conditus ad imaginem Dei fuerat, peccando a similitudine sui conditoris recessit. Et hoc est quod subditur :
18 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
Si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam?
marg.| Accendit mulier lucernam, quia Dei sapientia apparuit in humanitate. Lucerna quippe lumen in testa est ; lumen vero in testa est divinitas in carne. Accensa autem lucerna, sequitur :
Et evertit domum,
marg.| quia scilicet mox ut eius divinitas per carnem claruit, omnis se nostra conscientia concussit quia eversionis sermo non discrepat in eo quod in aliis codicibus legitur emundat quia prava mens si non prius pre timore evertitur, ab assuetis vitiis non mundatur. Eversa autem domo, invenitur drachma.
Sequitur enim :
Et querit diligenter donec inveniat,
marg.| quia scilicet cum perturbatur conscientia hominis, reparatur in homine similitudo conditoris.p
p ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. : 2, homilia 34, par. : 6, p. 303.114-304.131 : «Et quia imago exprimitur in drachma, mulier drachmam perdidit, quando homo qui conditus ad imaginem Dei fuerat, peccando a similitudine sui conditoris recessit. Sed accendit mulier lucernam, quia Dei sapientia apparuit in humanitate. Lucerna quippe lumen in testa est ; lumen uero in testa est diuinitas in carne. De qua uidelicet testa sui corporis dicit ipsa Sapientia : Exaruit uelut testa uirtus mea. Quia enim testa in igne solidatur, eius uirtus sicut testa exaruit, quia assumptam carnem ad resurrectionis gloriam ex passionis tribulatione roborauit. Accensa autem lucerna euertit domum, quia mox ut eius diuinitas per carnem claruit, omnis se nostra conscientia concussit. Domus namque euertitur cum consideratione reatus sui humana conscientia perturbatur. Qui euersionis sermo non discrepat ab eo quod in aliis codicibus legitur emundat, quia nimirum praua mens si non prius per timorem euertitur, ab assuetis uitiis non emundatur. Euersa ergo domo inuenitur drachma, quia dum perturbatur conscientia hominis, reparatur in homine similitudo conditoris». [FG2013]
marg.| {CLC15d2.5} GREGORIUS NAZIANZENUS. − Inventa autem drachma, celestes virtutes facit participes gaudii, quas ministras dispensationes19* fecit.J q
Unde sequitur :
q ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 15, 8-10 (Krikones §2349 : Gregorius Theologus) : Vat. gr. 1611, f. 208ra36, 208rb17-20  : «Γρηγορίου τοῦ Θεολόγου. […] Ὅτι [...] τῆς ἁμαρτίας τὸν κόσμον ἀποκαθαίρων, καὶ τὴν δραχμὴν ἐζήτησε, τὴν βασιλικὴν εἰκόνα συγκεχωσμένην τοῖς πάθεσιν, καὶ συγκαλεῖται τὰς φίλας αὐτῷ δυνάμεις ἐπὶ τῇ τῆς δραχμῆς εὑρέσει, καὶ κοινωνοὺς ποιεῖται τῆς εὐφροσύνης, ἂς καὶ τῆς οἰκονομίας μύστιδας πεποίητο». [ADL2020] [MM2020] [rev. VS2021]
<cuius fons>   Gregorius Nazianzenus , Oratio 38, In theophania [CGL 3010.38] § 14.16-18, SChr 358, p. 136 (PG 36, 328B2-5 ).
<diff.> Gregorius Nazianzenus secundum translationem Rufini Orationes IX [CPL 0198 G (A)], oratio 2 (De epiphaniis), § 14.2, CSEL 46, p. 101 : «quia lucernam accendit carnem suam et domum mundauit expurgans mundum peccatis et dragmam requisiuit, imaginem deitatis stercore uitiorum et ruderibus passionis oppressam, et conuocat amicas sibi caelestes uirtutes ad laetitiam dragmae repertae, ut et ipsae efficiantur participes laetitiae, quae fuerant consciae mysterii carnis adsumptae?». [MM2021]
¶Nota : La traduction de Rufin a été consultée et a laissé des traces (celestes viturtes) mais elle a été complètement refaite dans le souci d’une plus grande proximité avec le grec. Le terme μύστης , étymon de μυστήριον, désigne en grec le ministre de l’initiation aux mystères ; la traduction par ministras semble occulter l’idée de l’initiation aux mystères, à moins qu’il ne s’agisse d’une mauvaise lecture de misteriales (non utilisé par Thomas, mais fréquent chez Bonaventure). Cependant, comme les copistes confondent souvent misterium et ministerium, il n’est pas impossible que le traducteur ait considéré minister comme une traduction suffisante. [MM2020]
J ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}
19 dispensationes] dispensationis Ed1953
Numérotation du verset Lc. 15,9 
Et cum invenerit, convocat amicas et vicinas dicens : Congratulamini mihi quia inveni drachmam quam perdideram.
marg.| {CLC15d2.6} GREGORIUS. In homiliario. 20* − Superne enim virtutes tanto divine sapientie iuxta sunt, quanto ei per gratiam continue visionis appropinquant21.K r
r ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 34, § 6, p. 304.135-136 : «Quae amicae uel uicinae nisi illae potestates caelestes sunt iam superius dictae, quae tanto supernae sapientiae iuxta sunt, quanto ei per gratiam continuae uisionis appropinquant? Sed inter haec nequaquam relinquere negligenter debemus cur ista mulier, per quam Dei sapientia figuratur, decem drachmas habuisse perhibetur, ex quibus unam perdidit, quam cum quaereret inuenit». [FG2013]*
K ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
20 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
21 appropinquant] appropinquat Li448
marg.| {CLC15d2.7} THEOPHYLACTUS. − Vel amice sunt, ut exequentes voluntatem ipsius vicine vero, ut incorporee ; vel forte ipsius amice22 sunt omnes superne virtutes, vicine vero sunt propinquiores, scilicet throni, cherubim et seraphim23.L s
s ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 15, 6), PG 123, 949 B1-5. [CGC2015]
L ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
22 ipsius amice] inv . Ed1953
23 cherubim et seraphim] cherubin et seraphin Li448
marg.| {CLC15d2.8} GREGORIUS NYSSENUS. − Vel aliter. Hoc reor Dominum nobis proponere in24 inquisitione perdite drachme, quia25 nulla nobis a ceteris virtutibus utilitas provenit, quas drachmas vocat, quamvis presto sint omnes, una sola deficiente anime viduate, qua26 scilicet divine similitudinis nitorem sortitur propter quod primo quidem27 iubet lucernam accendere, scilicet Verbum divinum, quod abscondita patefacit. Vel forsan penitentie lampadem, sed in domo propria, id est in seipso et in sua conscientia, oportet perquirere drachmam perditam, id est regis imaginem, que non penitus deperiit sed est tecta sub fimo, qui significat carnis contagia ; quibus studiose abstersis, id est28 dilutis per solertiam vite, elucescit29 quod queritur unde oportet ipsam que invenit gratulari ; necnon ad participia gaudii vocare vicinas, id est contubernales virtutes, id est rationabilem et concupiscibilem et innatum iracundie affectum, et si que sint tales vires circa animam considerate, quas docet gaudere in Domino.M t
t <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 15, 9-10 (Krikones §2345 : Gregorius Nyssenus) Vat. gr. 1600, f. 208 ? : « [Γρηγορίου Νύσσης περὶ παρθενίας.] Τοῦ αὐτοῦ. […]
<cuius fons> Cf.   Gregorius Nyssenus ,De virginitate,c. 12 § 3,Gregorii Nysseni Opera, t. 8.1, p. 300.26-302.2 : «Εἰ δὲ χρὴ καὶ δι'ἑτέρων τὸν λόγον πιστώσασθαι, τοῦτο καὶ ἐντῇἀναζητήσειτῆςἀπολομένηςδραχμῆςοἶμαιτὸνκύριονἡμῖνὑποτίθεσθαι,ὡςοὐδὲνὄφελοςὂνἐκτῶνλοιπῶνἀρετῶν,ἃςδραχμὰςὁ λόγοςὠνόμασε,κἂνπᾶσαιπαροῦσαιτύχωσι,τῆςμιᾶςἐκείνηςἀπούσηςτῇχηρευούσῃψυχῇ.Διὰτοῦτοπρῶτονμὲνἅπτεινλύχνονκελεύει,τὸνλόγοντάχα σημαίνωντὸντὰκεκρυμμέναδιαφωτίζοντα·εἶταἐντῇἰδίᾳοἰκίᾳ,τουτέστινἐνἑαυτῷ,ζητεῖντὴνἀπολομένηνδραχμήν. Διὰ δὲτῆςζητουμένηςδραχμῆςτὴνεἰκόναπάντωςτοῦβασιλέωςαἰνίσσεται,τὴνοὐχὶπαντελῶςἀπολομένην,ἀλλ'ὑποκεκρυμμένηντῇκόπρῳ . Κόπρον δὲ χρὴ νοεῖν,ὡς οἶμαι,τὴντῆςσαρκὸςῥυπαρίαν,ἧςἀποσαρωθείσηςκαὶἀποκαθαρθείσηςδιὰτῆςἐπιμελείαςτοῦβίουἔκδηλοντὸ ζητού μενον γίνεσθαι, ἐφ'ᾧεἰκότωςαὐτήντετὴνεὑροῦσανχαίρειν ψυχὴν καὶεἰςκοινωνίαντῆςεὐφροσύνηςσυμπαραλαμβάνειντὰςγείτονας. Τῷ ὄντι γὰρ πᾶσαι αἱ σύνοικοι τῆς ψυχῆς δυνάμεις, ἃς γείτονας νῦν προσηγόρευσεν, ἐπειδὰν συνανακαλυφθῇ καὶ ἐκλάμψῃ αὕτη ἡ μεγάλη τοῦ βασιλέως εἰκών, ἣν ἐξ ἀρχῆς ἐνεσημήνατο ἡμῶν τῇ δραχμῇ «ὁ πλάσας κατὰ μόνας τὰς καρδίας» ἡμῶν, τότε ἐπὶ τὴν θείαν ἐκείνην χαράν τε καὶ εὐφροσύνην ἐπιστραφήσονται, τῷ ἀφράστῳ κάλλει τοῦ εὑρεθέντος ἐνατενίζουσαι."Συγχάρητε γάρ μοι», φησίν, «ὅτι εὗρον τὴν δραχμήν, ἣν ἀπώλεσα". Αἱ δὲ γείτονες ἤτοι σύνοικοι τῆς ψυχῆς δυνάμεις αἱ ἐπὶ τῇ εὑρέσει τῆς θείας δραχμῆς εὐφραινόμεναι, ἡ λογιστική τε καὶ ἐπιθυμητικὴ καὶ ἡ κατὰ λύπην τε καὶ ὀργὴν ἐγγινομένη διάθεσις, καὶ εἴ τινες ἄλλαι δυνάμεις εἰσὶ περὶ τὴν ψυχὴν θεωρούμεναι, εἰκότως ἂν καὶ φίλαι εἶναι νομίζοιντο, ἃς πάσας τότε «χαίρειν ἐν κυρίῳ» εἰκός, ὅταν αἱ πᾶσαι πρὸς τὸ καλόν τε καὶ ἀγαθὸν βλέπωσι καὶ πάντα εἰς δόξαν θεοῦ ἐνεργῶσι, μηκέτι τῆς ἁμαρτίας ὅπλα γινόμεναι». [MM2020]
M ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2021}
24 in] om. Li448
25 quia] quod Li448
26 qua] per quam Li448
27 primo quidem] inv . Li448
28 id est] et Li448
29 eluscescit] eluscescet Li448
Deinde concludens parabolam, subdit :
Numérotation du verset Lc. 15,10 
Ita dico vobis : Gaudium erit coram angelis Dei30* super uno peccatore penitentiam agente.
30 coram angelis Dei] angelis Ed1953
marg.| {CLC15d2.9} GREGORIUS. In homiliario. 31* − [a] Penitentiam agere est preterita mala plangere, et plangenda non perpetrare. Nam qui sic alia deplorat ut tamen alia committat, adhuc penitentiam agere aut ignorat aut dissimulat. [b] Cogitandum est etiam ut per hoc conditori suo satisfaciat ut qui commisit prohibita, sibi abscindere debeat etiam concessa ; et se reprehendat in minimis qui se meminit in maximis deliquisse.u
u ¶Fons : [a] Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 34, § 15, p. 314.418-315.421 : «Sed paenitentiam agere digne non possumus, nisi modum quoque eiusdem paenitentiae cognoscamus. Paenitentiam quippe agere est et perpetrata mala plangere, et plangenda non perpetrare. Nam qui sic alia deplorat, ut tamen alia committat, adhuc paenitentiam agere aut ignorat, aut dissimulat. Quid enim prodest si peccata quis luxuriae defleat, et tamen adhuc auaritiae aestibus anhelet? Aut quid prodest si irae culpas iam lugeat et tamen adhuc inuidiae facibus tabescat? Sed minus est ualde quod dicimus, ut qui peccata deplorat, ploranda minime committat, et qui plangit uitium perpetrare uitia timeat». [b]   Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 34, § 16, p. 315.427-431 : «Nam cogitandum summopere est ut qui se illicita meminit commississe a quibusdam etiam licitis studeat abstinere, quatenus per hoc conditori suo satisfaciat, ut qui commisit prohibita sibimetipsi abscindere debeat etiam concessa, et se reprehendat in minimis quem meminit in maximis deliquisse». [FG2013]
31 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
Numérotation du verset Lc. 15,
* distinctio 3
prol.| [Lc. 15, 11-32 legitur Quadragesimae 2 sabbato ; cf. Ordinarium OP 620 = Rom. = Cist.]
marg.| {CLC15d3.1} AMBROSIUS. − [a] Tres ex ordine Lucas parabolas posuit ovis que perierat et inventa est ; drachme que perierat, et inventa est ; filii qui erat mortuus et revixit ; ut triplici remedio provocati vulnera nostra curemus. [c] Christus ut [g] pastor [d] te suo corpore vehit, [e] querit [h] ut mater [f] ecclesia, recipit [b] Deus pater. [i] Prima misericordia, secunda suffragatio, tertia reconciliatio.v
v ¶Fons : [a] Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 207, CCSL 14, p. 286.2287-2299 : «Quis ex uobis inquit homo qui habet centum oues et, si errauerit una ex illis, nonne dimittit nonaginta nouem in deserto et ibit ad illam quae errauit? Didiceras in superioribus ablegare neglegentiam, uitare adrogantiam, deuotionem sumere, saecularibus occupationibus non teneri, caduca non praeferre perpetuis ; sed quia fragilitas humana firmum nequit in tanto saeculi lubrico tenere uestigium, etiam aduersus errorem remedia tibi bonus medicus demonstrauit, spem ueniae iudex misericors non negauit. Itaque non otiose sanctus Lucas ex ordine tres parabolas posuit : ouis quae perierat et inuenta est, dragma quae perierat et inuenta est, filius qui erat mortuus et reuixit, ut triplici remedio prouocati uulnera nostra curemus».   Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 208, CCSL 14, p. 286.2299-287.2315 : «Spartum enim triplex non conrumpetur. Qui sunt isti, pater pastor mulier? Nonne [b] Deus Pater, Christus et ecclesia? [c] Christus [d] te suo corpore uehit, qui tua in se peccata suscepit, [e] quaerit [f] ecclesia, recipit Pater. Quasi [g] pastor reuehit, [h] quasi mater inquirit, quasi pater uestit. [i] Prima misericordia, secunda suffragatio, tertia reconciliatio. Singula singulis quadrant : redemtor subuenit, ecclesia suffragatur, auctor reconciliatur. Eadem diuini operis misericordia, sed diuersa pro meritis nostris gratia. Ouis a pastore lassa reuocatur, dragma quae perierat inuenitur, ad patrem filius suis uestigiis redit et plena condemnati erroris regreditur paenitentia. Unde bene scriptum est : homines et iumenta saluos facies, Domine. Quae sunt ista iumenta? Dixit propheta : semino Israhel in semen hominum et Iudam in semen animalium. Itaque quasi Israhel homo seruatur, quasi ouis Iuda colligitur. Malo ergo filius esse quam ouis ; ouis enim a pastore repperitur, a patre filius honoratur». [FG2013]
marg.| {CLC15d3.2} CHRYSOSTOMUS. − Est etiam inter parabolas supradictas ratio distinctionis secundum personas vel mentes peccantium, ut pater filium recipiat penitentem, qui arbitrii sui libertate utitur, ut cognoscat unde ceciderit ; pastor vero ovem errantem et non sapientem reverti requirat, et humeris suis referat, irrationabili animali imprudentem hominem comparans, qui alieno dolo circumventus, erraverat sicut ovis. Presens ergo parabola proponitur cum dicitur :
Numérotation du verset Lc. 15,11 
Ait autem homo quidam habuit duos filios.
marg.| Sunt qui dicant de duobus filiis istis seniorem angelos esse, iuniorem vero hominem ponunt, qui in longinquam peregrinationem abierit, quando in terram de celis et paradiso cecidit et aptant consequentia, respicientes ad casum vel statum ade. Sed hic sensus pius quidem videtur, nescio tamen si verus sit quia iunior filius ad penitentiam venit sua sponte, recordatus preterite abundantie patris sui ; dominus autem veniens ad penitentiam vocavit humanum genus, dum sponte sua regredi, unde ceciderat, non cogitaret. Deinde senior filius in reditu et salute fratris sui tristatur ; cum Dominus dicat letitiam esse apud angelos super uno peccatore penitentiam agente.
marg.| {CLC15d3.3} CYRILLUS. − Quidam vero per seniorem filium dicunt significari Israel secundum carnem ; per alium vero qui discessit a patre describitur multitudo gentium.N
N ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC15d3.4} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Hic ergo homo habens duos filios, Deus habens duos populos intelligitur, tamquam duas stirpes generis humani unam eorum qui permanserunt in unius Dei cultu, alteram eorum qui usque ad colendum idola deseruerunt Deum. Ab ipso ergo exordio creature mortalium, maior filius ad cultum unius Dei pertinet, minor autem petit ut sibi pars substantie que eum tangeret, daretur a patre.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 15,12 
Et dixit adolescentior ex illis patri : Pater, da mihi portionem substantie que me contingit.
marg.| T amquam anima potestate sua delectata, id quod illi est vivere, intelligere, meminisse, vel ingenio alacri excellere, petit, que divina sunt munera. Hec autem in potestate sua accepit per liberum arbitrium.w
Unde sequitur :
w ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 33, CCSL 44B, p. 73.1-74.19 : «Homo habens duos filios deus habens duos populos intellegitur, tamquam stirpes duas generis humani, unam eorum qui permanserunt in unius dei cultu, alteram eorum qui usque ad colenda idola deseruerunt deum. ab ipso autem exordio creaturae mortalium consideratio debet intendi. maior ergo filius ad cultum unius dei pertinet ; minorem in regionem longinquam profectum esse dicit. petiit enim ut sibi pars substantiae quae eum tangeret daretur a patre, tamquam anima potestate sua delectata id quod illi est uiuere, intellegere, meminisse, ingenio alacri excellere. omnia ista diuina sunt munera, quae in potestatem accipiens per liberum arbitrium, quia diuisit pater filiis substantiam, minor filius in regionem longinquam profectus est, male utendo naturalibus bonis eo ipso quod patrem deseruit cupiditate fruendi creatura relicto ipso creatore». [FG2017]*
Et divisit illis substantiam.
marg.| {CLC15d3.5} THEOPHYLACTUS. − Hominis substantia rationalitas est, quam comitatur32 libertas arbitrii ; et similiter quecumque Dominus dedit nobis, pro substantia nostra putabitur, ut celum, terra et universa creatura, lex et prophete.O x
x ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 15, 12), PG 123, 949 D4-6, 11-14 [CGC2015]
O ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
32 comitatur] concomitatur Li448
marg.| {CLC15d3.6} AMBROSIUS. − Vides autem, quod divinum patrimonium petentibus datur ; nec putes culpa patris, quod adolescentiori dedit. Nulla Dei regno infirma etas, nec fides gravatur annis. Ipse certe se iudicavit idoneum qui poposcit atque utinam non recessisset a patre ; impedimentum nescisset etatis.y
y ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 213, CCSL 14, p. 288.2353-2361 : «Vides quod diuinum patrimonium petentibus datur, nec putes culpam patris quod adulescentiori dedit. Nulla Dei regno infirma aetas, nec fides grauatur annis. Ipse certe se iudicauit idoneum, qui poposcit. Atque utinam non recessisset a patre, inpedimentum nescisset aetatis. Sed posteaquam peregre profectus est, merito ergo prodegit patrimonium, qui recessit ab ecclesia posteaquam domum, inquit, patriam derelinquens peregre profectus est in regionem longinquam». [FG2013]*
Sequitur enim :
Numérotation du verset Lc. 15,13 
Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam.
marg.| {CLC15d3.7} CHRYSOSTOMUS. {hom. De patre et duobus filiis}. − Minor filius in regionem longinquam profectus est, non localiter a Deo decedens, qui ubique est, sed affectu fugit enim Deum peccator ut a longinquo stet. P
P ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC15d3.8} AUGUSTINUS. De verbis Domini. {serm.34}. − Quisquis enim ita vult esse similis deo ut fortitudinem suam ad illum custodiat, non ab illo recedat, ei coherendo, ut custodiat similitudinem et imaginem ad quam factus est. Porro si perverse vult imitari Deum, ut quomodo Deus non habet a quo regatur, sic ipse velit sua potestate uti, ut nullo regente vivat ; quid restat nisi ut recedens ab eius calore torpescat, recedens a veritate vanescat?
marg.| {CLC15d3.9} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − [a] Quod autem non post multos dies dixit factum, ut congregatis omnibus peregre proficisceretur in regionem longinquam, [c] que est oblivio Dei ; [b] hoc est quia non multo post institutionem humani generis placuit anime per liberum arbitrium ferre secum velut quamdam potentiam nature sue, et deserere eum a quo condita est, fidens de viribus suis ; quas vires tanto consumit citius, quanto eum deseruit a quo date sunt.
Unde sequitur :
Et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose.
marg.| Luxuriosam vero vel prodigam vitam vocat amantem fundere atque spatiari pompis exterioribus, intus inanescentem, cum ea quisque sequitur que ad alia procedunt, et relinquit eum qui sibi est interior.z
Unde sequitur :
z ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 33, CCSL 44B, p. 74.15-25 : «[a] Quod non post multos dies dixit factum, ut congregatis omnibus peregre proficisceretur in regionem longinquam, [b] quia non multo post institutionem humani generis placuit animae per liberum arbitrium ferre se cum quandam uelut potentiam naturae suae et deserere eum a quo condita est praefidens uiribus suis, quas uires tanto consumit citius, quanto eum deserit a quo datae sunt. itaque hanc uitam prodigam uocat, amantem fundere atque spatiari pompis exterioribus intus inanescentem, cum ea quisque sequitur quae ab illa procedunt, et relinquit eum qui sibi est interior. [c] Regio itaque longinqua obliuio dei est». [FG2017]*
Numérotation du verset Lc. 15,14 
Et postquam consummasset omnia, facta est fames magna in regione illa. Fames est indigentia verbi veritatis.
marg.| marg.|{CLC15d3.10} AMBROSIUS. − Sequitur :
Et ipse cepit egere.33
33 Ambrosius – Sequitur... egere] inv . Li448
marg.| Merito egere cepit qui thesauros sapientie et scientie Dei divitiarumque celestium altitudinem dereliquit.Q aa
Sequitur :
aa ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 215, CCSL 14, p. 289.2380-2390 : «  Facta est fames per regionem illam  : fames non epularum, sed bonorum operum atque uirtutum. Quae sunt miserabiliora ieiunia? Etenim qui recedit a uerbo Dei, esurit quia non in pane solo uiuit homo, sed in omni uerbo Dei. Qui recedit a fonte sitit, qui recedit a thesauro eget, qui recedit a sapientia hebetatur, qui recedit a uirtute dissoluitur. Merito ergo iste egere coepit, qui thesauros sapientiae et scientiae dei diuitiarum que caelestium altitudinem dereliquit. Egere ergo ideo coepit et famem pati, quia nihil prodigae satis est uoluptati. Semper famem patitur sui qui alimentis perpetuis nescit inpleri». [FG2013]*
Q ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Lc. 15,15 
Et abiit, et adhesit uni civium regionis illius.
marg.| {CLC15d3.11} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Unus civium regionis illius aliquis ereus princeps est ad militiam diaboli pertinens, cuius villa est modus potestatis ipsius.
De qua sequitur :
Et misit illum in villam suam, ut pasceret porcos.
marg.| Porci sunt immundi spiritus qui sub ipso erant.ab
ab ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 33, CCSL 44B, p. 74.26-28 : «Fames autem in illa regione est indigentia uerbi ueritatis ; unus ciuium regionis illius aliquis aerius princeps ad militiam diaboli pertinens ; uilla eius modus potestatis eius ; porci immundi spiritus qui sub ipso essent ; siliquae quibus porcos pascebat saeculares doctrinae sterili uanitate resonantes, de quibus laudes idolorum fabularum que ad deos gentium pertinentium uario sermone atque carminibus percrepant, quibus daemonia delectantur». [FG2017]
marg.| {CLC15d3.12} BEDA. − Porcos autem pascere est ea quibus immundi spiritus gaudent, operari. R
Sequitur :
R ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Lc. 15,16 
Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas porci manducabant.
marg.| {CLC15d3.13} AMBROSIUS. − Siliqua genus leguminis est, intus inanis, foris mollis, quo corpus non reficitur sed impletur ut sit magis oneri quam usui.S ac
ac ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 217, CCSL 14, p. 289.2395-2400 : «  Et cupiebat inquit siliquis inplere ventrem suum . Neque enim alia cura est luxuriosis nisi ut uentrem suum inpleant, quorum Deus uenter est. Qui autem aptior huiuscemodi hominibus cibus quam is qui siliquae modo intus inanis, foris mollis est, quo corpus non reficitur, sed inpletur, ut sit magis oneri quam usui?». [FG2013]
S ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC15d3.14} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. −  Silique ergo,   quibus porcos pascebat , seculares doctrine sunt, steriles, vanitatem personantes, de quibus laudes idolorum fabularumque ad deos gentium pertinentium vario sermone atque carminibus percrepant ; quibus demonia delectantur unde cum iste satiari cupiebat, aliquid solidum et rectum, quod ad beatam vitam pertineret, invenire volebat in talibus, et non poterat.ad
Unde sequitur :
ad ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 33, CCSL 44B, p. 74.29-34 : «Siliquae quibus porcos pascebat saeculares doctrinae sterili uanitate resonantes, de quibus laudes idolorum fabularum que ad deos gentium pertinentium uario sermone atque carminibus percrepant, quibus daemonia delectantur. unde cum iste saturari cupiebat, aliquid solidum et rectum, quod ad beatam uitam pertineret, inuenire uolebat in talibus et non poterat». [FG2017]*
Et nemo illi dabat.
marg.| {CLC15d3.15} CYRILLUS. − Sed cum Iudei multipliciter arguantur in sacra scriptura de multis criminibus, quomodo populo illi convenient verba maioris filii dicentis ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum preterivi est ergo hic sensus parabole. Arguentibus eum Phariseis et scribis quod reciperet peccatores, proponit presentem parabolam, in qua hominem vocat deum, qui pater est duorum fratrum, iustorum scilicet et peccatorum ; quorum primus gradus est iustorum ab initio iustitiam sequentium, secundus gradus est hominum per penitentiam ad iustitiam reductorum.
marg.| {CLC15d3.16} BASILIUS. − Facit etiam ad antiquioris consistentiam magis animus senilis et gravitas, quam canities capillorum ; nec qui secundum etatem est iuvenis increpatur, sed iuvenis moribus, qui secundum passiones vivit.
marg.| {CLC15d3.17}* TITUS. − Abiit ergo adolescentior nondum adultus mente, petitque a patre id quod ei de hereditate contingit, ut scilicet non ex necessitate serviat. Sumus enim animalia rationalia liberum arbitrium habentia.T ae
ae ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 15, 11-12 (Krikones § 2353: Titus) Vat. gr. 1611, f. 209r2-5 : «Τίτου. Προσῆλθε τοίνυν πρῶτος ὁ κατὰ διάνοιαν νεώτερος, ὁ κατὰ λογισμὸν ἀφῆλιξ, καὶ λέγει τῷ πατρί· Δός μοι τὸ ἐπιβάλλον μέρος τῆς κληρονομίας. Τουτέστιν· οὐ θέλω δουλεύειν ἀνάγκῃ· αὐτεξούσιός εἰμι· ἂν θέλω, σωφρονῶ, ἂν μὴ θέλω, οὐκ ἀναγκάζομαι. Οὕτω γὰρ καὶ ὁ Θεὸς θέλει, ἵνα μὴ ἀνάγκῃ δουλεύωμεν· οὐ γὰρ ἐσμεν ἄλογα ζῷα, ἀλλὰ λογικοί ἐσμεν αὐτεξούσιοι· ὡς ϑέλομεν, κινούμεϑα, ὡς ϑέλομεν, πορενόμεϑα, ὃ ϑέλομεν, πράττομεν, ὃ μὴ ϑέλομεν, οὐ ποιοῦμεν· ἐφ᾽ ἡμῖν ἐστι τὸ ζῆσαι καλῶς, ἐφ᾽ ἡμῖν ἐστι τὸ μὴ ζῆσαι καλῶς· ἔχομεν γὰρ ἐξουσίαν τῆς ἑαυτῶν περὶ τὸν βίον αἱρέσεως […]».
<cuius fons>   Titus Bostrensis, Commentarii in Lc. (Lc. 15, 12) ex catenis [CPG 3576], ed. J.   Sickenberger, Titus von Bostra, Leipzig, 1901, p . 215.1 -216.11. [VS2022] [MM2023]
T ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CLC15d3.18} CHRYSOSTOMUS. {hom. De patre et duobus filiis}. − Dicit autem Scriptura dividere patrem ex equo filiis duobus substantiam suam, id est scientiam boni et mali, que vere et perpetue sunt opes anime bene utentis. Que enim ex deo est in prima nativitate hominibus substantia rationalis, equaliter cunctis nascentibus datur. De subsequenti autem conversatione unusquisque plus aut minus huius substantie possidere invenitur, dum unus ea que sumpserit patris esse credens, quasi paterna custodit ; alius sicut proprie possessionis licentia dissipandis abutitur. Ostenditur autem libertas arbitrii quia pater neque discedere volentem retinuit, ne liberi arbitrii auferat potestatem ; neque manere cupientem cogit abscedere. Abiit autem longe, non locorum translatione, sed mentis declinatione34.
34 mentis declinatione] inv . Li448
marg.| Unde sequitur :
Peregre profectus est in regionem longinquam.
marg.| {CLC15d3.19} AMBROSIUS. − [b] Quid enim longinquius est quam a se recedere, nec regionibus, sed moribus separari? Etenim qui se a Christo separat, exul est patrie, et civis mundi. [a] Merito ergo prodegit patrimonium qui recessit ab ecclesia.af
af ¶Fons : [a] Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 213, CCSL 14, p. 288.2353-232361 : «Vides quod diuinum patrimonium petentibus datur, nec putes culpam patris quod adulescentiori dedit. Nulla Dei regno infirma aetas, nec fides grauatur annis. Ipse certe se iudicauit idoneum, qui poposcit. Atque utinam non recessisset a patre, inpedimentum nescisset aetatis. Sed posteaquam peregre profectus est, merito ergo prodegit patrimonium, qui recessit ab ecclesia posteaquam domum, inquit, patriam derelinquens peregre profectus est in regionem longinquam». [b]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 214, CCSL 14, p. 288.2360-289.2379 : «Quid enim longinquius quam a se recedere nec regionibus, sed moribus separari, studiis discretum esse non terris et quasi interfuso luxuriae saecularis aestu diuortia habere factorum? Etenim qui se a Christo separat exul est patriae, cuius est mundi. Sed nos non sumus aduenae atque peregrini, sed sumus ciues sanctorum et domestici Dei ; qui enim eramus longe facti sumus prope in sanguine Christi. Non inuideamus de longinqua regione remeantibus, quia et non fuimus in regione longinqua, sicut Esaias docet. Sic habes : qui sedebant in regione umbrae mortis, lux orta est illis. Regio ergo longinqua umbrae mortis, nos autem, quibus spiritus ante faciem Christus est Dominus, in umbra uiuimus Christi. Et ideo dicit ecclesia : in umbra eius concupiui et sedi. Ille igitur uiuendo luxuriose consumsit omnia ornamenta naturae. Unde tu, qui accepisti imaginem Dei, qui habes similitudinem eius noli eam inrationabili foeditate consumere. Opus Dei es, noli ligno dicere : pater meus es tu, ne accipias similitudinem ligni, quia scriptum est : similes fiant his qui faciunt ea». [FG2013]
marg.| { CLC15d3.20}* TITUS. − Unde et denominatus est prodigus, dissipans substantiam suam, id est intellectum rectum, castimoniam, documenta, veritatis notitiam, genitoris memoriam, creationis sensum.U ag
ag ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 15, 13 (Krikones § 2361: Titus) Vat. gr. 1611, f. 209va40 -b13: «Τίτου. Ἐκ ταύτης καὶ ὁ ἄσωτος παρωνομασμένος ἀποδημεῖ μακρὰν Θεοῦ καὶ τῆς ἀρετῆς καὶ ἀναλοῖ κακῶς τὴν οὐσίαν. Ποίαν οὐσίαν ; τὸν λογισμὸν τὸν ὀρθόν, τὴν σωφροσύνην, τὰ μαθήματα, τὴν γνῶσιν τῆς ἀληθείας, τὴν μνήμην τοῦ πατρός, τὴν αἴσθησιν τῆς πλάσεως […]».
<cuius fons>   Titus Bostrensis, Commentarii in Lc. (Lc. 15, 13² ex catenis [CPG 3576], ed. J.   Sickenberger, Titus von Bostra, Leipzig, 1901, p . 216.1-217. 5. [VS2022] [MM2023]
U ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2023}
marg.| {CLC15d3.21} AMBROSIUS. − [a] Facta est autem in regione illa fames non epularum, sed bonorum operum atque virtutum, que sunt miserabiliora ieiunia? Etenim qui recedit a verbo Dei esurit, quia ‘non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei’ah, et qui recedit a thesauro eget. Egere ergo ideo cepit et famem pati, quia nihil prodige satis est voluntati. [b]   Abiit itaque, et adhesit uni civium qui enim heret, in laqueo est ; et videtur civis iste princeps esse istius mundi. Denique ad villam eius mittitur, quam emit qui se excusat a regno.ai
ah Mt. 4, 4 ; Lc. 4, 4.
ai ¶Fons : [a] Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 215, CCSL 14, p. 289.2380-2390 : «  Facta est fames   per regionem illam  : fames non epularum, sed bonorum operum atque uirtutum. Quae sunt miserabiliora ieiunia? Etenim qui recedit a uerbo Dei, esurit quia non in pane solo uiuit homo, sed in omni uerbo Dei. Qui recedit a fonte sitit, qui recedit a thesauro eget, qui recedit a sapientia hebetatur, qui recedit a uirtute dissoluitur. Merito ergo iste egere coepit, qui thesauros sapientiae et scientiae dei diuitiarum que caelestium altitudinem dereliquit. Egere ergo ideo coepit et famem pati, quia nihil prodigae satis est uoluptati. Semper famem patitur sui qui alimentis perpetuis nescit inpleri». [b]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 216, CCSL 14, p. 289.2390-2395 : «  Abiit itaque et   haesit   uni civium  ; qui enim haeret in laqueo est. Et uidetur ciuis iste princeps esse istius mundi. Denique ad uillam eius mittitur, quam emit qui excusat a regno ; et pascit porcos, illos utique in quos petit diabolus introire, quos praecipiat in mare istius mundi in sordibus ac faetore uiuentes». [FG2013]
marg.| {CLC15d3.22} BEDA. − In villam enim mitti est substantie mundialis cupiditate subiugari.V
V ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC15d3.23} AMBROSIUS. − Pascit autem porcos illos in quos petit diabolus introire, in sordibus ac foetore viventes.aj
aj ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 216, CCSL 14, p. 289.2390-2395 : «  Abiit itaque et haesit uni civium  ; qui enim haeret in laqueo est. et uidetur ciuis iste princeps esse istius mundi. Denique ad uillam eius mittitur, quam emit qui excusat a regno ; et pascit porcos, illos utique in quos petit diabolus introire, quos praecipiat in mare istius mundi in sordibus ac faetore uiuentes». [FG2013]
marg.| {CLC15d3.24} THEOPHYLACTUS. − Hos ergo35* pascit qui alios precellit in vitio, ut sunt lenones, archipredones, archipublicani, qui aliis sunt doctores operationis obscene36*.W ak
ak ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 15, 13), PG 123, 953 A6-8. [CGC2015]
W ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
35 ergo] igitur Ed1953
36 obscene] male Ed1953
marg.| {CLC15d3.25} CHRYSOSTOMUS. {hom. De patre et duobus filiis}. − Vel spiritualibus destitutus operibus, quasi prudentia et intellectu, porcos pascere dicitur, hoc est, sordidas et immundas in anima sua cogitationes nutrire et edit escas irrationabiles prave conversationis, dulces quidem egenti bonorum quia suave perversis videtur omne opus carnee voluptatis, que virtutes anime penitus enervat et perimit. Huiusmodi cibos quasi porcinos et male dulces, id est carnalium delectationum illecebras, siliquarum nomine scriptura designat.
marg.| {CLC15d3.26} AMBROSIUS. −  Cupiebat autem   siliquis ventrem implere suum . Nec enim alia est cura luxuriosis nisi ut ventrem suum impleant.X al
al ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 217, CCSL 14, p. 289.2395-2400 : «  Et cupiebat   inquit siliquis inplere ventrem suum. Neque enim alia cura est luxuriosis nisi ut uentrem suum inpleant, quorum Deus uenter est. Qui autem aptior huiuscemodi hominibus cibus quam is qui siliquae modo intus inanis, foris mollis est, quo corpus non reficitur, sed inpletur, ut sit magis oneri quam usui?». [FG2013]*
X ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC15d3.27} THEOPHYLACTUS. − Quibus nullus dat saturitatem malorum. Distat enim a Deo qui talibus vescitur. Demones autem ad hoc student, ne umquam saturitas malorum proveniat.Y am
am ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 15, 16), PG 123, 953 B1-6 [CGC2015]
Y ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC15d3.28} GLOSSA. − Vel nemo illi dabat quia cum diabolus aliquem suum facit, ultra ei abundantiam non procurat, sciens eum iam37* mortuum.Z an
an ¶Fons : Glossa ordinaria (Lc. 15, 16) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 196a marg.] ed. Gloss-e  : «NEMO ILLI DABAT etc. Quia diabolus cum aliquem suum facit, ultra ad vitiorum abundantiam non procurat, sciens esse iam mortuum». [MM2020]
Z ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}
37 iam] esse Ed1953
Numérotation du verset Lc. 15,
* distinctio 4
prol.| [Lc. 15, 11-32 legitur Quadragesimae 2 sabbato ; cf. Ordinarium OP 620 = Rom. = Cist.]
marg.| {CLC15d4.1} GREGORIUS NYSSENUS. − Contempserat patrem in primo recessu adolescentior filius, et opes paternas profuderat at ubi lapsu temporis est attritus38 laboribus, dum mercenarius fieret, et eodem cum porcis pabulo pasceretur, rediit in domum paternam castigatus.AA ao
Unde dicitur :
ao <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. #, # (Krikones § # Gregorius Nyssenus) : Vat. gr. 1611, f. # #  : «Γρηγορίου Νύσσης».
<cuius fons>   Gregorius Nyssenus , # [CPG 3#], Gregorii Nysseni opera, t. # #, 19#, p. # (PG 4#, #),
<Non hab.> Némésius d’Emèse, De natura hominis, selon E.   Dobler , Falsche Väterzitate bei Thomas von Aquin, Fribourg (CH), 2001, p. 136. [MM2019]
AA ¶Codd. : La88 Li448 Mt366 Ed1657 Ed1953 {MM2020} {MM2021}
38 est attritus] inv . Li448
Numérotation du verset Lc. 15,17 
Ipse autem in se39* reversus dixit : Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus ? Ego autem hic fame pereo.
39 Ipse autem in se] In se autem Ed1657 Ed1953
marg.| {CLC15d4.2} AMBROSIUS. − Bene in se revertitur qui40* a se recessit etenim quia ad Dominum41* regreditur, se sibi reddit42 et qui recedit a Christo, se sibi abdicat.AB ap
ap ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 220, CCSL 14, p. 290.2410-2429 : «  In se autem reversus dixit  :   quantis panibus mercennarii patris mei abundant ! Bene in se reuertitur qui a se recessit. Etenim qui ad Dominum regreditur se sibi reddit et qui recedit a Christo se sibi abdicat. Mercennarii autem qui sunt nisi qui ad mercedem seruiunt, qui sunt ex Israhel, non id quod bonum est probitatis studio persequentes, nec uirtutis gratia sed utilitatis studio prouocati? At uero filius, qui habet sancti Spiritus pignus in corde, saecularis mercedis lucella non quaerit, qui ius seruat heredis. Sunt etiam mercennarii, qui conducuntur ad uineam. Bonus mercennarius Petrus Iohannes Iacobus, quibus dicitur : uenite, faciam uos piscatores hominum. Isti non siliquis, sed panibus abundant. Denique collegerunt fragmentorum cofinos duodecim. O domine Iesu, si nobis auferas siliquas et panes tribuas tu enim dispensator in domo es patris o si nos quoque mercennarios digneris conducere licet sero uenientes ! Nam et undecima conducis hora et aequalem dignaris mercedem soluere, aequalem mercedem uitae, non gloriae ; neque enim omnibus reposita est corona iustitiae, sed ei potest dicere : certamen bonum certaui». [FG2013]
AB ¶Codd. : La88 Li448 Mt366 Ed1657 Ed1953 {MM2020} {MM2021}
40 qui] quia Ed1657 Ed1953
41 quia ad Dominum] qui ad Deum Ed1657 Ed1953
42 reddit] reddidit La88
marg.| {CLC15d4.3} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − In se autem reversus est cum ab eis que forinsecus frustra illiciunt et seducunt, in conscientie sue interiora suam intentionem reduxit.AC aq
aq ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 33, CCSL 44B, p. 75.36-38 : «In se autem reuersus, iam scilicet ab eis quae forinsecus frustra inliciunt et seducunt in conscientiae interiora reducem faciens intentionem suam, dixit : quanti mercennarii patris mei abundant panibus! unde hoc scire poterat in quo tanta erat obliuio dei, sicut in omnibus idolatris fuit, nisi quia ista recogitatio iam resipiscentis est, cum evangelium praedicaretur?». [FG2017]
AC ¶Codd. : La88 Li448 Mt366 Ed1657 Ed1953 {MM2020} {MM2021}
marg.| {CLC15d4.4} BASILIUS. 43* − Est autem secundum tres differentias obedientie44 discretio : aut enim metuentes45 supplicia declinamus a malo et sumus in dispositione servili, aut mercedis lucra venantes exequimur qui46* mandantur, mercenariis assimilati ; aut ipsius gratia boni et dilectionis ad eum qui dedit legem servimus et sic dispositionem redolemus filiorum. AD ar
ar ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 15, 18-20 (Krikones §2382 : Basilius Asceticum) : Vat. gr. 1611, f. 211v : «Βασιλείου Ἀσκητικῶν. ...»
<cuius fons>   Basilius Caesariensis, Asceticum magnum sive quaestiones, proemium [CPG 2881] § 3, PG 31, 896B2-12  : «Ὅλως δὲ τρεῖς ταύτας ἐγὼ διαφορὰς τῆς διαθέσεως πρὸς τὴν ἀπαραίτητον ἀνάγκην τῆς ὑπακοῆς καθορῶ. Ἢ γὰρ φοβούμενοι τὰς κολάσεις ἐκκλίνομεν ἀπὸ τοῦ κακοῦ, καί ἐσμεν ἐν τῇ διαθέσει τῇ δουλικῇ· ἢ, τὰ ἐκ τοῦ μισθοῦ κέρδη διώκοντες, τῆς ἑαυτῶν ἕνεκεν ὠφελείας πληροῦμεν τὰ προστάγματα, καὶ κατὰ τοῦτο προσεοίκα μεν τοῖς μισθίοις· ἢ δι' αὐτὸ τὸ καλὸν, καὶ τὴν πρὸς τὸν δεδωκότα ἡμῖν τὸν νόμον ἀγάπην, χαίροντες, ὅτι οὕτως ἐνδόξῳ καὶ ἀγαθῷ Θεῷ δουλεύειν κα ηξιώθημεν, καί ἐσμεν οὕτως ἐν τῇ τῶν υἱῶν διαθέσει ». [MM2020]
43 Basilius La88 (nota ad rubricam marg.) etc.] Eusebius La88 (rubrica), Gregorius Nazianzenus Ed1570 Ed1953
44 obedientie] inobedientie La88
45 metuentes] metuenter Ed1570 Ed1612
46 qui Li448 Mt366 ] que edd.
marg.| {CLC15d4.5} AMBROSIUS. − Filius enim, qui habet sancti spiritus pignus in corde, secularis mercedis lucra non querit, sed ius servat heredis. Sunt etiam mercenarii boni qui conducuntur ad vineam ; isti non siliquis, sed panibus abundant.as
as ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 220, CCSL 14, p. 290.2410-2429 : «  In se autem reversus dixit  :   quantis panibus mercennarii patris mei abundant ! B ene in se reuertitur qui a se recessit. Etenim qui ad Dominum regreditur se sibi reddit et qui recedit a Christo se sibi abdicat. Mercennarii autem qui sunt nisi qui ad mercedem seruiunt, qui sunt ex Israhel, non id quod bonum est probitatis studio persequentes, nec uirtutis gratia sed utilitatis studio prouocati? At uero filius, qui habet sancti Spiritus pignus in corde, saecularis mercedis lucella non quaerit, qui ius seruat heredis. Sunt etiam mercennarii, qui conducuntur ad uineam. Bonus mercennarius Petrus Iohannes Iacobus, quibus dicitur : uenite, faciam uos piscatores hominum. Isti non siliquis, sed panibus abundant. Denique collegerunt fragmentorum cofinos duodecim. O Domine Iesu, si nobis auferas siliquas et panes tribuas tu enim dispensator in domo es patris o si nos quoque mercennarios digneris conducere licet sero uenientes ! Nam et undecima conducis hora et aequalem dignaris mercedem soluere, aequalem mercedem uitae, non gloriae ; neque enim omnibus reposita est corona iustitiae, sed ei potest dicere : certamen bonum certaui». [FG2013]
marg.| {CLC15d4.6} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Unde autem hoc scire poterat in quo tanta erat oblivio Dei, sicut in omnibus idololatris fuit, nisi quia ista recogitatio resipiscentis est, cum evangelium predicaretur? Iam poterat talis animadvertere, multos predicare veritatem ; inter quos quidam essent non ipsius amore veritatis ducti, sed cupiditate comparandorum secularium commodorum ;
qui tamen non aliud annuntiant, sicut heretici unde mercenarii recte appellantur in eadem quippe domo sunt eumdem panem verbi tractantes, non tamen in hereditatem eternam vocati, sed temporali mercede conducti.at
marg.| {CLC15d4.7} CHRYSOSTOMUS. − Signanter autem subdit :
Ego autem hic fame pereo.
marg.| Quasi diceret : Ego non alienus, immo47* filius boni patris, et frater filii obsequentis, ego liber et generosus, factus sum miserior mercenariis, a summa celsitudine prime nobilitatis ad infimam humilitatem delapsus.
47 immo] sed Ed1953
marg.| {CLC15d4.8} GREGORIUS NYSSENUS. − Non prius autem rediit ad pristinam felicitatem, quam in se rediens sentiret opprimentis erumne presentiam, et meditaretur penitentie verba, que subduntur :AE au
au <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. #, # (Krikones § # Gregorius Nyssenus) : Vat. gr. 1611, f. # #  : «Γρηγορίου Νύσσης».
<cuius fons>   Gregorius Nyssenus , # [CPG 3#], Gregorii Nysseni opera, t. # #, 19#, p. # (PG 4#, #),
<Non hab.> Némésius d’Emèse, De natura hominis, selon E.   Dobler , Falsche Väterzitate bei Thomas von Aquin, Fribourg (CH), 2001, p. 136. [MM2019]
AE ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2021}
Numérotation du verset Lc. 15,18 
Surgam.
marg.| {CLC15d4.9} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Quia iacebat. Et ibo , quia longe aberat. A  d patrem meum , quia sub principe porcorum erat. Cetera vero sunt penitentiam meditantis in confessione peccati, nondum tamen agentis. Non enim iam dicit patri, sed dicturum se esse promittit cum venerit. Intelligas igitur, hoc nunc accipiendum esse   venire ad patrem , in ecclesia constitui per fidem, ubi peccatorum legitima et fructuosa iam possit esse confessio. Dicit ergo dicturum se esse patri :   Pater .av
av ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 33, CCSL 44B, p. 75.53-76.60 : «Deinde ait : surgam, quia iacebat, et ibo, quia longe abierat, ad patrem meum, quia sub principe porcorum erat. cetera uerba sunt penitentiam meditantis in confessione peccati, nondum tamen agentis. non enim iam dicit patri, sed dicturum se esse promittit cum uenerit. intellegas igitur hoc nunc accipiendum esse uenire ad patrem, in ecclesia constitui per fidem, ubi iam possit esse peccatorum legitima et fructuosa confessio. quid ergo   patri dicturum se esse dicit? pater , peccaui in caelum et coram te, et iam non sum dignus uocari filius tuus ; fac me sicut unum de mercennariis tuis». [FG2017]
marg.| {CLC15d4.10} AMBROSIUS. − [a] Quam misericors qui offensus. Nec paternum nomen dedignatur audire. Peccavi. [b] Hec est prima confessio apud auctorem nature, presulem misericordie, arbitrum culpe. Sed si Deus novit omnia, vocem tamen tue confessionis exspectat « ore enim confessio fit ad salutem »awquia alleviat pondus erroris quisquis ipse se onerat ; et accusationis excludit invidiam qui accusatorem prevenit confitendo. Frustra velis occultare quem nihil fallit, et sine periculo prodas quod scias esse iam cognitum confitere magis ut interveniat pro te Christus, roget pro te Ecclesia, illacrimet populus ; nec verearis ne non impetres. Advocatus spondet veniam, patronus promittit gratiam, reconciliationem tibi paterne pietatis pollicetur assertor. |pecia 33| 48
Subdit autem : ax
aw Cf. Rm. 10, 10.
ax ¶Fons : [a] Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 224, CCSL 14, p. 292.2469-2478 : «Sed iam redeamus ad patrem. Licet non uerear, ne istius paenitentiam gerentis exemplo diu afuisse uideamur numquam enim afuimus, qui uersabamur in uinea, in qua si et iste mansisset, non recessisset a patre cauendum tamen est, ne nos ei reconciliationis faciamus moram, quam non fecit pater. Facile reconciliatur, quando inpense rogatur. Et ideo discamus quali pater obsecratione sit ambiendus. Pater inquit. Quam misericors, quam pius, qui nec offensus patrium dedignatur nomen audire ! Pater inquit peccaui in caelum et coram te». [b]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 225, CCSL 14, p. 292.2478-2493 : «Haec est prima confessio aput auctorem naturae, praesulem misericordiae, arbitrum culpae. Sed etsi Deus nouit omnia, uocem tamen tuae confessionis exspectat. Ore enim confessio fit ad salutem, quia ableuat pondus erroris quisquis ipse se onerat et accusationis excludit inuidiam qui accusatorem praeuenit confitendo ; iustus enim in primordio sermonis accusator est sui. Frustra autem uelis occulere * quem nihil fallas et sine periculo prodas quod scias esse iam cognitum. Confitere magis, ut interueniat pro te Christus, quem aduocatum habemus aput patrem, roget pro te ecclesia, inlacrimet populus. Nec uereare ne non inpetres. Aduocatus spondet ueniam, patronus promittit gratiam, reconciliationem tibi paternae pietatis pollicetur adsertor. Crede, quia ueritas est, adquiesce, quia uirtus est. Habet causam ut pro te interueniat, ne pro te gratis mortuus sit. Habet et causam ignoscendi pater, quia quod uult filius uult pater».
* occultare] a (Milano, Ambros. C 127) C (Paris, BnF, Nal. 1438) g (Sankt-Gallen 96) E (München Clm. 14117) T (München Clm. 18522b) P (Leningrad F. v. 1 N. 6) L (Oxford, Bodleian Laud. Msic. 259). Cf. CCSL 14, p. 292, in apparatu. [FG2013]
48 V796 ( 100ra )«.xxxiii. p<ecia> » ; Li448  : rien à signaler
In celum et coram te.
marg.| {CLC15d4.11} CHRYSOSTOMUS. {hom. De patre et duobus filiis} − Dicens coram te , ostendit hunc patrem Deum debere intelligi. Deus enim solus conspector est omnium, a quo nec in corde meditata peccata abscondi possunt.AF
AF ¶Codd. : Li448 V796 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CLC15d4.12} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Utrum autem hoc est peccatum in celum quod est coram te, ut celum appellaverit ipsam summitatem patris ; an potius   peccavi in celum coram sanctis animabus,   coram te autem in ipso penetrali conscientie?ay
ay ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 33, CCSL 44B, p. 75.53-76.60 : «Utrum hoc est peccaui in caelum quod est coram te, ut caelum appellauerit ipsam summitatem patris, unde est etiam illud in psalmo : a summo caelo egressio eius, cum ab ipso patre uellet intellegi, an potius peccaui in caelum coram sanctis animis, in quibus est sedes dei, coram te autem in ipso penetrali interiore conscientiae?». [FG2017]
marg.| {CLC15d4.13} CHRYSOSTOMUS. {hom. De patre et duobus filiis}. − Vel celum hoc loco intelligatur Christus qui enim in celum peccat, quod etsi supernum, tamen visibile elementum est, ipse est qui peccat in hominem quem suscepit filius Dei pro salute nostra.
marg.| {CLC15d4.14} AMBROSIUS. − [a] Vel peccato anime celestia significantur dona spiritus imminuta ; vel quia ab illius gremio matris Hierusalem que est in celo non oportuit deviari. [b] Deiectus autem se exaltare non debet.
Unde subdit :
Numérotation du verset Lc. 15,19 
Iam non sum dignus vocari filius tuus.
marg.| Et, ut merito sue humilitatis possit attolliaz, subdit :
az ¶Fons : [a] Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 226, CCSL 14, p. 292.2493-2497 : «Peccavi in caelum et coram te. Non utique elementum exprimitur, sed peccato animae caelestia significantur dona spiritus inminuta uel quia ab illius gremio matris Hierusalem quae in caelo est non oportuit deuiari». [b]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 227, CCSL 14, p. 292.2497-293.2499 : «Iam non sum dignus vocari filius tuus ; deiectus enim se exaltare non debet, ut merito suae possit humilitatis adtolli». [FG2013]
Fac me sicut unum de mercenariis tuis.
marg.| {CLC15d4.15} BEDA. − Ad filii affectum, qui omnia que patris sunt, sua esse non ambigit, aspirare nequaquam presumit ; sed mercenarii statum iam pro mercede serviturus desiderat ; verum nec hunc quidem nisi paterna dignatione se mereri posse testatur.
marg.| {CLC15d4.16} GREGORIUS NYSSENUS. − Hunc autem filium prodigum Spiritus sanctus nobis descripsit, ut instruamur nos qualiter debeamus cordis deplorare peccamina.AG ba
ba <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. #, # (Krikones § # Gregorius Nyssenus) : Vat. gr. 1611, f. # #  : «Γρηγορίου Νύσσης».
<cuius fons>   Gregorius Nyssenus , # [CPG 3#], Gregorii Nysseni opera, t. # #, 19#, p. # (PG 4#, #),
<Non hab.> Némésius d’Emèse, De natura hominis, selon E.   Dobler , Falsche Väterzitate bei Thomas von Aquin, Fribourg (CH), 2001, p. 136. [MM2019]
AG ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CLC15d4.17} CHRYSOSTOMUS. {hom.10 in epist. Ad Rm}. − Qui postquam dixit ibo ad patrem meum, quod ei cuncta attulit bona, non mansit, sed totum iter transivit.
Sequitur enim :
Numérotation du verset Lc. 15,20 
Et surgens venit ad patrem suum.
marg.| Sic et nos faciamus, nec pigeat nos longitudinis vie quia si voluerimus, fiet regressus celer et facilis, dummodo deseramus peccatum, quod nos a domo paterna eduxit. Est autem pater redeuntibus clemens nam subditur :
Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater suus.
marg.| {CLC15d4.18} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − [b] Ante enim quam intelligeret Deum [a] longe existens, [c] cum tamen iam pie quereret, vidit illum pater ipsius . Impios enim, et superbos convenienter non videre dicitur tamquam ante oculos non habens ante oculos enim haberi nonnisi qui diliguntur, dici solent.bb
bb ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 33, CCSL 44B, p. 76.68-72 : «Cum autem adhuc [a] longe esset, [b] antequam intellegeret deum, [c] sed tamen cum iam pie quaereret, uidit illum pater ipsius. impios enim et superbos conuenienter non uidere dicitur, tamquam ante oculos non habere ; ante oculos enim haberi nonnisi qui diliguntur dici solent». [FG2017]
marg.| {CLC15d4.19} CHRYSOSTOMUS. {hom.10 in epist. Ad Rm}. − Sensit autem Pater penitentiam ; non exspectavit recipere confessionis verba, sed prevenit petitionem, misericorditer agens.
Unde subditur :
Et misericordia motus est.
marg.| {CLC15d4.20} GREGORIUS NYSSENUS. − Confessionis meditatio placavit ei patrem, ut obviam iret ei, et oscula collo conferret.
Sequitur enim
Et accurrens cecidit super collum eius et osculatus est eum.
marg.| Quod significat rationale iugum hominis ori impositum per evangelicam traditionem, que abiecit observantiam legis.AH bc
bc <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. #, # (Krikones § # Gregorius Nyssenus) : Vat. gr. 1611, f. # #  : «Γρηγορίου Νύσσης».
<cuius fons>   Gregorius Nyssenus , # [CPG 3#], Gregorii Nysseni opera, t. # #, 19#, p. # (PG 4#, #),
<Non hab.> Némésius d’Emèse, De natura hominis, selon E.   Dobler , Falsche Väterzitate bei Thomas von Aquin, Fribourg (CH), 2001, p. 136. [MM2019]
AH ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CLC15d4.21} CHRYSOSTOMUS. {hom. De patre et duobus filiis}. − Quid enim est aliud quod occurrit, nisi quia nos, peccatis impedientibus, nostra virtute ad deum pervenire non poteramus ipse autem potens ad invalidos pervenire descendit. Osculatur autem os, per quod emissa de corde confessio penitentis exierat, quam pater letus excepit.
marg.| {CLC15d4.22} AMBROSIUS. − [b] Occurrit igitur tibi, quia audit te intra mentis secreta tractantem et cum adhuc longe sis, occurrit, ne quis impediat complectitur quoque, in occursu enim prescientia est, in complexu clementia ; et quasi quodam patrii amoris affectu supra collum cadit, ut iacentem erigat, et oneratum peccatis atque in terrena deflexum reflectat ad celum. [a] Malo ergo filius esse quam ovis, ovis enim a pastore reperitur, a patre filius honoratur.bd
bd ¶Fons : [a] Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 208, CCSL 14, p. 286.2299-287.2315 : «Spartum enim triplex non conrumpetur. Qui sunt isti, pater pastor mulier? Nonne Deus Pater, Christus et ecclesia? Christus te suo corpore uehit, qui tua in se peccata suscepit, quaerit ecclesia, recipit Pater. Quasi pastor reuehit, quasi mater inquirit, quasi pater uestit. Prima misericordia, secunda suffragatio, tertia reconciliatio. Singula singulis quadrant : redemtor subuenit, ecclesia suffragatur, auctor reconciliatur. Eadem diuini operis misericordia, sed diuersa pro meritis nostris gratia. Ouis a pastore lassa reuocatur, dragma quae perierat inuenitur, ad patrem filius suis uestigiis redit et plena condemnati erroris regreditur paenitentia. Unde bene scriptum est : homines et iumenta saluos facies, Domine. Quae sunt ista iumenta? Dixit propheta : semino Israhel in semen hominum et Iudam in semen animalium. Itaque quasi Israhel homo seruatur, quasi ouis Iuda colligitur. Malo ergo filius esse quam ouis ; ouis enim a pastore repperitur, a patre filius honoratur».
[b]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 230, CCSL 14, p. 293.2512-2526 : «Occurrit tibi, qui audit te intra mentis secreta tractantem. Et cum adhuc longe sis, uidet et adcurrit. Videt in pectore tuo, adcurrit ne quis inpediat, conplectitur quoque. In occursu praescientia est, in conplexu clementia et quasi quidam patrii amoris adfectus. Supra collum cadit, ut iacentem erigat et oneratum peccatis atque in terrena deflexum reflectat ad caelum, in quo suum quaerat auctorem. Cadit in collum tuum Christus, ut ceruicem iugo exuat seruitutis et collo tuo iugum suaue suspendat. Nonne tibi uidetur cecidisse in collum Iohannis, quando erat Iohannes in sinu Iesu ceruice recumbens reflexa? Et ideo Verbum aput Deum uidit, quia erectus est ad superna. Cadit in collum, cum dicit : uenite ad me qui laboratis et ego uos reficiam ; tollite iugum meum super uos. Cadit ergo hoc modo, si conuertaris». [FG2014]*
marg.| {CLC15d4.23} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Vel accurrens 49   cecidit super collum eius, non enim pater unigenitum filium suum deseruit, in quo usque in nostram longinquam peregrinationem cucurrit quia Deus erat in Christo mundum reconcilians sibibe   Cadere autem super collum eius , est humiliare in amplexum eius brachium suum, quod est dominus Iesus Christus. Consolari autem verbo gratie Dei ad spem indulgentie peccatorum, hoc est post longa itinera remeantem mereri a patre osculum caritatis. Incipit autem iam constitutis in ecclesia peccata confiteri, nec dicit omnia que dicturum se esse promiserat.
Sequitur enim :
be Cf. 2Cor. 5, 19.
49 accurrens] occurens Li448
Numérotation du verset Lc. 15,21 
Dixitque filius ei : Pater, peccavi in celum et coram te iam non sum dignus vocari filius tuus.
marg.| Hoc enim vult fieri per gratiam, quo se indignum per merita fatetur. Non addit quod in illa meditatione dixerat : Fac me sicut unum de mercenariis tuis. C um enim panem non haberet, vel mercenarius esse cupiebat ; quod post osculum patris generosissime iam dedignatur50*.bf
bf ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 33, CCSL 44B, p. 76.63-77.90 : «Et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum eius. non enim pater unigenitum filium deseruit, in quo usque ad nostram longinquam etiam peregrinationem cucurrit atque descendit, quia deus erat in christo mundum reconcilians sibi, et ipse dominus ait : pater in me manens ipse facit opera sua. quid est autem cadere super collum eius, nisi inclinare et humiliare in amplexum eius brachium suum? et brachium domini cui reuelatum est?, quod est utique dominus noster iesus christus. et osculatus est illum. Consolari uerbo gratiae dei ad spem indulgentiae peccatorum hoc est post longa itinera remeantem a patre mereri osculum caritatis. et incipit iam peccata constitutus in ecclesia confiteri ; nec dicit omnia quae dicturum se esse promiserat, sed usque ad illud : non sum dignus uocari filius tuus. hoc enim uult fieri per gratiam, quo se indignum esse per merita fatetur. non addit quod in illa meditatione dixerat : fac me sicut unum de mercennariis tuis. cum enim panem non haberet, uel mercennarius esse cupiebat, quod post osculum patris generosissime iam dedignatur». [FG2017]
50 dedignatur] dedignabatur Ed1953
marg.| {CLC15d4.24} CHRYSOSTOMUS. − Pater autem ad Filium sermonem non dirigit, sed ministris loquitur quia qui penitet orat sed responsum verbo vere non accipit, misericordiam vero efficaciter in effectu intuetur.
Sequitur enim :
Numérotation du verset Lc. 15,22 
Dixit autem pater ad servos suos : Cito proferte stolam primam et induite illum.
marg.| {CLC15d4.25} THEOPHYLACTUS. − Servos vel angelos intelligas administratorios spiritus, vel sacerdotes, qui baptismate et verbo doctrine animam vestiunt in ipso Christo. Quotquot enim in Christo baptizati sumus, Christum induimus.bg
bg ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 15, 22), PG 123, 956 D8-12, 957 A12 (ad sensum). [CGC2015]
marg.| {CLC15d4.26} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Vel stola prima est dignitas quam perdidit Adam ; servi qui eam proferunt, sunt reconciliationis predicatores.bh
bh ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 33, CCSL 44B, p. 77.90-91 : «Stola prima est dignitas quam perdidit adam ; serui qui eam proferunt reconciliationis praedicatores ; anulus in manu pignus spiritus sancti propter gratiae partitionem, quae digito bene significatur ; calciamenta in pedes praeparatio evangelizandi ad non tangenda terrena ; uitulus saginatus ipse idem dominus, sed secundum carnem satiatus opprobriis». [FG2017]
marg.| {CLC15d4.27} AMBROSIUS. − [a] Vel stola est amictus sapientie, quo nuda corporis apostoli tegunt. [c] Accepit autem sapientiam primam. Est enim et alia que mysterium nescit. [b] Annulus autem est sincere fidei signaculum et expressio veritatis.bi
De quo sequitur :
bi ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 231, CCSL 14, p. 293.2526-294.2541 : «Et iubet proferri stolam anulum calciamenta. [a] Stola amictus est sapientiae, quo nuda corporis apostoli tegunt, eo quod se unusquisque conuoluat. Et ideo stolam accipiunt, ut corporis infirmitatem sapientiae spiritalis uirtute conuestiant. De sapientia enim dictum est : lauabit in uino stolam suam. Ergo stola spiritale indumentum et uestimentum est nuptiale. [b] Anulus quid est aliud nisi sincerae fidei signaculum et expressio ueritatis? Calciamentum autem evangelii praedicatio est. Et ideo [c] accepit sapientiam primam est enim et alia, quae mysterium nescit accepit dictorum suorum factorum que signaculum et quoddam munimentum bonae intentionis et cursus, necubi offendat ad lapidem pedem suum et subplantatus a diabolo dominicae praedicationis officium derelinquat. Haec est praeparatio evangelii ad caelestium cursum dirigens praeparatos, ut non in carne ambulemus, sed in spiritu». [FG2013]
Et date annulum in manum eius.
marg.| {CLC15d4.28} BEDA. − Id est in operatione, ut per opera fides clarescat, et per fidem opera confirmentur.AI
AI ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC15d4.29} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Vel annulus in manu pignus est Spiritus sancti, propter gratie participationem, que digito bene significatur.bj
bj ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 33, CCSL 44B, p. 77.92-93 : «Stola prima est dignitas quam perdidit adam ; serui qui eam proferunt reconciliationis praedicatores ; anulus in manu pignus spiritus sancti propter gratiae partitionem, quae digito bene significatur ; calciamenta in pedes praeparatio evangelizandi ad non tangenda terrena ; uitulus saginatus ipse idem dominus, sed secundum carnem satiatus opprobriis». [FG2017]
marg.| {CLC15d4.30} CHRYSOSTOMUS. {hom. De patre et duobus filiis}. − Vel iubet annulum dari, sive signaculum salutaris symbolum, seu magis desponsationis insigne et nuptiarum pignus, quibus Christus ecclesiam sponsat, cum anima resipiscens per annulum fidei iungitur.
marg.| {CLC15d4.31} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Calciamenta autem in pedes preparatio est evangelizandi ad non tangenda terrena ;bk de quibus sequitur :
bk ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 33, CCSL 44B, p. 77.93-78.94 : «Stola prima est dignitas quam perdidit adam ; serui qui eam proferunt reconciliationis praedicatores ; anulus in manu pignus spiritus sancti propter gratiae partitionem, quae digito bene significatur ; calciamenta in pedes praeparatio evangelizandi ad non tangenda terrena ; uitulus saginatus ipse idem dominus, sed secundum carnem satiatus opprobriis». [FG2017]
Et calciamenta in pedes eius.
marg.| {CLC15d4.32} CHRYSOSTOMUS. {hom. De patre et duobus filiis}. − Vel mandat calciamenta pedibus imponi, aut propter cooperienda vestigia, ut per lubricum mundi istius iter fixus incedat ; aut propter mortificationem membrorum vite enim nostre cursus in scripturis pes appellatur ; et mortificationis species calciamentis imponitur, quia de animalium mortuorum pellibus conficiuntur. Addit et vitulum illi saginatum, iugulandum in convivii exhibitione.
Sequitur enim :
Numérotation du verset Lc. 15,23 
Et adducite vitulum saginatum,
marg.| id est Dominum Iesum Christum ; quem vitulum nominat propter hostiam corporis immaculati saginatum autem dixit, quia pinguis et opimus intantum est ut pro totius mundi salute sufficiat. Non autem ipse pater vitulum immolavit, sed aliis immolandum tradidit ; permittente enim patre consentiens filius ab hominibus crucifixus est.
marg.| {CLC15d4.33} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Vel vitulus saginatus est ipse Dominus, secundum carnem satiatus opprobriis. Quod autem imperat ut adducant eum, quid aliud est nisi ut predicent eum, et annuntiando faciant venire in exhausta fame viscera filii esurientis? Nam etiam ut occidant eum iubet hoc est, ut mortem eius insinuent, tunc enim cuique occiditur cum credit occisum.bl
bl ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 33, CCSL 44B, p. 78.94-100 : «Vitulus saginatus ipse idem dominus, sed secundum carnem satiatus opprobriis. quod autem imperat ut adducant eum, quid aliud nisi ut praedicent eum et adnuntiando uenire faciant in exhausta fame uiscera filii esurientis? nam etiam ut occidant eum iubet hoc est ut mortem eius insinuent ; tunc enim cuique occiditur, cum credit occisum». [FG2017]
Sequitur enim :
Et manducemus.
marg.| {CLC15d4.34} AMBROSIUS. − [a] Bene carnem vituli, quia sacerdotalis est victima, que pro peccatis fiebat. [b] Epulantem autem inducit, cum dicit : E pulemur , ut ostenderet quoniam paternus est cibus, salus nostra ; et patris est gaudium, nostrorum redemptio peccatorum.bm
bm ¶Fons : [a] Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 232, CCSL 14, p. 294.2542-2555 : «Occiditur et uitulus saginatus, ut carnem Domini spiritali opimam uirtute per gratiam sacramenti mysteriorum consortio restitutus epuletur. Nemo enim nisi qui timuerit Deum quod est initium sapientiae nisi signaculum spiritale uel custodierit uel receperit, nisi Dominum praedicauerit, sacramentis debet interesse caelestibus. Qui autem anulum habet et Patrem habet et Filium et Spiritum sanctum, quia signauit Deus. Cuius imago Christus, et dedit pignus spiritum in cordibus nostris, ut sciamus hoc anuli istius qui in manu datur esse signaculum, quo cordis interiora factorum que nostrorum ministeria signantur. Ergo signati sumus, sicut et legimus : credentes inquit signati estis Spiritu sancto. Bene autem carnem uituli, quia sacerdotalis est uictima, quae pro peccatis fiebat». [b]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 233, CCSL 14, p. 294.2555-295.2561 : «Epulantem patrem inducit, filius ut ostenderet quoniam paternus cibus est salus nostra et patris gaudium nostrorum redemtio peccatorum est. Et hic quidem si ad patrem referas, quia hostia pro peccatis filius est. Delectatur pater reditu peccatoris : supra delectatur filius inuenta oue, ut scias quia una est patris et filii delectatio, una operatio in ecclesiae fundamento». [FG2013]
marg.| {CLC15d4.35} CHRYSOSTOMUS. {hom. De patre et duobus filiis}. − Ipse enim pater gaudet in reditu filii, et convivatur in vitulo quia misericordie sue fructum in immolatione filii sui gaudens creator, in acquisitione populi credentis epulatur.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 15,24 
Quia hic filius meus mortuus erat et revixit ; perierat et inventus est.
marg.| {CLC15d4.36} AMBROSIUS. − [a] Ille periit qui fuit. Itaque gentes non sunt, christianus est. Potest tamen et hic una species accipi generis humani. Fuit Adam, et in illo fuimus omnes ; periit Adam, et in illo omnes perierunt. Homo igitur in illo homine qui perierat reformatur. [b] Potest et de agente penitentiam dictum videri, quia non moritur nisi qui aliquando vixerit. Et gentes quidem cum crediderint, per gratiam vivificantur ; qui vero lapsus fuerit, per penitentiam reviviscit.bn
bn ¶Fons : [a] Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 234, CCSL 14, p. 295.2562-2573 : «Laetatur autem pater, quia filius perierat et inuentus est, mortuus fuerat et reuixit. Ille perit qui fuit ; non enim potest perire qui non fuit. Itaque gentes non sunt, Christianus est iuxta quod supra dictum est quia elegit Deus quae non sunt, ut quae sunt destrueret. Potest tamen et hic in uno species accipi generis humani. Fuit Adam et in illo fuimus omnes : periit Adam et in illo omnes perierunt. Homo igitur et in illo homine qui perierat reformatur et ille ad similitudinem Dei factus et imaginem diuina patientia et magnanimitate reparatur. Quid est ergo : elegit Deus quae non sunt, ut quae sunt destrueret? Id est : elegit populum gentium qui non erat, ut destrueret populum Iudaeorum». [b]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 235, CCSL 14, p. 295.2573-2578 : «Potest et de agente paenitentiam dictum uideri, quia non moritur nisi qui aliquando uixit. Et ideo gentes non moriuntur, sed mortui sunt ; etenim qui in Christum non credidit, semper est mortuus. Et gentes quidem cum crediderint per gratiam uiuificantur, qui uero lapsus fuerit per paenitentiam reuiuescit». [FG2013]
marg.| {CLC15d4.37} THEOPHYLACTUS. − Quantum ergo ad vitiorum conditionem mortuus fuerat desperatus ; sed quantum ad humanam naturam, que mutabilis est, et potest a vitio ad virtutem converti, deperditus dicitur nam minus est perdi quam mori. Quilibet autem revocatus et mundatus a crimine, saginati vituli particeps causa letitie fit patri et famulis eius, id est angelis et sacerdotibus.bo
Unde sequitur :
bo ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 15, 24), PG 123, 957 D9-12 [CGC2015]
Et ceperunt omnes epulari.
marg.| {CLC15d4.38} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. 51 − Iste epule atque festivitas nunc celebrantur, per orbem terrarum Ecclesia dilatata atque diffusa. Vitulus enim ille in corpore et sanguine dominico et offertur patri et pascit totam domum.AJ bp
bp ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 33, CCSL 44B, p. 78.102-105 : «Et istae epulae atque festiuitas nunc celebratur, per orbem terrarum ecclesia dilatata atque diffusa. uitulus enim ille in corpore et sanguine dominico et offertur patri et pascit totam domum». [FG2017]
AJ ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
51 De questionibus Evangeliorum] om. Li448
Numérotation du verset Lc. 15,
* distinctio 5
prol.| [Lc. 15, 11-32 legitur Quadragesimae 2 sabbato ; cf. Ordinarium OP 620 = Rom. = Cist.]
marg.| {CLC15d5.1} BEDA. − Murmurantibus de peccatorum susceptione scribis et Phariseis ; tres per ordinem parabolas salvator posuit duabus primis quantum ipse cum angelis de penitentium salute gaudeat insinuat ; in hac vero tertia non suum tantummodo suorumque gaudium demonstrat, sed et invidentium murmur reprehendit.
Dicitur enim :
Numérotation du verset Lc. 15,25 
Erat autem filius eius senior in agro.
marg.| {CLC15d5.2} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. −  Maior filius populus Israel est, non quidem profectus in longinquam regionem, sed tamen in domo non est in agro autem est ; id est in ipsa hereditaria opulentia legis et prophetarum terrena potius operatur. Veniens autem de agro domum appropinquare cepit ; id est labore servilis operis improbato, ex eisdem scripturis ecclesie libertatem consideravit.
Unde sequitur :
Et cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum,
marg.| id est Spiritu sancto plenos vocibus consonis evangelium predicare.
Sequitur enim :
Numérotation du verset Lc. 15,26 
Et vocavit unum de servis, et interrogavit quid hoc esset?
marg.| id est sumit ad legendum aliquem prophetarum, et in eo querens quodammodo interrogat, unde ista festa in ecclesia celebrantur, in qua se esse non videt. Respondet ei servus patris propheta.
Sequitur enim :
Numérotation du verset Lc. 15,27 
Isque dixit illi frater tuus venit et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit.
marg.| Quasi dicat : in extremis terre fuit frater tuus ; sed inde maior exultatio cantantium « Domino canticum novum »bq, quia laus eius ab extremis terre, et propter eum qui absens erat, occisus est vir sciens ferre imbecillitatem quia quibus non est narratum de eo viderunt.br
bq Is. 42, 10.
br ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 33, CCSL 44B, p. 78.106-79.127 : «Cum interea maior filius, populus Israel secundum carnem, non quidem profectus in longinquam regionem, sed tamen in domo non est, in agro autem est, id est in ipsa hereditaria opulentia legis et prophetarum terrena potius operatur et in quibuscumque israhelitis consideratioribus. nam multi tales inuenti sunt in eis et saepe inueniuntur. ueniens de agro domui propinquare coepit, id est labore seruilis operis improbato ex isdem scripturis ecclesiae libertatem considerauit. audit simphoniam et chorum, scilicet spiritu plenos uocibus consonis evangelium praedicare, quibus dictum est : obsecro uos, fratres, ut id ipsum dicatis omnes, et concorditer conuersantium animam et cor unum in laudes dei <--->. uocat unum de seruis et interrogat quae illa sint, sumit utique ad legendum aliquem prophetarum et in eo quaerens quodammodo interrogat, unde ista festa in ecclesia celebrentur, in qua se esse non uidet. respondet ei seruus patris propheta : frater tuus uenit et occidit pater tuus uitulum saginatum, quia saluum illum recepit ; in extremis enim terrae fuit frater tuus. sed inde maior exultatio cantantium domino canticum nouum, quia laus eius ab extremis terrae. et propter eum qui absens erat occisus est uir in plaga positus et sciens ferre inbecillitatem, quia quibus non est narratum de eo uiderunt, et qui non audierunt intellexerunt. sed indignatur etiam nunc, et adhuc non uult introire». [FG2017]
marg.| {CLC15d5.3} AMBROSIUS. − Adolescentiori autem filio, id est populo ex gentibus, Israel, tamquam maior frater, beneficium paterne benedictionis invidit ; quod faciebant Iudei, quia Christus cum gentibus epularetur.bs
Unde sequitur :
bs ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 239, CCSL 14, p. 296.2607-2617 : «Nec inuidemus si qui duos fratres istos uelit referre ad populos duos, ut sit adulescentior populus ex gentibus tamquam Israhel, cui frater maior beneficium paternae benedictionis inuidit. Quod faciebant Iudaei, cum quererentur quia Christus cum gentibus epularetur, et ideo haedum, mali odoris sacrificium, requisierunt. Iudaeus haedum requirit, Christianus agnum, et ideo illis Barabbas soluitur, nobis agnus immolatur. Unde aput illos faetor est criminum, aput nos remissio peccatorum, dulcis in spe, suauis in fructu. Qui haedum quaerit exspectat antichristum ; Christus enim boni odoris est uictima». [FG2013]
Numérotation du verset Lc. 15,28 
Indignatus est autem et nolebat introire.
marg.| {CLC15d5.4} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. −  Indignatur etiam et   nunc, et adhuc non vult introire 52*. « Cum ergo plenitudo gentium introierit », egredietur opportuno tempore pater eius, ut etiam « omnis Israel salvus fiat »bt
Unde sequitur :
bt Cf. Rm. 11, 20.
52 introire] intrare Ed1953
Pater ergo illius egressus cepit rogare eum.
marg.| Erit enim quandoque aperta vocatio Iudeorum in salutem evangelii. Quam manifestationem vocationis tamquam egressum patris appellat ad rogandum maiorem filium. Deinde que respondit maior filius, questiones duas habent53.
Sequitur enim :
53 habent] hbt Li448
Numérotation du verset Lc. 15,29 
At ille respondens dixit patri suo : Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum preterivi.
marg.| De mandato non pretergresso facile illud occurrit, non de omni mandato dictum, sed de uno maxime necessario, quod nullum alium deum preter unum creatorem omnium colere iussus54* est. Neque iste filius in omnibus Israelitis, sed in his intelligitur personam habere qui numquam ab uno Deo ad simulacra conversi sunt. Quamquam enim terrena55 desideraret, ab uno tamen Deo iste desiderabat bona, quamvis communia cum pecoribus56. Unde et in Psalmodiciturbu : « Ut iumentum factus sum apud te et ego semper tecum ». Sed quis est hedus quem numquam accepit ad epulandum?
Sequitur enim :
bu Ps. 72, 23.
54 iussus] visus Ed1953
55 terrena] terra Li448
56 pecoribus] p<e>cc<ato>ribus Li448
Et numquam dedisti mihi hedum ut cum amicis meis epularer.
marg.| Peccator hedi nomine significari valet. AK bv
bv ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 33, CCSL 44B, p. 79.128-81.156 : «Sed indignatur etiam nunc, et adhuc non uult introire. Cum ergo plenitudo gentium intrauerit, egredietur opportuno tempore pater eius, ut etiam omnis Israel saluus fiat, cui ex parte caecitas facta est uelut absenti in agro, donec plenitudo filii minoris longe in idolatria gentium constituti redux ad manducandum uitulum intraret. erit enim quandoque aperta uocatio iudaeorum in salutem evangelii. quam manifestationem uocationis tamquam egressum patris appellat ad rogandum maiorem filium. deinde quae respondet idem maior filius duas quaestiones habent : quomodo accipiatur ille populus numquam mandatum dei praeterisse, et quem dicat haedum quem numquam accepit, ut cum amicis suis epularetur. sed de mandato non praetergresso facile illud occurrit, neque de omni mandato dictum esse, sed de uno maxime necessario, quo nullum alium deum praeter unum creatorem omnium colere iussus est ; neque iste filius in omnibus israhelitis, sed in his intellegitur habere personam, qui numquam ab uno deo ad simulacra conuersi sunt. quamquam enim tamquam in agro positus iste filius terrena desideraret, ab uno tamen deo ista desiderabat bona, quamuis communia cum pecoribus ; unde in psalmo ex persona synagogae, quod interpretatur asaph, conuenienter accipitur dictum : quasi pecus factus sum ad te, et ego semper te cum. quod etiam patris ipsius testimonio conprobatur cum dicit : tu me cum es semper ; non enim quasi mentientem redarguit, sed se cum perseuerantiam eius adprobans ad perfruitionem potioris atque iocundioris exultationis inuitat. quis est ergo haedus quem numquam accepit ad epulandum? peccator profecto haedi nomine significari solet». [FG2017]*
AK ¶Codd. : Li448 Ed1953 {FG2021}
marg.| {CLC15d5.5} AMBROSIUS. − [a] Iudeus hedum requirit, Christianus agnum. Et ideo illis Barabbas solvitur, nobis agnus immolatur. [c] Queri57* etiam in hedo videtur quia Iudei ritum veteris sacrificii perdiderunt. [b] Vel qui hedum querunt, exspectant antichristum. AL bw
bw ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 239, CCSL 14, p. 296.2607-2617 : «Nec inuidemus si qui duos fratres istos uelit referre ad populos duos, ut sit adulescentior populus ex gentibus tamquam Israhel, cui frater maior beneficium paternae benedictionis inuidit. Quod faciebant Iudaei, cum quererentur quia Christus cum gentibus epularetur, et ideo haedum, mali odoris sacrificium, requisierunt. [a] Iudaeus haedum requirit, Christianus agnum, et ideo illis Barabbas soluitur, nobis agnus immolatur. Unde aput illos faetor est criminum, aput nos remissio peccatorum, dulcis in spe, suauis in fructu. [b] Qui haedum quaerit exspectat antichristum ; Christus enim boni odoris est uictima». [c]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 240, CCSL 14, p. 296.2617-297.2626 : «Queri [quae res alii codd. edit. Paris. in marg. et ed. Rom] etiam in haedo uidetur quia Iudaei ritum ueteris sacrificii perdiderunt uel quia nullius sanguis his profuit sicut Christi sanguis ecclesiae ; non enim redimere eos sanguis potuit prophetarum. Inpudens autem et similis illius Pharisaei iustificantis se arroganti prece, qui putabat quod numquam praeterierit mandatum Dei, quia legem seruabat in littera, inpius, qui accusabat fratrem quod cum meretricibus paternam substantiam prodegisset, cum debuerit aduertere quia sibi dictum est : meretrices et publicani praecedunt uos in regnum caelorum». [FG2013]
AL ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2021}
57 Queri] Que res Ed1953
marg.| {CLC15d5.6} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. 58 − Sed non invenio exitum huius sententie. Multum enim absurdum est eum cui post dicitur : Tu mecum es semper, hoc a patre optasse ut antichristo crederet. Neque omnino aliquem Iudeorum, qui antichristum59 credituri sunt, istum filium fas est intelligi. Quomodo autem epularetur ex illo hedo, si ipse est antichristus, qui ei non crederet? At60 si hoc est epulari ex hedi occisione, quod est de antichristi perditione letari ; quomodo dicit filius quem recepit pater, hoc sibi non fuisse concessum, cum omnes filii Dei61 de eius perditione letaturi sint? Ipsum igitur sibi dominum negatum ad epulandum conqueritur, dum eum peccatorem putat cum enim hedus est illi genti, id est cum eum sabbati violatorem et profanatorem estimet62, iocundari epulis illius non meruit63. Quod autem dicit : cum amicis meis, aut ex persona principum cum plebe intelligitur64, aut ex persona populi Hierosolymitani, cum ceteris populis Iuda.AM bx
bx ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, quaestio : 33, linea : 156-174 : «sed absit ut antichristum intellegam ; non enim exitum inuenio huius sententiae. multum enim absurdum est eum, cui dicitur : tu me cum es semper, hoc a patre optasse, ut antichristo crederet. neque omnino in eis Iudeorum qui antichristo credituri sunt istum filium fas est intellegi. quomodo autem epularetur ex illo haedo, si ipse esset antichristus, qui non ei crederet? aut si hoc est epulari ex haedi occisione, quod est de antichristi perditione laetari, quomodo dicit filius quem recepit pater hoc sibi non fuisse concessum, cum omnes filii dei de illius aduersarii damnatione laetaturi sint? nimirum ergo - quod in re obscurissima sine praeiudicio diligentioris inquisitionis dixerim - ipsum dominum sibi negatum ad epulandum conqueritur, dum eum peccatorem putat. cum enim haedus est illi genti, id est cum eum sabbati uiolatorem et profanatorem legis existimat, iocundari epulis eius non meruit, ut quod ait : numquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer, tale sit ac si diceret : eum qui mihi haedus uidebatur numquam mihi dedisti ad epulandum, eo ipso mihi illum ipsum non concedens, quo mihi haedus uidebatur. quod autem dicit cum amicis meis aut ex persona principum cum plebe intellegitur, aut ex persona populi hierosolimitani cum ceteris populis iuda». [FG2013 FG2017]
AM ¶Codd. : Li448 Ed1953 {FG2017}*
58 De … Evangeliorum] marg. Li448
59 antichristum Li448 ] antichristo Ed1953
60 at] ac Li448
61 Dei Li448] om. Ed1953
62 estimat Ed1953 ] estimet Li448
63 meruit Li448 ] + Gregorius Ed1953
64 int<e>ll<igitu>r Li448 ] intelligatur Ed1953
marg.| {CLC15d5.7} HIERONYMUS. − Vel dicit numquam dedisti mihi hedum id est nullus sanguis prophete vel sacerdotis a romano imperio nos liberavit. AN by
by ¶Fons : <revera> Glossa ordinaria (Lc. 15, 29) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 197a marg., Cas574] ed. Gloss-e  : «ECCE TOT ANNIS. HIERONYMUS : Iustitiam legis secutus, iustitie Dei non est subiectus. […] Numquam dedisti mihi etc., nullius sanguis prophete vel sacerdotis a romano imperio nos liberavit et pro gentibus gloriosus sanguis funditur».
<cuius fons> Cf. Hieronymus, Epistolae, ep. 21 Ad Damasum de duobus filiis (al. de filio prodigo), § 35, CSEL 54, p. 134.20 sqq. (PL 22, 391) : «Et nunquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer.» Tantus, inquit, Israel sanguis effusus est, tot hominum caesa sunt millia, et nullus eorum nostrae exstitit salutis redemptor. Ipse Iosias qui placuit in conspectu tuo (4Rg. 23) et nuper Macchabaei, qui pro tua haereditate pugnabant, contra fas sanctitatis, hostium gladiis interempti sunt, et nullus ( !) cruor nobis reddidit libertatem. Ecce adhuc Romano imperio subiacemus : non Propheta, non Sacerdos, non justus quisquam immolatus est nobis».
¶Nota Cette sentence est la première d’une série de trois (CLC15d5.7, 10, 12) que Thomas extrait de la Glose ordinaire. L’ordre d’exposition de la Glose est inversé. La rédaction de la Glose retenue par Thomas est très différente du texte original du traité hiéronymien dont la Catena originale ne mentionnait pas le titre. Un recours ponctuel à l’original de Jérôme est possible : la leçon nullus est corroborée par l’édition critique de Jérôme, alors que la Glose (Cas574 Rusch) et les éditions tardives de Jérôme ont nullius. [MM2020]
AN ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC15d5.8} AMBROSIUS. − Impudens autem filius similis est 65 publicano iustificanti se quia legem servabat in littera impie accusabat fratrem, quod cum meretricibus paternam substantiam prodegisset.AO bz
bz ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 240, CCSL 14, p. 296.2617-297.2626 : «Queri etiam in haedo uidetur quia Iudaei ritum ueteris sacrificii perdiderunt uel quia nullius sanguis his profuit sicut Christi sanguis ecclesiae ; non enim redimere eos sanguis potuit prophetarum. Inpudens autem et similis illius Pharisaei [E (München Clm. 14117) T (München Clm. 18522b) p (Vaticanus Palatinus), publicani cett.] iustificantis se arroganti prece, qui putabat quod numquam praeterierit mandatum Dei, quia legem seruabat in littera, inpius, qui accusabat fratrem quod cum meretricibus paternam substantiam prodegisset, cum debuerit aduertere quia sibi dictum est : meretrices et publicani praecedunt uos in regnum caelorum». [FG2013]*
AO ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
65 similis est] inv . Li448
marg.| Sequitur enim :
Numérotation du verset Lc. 15,30 
Sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum.
marg.| {CLC15d5.9} AUGUSTINUS. 66* − [a] Meretrices autem [c] sunt superstitiones gentilium, [b] cum quibus substantiam dissipat qui, [d] relicto vero connubio veri Dei, cum demone feda cupiditate fornicatur.ca
ca ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 33, CCSL 44B, p. 82.177-180 : «[a] Meretrices autem [b] cum quibus dissipasse substantiam suam filius iunior accusatus est, recte intelleguntur [c] superstitiones [d] relicto uno conubio legitimo uerbi dei cum turba daemoniorum cupiditate turpissima fornicari». [FG2017]
66 Augustinus] + De questionibus Evangeliorum Ed1953
marg.| {CLC15d5.10} HIERONYMUS. − In hoc autem quod dicit occidisti illi vitulum saginatum , confitetur venisse Christum, sed invidia non vult salvari. AP cb
cb ¶Fons : <revera> Glossa ordinaria (Lc. 15, 29) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 197a marg.] ed. Gloss-e  : «ECCE TOT ANNIS. HIERONYMUS : Iustitiam legis secutus, iustitie Dei non est subiectus. […] occidisti illi vitulum saginatum, confitetur venisse Christum, sed invidia non vult salvari».
<cuius fons> Cf. Hieronymus, Epistolae, ep. 21 Ad Damasum de duobus filiis (al. de filio prodigo), § 36, CSEL 54, p. 136 (PL 33, 391) : «Cum autem filius tuus hic, qui devoravit omnem substantiam suam, vivens cum meretricibus, venit, occidisti ei vitulum saginatum. Confitetur et nunc Israel saginatum vitulum fuisse qui caesus est : intelligunt venisse Christum : sed torquentur invidia, et nolunt, fratre non pereunte salvari». [MM2020]
AP ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC15d5.11} AUGUSTINUS. 67* − Non autem pater eum quasi mentientem redarguit, sed secum perseverantiam eius approbans, ad perfectionem potioris atque iucundioris exultationis invitat.cc
Unde sequitur :
cc ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 33, CCSL 44B, p. 80.151-81.154 : «Quod etiam patris ipsius testimonio conprobatur cum dicit : tu me cum es semper ; non enim quasi mentientem redarguit, sed se cum perseuerantiam eius adprobans ad perfruitionem potioris atque iocundioris exultationis inuitat». [FG2017]*
<ex quo> Glossa ordinaria (Lc. 15, 31) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 197b marg. Cas574 interl.] ed. Gloss-e  : «FILI TU SEMPER. Non quasi mentientem redarguit, sed secum perseverantiam eius approbans et ad perfruitionem potioris exultationis invitat». [MM2020]
67 Augustinus] + De questionibus evangeliorum Ed1953
Numérotation du verset Lc. 15,31 
At ipse dixit illi : Fili, tu semper mecum es.
marg.| {CLC15d5.12} HIERONYMUS. − Vel quod dixerat iactantia est, non veritas ; cui pater non consentit, sed alia compescit ratione, dicens mecum es , lege qua stringeris non quia non peccaverit, sed quia Deus68* semper castigando retraxit. Nec mirum si patri mentitur qui fratri invidet.cd
cd ¶Fons : <revera> Glossa ordinaria (Lc. 15, 29) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 197a marg. ; Cas574] ed. Gloss-e  : ««ECCE TOT ANNIS. HIERONYMUS : Iustitiam legis secutus, iustitie Dei non est subiectus. […] NUMQUAM PRETERIVI, conversatus sine querela vel iactantia est, non veritas , cui pater non consentit, sed alia ratione compescit . MECUM ES lege qua stringeris. Non quin peccaverit, sed quia Deus castigando semper retraxit. Unde :"Si dereliquerint filii eius meam et in iudiciis meis non ambulaverint, visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum". Nec mirum si patri mentitur, qui fratri [om. Cas574] invidet, cum et in iudicio impudentius eius mentientur : 'Nonne in nomine tuo demonia eiecimus?».
<cuius fons> Cf. Hieronymus, Epistolae, ep. 21 Ad Damasum de duobus filiis (al. de filio prodigo), § 34, CSEL 54, p. 132-133. (PL 33, 390-391) : «ecce tot annis seruio tibi et numquam mandatum tuum praeteriui. hoc est, quod paulus apostolus loquitur : quid ergo dicimus? quia gentes, quae non sectabantur iustitiam, adprehenderunt iustitiam, iustitiam autem, quae ex fide est ; israhel uero sectando legem iustitiae ad legem iustitiae non peruenit. quare? quia non ex fide, sed quasi ex operibus legis. potest ergo et ex eius persona dici, qui iuxta eundem apostolum in iustitia, quae ex lege est, sine reprehensione uersatus sit, licet mihi uideatur magis se iactare iudaeus quam uera dicere ad exemplum illius pharisaei : deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri homines, raptores, iniusti, adulteri, et sicut hic publicanus. oro te, nonne tibi uidetur ea, quae ille de publicano dixerat, dicere iste de fratre : hic, qui comedit omnem substantiam suam uiuens cum meretricibus? ad id autem, quod ait : mandatum tuum numquam praeteriui, patris sermo non congruit ; non enim confirmauit uera esse, quae dixerat filius, sed irascentem alia ratione conpescuit : fili, tu me cum es semper. numquid ait : 'bene quidem dicis et fecisti cuncta, quae iusseram'? sed : me cum es', inquit, 'semper'. me cum es lege, qua stringeris ; me cum es, dum mihi et in captiuitatibus erudiris ; me cum es, non quia mea praecepta conpleueris, sed quod te in longam regionem abire non passus sim ; me cum es ad extremum secundum illud, quod locutus sum ad dauid : si dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulauerint, si iustificationes meas profanauerint et mandata mea non custodierint, uisitabo in uirga iniquitates eorum et in flagellis iniustitias eorum ; misericordiam autem meam non auferam ab eo'. quo testimonio et id, in quo filius senior gloriatur, falsum esse conuincitur, dum in dei iudiciis non ambulauit et eius mandata non fecit. et, quomodo ista non faciens cum patre semper fuerit, edocemur : dum peccans uisitatur in uirga et uisitato misericordia non negatur. nec mirandum est patri eum ausum fuisse mentiri, qui fratri potuit inuidere, maxime cum in die iudicii quidam inpudentius mentiantur : 'nonne in nomine tuo comedimus et bibimus et uirtutes multas fecimus, daemonia eiecimus?'». [MM2020]
68 Deus] + eum Ed1953
marg.| {CLC15d5.13} AMBROSIUS. − Sed bonus pater etiam hunc salvare cupiebat, dicens Tu mecum semper es , vel quasi Iudeus in lege, vel quasi iustus in communione.AQ ce
ce ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 242, CCSL 14, p. 297.2632-2635 : «Sed bonus pater etiam hunc saluare cupiebat dicens : tu me cum semper fuisti, uel quasi Iudaeus in lege uel quasi iustus in conmunione ; sed et, si desinas inuidere : et omnia mea tua sunt». [FG2013] <ex quo> Cf. Glossa ordinaria (Lc. 15, 28) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 197a interl.] ed. Gloss-e  : «  Pater ergo illius egressus cepit rogare illum . etiam hunc bonus pater salvare cupit». [MM2020]
AQ ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC15d5.14} AUGUSTINUS. 69* − Quid autem sibi vult quod addidit :
69 Augustinus] + De questionibus evangeliorum Ed1953
Et omnia mea tua sunt,
marg.| quasi non sint et fratris sed sic a perfectis et immortalibus filiis habentur omnia, ut sint et omnium singula, et omnia singulorum. Ut enim cupiditas nihil sine angustia, ita nihil cum angustia caritas tenet. Sed quomodo omnia? Nonne et angelos Deus in possessionem tali filio subiecisse putandus est? Si possessionem sic accipias ut eius possessor ipse sit Dominus, non utique omnia. Non enim domini erimus, sed consortes potius angelorum. Si vero possessio sic intelligitur ; quomodo recte dicimus possidere animas veritatem, non invenio cur non vere ac proprie id possimus accipere. Non enim illud loquimur ut dominas veritatis dicamus animas. Aut si nomine possessionis ab hoc sensu impedimur, illud quoque auferatur. Non enim ait pater omnia possides, sed omnia mea tua sunt  ; nec tamen ut ipsius domini. Quod enim est in nostra pecunia, potest familie nostre vel alimentum esse, vel ornamentum, vel aliud huiusmodi. Et certe cum ipsum patrem recte ille possit suum dicere, non video quomodo que ipsius sunt, non etiam recte sua vocare possit, diversis dumtaxat modis. Cum enim beatitudinem illam obtinuerimus, nostra erunt ad videndum superiora, ad convivendum equalia, ad dominandum inferiora. Congaudeat igitur securissimus maior frater.cf
cf ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 33, CCSL 44B, p. 82.181-83.210 : «Quid deinde sibi uult quod, cum pater diceret : tu me cum es semper, quod iam tractatum est, addidit : et omnia mea tua sunt? qua in re primo cauendum est, ne intellegas ita dictum omnia mea tua sunt, quasi non sint et fratris aut tamquam terrena hereditate patiaris angustias, quomodo possint esse omnia maioris, si habet ibi etiam iunior partem suam. sic enim a perfectis et perpurgatis ac iam immortalibus filiis habentur omnia, ut sint et omnium singula et omnia singulorum. ut enim cupiditas nihil sine angustia, ita nihil cum angustia caritas tenet. sed quomodo omnia? num et angelos, ait aliquis, et uirtutes sublimes ac potestates atque uniuersa caelestia dei ministeria deus in possessionem tali filio subiecisse putandus est? si possessionem sic accipias, ut eius possessor ipse sit dominus, non utique omnia. non enim domini erunt, sed consortes potius angelorum, de quibus dictum est : erunt aequales angelis dei. sin uero possessio sic intellegitur, quomodo recte dicimus possidere animas ueritatem, non inuenio cur non uere ac proprie possimus accipere omnia quae dicta sunt omnia ; non enim illud ita loquimur, ut dominas ueritatis dicamus animas, quam ab eis dicimus possideri. aut si nomine possessionis ab hoc sensu impedimur, id quoque auferatur. non enim ait pater : omnia in possessionem tibi dabo, siue : omnia mea possides uel possidebis, sed : omnia mea tua sunt. nec tamen ita sunt eis ut ipsius dei. quod enim est in nostra pecunia, potest familiae nostrae uel alimentum esse uel ornamentum uel aliquid huiusmodi. et certe cum ipsum patrem recte ille posset suum dicere, non uideo quae ipsius recte sua uocare non possit, diuersis dumtaxat modis. cum enim beatitatem illam obtinuerimus, nostra erunt ad uiuendum superiora, nostra erunt ad conuiuendum aequalia, nostra erunt ad dominandum inferiora. congaudeat igitur securissimus maior frater, quia frater iunior mortuus erat et reuixit, perierat et inuentus est». [FG2017]
marg.| {CLC15d5.15} AMBROSIUS. − Si enim desinat invidere, omnia sua sunt , vel Iudeus sacramenta Veteris Testamenti, vel baptizatus nova etiam possidens.AR cg
cg ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 242-243, CCSL 14, p. 297.2632-2637 : «Sed bonus pater etiam hunc saluare cupiebat dicens : tu me cum semper fuisti, uel quasi Iudaeus in lege uel quasi iustus in conmunione ; sed et, si desinas inuidere : et omnia mea tua sunt. [§ 243] Vel Iudaeus sacramenta ueteris testamenti, uel baptizatus etiam noui possidens». [FG2013]*
<Non hab.> Glossa ordinaria (Gloss-e) [MM2020]
AR ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC15d5.16}* THEOPHYLACTUS. − Vel aliter totum. Persona filii, qui videtur murmurare, sumitur pro omnibus quicumque scandalizantur in subditis ; sicut David introducit personam passam scandalum in peccatorum pace.ch
ch ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 15, 31), PG 123, 960B10-C2  : « Σκόπει ὅτι τὸ πρόσωπον τοῦ δοκοῦντος γογγύζειν υἱοῦ λαμβάνεται εἰς πάντας τοὺς σκανδαλιζομένους ἐπὶ τῇ ἀθρόᾳ εὐπραγίᾳ, καὶ σωτηρίᾳ τῶν ἁμαρτωλῶν· τοῦτο δὲ οὐκ ἔστι φθόνος, ἀλλ´ ὑπέρχυσις τῆς φιλανθρωπίας τοῦ Θεοῦ ἀγνοουμένη ἡμῖν, καὶ διὰ τοῦτο τίκτουσα τὸν γογγυσμόν· ἆρα γὰρ ὁ Δαυὶδ οὐκ εἰσάγει πρόσωπον σκανδαλιζομένου ἐπὶ τῇ εἰρήνῃ τῶν ἁμαρτωλῶν; » [CGC2015] [VS2022] [MM2023]
marg.| {CLC15d5.17}* TITUS. − Maior igitur filius sicut agricola insistebat agriculture, non terrestrem sed anime agrum fodiens et salutis arbores inserens, scilicet virtutes. AS ci
ci ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 15, 25-32 (Krikones § 2421: Titus) Vat. gr. 1611, f. 213rb13-15 : «Τίτου. Ὁ μείζων, φησίν, υἱὸς ἐλθὼν ἐκ τοῦ ἀγροῦ - ὡς γὰρ γεωργὸς τῇ γεωργίᾳ ἐσχόλαζεν, οὐ τῆς γῆς ἀλλὰ τῆς ψυχῆς, τὸν ἑαυτοῦ καθαίρων ἀγρὸν καὶ σωτηρίας δένδρα φυτεύων, τὰς ἀρετάς […]».
<cuius fons>   Titus Bostrensis, Commentarii in Lc. (Lc. 15, 25 sqq.) ex catenis [CPG 3576], ed. J.   Sickenberger, Titus von Bostra, Leipzig, 1901, p . 223.1-4. [VS2022] [MM2023]
AS ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC15d5.18} THEOPHYLACTUS. − Vel erat in agro, hoc est in mundo, colens propriam carnem, ut repleatur panibus, et"seminans in lacrimis ut in gaudio metat"cj sed cognitis gestis nolebat intrare ad commune gaudium.ck
cj Cf. Ps. 125, 6.
ck ¶FonsG : Theophylactus   , Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 15, 31), PG 123, 961A2-7  : « Ἴδωμεν δὲ καὶ κατὰ μέρος ὡς ἐν ἐπιτομῇ τὴν παραβολήν. Ἐν ἀγρῷ ἦν ὁ πρεσβύτερος υἱός, ἐν τῷ κόσμῳ τούτῳ, ἐργαζόμενος τὴν ἑαυτοῦ γῆν, τὴν σάρκα φημί, ἵνα ἐμπλησθῇ ἄρτων, καὶ σπείρων ἐν δάκρυσιν, ἵνα ἐν ἀγαλλιάσει θερισῇ. Μαθὼν δὲ τὰ πραχθέντα, οὐκ ἤθελεν εἰς τὴν κοινὴν χαρὰν εἰσελθεῖν » [CGC2015] [VS2022] [MM2023]
marg.| {CLC15d5.19} CHRYSOSTOMUS. − Queritur autem si afficitur passione livoris dolens in prosperis aliorum. Dicendum est autem, quod nullus sanctorum dolet in talibus ; immo bona aliorum sua existimat. Non autem oportet omnia quecumque parabola continet, ad litteram pertractare ; sed sensum elicientes cuius causa componitur, nihil aliud perscrutari. Hec ergo parabola ad hoc est composita ut peccatores non diffidant reverti, scientes quod magna consequentur unde introducit alios turbatos in eorum bonis, ut indicet eos livore tabescentes, sed tanto decore honoratos redeuntes, ut etiam invidiosi possint aliis fieri.
marg.| {CLC15d5.20} THEOPHYLACTUS. − Vel Phariseorum intentionem corrigit Dominus per presentem parabolam, quos ex hypothesi nominat iustos ; quasi dicat esto vere vos iustos esse, nec transgressos aliquod mandatorum numquid igitur propter hoc non oportet admittere a flagitiis redeuntes?cl
cl ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 15, 31), PG 123, 961 C5-D2. [CGC2015]
marg.| {CLC15d5.21} HIERONIMUS. {in lib. De filio prodigo}. − Vel aliter. Omnis iustitia in comparatione Dei est iniustitia ; unde Pauluscm : « Quis me liberabit de corpore mortis huius? » Unde Apostoli indignati sunt pro petitione matris filiorum Zebedei.
cm Rm. 7, 24.
marg.| {CLC15d5.22} CYRILLUS. − Quod et nos ipsi quandoque patimur ; vivunt enim quidam prestantissimam et optimam vitam ; alius autem in ipso senio multoties ad deum convertitur, vel forsitan extremum diem claudere debens, ac diluit reatus, domino miserante. Hoc quidem aliquando respuunt ex importuna pusillanimitate, non attendentes mentem salvatoris, qui de salute pereuntium gaudet.
marg.| {CLC15d5.23} THEOPHYLACTUS. − Dicit ergo filius patri gratis duxi in doloribus vitam, a peccatoribus molestatus ; et numquam causa mei decrevisti mactandum esse hedum, id est persequentem me peccatorem, ut paululum recrearer ; qualis hedus fuit Achab Elie qui dicebatcn : « Domine, prophetas tuos occiderunt » etc.70 71 co
cn 3Rg. 19, 10.
co ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 15, 31), PG 123, 961 B1-11 (ad sensum). [CGC2015]
70 etc.] om. Li448
71 etc.] om. Li448
marg.| {CLC15d5.24} AMBROSIUS. − Vel aliter. [d] Notatur hic frater usque adeo ut de villa venire dicatur, hoc est terrenis operibus occupatus, ignorans que sunt spiritus Dei, ut denique numquam pro se vel hedum queratur occisum. Non enim pro invidia, sed pro venia mundi agnus est immolatus. Invidus hedum querit, innocens agnum pro se desiderat immolari. Ideo et senior dicitur, eo quod cito quis per invidiam consenescat. Ideo et foris stat eo quod malevolentia eum animi liventis72* excludat. Ideo chorum et symphoniam audire non potest, hoc est non illa73* theatralis incentiva lascivie, sed plebis concordiam concinentis que de peccatore salvato dulcem letitie suavitatem resultat. [e] Qui enim sibi iusti videntur, indignantur quando alicui peccatum fatenti venia laxatur. [c] Quis tu es qui Domino contradicas, ne videlicet culpam relaxaret, cum tu cui volueris ignoscas? Sed [b] remittendis post penitentiam debemus favere peccatis ; ne dum venie alterius invidemus, ipsi eam non mereamur a Domino. [a] Non invideamus de longinqua regione remeantibus, quia et nos fuimus in regione longinqua.cp AT
cp ¶Fons : [a] Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 214, CCSL 14, p. 288.2361-289.2379 : «Quid enim longinquius quam a se recedere nec regionibus, sed moribus separari, studiis discretum esse non terris et quasi interfuso luxuriae saecularis aestu diuortia habere factorum? Etenim qui se a Christo separat exul est patriae, cuius est mundi. Sed nos non sumus aduenae atque peregrini, sed sumus ciues sanctorum et domestici dei ; qui enim eramus longe facti sumus prope in sanguine Christi. Non inuideamus de longinqua regione remeantibus, quia et non fuimus in regione longinqua, sicut Esaias docet. Sic habes : qui sedebant in regione umbrae mortis, lux orta est illis. Regio ergo longinqua umbrae mortis, nos autem, quibus spiritus ante faciem Christus est Dominus, in umbra uiuimus Christi. Et ideo dicit ecclesia : in umbra eius concupiui et sedi. Ille igitur uiuendo luxuriose consumsit omnia ornamenta naturae. Unde tu, qui accepisti imaginem Dei, qui habes similitudinem eius noli eam inrationabili foeditate consumere. Opus Dei es, noli ligno dicere : Pater meus es tu, ne accipias similitudinem ligni, quia scriptum est : similes fiant his qui faciunt ea».   Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 236, CCSL 14, p. 295.2584-296.2596 : «Sequitur locus, ut [b] remittendis post paenitentiam debeamus fauere peccatis, ne dum ueniae alterius inuidemus ipsi eam non mereamur a Domino. [c] Quis enim tu es, qui Domino contradicas, ne cui uelit culpam relaxet, cum tu cui uolueris ignoscas? Vult rogari, uult obsecrari. Si omnium iustitia, ubi Dei gratia? Quis tu es qui inuideas Deo?». [d]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 237, CCSL 14, p. 295.2584-296.2596 : «Et ideo notatur hic frater, usque adeo ut de uilla uenire dicatur, hoc est terrenis operibus occupatus, ignorans quae sunt spiritus dei, ut denique numquam pro se uel haedum queratur occisum ; non enim pro inuidia, sed pro uenia mundi agnus est inmolatus. Inuidus haedum quaerit, innocens agnum pro se desiderat inmolari. Ideo et senior dicitur, eo quod cito aliquis per inuidiam consenescat. Ideo et foris stat, eo quod maliuolentia eum animi liuentis excludat. Ideo chorum et symphoniam audire non potest, hoc est non illa theatralis incentiua lasciuiae nec aulicorum concentus sonorum, sed plebis concordiam concinentis, quae de peccatore seruato dulcem resultet laetitiae suauitatem». [e]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 238, CCSL 14, p. 296.2596-2606 : «Constituite mihi aliquem ex his qui sibi iusti uidentur, qui trabem in oculo suo non uident et alieni festucam uitii ferre non possunt. Quomodo indignatur, quando alicui peccatum fatenti et diu indulgentiam deploranti uenia relaxatur? Quomodo aures eius symphoniam populi spiritalem ferre non possunt? Haec est enim symphonia, quando concinit in ecclesia diuersarum aetatum atque uirtutum uelut uariarum cordarum indiscreta concordia psalmus, respondetur, amen dicitur. haec est symphonia, quam sciuit et Paulus. Et ideo ait : psallam spiritu, psallam et mente. Haec de parabola praesenti putauimus esse tractanda». [FG2013]
AT ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2022}
72 animi liventis] om. Ed1953
73 non illa Li448 (m ulla)] nonnulla Ed1953
Numérotation du verset Lc. 15,32 
[...]



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Lc. Capitulum 15 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=57&chapitre=57_15)

Notes :