Catena aurea

Capitulum 6

Numérotation du verset Lc. 6,1 

Factum est autem in sabbato secundo primo
cum transiret per sata
vellebant discipuli eius spicas et manducabant confricantes1 manibus.
1 confricantes Rusch Weber ] om. Li448@
Numérotation du verset Lc. 6,2 

Quidam autem Phariseorum dicebant illis:
Quid facitis quod non licet in sabbatis?
Numérotation du verset Lc. 6,3 

Et respondens Iesus ad eos dixit: Nec hoc legistisa que2
0 Cf. 1Rg. (1Sm.) 21, 6.
2 que Rusch ] quod Catena Weber
fecit David cum esuriret3 ipse et qui cum eo erant?
3 esuriret Rusch ] esurisset Li448@ Weber | cum esuriret ipse om. Li448
Numérotation du verset Lc. 6,4 

Quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his qui cum eo4 erant quos non licebat5 manducare nisi tantum sacerdotibus?
4 eo Rusch ] ipso Li448@ Weber |
5 licebat Li448@ Rusch ] licet Weber |
Numérotation du verset Lc. 6,5 

Et dicebat illis: Quia dominus est Filius hominis etiam sabbati.
Numérotation du verset Lc. 6,6 

Factum est autem et6 in alio sabbato
6 et Catena Catena@ Rusch Weber ] om. Clementina
ut intraret in synagogam et doceret. Et erat ibi homo et manus eius dextera erat7 arida.
7 erat Rusch Weber ] om. Catena
Numérotation du verset Lc. 6,7 

Observabant autem scribe et Pharisei si in8 sabbato curaret ut invenirent unde accusarent9 illum.
8 in Li448 Rusch Weber] om. Li448@ |
9 unde accusarent Catena Rusch ] accusare Weber |
Numérotation du verset Lc. 6,8 

Ipse vero sciebat cogitationes eorum
ait10 homini qui habebat manum aridam: Surge et sta in medium11. Et surgens stetit.
10 ait Rusch ] et praem. Catena Weber |
11 medium Rusch Weber ] medio Catena |
Numérotation du verset Lc. 6,9 

Ait autem ad illos Iesus: Interrogo vos
si licet sabbato
bene facere
an male
animam salvam facere
an perdere?
Numérotation du verset Lc. 6,10 

Et circumspectis omnibus
dixit homini: Extende manum tuam.
Et extendit et restituta est manus eius.
Numérotation du verset Lc. 6,11 

Ipsi autem repleti sunt insipientia
et colloquebantur12 ad invicem quidnam facerent de13 Iesu.
12 colloquebantur Li448 Rusch Weber ] circumloquebantur Li448@ |
13 de CorS1 (al.) Catena Rusch ] om. CorS1 Cor3 (gr. non habet) ΩJ Weber |
Numérotation du verset Lc. 6,12 

Factum est autem in illis diebus exiit in montem orare
et erat pernoctans in oratione Dei.
Numérotation du verset Lc. 6,13 

Et cum dies factus esset vocavit discipulos suos
et elegit duodecim
ex ipsis quos et apostolos nominavit:
Numérotation du verset Lc. 6,14 

Simonem quem cognominavit Petrum et Andream fratrem eius,
Iacobum et Ioannem, Philippum et Bartholomeum,
Numérotation du verset Lc. 6,15 

Mattheum et Thomam,
Iacobum Alphei et Simonem qui vocatur Zelotes,
Numérotation du verset Lc. 6,16 

Iudam Iacobi et Iudam Scarioth qui fuit proditor.
Numérotation du verset Lc. 6,17 

Et descendens
cum illis de monte14 stetit in loco campestri et turba discipulorum eius et multitudo copiosa plebis ab omni Iudea et Samaria15 et Hierusalem et Maritima16 et17 Tyri et Sidonis
14 de monte Rusch ] om. Li448@ Weber | de monte cum illis Li448 |
15 et Samaria Rusch] om. Catena Weber |
16 Maritima Catena Rusch ] Maritimae Weber |
17 et Catena Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Lc. 6,18 

qui venerant18 ut audirent
18 venerant Catena Rusch ] venerunt Weber
eum19 et sanarentur a languoribus20 suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis curabantur.
19 eum Li448 Rusch Weber ] illum Li448@ |
20 languoribus Rusch Weber ] lanoribus Li448@ , lan. Li448 |
Numérotation du verset Lc. 6,19 

Et omnis turba querebat21 eum tangere
21 querebat Catena Rusch ] querebant Weber
quia virtus de illo exibat22 et sanabat omnes.
22 exibat Catena Rusch ] exiebat Weber
Numérotation du verset Lc. 6,20 

Et ipse elevatis oculis in discipulos suos dicebat:
Beati pauperes
quia vestrum est regnum Dei.
Numérotation du verset Lc. 6,21 

Beati qui nunc esuritis
quia saturabimini. Beati qui nunc fletis
quia ridebitis.
Numérotation du verset Lc. 6,22 

Beati eritis cum vos oderint homines
et cum separaverint vos
et exprobraverint
et eiecerint nomen vestrum
tamquam malum propter Filium hominis.
Numérotation du verset Lc. 6,23 

Gaudete in illa die et exultate ecce enim merces vestra multa est23 in celo
23 est Catena Rusch ] om. Weber
secundum hec enim faciebant prophetis patres eorum.
Numérotation du verset Lc. 6,24 

Verumtamen
ve vobis divitibus
quia habetis consolationem vestram.
Numérotation du verset Lc. 6,25 

Ve vobis qui saturati estis
quia esurietis. Ve vobis qui nunc ridetis24, quia lugebitis et flebitis.
24 nunc ridetis Rusch ] inv. Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 6,26 

Ve cum benedixerint vobis25 omnes26 homines,
25 benedixerint vobis Rusch ] benedixerint Li448@ , vobis bened. Li448 , bene vobis dixerint Weber |
26 omnes CorS1 (al.)] om. CorS1 Cor3 (grec. non habet) ΩJ |
secundum hec faciebant pseudo prophetis27 patres eorum.
27 pseudo prohetis Rusch ] prophetis Weber
Numérotation du verset Lc. 6,27 

Sed vobis dico qui auditis:
Diligite inimicos vestros
benefacite his qui oderunt vos28.
28 oderunt vos Catena Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Lc. 6,28 

Benedicite
maledicentibus vobis, orate pro calumniantibus vos.
Numérotation du verset Lc. 6,29 

Et qui29 te percusserit30
29 Et qui Li448 Rusch ] et ei qui Li448@ , ei qui Weber |
30 percusserit Rusch ] percutit Li448@ Weber , percu. Li448 |
in maxillam unam31 prebe illi32 et alteram,
31 unam Rusch ] om. Li448@ Weber | maxillam unam] inv. Li448 |
32 illi Li448 Rusch ] om. Weber , ei Li448@ |
et ab eo qui aufert tibi vestimentum
etiam tunicam
noli prohibere.
Numérotation du verset Lc. 6,30 

Omni autem petenti te
tribue et qui aufert que tua sunt
ne repetas.
Numérotation du verset Lc. 6,31 

Et prout vultis ut faciant vobis homines et vos facite illis similiter.
Numérotation du verset Lc. 6,32 

Et si diligitis eos33 qui
33 eos Rusch Weber ] illos Catena
vos diligunt que vobis est gratia? Nam et peccatores
diligentes se diligunt.
Numérotation du verset Lc. 6,33 

Et si benefeceritis34 his qui
34 benefeceritis Rusch Weber ] benefacitis Li448@ , benefaci. Li448
vos diligunt35
35 vos diligunt Rusch ] vobis benefaciunt Catena Weber
que vobis gratia est36? Siquidem et peccatores hoc faciunt.
36 gratia est Rusch ] inv. Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 6,34 

Et si mutuum dederitis37 his a quibus speratis recipere
37 dederitis Rusch Weber ] dederis Catena
que gratia erit38 vobis? Nam et peccatores fenerantur peccatoribus39
38 erit Rusch ] est Catena Weber |
39 fenerantur peccatoribus Rusch ] inv. Catena Weber |
ut recipiant equalia.
Numérotation du verset Lc. 6,35 

Verumtamen diligite inimicos vestros
et benefacite et mutuum date nihil inde sperantes40
40 inde sperantes Catena Rusch ] desperantes Weber
et erit
merces vestra multa et eritis filii Altissimi
quia ipse benignus est super ingratos et malos.
Numérotation du verset Lc. 6,36 

Estote ergo misericordes sicut et41 Pater vester misericors est.
41 et Li448 Rusch Weber] om. Li448@
Numérotation du verset Lc. 6,37 

Nolite iudicare
et non iudicabimini, nolite condemnare et non condemnabimini.
Dimittite
et dimittetur42.
42 dimittetur vobis Catena Rusch ] dimittemini Weber
Numérotation du verset Lc. 6,38 

Date
et dabitur vobis
mensuram bonam
et43 confertam
43 et Catena Rusch ] om. Weber
et coagitatam
et supereffluentem dabunt in sinum vestrum.
Eadem quippe mensura qua mensi fueritis remetietur vobis.
Numérotation du verset Lc. 6,39 

Dicebat autem illis et similitudinem:
Numquid potest cecus cecum ducere?
Nonne ambo in foveam
cadunt44?
44 cadunt Li448@ Rusch ] cadent Weber
Numérotation du verset Lc. 6,40 

Non est discipulus
super magistrum.
Perfectus autem omnis erit, si sit sicut45 magister eius.
45 si sit sicut Catena Rusch ] ut CorS1 ( G. hab. ) Cor3 (Glosa habet#), sicut Weber
Numérotation du verset Lc. 6,41 

Quid autem vides festucam in oculo fratris tui
trabem autem
que in oculo tuo est
non consideras?
Numérotation du verset Lc. 6,42 

Aut46 quomodo potes dicere fratri tuo:
46 Aut Li448 Rusch ] et Li448@ Weber
‘Frater, sine eiciam festucam de oculo tuo’ ipse in oculo tuo trabem non videns47? Hypocrita, eiice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui.
47 non videns CorS1 ( gr. ) Cor3 (Glossa !) ΩJ Rusch Weber ] vides CorS1 (al.)
Numérotation du verset Lc. 6,43 

Non est enim arbor bona
que facit fructus malos,
neque arbor mala
faciens fructum bonum.
Numérotation du verset Lc. 6,44 

Unaqueque enim arbor ex48
48 ex Rusch ] de Catena Weber
fructu suo cognoscitur.
Neque enim de spinis
colligunt ficus, neque de rubo
vindemiant uvam.
Numérotation du verset Lc. 6,45 

Bonus homo de bono thesauro49 cordis sui50
49 thesauro ΩJ² Rusch Weber ] + suo ΩJ* (rubr. cancel et exp.) |
50 cordis sui CorS1 Cor3 (Glossa habet utrobique CORDIS SUI ) ] om. CorS1 (al.) |
profert bonum
et malus homo de malo thesauro51
51 thesauro Rusch ] om. Weber
profert malum. Ex abundantia enim cordis
os loquitur.
Numérotation du verset Lc. 6,46 

Quid autem vocatis me Domine Domine et non facitis que dico?
Numérotation du verset Lc. 6,47 

Omnis qui venit ad me
et audit
sermones meos et facit eos ostendam vobis cui similis est.
Numérotation du verset Lc. 6,48 

Similis est homini
edificanti domum
qui fodit52 in altum
52 qui fodit Li448 Rusch Weber ] om. Li448@
et posuit fundamenta
in altum53 supra petram.
53 in altum Rusch ] om. Catena Weber
Inundatione autem facta
illisum est flumen
domui illi
et non potuit eam movere.
Fundata enim erat supra petram.
Numérotation du verset Lc. 6,49 

Qui autem audit54
54 audit Li448 Rusch ] audivit Li448@ Weber
et non fecit similis est homini
qui edificat55 domum suam supra56 terram
55 qui edificat Rusch ] aedificanti Li448@ Weber , edifi. Li448 |
56 supra Catena Rusch Weber ] super Li448@ |
sine fundamento in quam illisus est fluvius et continuo concidit57
57 concidit Catena (Li448 Mt366 Ott199 etc ) Rusch Weber ] cecidit Catena@ Clementina
et facta est ruina
domus illius magna.

Capitulum 6

Numérotation du verset Lc. 6,
distinctio 1 
marg.| {CLC6d1.1} AMBROSIUS. 1* − Non solum comprehensione verborum, sed etiam ipso usu specieque gestorum incipit hominem Dominus veteris observatione legis exuere.A a
Unde dicitur :
a ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 5, § 28, CCSL 14, p. 145.323-146.325 : «Non solum conprehensione uerborum, sed etiam usu ipso specie que gestorum incipit hominem Dominus Iesus ueteris obseruatione legis exuere nouo que indumento uestire gratiae». [FG2013]*
1 Ambrosius] + In Lucam Ed1953
Numérotation du verset Lc. 6,1 
Factum est autem in sabbato secundo primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli eius spicas et manducabant, confricantes eas2 manibus suis3.
2 eas] om. Li448
3 suis] om. P638
marg.| {CLC6d1.2} BEDA. − Non habentes enim discipuli spatium manducandi propter importunitatem turbarum, esuriebant ut homines ; sed vellentes spicas inediam consolabantur4 quod est indicium austerioris vite, non preparatas escas, sed simplices querere cibos.B
B ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
4 consolantur Li448
marg.| {CLC6d1.3} THEOPHYLACTUS. − Dicit autem : I n sabbato secundo primo quia Iudei omnem festivitatem sabbatum nuncupabant. Requies enim dicitur sabbatum multoties ergo contingebat in parasceve festivitas, et vocabant parascevem sabbatum propter festum. Deinde principale sabbatum secundum primum dicebant, quasi secundum existens a precedentis diei festivitate.C b
b ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 6, 1), PG 123, 768D5-11. [CGC2015]
C ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2015}
marg.| {CLC6d1.4} CHRYSOSTOMUS. 5* − Duplex enim erat festum : et principalis sabbati6 et alterius solemnitatis7* sabbati.D c
c ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 6, 1-2 (Krikones §965 : Chrysostomus in Mt.)
<cuius fons>   Chrysostomus, In Mt., hom. 39 (40), PG 57, 433.38-40  : «῞Οταν διπλῆ ἡ ἀργία ᾖ, καὶ τοῦ σαββάτου τοῦ κυρίου, καὶ ἑτέρας ἑορτῆς διαδεχομένης. Σάββατον γὰρ ἑκάστην ἀργίαν καλοῦσι. Καί τι δήποτε ἐκεῖθεν αὐτοὺς ἤγαγεν ὁ πάντα προειδὼς, εἰ μὴ ἐβούλετο λυθῆναι τὸ σάββατον». [MOB2014] [MM2015]
D ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2019}
5 Chrysostomus] Cyrillus Ed1953
6 sabbati] festi Ed1953
7 solemnitatis] om. Ed1953
marg.| {CLC6d1.5} ISIDORUS ABBAS. 8* − Vel dicit secundo primo quia secundum erat Pascha, primum autem azymorum. Cum immolarent enim Pascha in sero, sequenti die festum azymorum celebrabant. Quod autem ita sit, patet ex hoc quod apostoli vellebant spicas et manducabant. In illo namque tempore spice flectuntur a fructu.E d
d ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 6, 1-2 (Krikones §966 : Isidorus), Vat. gr. 1611, f. 90vb37-91r2  : «Ἰσιδώρου. Δευτερόπρωτον οὖν εἴρηται ἐπειδὴ δεύτερον μὲν ἦν τοῦ Πάσχα· πρῶτον δὲ τῶν ἁζύμων, ἑσπέρας γὰρ θύοντος τὸ Πάσχα , τῇ ἑξῆς τὴν τῶν ἁζύμων ἐπανηγύριζον ἑορτὴν· ἦν καὶ δευτερόπρωτον ἐκάλουν· διὰ τὸ ὡς ἔφην δεύτεραν μὲν εἶναι τοῦ Πάσχα, πρώτην δὲ τῶν ἀζύμων. Καὶ ὅτι τοῦτο ἐστὶν ἀληθὲς, δῆλον ἐν τῷ τοὺς ἀποστόλους ἐγκεκλῆσθαι ὡς τίλλοντας τοὺς στάχυας καὶ ἐσθίοντας· ἐν ἐκείνῳ γὰρ τῷ καιρῷ μόνῳ καρηβαροῦσιν οἱ ἀστάχυες καὶ κέκλινται ὑπὸ τοῦ καρποῦ καὶ τῆς ἄμητον ὥρας».
<cuius fons>   Isidorus Pelusiota , Epistolae, lib. 3, ep. 110 Isidoro diacono, PG 78, 816B12-C9 .
<Non hab.> SChr. 422. Quarante-neuf lettres de saint Isidore de Péluse, R. Aigrin, Paris, 1911. LLT2018 [MM2018] [MM2019] [ADL2020] [MM2020]
E +¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2019}
8 abbas] om. Ed1953
marg.| {CLC6d1.6} EPIPHANIUS. 9* − Die igitur sabbati visi sunt transeuntes per segetes et spicas edebant, ostendentes quoniam dissolutum est vinculum sabbati, ubi magnum advenit sabbatum, hoc est Christus, qui fecit nos quiescere ab opere delictorum nostrorum.F e
e ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 6, 1 (Krikones §967 Epiphanius) : Vat. gr. 1611, f. 91r17-20  : «Ἐπιφανίου κατἀ Ἐβιωναίων. […] Διὸ μετὰ τὴν τῶν ἀζύμων γενομένην ἡμέραν καὶ ὁρισθεῖσαν ἡμέραν σαββάτου , τῷ σαββάτῳ φύσει τῷ μετὰ τὴν ἡμέραν τῶν ἀζύμων εἰς σάββατον λελογισμένην, εὑρέθησαν διαβαίνοντες διὰ τῶν σπορίμων καὶ ἔτιλλον στάχυας καὶ ἔψωχον τουτέστιν ἔτριβον καὶ ἤσθιον, δεικνύντες ὅτι λέλυται ὁ δεσμὸς ἐν τῷ σαββάτῳ ὁριζόμενος, ἐλθόντος τοῦ μεγάλου σαββάτου τουτέστι Χριστοῦ, τοῦ ἀναπαύσαντος ἡμᾶς ἐκ [ἀπὸ add. marg. cum Epiph.] τῶν ἁμαρτημάτων ἡμῶν, οὗ τύπος ἦν ὁ Νῶε, ὃν ὁ πατὴρ αὐτοῦ γεννηθέντα ἑωρακὼς κατὰ προφητείαν ἐπέθετο αὐτῷ ὄνομα Νῶε, λέγων ὅτι "οὗτος ἀναπαύσει ἡμᾶς ἐκ τῶν ἁμαρτιῶν [+ ἤτοι σκληρῶν ἔργων Epiph.] ἡμῶν" [...]».[ADL2020]
<cuius fons> =   Epiphanius Constantiensis , Panarion (Adversus haereses), 30, 32.6-7 [CPG 3745], GCS 25, p. 378.10-14 (PG 41, 468A ). [MM2020] [VS2022 rev.]
F ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
9 Epiphanius] + Contra Hereses Ed1953
marg.| {CLC6d1.7} CYRILLUS. − Pharisei autem et scribe ignari Sacrarum Scripturarum, in unum conspiraverant, ad reprehendendum Christi discipulos.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 6,2 
Quidam autem Phariseorum dicebant illis : Quid facitis quod non licet in sabbatis?
marg.| Dic mihi tu cum in sabbato tibi mensa proponitur, nonne frangis panem? Quid igitur alios reprehendis?G f g
f ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. (Krikones § ?)
<cuius fons>
g Cyrillus Alexandrinus , Scholia in Lucam ex catenis, PG 72, 576.30-43 : «’Αλλ' οὐδὲν τῶν τοιούτων εἰς νοῦν ἐσχηκότας ἔνεστιν ἰδεῖν τοὺς Γραμματέας τε καὶ Φαρισαίους· ἀνεπιστήμονες γὰρ παντελῶς τῶν ἱερῶν εἰσι Γραμμάτων· εἶς δὲ γέγονεν αὐτοῖς ὁ σκοπὸς, τὸ διασύρειν ἀεὶ τὸ θεῖόν τε καὶ οὐράνιον κήρυγμα. ’Εφεδρεύουσι γοῦν τοῖς ἁγίοις ἀποστόλοις, ἑπομένοις ἀπερισπάστως τῷ πάντων ἡμῶν Σωτῆρι Χριστῷ, καί φασιν αὐτῷ περὶ αὐτῶν· ’Ιδοὺ τοῖς νομικοῖς ἐντάλμασιν ἐναντιουμένους ὁρῶμεν τοὺς ὑπὸ σοῦ παιδαγωγουμένους· δρῶσι γὰρ ὃ οὐκ ἔξεστι ποιεῖν τοῖς Σάββασι. τοῦ γὰρ νόμου κελεύοντος ἀργεῖν ἐν Σαββάτῳ, καὶ μηδενὸς παντάπασιν ἅπτεσθαι πόνου, περιτρίβουσι ταῖς χερσὶν ἀστάχυας οἱ μαθηταί. Σὺ δὲ αὐτὸς εἰπέ μοι, τὴν σαββατικὴν σαυτῷ τράπεζαν παραθεὶς, οὐ συνθραύεις τὸν ἄρτον ; Τί οὖν ἑτέρους αἰτιᾷ ;». [MOB2015]
G ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC6d1.8} BEDA. − Alii vero dicunt, ipsi Domino hec fuisse obiecta ; sed a diversis et ipsi Domino et discipulis potuerunt obici ; et cuicumque obiectum, ad ipsum maxime respicit.
marg.| {CLC6d1.9} AMBROSIUS. − Dominus autem defensores legis arguit nescire que legis sunt, exemplum inducens David.h
Unde sequitur :
h ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 5, § 32, CCSL 14, p. 147.372-374 : «Bene autem Dominus in lege typum futuri hoc quoque demonstrat loco et defensores legis arguit nescire quae legis sunt exemplum adferens quod Dauid, cum esuriret ipse cum sociis, intrauit in domum Dei et panes propositionis sumsit et manducauit et dedit his qui cum ipso erant». [FG2013]
Numérotation du verset Lc. 6,3 
Et respondens Iesus ad eos, dixit : Nec hoc legistis quod fecit David, cum esurisset ipse et qui cum eo erant?10
10 erant] + etc. Li448
Numérotation du verset Lc. 6,4 
[sine Textu]
marg.| {CLC6d1.10} CYRILLUS. − Quasi dicat, cum expresse dicat lex Moysii : « Iudicate iustum iudicium, nec considerabitis personam in iudicio » ; qualiter increpatis discipulos, qui usque in hodiernum diem extollitis David ut sanctum et prophetam, cum Moysi preceptum non servaverit?j
i Dt. 1, 16-17.
j ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 6, 3-4 (Krikones §974) [MM2015]
<cuius fons>   Cyrillus Alexandrinus , Scholia in Lucam ex catenis, PG 72, 576.51-577.2 : «Οὐκοῦν τοῦ διὰ Μωσέως νόμου ϕάσκοντος ἐναργῶς, ‘’Κρῖμα δίκαιον κρίνατε, καὶ οὐ λήψῃ πρόσωπον ἐν κρίσει’, πῶς τοὺς ἐμοὺς, ϕησὶ, κατεκρίνατε μαθητὰς, καὶ εἰς δεῦρο θαυμάζοντες ὡς ἅγιον καὶ προϕήτην τὸν μακάριον Δαβὶδ, καίτοι τὴν Μωσέως ἐντολὴν οὐ τετηρηκότα ;». [MOB2015]
marg.| {CLC6d1.11} CHRYSOSTOMUS. 11* {hom.40}. − Et attende quod quandocumque Domino sit sermo pro servis, id est discipulis, servos ducit in medium, scilicet David et sacerdotes ; quando vero pro se, introducit patrem, sicut ibik : « Pater meus usque modo operatur, et ego operor ».
k Io. 5, 17.
11 Chrysostomus Li448 ] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CLC6d1.12} THEOPHYLACTUS. − Aliter autem eos reprimit cum subditur :
Numérotation du verset Lc. 6,5 
Et dicebat illis : Quia Dominus est filius hominis etiam sabbati.
marg.| Quasi dicat : ego sum Dominus sabbati tamquam dispositor, et sicut legislator potestatem habeo solvere sabbatum filius enim hominis vocatus est Christus, qui Dei existens filius, miraculose dignatus est filius hominis propter homines fieri et vocari.l
l ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 6, 5), PG 123, 769A14-B6. [CGC2015]
marg.| {CLC6d1.13} CHRYSOSTOMUS. 12* {hom.40}. − Marcus autem de communi natura hoc ipsum protulisse fatetur dicebat enimm« Propter homines sabbatum factum est, non homo propter sabbatum ». Expedit igitur potius sabbatum homini subici, quam hunc colla subicere sabbato.
m Mc. 2, 27.
12 Chrysostomus Li448 ] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CLC6d1.14} AMBROSIUS. − Non mediocre autem mysterium hoc est. Ager enim est hic mundus ; agri seges in satione humani generis fecunditas numerosa sanctorum ; spice agri fructus ecclesie, quos operibus discutientes suis apostoli pascebantur, nostro se alentes profectu, et tamquam folliculis corporum, mentium fructus ad fidei lucem preclaris operum suorum miraculis eruebant.n
n ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 5, § 28-29, CCSL 14, p. 145.323-146.341 : «Quid sibi sabbatum uelit, quid seges, quid spicae, non mediocre mysterium est. Ager enim est omnis hic mundus, agri seges in satione humani generis fecunditas numerosa sanctorum, spicae agri fructus ecclesiae, quos operibus discutientes suis apostoli pascebantur nostro se alentes profectu. Stabat igitur iam seges fecunda uirtutum pullulantibus spicis, quibus nostri fructus meriti conparatur ; aeque enim aut imbre marcescunt aut sole torrentur aut pluuiis umescunt aut tempestatibus eliduntur aut a messoribus intra horreorum felicium receptacula reconduntur. Rceperat ergo terra iam Dei uerbum et caelesti semine satus diuites fetus ager almus effuderat. Esuribant discipuli salutem hominum et tamquam folliculis corporum mentium fructus ad fidei lucem praeclaris operum suorum miraculis eruebant. Sed hoc putabant Iudaei sabbato non licere, Christus autem nouae gratiae munere designabat otium legis opus gratiae». [FG2013]
marg.| {CLC6d1.15} BEDA. − Spicas enim confricant quia in illis quos in corpus Christi volunt traicere, mortificant veterem hominem cum actibus suis, a terrena intentione extrahendo. H
H ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC6d1.16} AMBROSIUS. − [a] Sed hoc putabant Iudei sabbato non licere ; Christus autem nove gratie munere designabat otium legis opus gratie : [b] Mire tamen secundo primum, non primo secundum sabbatum dixit quia sabbatum illud ex lege solutum est quod erat primum ; et hoc primum factum est quod secundo constitutum est. Sabbatum igitur dicitur secundum iuxta numerum, primum iuxta operationis gratiam melius est enim sabbatum quo impunitas datur, quam quo pena prescribitur. Aut hoc forte primum est in predestinatione consilii, et secundum in sanctione decreti. [c] Deinde quod David cum sociis fugit, hic prefiguratus in lege Christus est, qui cum apostolis principem mundi lateret. [d] Quomodo autem ille observator legis atque defensor panes et ipse manducavit, et dedit his qui secum erant, “quos non licebat manducare nisi sacerdotibus o   ; nisi ut per illam demonstraret figuram, sacerdotalem cibum ad usum transire populorum ; sive quod omnes vitam sacerdotalem debemus imitari ; sive quod omnes filii ecclesie sacerdotes sunt? Ungimur enim in sacerdotium sanctum, offerentes nosmetipsos Deo hostias spirituales. [d] Si autem sabbatum propter homines factum est ; utilitas autem hominum postulabat esurientem hominem, qui diu fuerit terre fructibus abdicatus, veteris famis vitare ieiunia non utique lex solvitur, sed impletur.p
o Mt. 12, 4.
p ¶Fons : [a] Ambrosius, Super Lucam, lib. 5, § 29, CCSL 14, p. 146.341-343 : «Esuribant discipuli salutem hominum et tamquam folliculis corporum mentium fructus ad fidei lucem praeclaris operum suorum miraculis eruebant. Sed hoc putabant Iudaei sabbato non licere, Christus autem nouae gratiae munere designabat otium legis opus gratiae». [b]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 5, § 31-34, CCSL 14, p. 146.350-148.393 : «Mire tamen secundum Lucam secundoprimum, non primosecundum sabbatum dixit deuteroprôton enim scriptum est praeferri enim debuit quod praecellit. Secundum ideo, quia primum ante ex lege praecessit, in quo etiam poena praescripta est, si quis operetur ; primum autem ideo, quia sabbatum illud ex lege solutum est, quod erat primum, et hoc primum factum est, quod secundo est constitutum. Nam et cum operari sabbato liceat et operantis nulla sit poena, sabbati utique ex lege, cuius uis soluta est, nec nomen haerebat, sed tamen fuerit illud primum ordine, hoc primum munere, nec ideo minus hoc, quia secundum. Nam et Adam primus nec conparandus secundo Adam ; primus enim Adam in animam uiuentem, nouissimus Adam in spiritum uiuificantem ; et : primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo caelestis. Praelatus utique secundus primo ; ille enim causa mortis, hic uitae. Sic et secundoprimum sabbatum dicitur, secundum iuxta numerum, primum iuxta operationis gratiam ; melius est enim sabbatum, quo inpunitas datur quam quo poena praescribitur. Prima lex, secundum evangelium, inferior tamen formido quam gratia. Aut forte et primum hic in praedestinatione consilii et secundum in sanctione decreti. Bene autem dominus in lege typum futuri hoc quoque demonstrat loco et defensores legis arguit nescire quae legis sunt exemplum adferens quod Dauid, cum esuriret ipse cum sociis, intrauit in domum dei et panes propositionis sumsit et manducauit et dedit his qui cum ipso erant. Magnum et uere exemplum propheticum, quo primum non inania legis, sed solida utilitatis nobis sequenda produntur, deinde quia Dauid cum sociis fugiens a facie regis Saul hic praefiguratus in lege Christus est qui cum apostolis principem mundi lateret. Quomodo autem ille obseruator legis atque defensor panes et ipse manducauit et dedit his qui se cum erant, quos non licebat manducare nisi tantummodo sacerdotibus, nisi ut per illam demonstraret figuram sacerdotalem cibum ad usum transiturum esse populorum, siue quod omnes uitam sacerdotalem debemus imitari siue quia omnes filii ecclesiae sacerdotes sunt? Unguimur enim in sacerdotium sanctum offerentes nosmet ipsos Deo hostias spiritales. Legi igitur iam superfluit doctrina christi nec legem soluit, sed inplet, quia nec sabbatum soluit. Si enim sabbatum propter hominem factum est, utilitas autem hominis postulabat esurientem hominem, qui diu fuerat terrae fructibus abdicatus, ueteris famis uitare ieiunia, non utique lex soluitur, sed inpletur. Quomodo igitur Domino ad crimen obicitur, quod in seruo pro crimine non tenetur?». [FG2013]
Numérotation du verset Lc. 6,
* distinctio 2
marg.| {CLC6d2.1} AMBROSIUS. q − Hic ad alia progreditur Dominus. Nam qui totum hominem salvum facere disposuerat, per singula membra curabat13.r s
Unde dicitur :
q [Paral. bibl. : Mt. 12, 9-14 // Mc. 3, 1-6// Lc. 6, 6-11]
r ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2024}
s ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 5, § 39, CCSL 14, p. 148.418-149.420 : «Hinc ad alia progreditur Dominus Iesus. Nam qui totum hominem saluum facere disposuerat per singula membra currebat, ut uere diceret : mihi irascimini, qui totum hominem saluum feci in sabbato?». [FG2013]
13 curabat] currebat Li448
Numérotation du verset Lc. 6,6 
Factum est autem et14* in alio sabbato ut intraret in synagogam et doceret.
14 et] om. Ed1953
marg.| {CLC6d2.2} BEDA. − Sabbatis maxime curat et docet, non solum propter insinuandum spirituale sabbatum, sed etiam propter celebriorem populi conventum.I
I ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2024}
marg.| {CLC6d2.3} CYRILLUS. − Docebat autem revera transcendentia intellectum, et que salutis future per eum reserabant audientibus semitam. Deinde, precedente doctrina, subito divinam ostendebat virtutem.J t
Unde sequitur :
t ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 6, 6-11 (Krikones §988) [MM2015] <cuius fons>   Cyrillus Alexandrinus , Scholia in Lucam ex catenis, PG 72, 577.12-15 : «’Εδίδασκε δὲ πάντως που τὰ ὑπὲρ νοῦν, καὶ ὅσα τῆς δι' αὐτοῦ σωτηρίας ἐμϕανῆ καθίστη τὴν ὁδὸν τοῖς ἀκροωμένοις· εἶτα ταῖς μυσταγωγίαις ἑπομένην εὐθὺς τῆς θεοπρεποῦς ἰσχύος ἐποιεῖτο τὴν ἐπίδειξιν, μονονουχὶ καταλεαίνων τῷ λόγῳ τὴν εἰς τὸ πιστεύεσθαι τρίβον». [MOB2015]
J ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2024}
Et erat ibi homo et manus eius dextera arida.
marg.| {CLC6d2.4} BEDA. – Quia vero destructionem sabbati quam in discipulis arguebant, probabili magister excusaverat exemplo, nunc ipsum observando magistrum calumniari volunt.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 6,7 
Observabant autem scribe et Pharisei si in sabbato curaret
marg.| ut scilicet si non curet, crudelitatis vel imbecillitatis, si curet, transgressionis vitio15 arguant.K
Unde sequitur :
K ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2024}
15 vitio] om. Li448
ut invenirent unde accusarent illum16*.
16 illum Li448 Li448@] eum Clementina Ed1953
marg.| {CLC6d2.5} CYRILLUS. − Hic enim est17 mos adversarii pascit in se doloris morbum aliorum preconiis. Sed Dominus novit omnia, et corda rimatur.
Unde sequitur :
17 enim - est] inv. Li448
Numérotation du verset Lc. 6,8 
Ipse autem sciebat cogitationes eorum et ait homini qui habebat manum aridam : Surge et sta in medio. Et surgens stetit
marg.| ut forsan incitaret ad pietatem crudelem Phariseum, et ipsa passio flammas mitigaret livoris. L u
u ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 6, 6-11 (Krikones §988b) [MM2015]
<cuius fons>   Cyrillus Alexandrinus , Scholia in Lucam ex catenis, PG 72, 577.21-32 : «Τοιοῦτος γάρ ἐστι βάσκανος ἀνήρ· τὰς ἑτέρων εὐφημίας τροφὴν ποιεῖται τῇ νόσῳ, καὶ ταῖς ἑτέρων εὐκλείαις ἀδίκως ἐπιμαίνεται. Καὶ τί πρὸς τοῦτο πάλιν ὁ πάντα εἰδὼς, ὁ τὰς καρδίας ἐτάζων καὶ γινώσκων τὰ ἐν αὐταῖς ; <Τὸ γὰρ φῶς μετ' αὐτοῦ ἐστι, > κατὰ τὸ γεγραμμένον. Εἶπε τῷ ξηρὰν ἔχοντι τὴν χεῖρα <Στῆθι εἰς τὸ μέσον.> Καὶ τίς ὁ λόγος τοῦ πράγματος ; Τάχα ὅπως καλέσῃ πρὸς ἔλεον τὸν ἀπηνῆ καὶ ἀφιλοικτείρμονα Φαρισαῖον· τάχα δυσωπήσει τὸ πάθος αὐτοὺς, καὶ τὰς τοῦ φθόνου φλόγας ἠρεμεῖν ἀναπείσει». [MOB2015]
L ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2024}
marg.| {CLC6d2.6} BEDA. − Preveniens autem Dominus calumniam quam sibi preparabant, arguit eos qui precepta legis male interpretando etiam a bonis operibus sabbato estimabant feriandum, cum lex a servili opere, id est a malis, abstinere precipiat in sabbato.M
Unde sequitur :
M ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2024}
Numérotation du verset Lc. 6,9 
Ait autem ad illos Iesus : Interrogo vos, si licet sabbato bene facere an male?
marg.| {CLC6d2.7} CYRILLUS. − Nimis est idonea questio. Nam si licet in sabbato bene facere, nec aliquid obstat ut laborantes a Deo misericordiam consequantur, desinas colligere adversus Christum calumniam18. Si autem non licet in sabbato benefacere, et lex prohibet animarum salutem, factus es legis accusator. Ipsam quoque sabbati sanctionem si velimus discutere, ad opus pietatis introductum19 fuisse reperiemus. Iussit enim in sabbato feriari ut quiescat, inquitv, puer tuus et ancilla tua, bos tuus et quodlibet pecus tuum. Qui vero bovis miseretur et ceterorum pecorum, quomodo non miserebitur hominis gravi morbo perplexi?N
v Dt. 5, 14.
N ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2024}
18 calumniam] calumnias Li448
19 introductum] introductam Li448
marg.| {CLC6d2.8} AMBROSIUS. − Lex autem in presentibus formam prefiguravit futurorum ; in quibus utique malorum ferie sunt, non bonorum. Nam licet secularia opera conquiescant, non otiosus tamen boni operis actus est, in Dei laudes requiescere. O w
w ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 5, § 39, CCSL 14, p. 149.427-430 : «In quo Iudaeos redarguit Christus, qui malis interpretationibus legis praecepta uiolarent, aestimantes sabbato etiam a bonis operibus feriandum, cum lex in praesentibus formam praefigurauerit futurorum, in quibus utique malorum feriae uenturae sunt, non bonorum. Nam licet saecularia opera conquiescant, non otiosus tamen boni operis actus est in Dei laude requiescere». [FG2013]
O ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2024}
marg.| {CLC6d2.9} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Cum autem Dominus corpus curaverit , sic interrogavit :
Animam salvam facere, an perdere?
marg.| Vel quia illa20 miracula propter fidem faciebat, ubi salus est anime. Vel quia ipsa sanatio manus dextere salutem anime significabat, que a bonis operibus cessans, aridam quodammodo dexteram habere21 videbatur ; vel animam pro homine posuit, sicut dici solet tot anime ibi fuerunt. P x
x ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 7, CCSL 44B, p. 51.4-10 : «Quod dicit dominus Iudeis de eo qui habebat manum dexteram aridam : interrogabo uos si licet sabbato bene facere an male, animam saluam facere an perdere, quaeritur, cum corpus curauerit, quare sic interrogauerit : animam saluam facere an perdere. uel quod illa miracula propter fidem faciebat, ubi salus est animae ; uel quod ipsa sanatio manus dexterae salutem animae significabat, quae a bonis operibus cessans aridam quodammodo dexteram habere uidebatur ; uel animam pro homine posuit, sicut dici solet : tot animae ibi fuerunt». [FG2017]
P ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2024}
20 illa] om. Li448
21 dexteram – habere] inv. Li448
marg.| {CLC6d2.10} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Sed potest movere quomodo Mattheus dixerit quod ipsi interrogaverunt Dominum, si licet curare sabbato ; cum Lucas hic illos potius a Domino interrogatos esse perhibeat. Itaque intelligendum est quod illi prius interrogaverunt Dominum, si licet sabbato curare. Deinde intelligens cogitationes eorum, aditum accusandi querentium, constituit in medio eum quem fuerat sanaturus, et interrogavit que Marcus et Lucas eum interrogasse commemorant.Q y
Sequitur :
y ¶Fons : Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 35, § 82, p. 184.20-185.14 : «Sed potest mouere, quomodo Mattheus dixerit, quod ipsi interrogauerant dominum, si licet sabbato curare, uolentes inuenire accusandi occasionem, ipse uero illis de oue proposuerit similitudinem dicens : quis erit ex uobis homo qui habeat ouem unam, et si ceciderit haec sabbatis in foueam, nonne tenebit et leuabit eam? quanto melior est homo oue? itaque licet sabbatis bene facere, cum Marcus et Lucas illos potius a domino interrogatos esse perhibeant : licet sabbato bene facere an male? animam saluam facere an perdere? itaque intellegendum est quod illi prius interrogauerint dominum, si licet sabbato curare, deinde quod intellegens cogitationes eorum aditum accusandi quaerentium constituerit in medio illum quem fuerat sanaturus et interrogauerit quae Marcus et Lucas eum interrogasse commemorant, ac tunc illis tacentibus proposuisse similitudinem de oue et conclusisse, quod liceat sabbato bene facere, postremo circumspectis eis cum ira, sicut Marcus dicit, contristatum super caecitate cordis eorum dixisse homini : extende manum tuam». [FG2013]
Q ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2024}
Numérotation du verset Lc. 6,10 
Et circumspectis omnibus.
marg.| {CLC6d2.11} TITUS. − Quasi collectis omnium oculis, quin etiam incitata mente eorum ad considerationem negotii,
dixit homini : Extende manum tuam.
marg.| Ego tibi mando qui creavi hominem. Audit autem qui lesam habebat manum et sanus fit.
Unde sequitur :
Et extendit et restituta est sanitati manus eius.
marg.| Quos autem oportebat in miraculo stupere, augent malitiam.R z
z ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 6, 6-11 (Krikones §991 : Titus), Vat. gr. 1611, f. 93r 2-5 : « Τίτου. “Περιβλεψάμενος οὖν πάντας”, τουτέστι συναγαγὼν πάντων τὰ ὄμματα καὶ θέατρον εὐσεβείας ἐργασάμενος καὶ ἐρεθίσας τὴν διάνοιαν εἰς κατανόησιν τοῦ γινομένου εἶπε τῷ νοσοῦντι· “ἔκτεινον τὴν χεῖρα σου”· ἐγώ σοι κελεύω, ὁ πλάσας τὸν ἄνθρωπον. Καὶ ἀκούει ὁ τὴν ξηρὰν ἔχων χεῖρα καὶ γίνεται ὑγίης. Οἱ δὲ δέον ἐκπλαγῆναι τὸ θαῦμα προστιθέασι τῇ θηριωδίᾳ καὶ αὔξουσι τὴν κακίαν· “διελάλουν γὰρ πρὸς ἀλλήλους· τί ποιήσομεν τῷ Υἱῷ”».
<cuius fons>   Titus Bostrensis, Commentarii in Lc. (Lc. 6, 10 sqq.) ex catenis [CPG 3576], ed. J.   Sickenberger , Titus von Bostra, Leipzig, 1901, p. 161 .1 -162.9. [MM2020] [VS2022] [MM2022]
R ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2019}
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 6,11 
Ipsi autem repleti sunt insipientia et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent de Iesu
marg.| {CLC6d2.12} CHRYSOSTOMUS. 22* − Et , ut narrat Mattheus, exeunt et consiliantur ut occidant eum.S aa
aa ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 6,6-11 (Krikones §993 : Chrysostomus in Mt.) : Vat. gr. 1611, f. 93r9-10  : «ΧρυσοστόμουΚατὰ Ματθαῖον. [...] ἄλλως φησὶΜατθαῖος Ἐξέρχονται,καὶσυμβουλεύονται,ἵναἀνέλωσιναὐτόνὁ δὲ ἀναχωρεῖ».
<cuius fons> =   Chrysostomus, In Mt., hom.40 (41) (Mt. 12, 13-14), § 1,PG 57, 440.19-20 . [MM2020]
S ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1470 Ed1657 Ed1953 {MM2019} {MM2020}
22 Chrysostomus] Origenes Ed1470 Ed1953
marg.| {CLC6d2.13} CYRILLUS. − Cernis, o Pharisee, operantem divine23* ac superna maiestate liberantem languentes et mortem portans24* ex livore.T
T ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1470 Ed1953 {MM2019} {MM2020}
23 divine] divina Ed1953
24 portans] portas Ed1470 Ed1953
marg.| {CLC6d2.14} BEDA. − Homo autem iste humanum genus significat infecunditate boni operis arefactum pro manu in primo parente ad pomum extensa, quam sanavit innocens manus in cruce extensa. Et bene manus in synagoga erat arida ; quia ubi maius donum scientie, ibi transgressor maiori subiacet culpe.
marg.| {CLC6d2.15} AMBROSIUS. − [a] Audisti igitur verba dicentis extende manum tuam . Communis ista generalisque medicina est et tu qui putas manum habere te sanam, cave ne avaritia vel sacrilegio contrahatur. Extende sepius eam, [c] ut proximum iuves, [d] ut vidue presidium feras, eripias iniurie quem vides iniuste contumelie subiacere ; [b] extende ad pauperem, qui te obsecrat ; [e] extende ad Dominum pro peccatis tuis sic manus extenditur, sic manus sanatur.ab
ab ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 5, § 40, CCSL 14, p. 149.430-439 : «[a] Audisti igitur Domini uerba dicentis : extende manum tuam. Communis ista generalis que medicina est. Et tu qui putas manum habere te sanam, caue ne auaritia, caue ne sacrilegio contrahatur. Extende saepius eam, [b] extende ad illum pauperem qui te obsecrat, extende [c] ut proximum iuues, [d] ut uiduae praesidium feras, eripias iniuriae quem uides iniustae contumeliae subiacere, [e] extende ad Deum * pro peccatis tuis. Sic manus extenditur, sic sanatur. Sic Hieroboam manum cum idolis sacrificaret contraxit, cum deum rogaret extendit».* Deum] C (Paris, BnF, Nal. 1438) y (familia codicum F O p V). [FG2013].
Numérotation du verset Lc. 6,
* distinctio 3
marg.| {CLC6d3.1} GLOSSA<TOR>. − Insurgentibus adversarii contra Christi miracula et doctrinam, apostolos elegit quasi defensores veritatis25 et testes quorum electioni orationem premittit.U ac
Unde dicitur :
ac ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino.
<Non hab.> Glossa ordinaria (Gloss-e), Hugo de Sancto Caro : Postille, LLT, PL [MM2020]
U ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
25 defensores veritatis] inv . Li448
Numérotation du verset Lc. 6,12 
Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare.
marg.| {CLC6d3.2} AMBROSIUS. − Noli insidiatrices aperire aures, ut putes filium Dei quasi infirmum rogare, ut impetret quod implere non possit potestatis enim auctor, obedientie magister, ad precepta virtutis suo nos informat exemplo.ad
ad ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 5, § 42, CCSL 14, p. 150.458-462 : «Orat ergo Dominus non ut pro se obsecret, sed ut pro me inpetret ; nam etsi omnia posuerit pater in potestate filii, filius tamen ut formam hominis inpleret, obsecrandum patrem putat esse pro nobis quia aduocatus est noster. Noli insidiatrices aperire aures, ut putes filium quasi infirmum rogare, rogare ut inpetret quod inplere non possit potestatis auctor. Oboedientiae magister ad praecepta uirtutis suo nos informat exemplo». [FG2013]
marg.| {CLC6d3.3} CYRILLUS. − Scrutemur igitur in his que Christus egit, qualiter nos doceat orationibus divinis insistere, semotim scilicet et secreto, nemine vidente, amota quoque mundana sollicitudine, ut sursum ad divine speculationis intuitum erigatur intentio quod designatur in hoc quod semotim orabat Iesus in montem.V ae
ae (Krikones § 997 : Cyrillus), Vg1611, f. 93v ?
<cuius fons> PG 72, 580B (22-sqq°) : « Ἴδωμεν τοίνυν ὡς ἐν εἰκόνι καὶ τύπῳ πραγμάτων τῶν γεγενημένων διὰ Χριστοῦ, τίνα τρόπον ἡμᾶς ποιεῖσθαι προσήκει τὰς πρὸς Θεὸν ἱκετείας. Λάθρα, καὶ κεκρυμμένως, καὶ οὐδενὸς ὁρῶντος, προσεύχεσθαι χρή· τοῦτο γὰρ ὑποδηλοῖ τὸ εἰς ὄρος κατὰ μόνας καὶ ὡς ἐν σχολῇ προσεύχεσθαι τὸν Ἰησοῦν καὶ τοῦτο αὐτὸς ἡμᾶς ἐδίδαξεν εἰπών· «Σὺ δὲ ὅταν προσεύχῃ, εἴσελθε εἰς τὸ ταμιεῖόν σου.» Ἀφιλοδόξως γὰρ καὶ ὁσίους ἐπαίροντας χεῖρας προσεύχεσθαι δεῖ, καὶ ὥσπερ εἰς ὕψος εἰς τὸ τῆς θεοπτίας ὕψος ἀναπηδῶντος τοῦ νοῦ, καὶ ἀποφοιτῶντος μὲν θορύβου παντὸς, ἀποτρέχοντος δὲ καὶ μερίμνης κοσμικῆς· δεῖ δὲ τοῦτο δρᾷν, οὔτε ἁψικόρως, οὔτε ἀδρανῆ ἔχοντας ὀλιγοψυχίαν· ἐντόνως δὲ μᾶλλον, καὶ ἐν σπουδῇ, καὶ οὐκ ἀθαύμαστον ἔχοντας τὴν ὑπομονήν. Ἀκήκοας γὰρ ὅτι οὐχ ἁπλῶς ηὔξατο Χριστὸς, ἀλλ’ ὅτι καὶ διενυκτέρευσε τοῦτο δρῶν ». [MM2021]
V ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CLC6d3.4} AMBROSIUS. − [a] Ubique etiam solus obsecrat Dei enim consilium humana vota non capiunt ; nec quisquam interiorum potest esse particeps Christi. [b] Non autem omnis qui orat, ascendit in montem, sed qui orat a terrenis ad superiora progrediens ; sed non ille qui de seculi divitiis aut de honore sollicitus est. Omnes sublimes in montem ascendunt quare in evangelio invenies solos in montem cum Domino ascendisse discipulos. [c] Species autem tibi, christiane, datur ; forma prescribitur quam debeas emulari, cum sequitur : [d]
et erat pernoctans in oratione Dei.
marg.| [e] Quid enim te pro salute tua facere oportet, quando pro te Christus in oratione pernoctat?af
af ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 5, § 43, CCSL 14, p. 150.467-476 : «[d] Et erat   inquit pernoctans in oratione Dei. [c] Species tibi datur, forma praescribitur quam debeas aemulari. [e] Quid enim te pro salute tua facere oportet, quando pro te Christus in oratione pernoctat? Quid te facere conuenit, cum uis aliquod officium pietatis adoriri, quando Christus missurus apostolos orauit prius et solus orauit? Nec umquam alibi, si non fallor, orasse cum apostolis repperitur : [a] Ubique solus obsecrat ; Dei enim consilium humana uota non capiunt, nec quisquam interiorum potest esse particeps Christ o. Vis scire quam mihi, non sibi orauerit?». [b]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 5, § 41, CCSL 14, p. 149.440-150.455 : «Non omnis qui orat ascendit in montem est enim oratio quae peccatum facit sed qui bene orat, a terrenis ad superiora progrediens uerticem curae sublimis ascendit. At ille non ascendit in montem qui de saeculi diuitiis aut de honore sollicitus est, non ascendit in montem qui fundi ius optat alieni. Ascendit ille qui deum quaerit, ascendit ille qui cursus sui dominica adiumenta deposcit. Omnes magni, omnes sublimes montem ascendunt ; non enim cuicumque propheta dicit : ascende in montem excelsum qui evangelizas Sion, exalta in uirtute uocem tuam qui evangelizas Hierusalem. Non uestigiis corporalibus, sed factis sublimioribus in hunc montem ascendas. Sequere Christum, ut ipse esse mons possis ; montes enim in circuitu eius. Quaere in evangelio : inuenies solos cum Domino montem ascendisse discipulos». [FG2013]
marg.| {CLC6d3.5} CHRYSOSTOMUS. − Exurge igitur et tu tempore noctis. Purior est enim tunc temporis anima ; ipse tenebre, silentium nimium possunt sufficienter ad compunctionem perducere. Ceterum si ipsum quoque celum inspicias punctatum stellis, quasi infinitis luminibus ; si consideres quod qui per diem saltant iniurianturque, hi tunc nihil, a mortuis discrepant ; detestaberis quemlibet ausum humanum. Hec omnia sufficiunt ad animam erigendam tunc non vexat inanis gloria, non acedia, non concitatio occupat. Non sic ignis ferri sequestrat rubiginem, velut nocturna oratio eruginem peccatorum. Quem de die solis estus perussit, nocte refrigeratur. Quemlibet rorem superant nocturne lacrime ; et contra concupiscentiam valent, et quemlibet timorem. Si vero predicto rore non foveatur, homo arescit sub die. Quapropter licet non multum ores, semel ora vigilando, et sufficit ostende quod non solum ad corpus nox pertinet, sed etiam ad animam.
marg.| {CLC6d3.6} AMBROSIUS. − Quid autem te facere convenit cum vis aliquod officium pietatis adoriri, quando Christus missurus apostolos prius oravit?
Sequitur enim :
Numérotation du verset Lc. 6,13 
Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis, quos et apostolos nominavit.
marg.| Quos scilicet ad propagandum auxilium salutis humane per terrarum orbem satores fidei destinaret26*. Simul adverte celeste consilium non sapientes aliquos, non divites, non nobiles, sed piscatores et publicanos, quos dirigeret elegit ; ne divitiis aut potentie nobilitatisque auctoritate traxisse aliquos ad suam gratiam videretur ; ut veritatis ratio, non disputationis gratia prevaleret.W ag
ag ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 5, § 43-44, CCSL 14, p. 150.470-151.484 : «  Et erat inquit pernoctans in oratione Dei . Species tibi datur, forma praescribitur quam debeas aemulari. Quid enim te pro salute tua facere oportet, quando pro te Christus in oratione pernoctat? Quid te facere conuenit, cum uis aliquod officium pietatis adoriri, quando Christus missurus apostolos orauit prius et solus orauit? Nec umquam alibi, si non fallor, orasse cum apostolis repperitur : Ubique solus obsecrat ; Dei enim consilium humana uota non capiunt, nec quisquam interiorum potest esse particeps Christo. Vis scire quam mihi, non sibi orauerit? Vocauit inquit discipulos suos et elegit duodecim ex ipsis, quos ad propagandum auxilium salutis humanae per terrarum orbem satores fidei destinaret . Simul aduerte caeleste consilium ; non sapientes aliquos, non diuites, non nobiles, sed piscatores et publicanos quos dirigeret elegit, ne traduxisse prudentia, ne redemisse diuitiis, ne potentiae nobilitatis que auctoritate traxisse aliquos ad suam gratiam uiderentur. Ut veritatis ratio, non disputationis gratia praeualeret». [FG2013]*
W ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
26 destinaret] destinavit Ed1953
marg.| {CLC6d3.7} CYRILLUS. − Attende autem maximam evangeliste sedulitatem. Non solum dicit electos fuisse sacros apostolos, immo nominatim eos enumerat ne quisquam audeat alios inscribere apostolorum catalogo.X ah
ah ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 6, 13-16 (Krikones §1000 : Cyrillus) : Vat. gr. 1611, f. 94r6-8 ; ed. Mai,   Cyrillus Alexandrinus , Scholia in Lucam ex catenis (Lc. 6, 17-19), PG 72, 584B-C (26-31)  : « Κυρίλλου. [...] Πλὴν ὅρα τὴν εἰς ἄκρον νῆψιν τοῦ εὐαγγελιστοῦ··οὐ γὰρ ἁπλῶς ἀναδειχθῆναι τοὺς ἁγίους ἀποστόλους φησὶν, ὀνομαστὶ δὲ μᾶλλον ἐπενηνεγμένης αὐτοῖς καὶ τῆς τῶν προτέρων μνήμης, ἵνα μή τις ἑαυτὸν ἐγγράψαι τολμήσῃ τῷ χορῷ τῶν ἐξειλεγμένων ».
<cuius fons> =   Cyrilllus Alexandrinus , Fragmenta in Lc. ex catenis (Lc. 6, 17-19), ed. J. Reuss, Lukas-Kommentare aus der griechischen Kirche, Berlin, 1984, p. 256, n° 75.14-16. [MM2021] [MM2022]
X ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2022}
Numérotation du verset Lc. 6,14 
Simonem quem cognominavit Petrum et Andream fratrem eius.
marg.| {CLC6d3.8} BEDA. − Non modo primum eum cognominavit, sed longe prius ; cum ab Andrea adducto dicituraiTu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. Sed volens Lucas nomina apostolorum enumerare, cum necesse haberet Petrum dicere, breviter voluit innuere quod non hoc antea cognominaretur, sed ita Dominus cognominaverit.
ai Io. 1, 42.
marg.| {CLC6d3.9} EUSEBIUS. − Secunda autem combinatio est Iacobi et Ioannis.
Unde sequitur :
Iacobum et Ioannem
marg.| ambos scilicet filios Zebedei, qui etiam piscatores fuerunt. Post hos autem dicit :
Philippum et Bartholomeum.
marg.| Philippum dicit Ioannes fuisse de Bethsaida, concivem Andree et Petri. Ipse quoque Bartholomeus, vir simplex et expers scientie mundane et amaritudinis. Mattheus vero ex his qui prius census exigebant vocatus est, de quo subdit : Y aj ak
aj ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 6, 13-16 (Krikones §1005 : Eusebius) : Vat. gr. 1611, f. 94v11-15a  : «Εὐσεβίου. Διά δή τούτων τῶν ἀνδρῶν ἡ πολύθεος πλάνη μικρὸν ὕστερον ἀνετρέπετο, ἥ τε τοῦ Θεοῦ βασιλεία τοἴς πᾶσιν ἐκηρύπετο. Διὸ καὶ ἀναγκαίως ἐχρῆν ἡμᾶς μὴ δ’ ἐξ ὀνόματος ἀγνοῆσαι τίνες ἧσαν οὗτοι. Ἡ μὲν οὗν πρὡτη συζυγία Πέτρος καὶ Ἀνδρέας, οὓς ἔμπροσθεν ἐδηλώσαμεν ἁλιεῖς ὄντας δευτέρα δὲ Ἰάκωβος καὶ Ἰωάννης ἄμφω Ζεβεδαίου παῖδες καὶ οὗτοι ἀλιεῖς ἑξῆς δὲ τούτοις ἦν Φίλιππος καὶ Βαρθολομαῖος τίς ποτε δὲ ἦν καὶ οὗτος ὁ Φίλιππος, Ἰωάννης ὁ εὐαγγελιστής διδάσκει·φήσας εἶναι αὐτὸν ἀπὸ Βηθσαιδὰ ἐκ τῆς πόλεως Ανδρέου και Πέτρου καὶ Βαρθολομαῖος δὲ ἀπλοῦς τις ἀνὴρ καὶ τῆς τῶν πολλῶν συνέσεώς τε καὶ πικρίας εἰσῆκται ἀλλότριος καὶ Ματθαῖος δὲ τῶν περὶ τοὺς τελώνας πάλαι πρότερον ἠσχολημένων γέγονε». [ADL2020] [MM2020
<cuius fons> =   Eusebius Caesariensis, Theophania [CPG 3488], frag. 11, ed. Mai., PG 24, 656D .
<Non hab.> GCS 11.2 ; version syriaca V, 38, GCS 11.2, p. 246* (diff.).
ak ¶Nota Le mot combinatio (συζυγία) désigne tout binôme ou association. Thomas ne l’utilise ailleurs que dans les commentaires d’Aristote (Physique 1 fois et surtout Politique). [MM2020]
Y ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Lc. 6,15 
Mattheum et Thomam.
marg.| {CLC6d3.10} BEDA. − Mattheus compari suo Thome in ordine, humilitatis causa se supponit, cum a ceteris evangelistis prelatus sit.Z
Sequitur :
Z ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
Iacobum Alphei et Simonem qui vocatur Zelotes.
marg.| {CLC6d3.11} GLOSSA. − Quia scilicet fuit de Cana Galilee, qui interpretatur zelus, quod additur ad differentiam Simonis Petri.AA al
Sequitur :
al ¶Fons : Cf. Glossa ordinaria (Mt. 10, 2) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 38a marg.] ed. Gloss-e  : « Primus Simon qui dicitur Petrus et Andreas frater eius  : Primus scribitur Simon, cognomento Petrus ad differentiam alterius Simonis qui dicitur Cananeus, a Cana vico Galilee ubi Dominus aquas convertit in vinum . Voluit Dominus apostolorum principem prius alio nomine vocari, ut ex ipsa commutatione nominis sacramenti vivacitas commendaretur. Idem est latine Petrus et grece, quod Syrice Cephas nomen derivatum a petra, quod est Christus in quem credebat». Glossa ordinaria (Mt. 10, 4) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 38a marg.] ed. Gloss-e  : «Simon ad differentiam ‘Cananeus’ , a Cana vico quod interpretatur zelus ; unde et ‘Zelotes’ id est emulator».
<cuius fons>   Beda Venerabilis , In Lc., lib. 2, c. 6, CCSL 120, lin. 1393 : «Simon autem zelotes ipse est et simon cananeus de uico galileae cana ubi aquas dominus conuertit in uinum. Cana quippe zelus cananeus zelotes interpretatur. Iudam iacobi et iudam scarioth qui fuit proditor».
<Non hab.> Glossa ordinaria in loc. cit. (Gloss-e Cas574) [MM2020]
AA ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Lc. 6,16 
Iudam Iacobi et Iudam Scariothem qui fuit proditor.
marg.| {CLC6d3.12} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − [a] In nomine Iude Iacobi Lucas videtur discrepare a Mattheo qui eum Thaddeum appellat. Sed quis umquam prohibuit duobus vel tribus nominibus unum hominem vocari?
marg.| [2] Eligitur autem Iudas proditor, non per imprudentiam sed per providentiam. Susceperat quidem hominis fragilitatem, et ideo nec has partes recusavit infirmitatis humane. Voluit ab apostolo suo tradi, ut tu a socio proditus moderate feras, tuum errasse iudicium, periisse beneficium.am an
am ¶Fons : [1] Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 30, § 70, p. 175.2-7 : «In nominibus ergo discipulorum Lucas, qui eos alio nomine nominat, cum prius eliguntur in monte, a mattheo non discrepat nisi in nomine iudae iacobi quem mattheus thaddeum appellat, nonnulli autem codices habent lebdeum. quis autem umquam prohibuerit duobus uel tribus nominibus hominem unum uocari?».
an [2] <revera> Ambrosius, Super Lucam, lib. 5, § 45, CCSL 14, p. 151.484-491 : «Eligitur et Iudas, non per inprudentiam, sed per prouidentiam. quanta est ueritas, quam nec aduersarius minister infirmat! quanta moralitas domini, qui periclitari magis aput nos iudicium suum quam adfectum maluit! susceperat enim hominis fragilitatem et ideo nec has partes recusauit infirmitatis humanae. voluit deseri, uoluit prodi, uoluit ab apostolo suo tradi, ut tu a socio desertus, a socio proditus, moderate feras tuum errasse iudicium, perisse beneficium». [FG2013]*
marg.| {CLC6d3.13} BEDA. − Mystice autem mons in quo apostolos elegit, altitudinem designat iustitie, qua instituendi erant, et eam predicaturi sic et lex in monte data fuit.AB
AB ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC6d3.14} CYRILLUS. − Quod si libet27 interpretationem apostolicorum nominum scire, scito quia28 Petrus dicitur ‘dissolvens’ vel ‘agnoscens’, Andreas : ‘decora potentia’ vel ‘respondens’, Iacobus29* : ‘supplantator doloris’, Ioannes : ‘Domini gratia’, Mattheus : ‘donatus’, Philippus : ‘os magnum’ vel ‘orificium lampadis’, Bartholomeus : ‘filius aquas suspendentis’ ; Thomas : ‘abyssus’ vel ‘geminus’, Iacobus Alphei : ‘supplantator gressus vite’, Iudas : ‘confessio’ et Simon : ‘obedientia’.AC ao
ao (Krikones § 1009 : Cyrillus), PG 72, 588C-D
AC ¶Codd. : Li448 Ed1657 Ed1953 {MM2020} {MM2021}
27 libet] licet ? (l ;) Li448
28 quia] quod Li448 Ed1657
29 Iacobus] + autem Ed1657 Ed1953
Numérotation du verset Lc. 6,
distinctio 4 
marg.| {CLC6d4.1} CYRILLUS. − Celebrata ordinatione apostolorum, pluribus congregatis et de regione Iudeorum, nec non a maritima Tyri et Sidonis, qui erant idololatre, constituit eos totius orbis doctores, utpote qui evocarent iudeos a legis servitute cultores autem demonum ab errore gentili ad veritatis cognitionem.30
Unde dicitur :
30 (Krikones § 1009 : Cyrillus), PG 72, 588B
Numérotation du verset Lc. 6,17 
Et descendens de monte cum illis, stetit in loco campestri, et turba discipulorum eius, et multitudo copiosa plebis ab omni Iudea et Hierusalem et Maritima.
marg.| {CLC6d4.2} BEDA. − Non a proximo mari Galilee maritima dicit, quia hoc non miraculi loco poneretur ; sed a mari magno cognominatur, in quo etiam Tyrus et Sidon comprehendi poterant ; de quibus sequitur et Tyri et Sidonis ; que quia civitates gentium sunt, consulto nominatim ponuntur, ut quanta sit fama virtusque salvatoris intimetur, que exteras etiam ad sanitatem doctrinamque capessendam civitates accersierat.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 6,18 
Qui venerant ut audirent eum.
marg.| {CLC6d4.3} THEOPHYLACTUS. − Hoc est ad animarum medelam.
Et sanarentur a languoribus suis.
marg.| H oc est ad medelam eorum corporum.AD ap
ap ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 6, 18), PG 123, 722B4-C2. [CGC2015]
AD ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}
marg.| marg.|
marg.| {CLC6d4.4} CYRILLUS. 31 − Postquam autem sacerdos 32* publicavit apostolos, plurima et33 ardua fecit miracula ut qui convenerant Iudei et gentiles, scirent eos decoratos esse a Christo dignitate apostolatus, et quod ipse non erat sicut unus aliorum hominum, magis autem Deus, ut Verbum incarnatum.
Unde sequitur :
31 Cyrillus] Tytus Cbg133
32 sacerdos] sacros Ed1657 Ed1746 Ed1953
33 et] om. Ed1470
Numérotation du verset Lc. 6,19 
Et omnis turba querebat eum tangere quia virtus de illo exibat et sanabat omnes.
marg.| Neque enim alienam virtutem accipiebat Christus sed cum naturaliter esset Deus, propriam virtutem super infirmos emittens sanabat omnes. AE aq ar
aq ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 6, 17-19 (Krikones §1009 : Cyrillus) : Vat. gr. 1611, f. 94vb21.32-95r1  : « Κυρίλλου. Ἄθρει δή μοι τῆς χειροτονίας τὸν τρόπον. [...] Ἀναδείξας δὲ τοὺς ἁγίους ἀποστόλους, πλείστων ὄσων καὶ ἀξιαγάστων σημείων γέγονεν ἀποτελεστὴς, δαιμονίοις ἐπιπλήττων, ἀνιάτων ἀῤῥωστημάτων ἐλευθερῶν τοὺς προσιόντας αὐτῷ, καὶ θεοπρεπεστάτην ἀποφαίνων τὴν ἑαυτοῦ δύναμιν· ἵν’ εἰδεῖεν οἱ [ἐπ’ αὐτῷexpunct. Vg1611]συνδεδραμηκότες Ἰουδαῖοί τε καὶ οἱ ἐκ τῆς Ἑλλήνων χώρας, ὅτι τετίμηνται τῷ τῆς ἀποστολῆς ἀξιώματι παρὰ Χριστοῦ, καὶ οὐχ ἑνὸς ὄντος τῶν καθ’ ἡμᾶς ἀνθρώπου κοινοῦ, Θεοῦ δὲ μᾶλλον ὡς ἐνανθρωπήσαντος Λόγου, καὶ τὴν ἰδίαν σώζοντος δόξαν· «Δύναμις γὰρ παρ’ αὐτοῦ ἐξήρχετο, καὶ ἰᾶτο πάντας. Οὐ γὰρ ἰσχὺν ἐδανείζετο τὴν παρ’ ἑτέρου Χριστὸς, ἀλλ’ αὐτὸς ὢν φύσει Θεὸς, εἰ καὶ γέγονε σὰρξ, [f. 195r] τὴν ἐπὶ τοῖς κάμνουσιν ἐκπέμπων δύναμιν, ἰᾶτο πάντας ».
<cuius fons>   Cyrillus Alexandrinus , Scholia in Lucam ex catenis (Lc. 6, 17), PG 72, 588B (29-44)  : « Ἀναδείξας δὲ τοὺς ἁγίους ἀποστόλους, πλείστων ὄσων καὶ ἀξιαγάστων σημείων γέγονεν ἀποτελεστὴς, δαιμονίοις ἐπιπλήττων, ἀνιάτων ἀῤῥωστημάτων ἐλευθερῶν τοὺς προσιόντας αὐτῷ, καὶ θεοπρεπεστάτην ἀποφαίνων τὴν ἑαυτοῦ δύναμιν· ἵν’ εἰδεῖεν οἱ ἐπ’ αὐτῷσυνδεδραμηκότες Ἰουδαῖοί τε καὶ οἱ ἐκ τῆς Ἑλλήνων χώρας, ὅτι τετίμηνται τῷ τῆς ἀποστολῆς ἀξιώματι παρὰ Χριστοῦ, καὶ οὐχ ἑνὸς ὄντος τῶν καθ’ ἡμᾶς ἀνθρώπου κοινοῦ, Θεοῦ δὲ μᾶλλον ὡς ἐνανθρωπήσαντος Λόγου, καὶ τὴν ἰδίαν σώζοντος δόξαν·Δύναμις γὰρ παρ’ αὐτοῦ ἐξήρχετο, καὶ ἰᾶτο πάντας. (C f. 118)Οὐ γὰρ ἰσχὺν ἐδανείζετο τὴν παρ’ ἑτέρου Χριστὸς, ἀλλ’ αὐτὸς ὢν φύσει Θεὸς, εἰ καὶ γέγονε σὰρξ, τὴν ἐπὶ τοῖς κάμνουσιν ἐκπέμπων δύναμιν, ἰᾶτο πάντας ».
ar ¶Nota Il est possible que sacerdos soit une erreur de lecture de sacros qui est l’exacte traduction du grec de Cyrille. Mais rien ne permet de savoir s’il faut attribuer le lapsus à Thomas lui-même dictant la traduction qu’on lui a remise, ou à un copiste postérieur. Ce qui est sûr c’est que l’exemplar publié sous l’autorité de Thomas a fixé la leçon sacerdos que toute la tradition a conservée jusqu’à la correction de Nicolaï (Ed1657) adoptée par De Rubeis (Ed1745). [MM2021]
marg.| {CLC6d4.5} AMBROSIUS. − Adverte autem omnia diligenter, quomodo et cum apostolis ascendat, ac descendat ad turbas ; quomodo eum turba non sequitur ad excelsa ; denique ubi descendit, invenit infirmos in excelsis enim infirmi esse non possunt.as
as ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 5, § 46, CCSL 14, p. 151.492-497 : «Et descendit inquit cum illis et stetit in loco pede plano. Aduerte omnia diligenter, quomodo et cum apostolis ascendat et descendat ad turbas ; quomodo enim turba nisi in humili Christum uideret? Non sequitur ad excelsa, non ascendit ad sublimia. Denique ubi descendit, inuenit infirmos ; in excelsis enim infirmi esse non possunt». [FG2013]
marg.| {CLC6d4.6} BEDA. − Raro hoc quoque uspiam vel turbas dominum ad altiora sequi, vel quempiam debilem invenies in monte curari ; sed extincta febre libidinum, accensaque scientie luce, pedetentim quemquam ad culmen subire virtutum. Turba autem que dominum tangere potuit, spiritus illius virtute sanatur ut supra leprosus domino tangente mundatur. Tactus ergo salvatoris opus est salutis, quem tangere est fideliter in eum credere a quo tangi est eius munere sanari.
Numérotation du verset Lc. 6,
distinctio 5 
marg.| {CLC6d5.1} CYRILLUS. − Post apostolorum ordinationem ad evangelice vite novitatem, salvator suos discipulos rectificavit. AF
marg.| {CLC6d5.2} AMBROSIUS. − Divinitatis autem prompturus oracula, incipit esse sublimior ; etsi in humili stabat, tamen oculos elevavit.
Unde dicitur :
Numérotation du verset Lc. 6,20 
Et ipse elevatis oculis.
marg.| Quid est levare oculos nisi interius lumen aperire?AG at
at ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 5, § 47, CCSL 14, p. 151.504-512 : «  Videns autem turbas, ut legisti,   ascendit in montem. Et cum sedisset, ascenderunt ad eum discipuli eius. Evangelizaturus enim et benedictionum de thesauro diuinitatis promturus oracula incipit esse sublimior. Hic autem etsi in humili stabat, tamen oculos eleuauit. Sic enim etiam, cum Lazarum suscitaret, infremuit in spiritu, sic etiam caput leuauit, cum mulieri adulterae peccata donaret. Quid est enim leuare oculos nisi interius lumen aperire?». [FG2013]
AG ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC6d5.3} BEDA. − Et quamvis generaliter omnibus loquatur, specialius tamen oculos in discipulos levat. Sequitur enim in discipulos suos ut his qui verbum intenta cordis aure percipiunt, latius saporis intimi lumen aperiat.
marg.| {CLC6d5.4} AMBROSIUS. − Quatuor autem tantum beatitudines Lucas posuit, octo vero Mattheus ; sed in istis octo ille sunt quatuor, et in istis quatuor ille octo. Hic enim quatuor velut virtutes amplexus est cardinales ; ille in illis octo mysticum ordinem reseravit sicut enim spei nostre octava perfectio est, ita octava summa virtutum est. Primam autem beatitudinem paupertatis uterque evangelista posuit. Ordine enim prima est, et parens quedam virtutum quia qui contempserit secularia, ipse merebitur sempiterna nec potest quisquam meritum regni celestis adipisci qui a mundi cupiditate pressus emergendi non habet facultatem.au av
Unde sequitur :
au ¶Fons : [a] Ambrosius, Super Lucam, lib. 5, § 49-50, CCSL 14, p. 152.524-538 : «Quattuor tantum beatitudines sanctus Lucas dominicas posuit, octo uero sanctus Matthaeus. Sed in istis octo illae quattuor sunt et in his * quattuor illae octo. Hic enim quattuor uelut uirtutes amplexus est cardinales, ille in illis octo mysticum numerum reserauit. Pro octaua enim multi scribuntur psalmi, et mandatum accipis octo illis partem dare fortasse benedictionibus ; sicut enim spei nostrae octaua perfectio est, ita octaua summa uirtutum est. Sed prius quae sunt ampliora uideamus. Beati inquit pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Primam benedictionem hanc uterque evangelista posuit. Ordine enim prima est et parens quaedam generatio que uirtutum, quia qui contemserit saecularia ipse merebitur sempiterna ; nec potest quisquam meritum regni caelestis adipisci, qui mundi cupiditate possessus emergendi non habet facultatem».
av * his ] A (Milano, Ambrs. H 78) a (Milano, Ambros. C 127) m (Milano, Archivio Capitolare). [FG2013]*
Dicebat beati pauperes.
marg.| {CLC6d5.5} CYRILLUS. 34* − In evangelio quidem quod est secundum Mattheum, beatos fieri dixit pauperes spiritu, ut intelligamus esse pauperem spiritu, habentem intellectum modestum et quodammodo remissum. Unde dicit salvatoraw : « Discite a me quia mitis sum et humilis corde ». Hic autem beatos asserit pauperes, non addito spiritu, pauperes appellans divitias contemnentes. Decebat35 enim ut cum pronuntiaturi36* essent salutiferum evangelicum37* dogma, mentem non gererent cupidam sed promptum affectum haberent erga maiora. AH ax
aw Mt. 11, 29.
ax ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 6, 20 (Krikones §1017 : Cyrillus) : Vat. gr. 1611, f. 95va17-39 .
<cuius fons> =   Cyrillus Alexandrinus ,Scholia in Lucam ex catenis(Lc.6, 20), PG 72, 589B-C (5-37 )  : «Εἰς καινότηταμὲν οὖν ζωῆς εὐαγγελικῆς μετὰ τὴν χειροτονίαν καταῤῥυθμίζων τοὺς ἑαυτοῦ μαθητὰς ὁ Σωτὴρ, ταῦτά φησι. Περὶ ποίων δὲ ἄρα πτωχῶν ταῦτα ἔλεγεν, ἀναγκαῖον ἰδεῖν.ἘνμὲνγὰρτῷκατὰΜατθαῖον,μακαρίουςἔσεσθαίφησιτοὺςπτωχοὺςτῷπνεύματι, καὶ αὐτῶν εἶναι τὴν βασιλείαν τῶν οὐρανῶν·ἵνανοῶμενπτωχὸντῷπνεύματι,τὸνμετριόφρονακαὶσυνεσταλμένονὥσπερἔχοντανοῦν· ἀξιοζήλωτος δὲ ὁ τοιοῦτος καὶ Θεῷ γνώριμος. Καὶ γοῦν ἔφη δι’ ἑνὸς τῶν ἁγίων προφητῶν· « Ἐπὶ τίνα ἐπιβλέψω, ἀλλ’ ἢ ἐπὶ τὸν ταπεινὸν καὶ ἡσύχιον καὶ τρέμοντά μου τοὺς λόγους ;» Ἔφη δὲ καὶ ὁ προφήτης Δαβὶδ, ὅτι « Καρδίαν συντετριμμένην καὶ τεταπεινωμένην ὁ Θεὸς οὐκ ἐξουδενώσει.»ΝαὶμὲνκαὶαὐτὸςὁΣωτήρ· « Μάθετεἀπ’ἐμοῦ,φησὶν,ὅτιπρᾶόςεἰμικαὶτα-πεινὸςτῇκαρδίᾳ.»Ἐνδέγετοῖςπροκειμένοιςἡμῖνἀναγνώσμασι,μακαρίουςἔσεσθαίφησιτοὺςπτωχοὺς,οὐπροσκειμένουτοῦ,πνεύματι.Οὕτω δέ φασιν οἱ εὐαγγελισταὶ, οὐκ ἀλλήλοις ἐναντιούμενοι, ἀλλὰ μεριζόμενοι πολλάκις τὰ διηγήματα· καὶ ποτὲ μὲν διὰ τῶν αὐτῶν βαδίζουσι κεφαλαίων, ποτὲ δὲ τὸ τῷ ἑνὶ παραλειφθὲν, ἕτερος ταῖς ἰδίαις ἐντίθησι συγγραφαῖς· ἵνα μηδὲν τῶν ἀναγκαίων εἰς ὄνησιν λαθεῖν δυνηθῇ τοὺς πιστεύοντας εἰς Χριστόν. Ἔοικε τοίνυν πτωχοὺς ὀνομάζειν ἐν τούτοις, τοὺς φιλοκερδείας κρείττονας, καὶ τὸν τρόπον ἔχοντας ἀφιλάργυρον. Καὶ γοῦν ὁ σοφώτατος Παῦλος ἀρίστων ἡμῖν μαθημάτων εἰσηγητὴς ἀναδείκνυται, λέγων· «Ἀφιλάργυρος ὁ τρόπος, ἀρκούμενος τοῖς παροῦσι.» Προσετίθει δὲ τούτοις, ὡς «Ἔχοντες δὲ διατροφὰς καὶ σκεπάσματα, τούτοις ἀρκεσθησόμεθα.» Ἔδει γὰρ,ἔδειτὸσωτήριονκαὶεὐαγγελικὸνμέλλονταςαὐτοὺςδιαγγέλλεινκήρυγμα,ἀφιλόπλουτονἔχειντὸφρόνημα,καὶεὔσχολονἐπὶτὰκρείττωτὴνἐπιθυμίαν.Οὐ πάντων δὲ τῶν ἐν εὐπορίᾳ ὄντων ὁ λόγος καθάπτεται, μόνων δὲ ἐκείνων τῶν περὶ τὰ χρήματα τὸν πόθον κεκτημένων». [MM2020]
34 Cyrillus] Chrysostomus Ed1746 Ed1953
35 Decebat] Dicebant La88 Ed1657
36 pronuntiaturi] prenuntiaturi Ed1647 Ed1953
37 salutiferum evangelicum La88 Li448 ] salutiferum evangelii Mt366, salutiferi evangelii Ed1470 Ed1570 Ed1746 Ed1953
marg.| {CLC6d5.6}* BASILIUS. 38 − [b] Non autem omnis quem paupertas premit beatus est sed qui Christi preceptum mundanis pretulit39* opibus. [a] Plures enim pauperes sunt in substantia40, avarissimi vero41* secundum affectum, quos non salvat paupertas sed affectus damnat. [c] Nihil enim voluntariorum42* beatificabile est. Eo quod omnis virtus libero designatur arbitrio, beatus ergo pauper , quasi Christi discipulus43, « qui pro nobis paupertatem sustinuit”ay Nam ipse Dominus quodlibet opus implevit quod ad beatitudinem ducit, se prebens exemplar discentibus. AI az
ay 2Cor. 8, 9.
az ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 6, 20 (Krikones §1019 : Basilius in Ps.), Vat. gr. 1611, f. 95vb37-96r3  ; Paris, BnF, Coislin 201, f. 164v26-31  : «Βασιλείου Ψαλμῶν. ὥστε οὐκ ἀεὶ ἐπαινετὴ ἡ πτωχεία, ἀλλ’ ἡ ἐκ προαιρέσεως κατὰ τὸν εὐαγγελικὸν σκοπὸν κατορθουμένη. [a] Πολλοὶ γὰρ πτωχοὶ μὲν τῇ περιουσίᾳ , πλεονεκτικώτατοι δὲ τῇ προαιρέσει τυγχάνουσιν · οὓς οὐχ ἡ πτωχεία [ἔνδεια Basil.] δια σώζει , ἀλλ’ ἡ προαίρεσις κατακρίνει . [b] Οὐ τοίνυν ὁ ἐνδεὴς πάντως μακαριστὸς, ἀλλ’ ὁ κρείττονα ἡγησάμενος τῶν τοῦ κόσμου θησαυρῶν τὴν ἐντολὴν τοῦ Χριστοῦ . Τούτους καὶ ὁ Κύριος μακαρίζει λέγων· Μακάριοι οἱ πτωχοὶ τῷ πνεύματι· οὐχ οἱ πένητες κατὰ τὴν περιουσίαν, ἀλλ’ οἱ [+ τὴν Basil.] πτωχείαν ἐκ ψυχῆς προελόμενοι. [c] Οὐδὲν γὰρ τῶν ἀπροαιρέτων μακαριστόν. Διότι πᾶσα ἀρετὴ, μάλιστα δὲ αὕτη πρὸ πάντων, τῷ ἑκουσίῳ χαρακτηρίζεται . // μακάριος ὁ μαθητὴς Χριστοῦ τοῦ δι’ἡμᾶς πτωχεύσαντος // Σχεδὸν γὰρ παντὸς ἔργου [τοῦ Basil.] προάγοντος εἰς [ἐπὶ τὸν Basil.] μακαρισμὸν αὐτὸς ἦρξεν ὁ Κύριος, παράδειγμα τοῖς μανθάνουσιν ἑαυτὸν προτιθείς».
<cuius fons>   Basilius Caesariensis, Homiliae super Psalmos, Ps. 33 § 5 (Ps. 33, 7) [CPG 2836], PG 29, 361A-C (10-33) . [ADL2020] [MM2020]
¶Nota La leçon involuntariorum est propre à la tradition imprimée. La leçon voluntariorum est attestée par la tradition manuscrite, à l’exception d’un seul manuscrit (Ut294), tardif et peut-être été copié à partir d’une édition incunable. Encore un correcteur contemporain (même encre) y a-t-il restitué la leçon voluntarium en cancellant le préfixe in-. Tout semble donc se passer comme si le scholion source et le texte de Basile lisaient προαιρέτων au lieu de ἀπροαιρέτων, attesté par les manuscrits grecs ; ἀπροαίρετος renvoie sans ambiguïté à une impulsion spontanée, instinctive et non délibrée ; ce n’est donc pas exacte. Une erreur de l’antigraphe latin est possible, mais elle n’a pas choqué les correcteurs de la Catena avant la fin du 15e siècle. Les lecteurs de la Catena ont donc longtemps compris la proposition nihil voluntariorum à la lumière de la doctrine thomasienne de l’acte méritoire et comme la suite des phrases qui précèdent : Le choix volontaire de la pauvreté ne suffit pas à la rendre vertueuse. Encore faut-il vouloir être pauvre pour de bonnes raisons. La volonté de la fin particulière ne suffit pas à justifier le caractère vertueux de l’acte qui y tend si elle est isolée du libre arbitre qui ordonne l’agir à l’obtention de la fin ultime. Seule la volonté délibérée de se conformer au Christ, cause exemplaire de l’agir qui conduit à la Béatitude, rend vertueux le choix de la pauvreté. Par conséquent, ce n’est pas le choix de la pauvreté pour elle-même qui conduit à la béatitude puisque la vertu est caractérisée par l’usage du libre arbitre ; celui-ci ne s’exerce de manière à mériter la béatitude que dans la mesure où la volonté, éclairée par la connaissance du bien véritable, choisit délibérément la fin ultime en conformant au Christ, cause exemplaire de l’agir chrétien, unique chemin vers la Béatitude. Il faut donc écarter toute interprétation qui ferait de l’expression discutée une lecture formelle, isolée de son contexte, selon laquelle aucun acte volontaire ne pourrait être 4déclaré digne de la béatitude. Après les querelles sur la pauvreté mendiante des 13e et 14e siècle au sein desquelles il faut sans doute inscrire la leçon thomasienne et sa réception primitive, cette proposition était devenue intenable et périlleuse au regard des âpres disputes opposant les moralistes de la fin du Moyen Âge et de la période moderne. On ne pouvait prendre le risque de voir une phrase de l’Ange de l’Ecole, tirée de son contexte, affirmer qu’aucun choix volontaire ne peut être susceptible de conduire à la béatitude. Les éditions imprimées n’ont pu qu’intervenir sans forcément avoir eu recours au texte des sources grecques. La leçon involuntarium, entérinée par De Rubeis (Ed1746), doit être écartée pour des raisons linguistiques : Thomas fait toujours suivre nihil d’un complément au génitif. Les manuscrits n’ont jamais adopté la forme du neutre singulier qui trahit la préoccupation doctrinale des éditeurs tardifs. [MM2020]
38 Basilius] Ambrosius Urb28
39 pretulit] pretulerit Ut294 Ed1470 Ed1475C Ed1570 Ed1571 Ed1657 Ed1746 Ed1861 Ed1876 Ed1891 Ed1953
40 substantia] substantiis Ed1657
41 vero] tamen Ut294 Ed1470 Ed1475C Ed1570 Ed1571 Ed1657 Ed1746 Ed1861 Ed1876 Ed1891 Ed1953
42 voluntariorum Cbg133 Clv160.7 Fi263 Fi309 Ka12 La88 Li448 Mt366 P638 Urb28 Ut294 Ut294²] involuntariorum Ut294* Ed1470 Ed1475C Ed1570 Ed1571 Ed1657, involuntarium Ed1746 Ed1861 Ed1876 Ed1891 Ed1953
43 discipulus] discipulos Ed1861 Ed1876
marg.| {CLC6d5.7} EUSEBIUS. − Sed cum celeste regnum in multis gradibus bonorum consideretur, primus gradus scandentium est eorum qui divino intuitu colunt paupertatem44. Tales autem fecit eos qui primo facti sunt eius discipuli ob hoc in eorum persona dicit :
44 colunt paupertatem colentes] pauperienn tales cacogr. La88
quia vestrum est regnum Dei
marg.| quasi demonstrative hoc proferens ad presentes, ad quos etiam oculos elevavit.AJ ba
ba ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 6, 20 (Krikones §1021 : Eusebius) : Vat. gr. 1611, f. 96r11-19  : «Πλὴν τῆς τῶν οὐρανῶν βασιλείας ἐν πολλοῖς ἀγαθῶν τάγμασι ἐπινοουμένης δ’ ἂν κατὰ τὸ πολλαὶ μοναὶ παρὰ τῷ Πατρὶ· τὸ πρῶτον ὡς ἂν εἶποι τις ἀξίωμα καὶ ὁ πρῶτος ἀνιόντων τῶν βαθμὸς ὁ τῶν διὰ θεὸν πτωχευόντων τύγχάνει. Εἶεν [+ δ’ ἂν PG24 ] οὗτοι οἱ πάντων τῶν τοῦ παρόντος βίου τιμίων κατολιγωρήσαντες, οἱ πτωχεύοντες τῇ μετριοφροσύνῃ, οἱ καὶ εἰς ἄκρον ἐλάσαντες ἀκτημοσύνης διὰ τὴν κατὰ Θεὸν φιλοσοφίαν, τοῦ σωτηρίου μακαρισμοῦ τεύξονται . Τοιούτους δὲ αὐτοὺς τοὺς πρώτους αὐτῷ μαθητεύοντας ἀπειργάσατο· διὸ καὶ εἰς αὐτῶν πρόσωπον κατὰ θάτερον τῶν εὐαγγελιστῶν ἡρμόττετο λέγων · Μακάριοι οἱ πτωχοὶ , ὅτι ὑμετέρα ἐστὶν ἡ βασιλεία τοῦ Θεοῦ· τὸ γὰρ ὑμετέρα δεικτικῶς πρὸς παρόντας ἐλέγετο. Εἰς αὐτοὺς δὲ καὶ τοὺς ὀφθαλμοὺς ἐπῆρε , καὶ πρὸ τοῦ λόγου τῷ ἱλαρῷ βλέμματι πρὸς τὴν ἀκρόασιν αὐτοὺς ἐφελκόμενος ».
<cuius fons> =   Eusebius Caesariensis , Commentaria in Lucam (Lc. 6, 20) ex catenis [CPG 3469.11], PG 24, 533C (32-46 ). [ADL2020] [MM2020] .
AJ ¶Codd. : La88 Li448 Ed1657 Ed1953 {MM2019} {MM2020}
marg.| {CLC6d5.8} CYRILLUS. 45* − [b] Postquam igitur mandavit paupertatem colere, ea que consequuntur inopiam coronat honoribus. [a] Contingit autem paupertatem colentes, necessariorum incurrere defectum et vix acquirere victum. Idcirco non sinit discipulos pusillanimes super hoc fieri, dicens46 :
45 Cyrillus] Chrysostomus Ed1570 Ed1746 Ed1953
46 dicens] dicent Li448
Numérotation du verset Lc. 6,21 
Beati qui nunc esuritis.AK bb
bb ¶FonsG : [a] <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 6, 20(Krikones §1027 : Cyrillus) : Vat. gr. 1611,f. 97v3-4 ).
<cuius fons> =   Cyrillus Alexandrinus ,Scholia in Lucam ex catenis(Lc.6, 20), PG 72, 589.54 -592.4 : «Ἐπειδὴ δὲ χρὴ ταῖς ἀρτίως ἡμῖν εἰρημέναις ἐκδόσεσιν ἑπομένην ἀποφῆναι καὶ τὴν ἐν τούτοις διάνοιαν, πάλιν ἐκεῖνό φαμεν· ἐμακάρισεν ὁ Σωτὴρτοὺςτὴνἐθελούσιονἀγαπῶνταςπτωχείαν, ὑπέρ γε τοῦ καλῶς καὶ ἀπερισπάστως τὸν ἀποστολικὸν διανῦσαι δρόμον [...] Τῷ γὰρ (592) μὴ ἔχειν χρυσίον ἢ ἀργύριον ἐν ταῖς ζώναις, ἢ δύο χιτῶνας,ἕπεταιπάντωςπλείστηςὅσηςαὐτοὺςἀνασχέσθαισκληραγωγίας,καὶμόλιςαὐτοὺςεὐπορῆσαιτροφῆς».
[b] <revera>   Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 6, 21(Krikones §1030 : Cyrillus) : Vat. gr. 1611,f. 98v9 ).
<cuius fons> =   Cyrillus Alexandrinus ,Scholia in Lucam ex catenis(Lc.6, 20), PG 72, 592B (20-22 ) : «Τοὺς δέ γε τὸ τρυφᾷν καὶ ἀνίεσθαι σαρκικῶν παραιτουμένους, καὶ μονονουχὶ κλαίοντας διὰ τοῦ μισεῖν τὰ ἐν κόσμῳ, μακαρίους εἶναί φησιν ὁ Σωτήρ·οὐκοῦνπτωχεῦσαικελεύσας,καὶτὰἑπόμενατῇπτωχείᾳτιμαῖςστεφανοῖταῦτα δέ ἐστι, τῶν εἰς τρυφὰς ἐπιτηδείων ἡ σπάνις, καὶ τὸ κατηφὲς διὰ τὴν θλῖψιν».
marg.| {CLC6d5.9} BEDA. 47 − Id est beati qui castigatis corpus vestrum et servituti subicitis, qui in fame et siti verbo operam datis quia celestium tunc gaudiorum habebitis ubertate perfrui48. AL bc
bc ¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 2, c. 6, CCSL 120, lin. 1504 sqq. : «Potest et simpliciter accipi, beati qui nunc esuritis, qui castigatis corpus uestrum et seruituti subicitis qui in fame et siti uerbo operam datis quia caelestium tunc gaudiorum habetis ubertate perfrui». [MM2020]
47 Beda] om. Ed1470 , Cyrillus Ed1569
48 perfrui] frui Li448
marg.| {CLC6d5.10} GREGORIUS NYSSENUS. − Altius autem, sicut secundum sensibilem escam diversificatur participantium appetitus ad comestibilium species, sic et in cibo anime, ab his quidem opinabile, ab his autem appetitur quod naturaliter est bonum. Unde hic, secundum Mattheum, beatificantur qui iustitiam, loco cibi et potus, reputant. Non, inquam, particularem, sed universalem virtutem quam qui esurit beatificandum dicit.AM bd be
bd <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 6, 21 (Krikones § # Gregorius Nyssenus) : Vat. gr. 1611, f. # #  : «Γρηγορίου Νύσσης».
<cuius fons>   Gregorius Nyssenus , Orationes octo de beatitudinibus [CPG 3161], 4, PG 46
<Non hab.> Némésius d’Emèse, De natura hominis, selon E.   Dobler , Falsche Väterzitate bei Thomas von Aquin, Fribourg (CH), 2001, p. 136. [MM2019]
be[MM2019] [MM2020]
AM ¶Codd. : Li448 Ed1657 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC6d5.11} BEDA. − Apertissime nos instruens numquam nos satis iustos estimare debere, sed quotidianum iustitie semper amare profectum49*. Cuius perfectam saturitatem non in hoc seculo, sed in futuro posse pervenire 50* psalmista ostendit dicensbf : « Satiabor cum manifestabitur gloria tua ».AN bg
Unde sequitur :
bf Ps. 16, 15.
bg ¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 2, c. 6, CCSL 120, lin. 1497 sqq. : «Quid esurire beati quid sitire debeant matheus exponit uidelicet iustitiam apertissime nos instituens numquam nos satis iustos aestimare debere sed cotidianum iustitiae semper amare immo ardere profectum. Cuius perfectam saturitatem non in hoc saeculo sed in futuro posse prouenire supernorum desiderio psalmista flagrans ostendit qui ait : ego autem cum iustitia apparebo in conspectu tuo satiabor dum manifestabitur gloria tua». [MM2020]
AN ¶Codd. : Li448 Ed1657 Ed1953 {MM2020}
49 profectum] + ad Ed1953
50 posse pervenire] possumus ut Ed1953
Quia saturabimini.
marg.| {CLC6d5.12} GREGORIUS NYSSENUS. − Avidis51 enim iustitie, desideratorum copiam spondet. Nihil enim eorum que secundum voluptatem in vita queruntur satiat inquirentes ; solum autem virtutis studium subsequitur premium quod indeficiens gaudium inserit anime.AO bh
bh <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. #, # (Krikones § # Gregorius Nyssenus) : Vat. gr. 1611, f. # #  : «Γρηγορίου Νύσσης».
<cuius fons>   Gregorius Nyssenus , Orationes octo de beatitudinibus [CPG 3161.4], 4, PG 46
<Non hab.> Némésius d’Emèse, De natura hominis, selon E.   Dobler , Falsche Väterzitate bei Thomas von Aquin, Fribourg (CH), 2001, p. 136. [MM2019] [MM2020]
51 Avidis] Audis cacogr. Ka12 Li448
marg.| {CLC6d5.13} CYRILLUS. − Consequitur autem inopiam non solum defectus rerum ad delectationes facientium, sed etiam depressus vultus propter mestitiam.
Unde sequitur :
Beati qui nunc fletis.
marg.| Beatificat flentes, non eos qui simpliciter ab oculis lacrimas emittunt. Commune enim est hoc tam fidelibus quam infidelibus, si quid tristium accidat. Magis autem illos beatos asserit qui levem vitam et implicitam carnalibus voluptatibus deditam52 vitant, refutantes delicias, et pene lacrimantes propter odium mundanorum. AP
AP ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
52 deditam] om. Li448
marg.| {CLC6d5.14} CHRYSOSTOMUS. Hom.18 ad populum Antioch. − Magnum quid vero secundum Deum tristitia est, impetrat enim53* penitentiam in salutem ; unde Paulus, cum non haberet suos defectus flere, pro alienis lugebat. Talis luctus est alacritatis materia.
Unde sequitur :
53 impetrat enim] et impetrat Ed1953
Quia ridebitis.
marg.| Etenim si54 nihil prosumus55 his pro quibus flemus, tamen proficimus nobismetipsis56 nam qui sic aliena deflet, multo magis non preteribit inflebiliter sua delicta. Magis autem nec facile labetur in scelus. Non dissolvamur in hac brevi vita, ne suspiremus57 in infinita. Non queramus delicias, a quibus manat luctus et dolor nimius ; sed tristemur tristitia, que germinat veniam. Est etiam Dominum sepius reperire lugentem, ridentem nequaquam. AQ
AQ ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
54 Etenim si] Etsi enim Li448
55 prosumus] prosimus Li448
56 nobismetipsis] nobis ipsis Li448² (met expunc. : nobis met ipsis)
57 suspiremus] suscipiremus Li448
marg.| { CLC6d5.15} BASILIUS. − [b] Promittit autem flentibus [a] risum, non quidem emissum per mandibulas sonum, sed meram et impermixtam cuilibet tristitie alacritatem. AR bi
bi FonsG : [a] <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 6:22-23 (Krikones § 1047 : Basilius) = Vat. gr. 1611, f. 99r7  : «Βασιλείου. Γέλωτα δὲ λέγει οὐ τὸν διὰ τῶν παρειῶν ἐκπίπτοντα ψόφον, ἀλλὰ τὴν ἄκρατον καὶ ἀμιγῆ παντὸς σκυθρωποῦ ἱλαρότητα [...]».
<cuius fons> =   Basilius Caesariensis, Homilia de gratiarum actione (PG 31, 228A4 -7) : « Γέλωτα δὲ λέγει οὐ τὸν διὰ τῶν παρειῶν ἐκπίπτοντα ψόφον ἐν τῷ αἵματος ἀναβρασμῷ, ἀλλὰ τὴν ἄκρατον καὶ ἀμιγῆ παντὸς σκυθρωποῦ ἱλαρότητα ».
[b] <revera>
  Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 6:21 (Krikones § 1031 : Basilius De eucharistia) = Vat. gr. 1611, f. 98v10 -a13 : «Βασιλείου. Περὶ εὐχαριστίας. Οὐκ ἐκ τῶν αὐτῶν μέντοι ἀρχῶν δάκρυόν τε καὶ χαρὰ τὴν γένεσιν ἔχουσι. Τὸ μὲν γάρ, οἷον ἐκ πληγῆς τινος, τῆς προσβολῆς τοῦ ἀβουλήτου τὴν ψυχὴν τύπτοντος καὶ συστέλλοντος, καὶ θλιβομένου [καταθλιβομένου PG 31] τοῦ περικαρδίου πνεύματος, ἀποτίκτεσθαι πέφυκεν··ἡ δὲ χαρὰ οἷον σκίρτημά τί ἐστι τῆς ψυχῆς ἐπαγαλλομένης τοῖς κατὰ γνώμην. Ὅθεν καὶ τὰ περὶ τὸ σῶμα συμπτώματα διενήνοχε. Τοῖς μὲν γὰρ λυπουμένοις ὕπωχρος καὶ πελιδνὸς καὶ κατεψυγμένος ὁ ὄγκος··τοῖς δὲ φαιδρυνομένοις ἐξανθοῦσα καὶ ὑπέρυθρος ἡ τοῦ σώματος ἕξις, μονονουχὶ πηδώσης τῆς ψυχῆς, καὶ προσωθουμένης ὑφ´ ἡδονῆς εἰς τὸ ἔξω».
<cuius fons> =   Basilius Caesariensis, Homilia de gratiarum actione (PG 31, 225B13 ). [source de la sentence identifiée et établie par VS2024] [révision et édition MM2024]
AR ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC6d5.16} BEDA. − Qui ergo propter divitias hereditatis Christi, propter panem vite eterne, propter spem celestium gaudiorum, fletus, esuriem, paupertatemque pati desiderat, beatus est ; multo autem beatior qui has virtutes inter adversa servare non trepidat.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 6,22 
Beati eritis cum vos oderint homines.
marg.| Licet enim homines odiant corde nefando dilectum cor Christo ledere nequeunt.
Sequitur :
Et cum separaverint vos.
marg.| Separent, et a synagoga expellant Christus invenit et confirmat.
Sequitur :
Et exprobraverint.
marg.| Exprobrent nomen crucifixi ipse commortuos sibi conresuscitat, et consedere facit in celestibus.
Sequitur :
Et eiecerint nomen vestrum tamquam malum.
marg.| Ubi nomen Christianorum significat, quod a gentilibus Iudeisque sepissime quantum ad ipsos memorie abrasum, et ab hominibus est abiectum, nulla existente causa odii, nisi propter filium hominis ; qui scilicet credentes nomen Christi, suum cognomen facere voluerunt. Docet ergo eos ab hominibus insectandos, sed ultra homines esse beandos.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 6,23 
Gaudete in illa die et exultate. Ecce enim merces vestra multa est in celo.
marg.| {CLC6d5.17} CHRYSOSTOMUS. − Multum et paucum mensuratur dignitate proferentis. Queramus igitur quis multam promisit mercedem si quidem propheta vel apostolus, velut homo paucum esse multum existimavit ; nunc autem dominus, qui possidet perennes thesauros, et opes que quemlibet intellectum transcendunt, multam pollicitus est mercedem.
marg.| {CLC6d5.18} BASILIUS. − Rursus, magnum aliquando absolutam habet intentionem ; sicut magnum est celum, et magna est terra ; aliquando vero ad aliud58* habet relationem ut magnus equus et bos in comparatione similium. Sic arbitror multam fore mercedem repositam patientibus opprobria propter Christum, non tamquam comparatam ad ea que penes nos sunt, sed in se multam existentem59* tamquam a Deo donatam.AS
AS ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2024}
58 aliud Li448 ] ad Mt366, aliquid Ed1953
59 existentem] + et Ed1953
marg.| {CLC6d5.19} DAMASCENUS. − Illa etiam que mensurari vel numerari possunt, terminate60* ingeruntur. Quod autem ex quadam excellentia omnem transcendit mensuram et numerum, indeterminate dicitur magnum et multum, puta quando dicimus multam esse Dei misericordiam.AT bj
bj ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 6, 22-23 (Krikones §1041 : Damascenus) : Vat. gr. 1611, f. 99v5-7  : «Τοῦ Δαμασκηνοῦ. Τὰ μὲν οὖν μετρεῖσθαι ἢ ἀριθμεῖσθαι ὡρισμένως εἰσάγονται . Τὸ δὲ ὑπεροχῇ τινι ὑπερβάλλον πᾶν μέτρον καὶ πάντα ἀριθμόν, ἀορίστως μέγα λέγεται καὶ πολὺ, ὡς λέγομεν ‘Πολλὴ τὴν εὐσπλαγχνία τοῦ Θεοῦ’, μέγα τὸ μυστήριον τῆς τοῦ Θεοῦ λόγου οἰκονομίας». [ADL2020] [MM2020]
<cuius fons>   Iohannes Damascenus , Dialectica sive Capita philosophica (recensio fusior), § 50.64-66, ed. B. Kotter, Die Schriften des Johannes von Damaskos, t. 1, Patristische Texte und Studien 7, Berlin, 1969, p. 114 : «"Ετι του ποσού τό μέν έστιν ώρισμένον, τό δέ αόριστον. Ὠρισμένον μέν ούν έστι τό δυνάμενον μετρεῖσθαι ή άριθμεῖσθαι, τό δέ άόριστον τό υπεροχή τινι ύπερβάλλον παν μέτρον και πάντα αριθμόν˙ καί λέγεται μέγα καί πολύ άορίστως, ώς λέγομεν Πολλή ή εύσπλαγχνία του Θεου, μέγα τό μυστήριον της του θεου λόγου οικονομίας».
<Potius quam> Cf.   Ioannes Damascenus , Dialectica, c. 33 § 2 Burgundionis versio, ed. O. A. Colligan, 1953, p. 30.10-22 : «Sciendum est autem quoniam quantitas quidem est ipsa mensura et numerus qui mensurat et numerat ; quanta autem quae numero et mensurae subiecta sunt, id est mensurata et numerata. Quantorum haec quidem sunt discreta, haec autem continua. Continuum quidem igitur est, cum unum est quod mensuratur : quemadmodum unum lignum invenitur bicubitum, tricubitum […]. Et unum existens mensuratur et propter hoc dicitur continuum. Discreta autem sunt quae ab invicem separata sunt : ut in decem lapidibus et decem palmis. Haec enim separata sunt ab invicem. Haec igitur numerari dicuntur, si non propter parvitatem et multitudinem mensurentur modio vel aliquo tali, quemadmodum frumentum vel aliquid tale». [MM2015]*
¶Nota Thomas semble ignorer la traduction de Burgundio. [MM2020]
AT ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {MM2020}
60 determinate] terminate Li448
marg.| {CLC6d5.20} EUSEBIUS. − Deinde, muniens discipulos ad pugnam adversariorum quam passuri erant per totum orbem predicantes, subdit :
Secundum hec enim faciebant prophetis patres eorum. AU bk
bk ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 6, 22-23 (Krikones §1046 : Eusebius) : Vat. gr. 1611, f. 100r14-16  : «Καὶ ταῦτ' ἔλεγεν ὁπλίζων καὶ περιφράττων τοὺς μαθητὰς εἰς τὸν κατὰ τῶν ἐναντίων πόλεμον, ὃν ἔμελλον ἐπαναντλεῖσθαι κηρύττοντες παντὶ τῷ κόσμῳ, καὶ μαρτυρόμενοι τὴν ἑνὸς τοῦ ἐπὶ πάντων Θεοῦ βασιλείαν».
<cuius fons> =   Eusebius Caesariensis , Commentaria in Lucam (Lc. 6, 23) ex catenis [CPG 3469.11], PG 24, 537A (6-10) .
<Paral.>CLC6d5.23 [ADL2020] [MM2020]
marg.| {CLC6d5.21} AMBROSIUS. − Quia prophetas61 Iudei usque ad mortem corporis persecuti sunt.AV bl
bl ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 5, § 67, CCSL 14, p. 157.705-706 : «Denique ut scias consummationem esse fortitudinis passionem, secundum haec inquit faciebant prophetis patres eorum, quia prophetas Iudaei usque ad mortem corporis persecuti sunt». [FG2014]*
61 prophetas] + ut Ed1571
marg.| {CLC6d5.22} BEDA. − Quia vera dicentes solent persecutionem pati ; nec tamen ideo prophete antiqui timore persecutionis a veritatis predicatione defecerunt.AW
marg.| {CLC6d5.23} EUSEBIUS. − Hoc autem dicebat muniens discipulos ad pugnam adversariorum predicantes per totum orbem. AX bm bn
bm ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 6, 22-23 (Krikones §1046 : Eusebius) : Vat. gr. 1611, f. 100r14-16  : «Καὶ ταῦτ' ἔλεγεν ὁπλίζων καὶ περιφράττων τοὺς μαθητὰς εἰς τὸν κατὰ τῶν ἐναντίων πόλεμον, ὃν ἔμελλον ἐπαναντλεῖσθαι κηρύττοντες παντὶ τῷ κόσμῳ, καὶ μαρτυρόμενοι τὴν ἑνὸς τοῦ ἐπὶ πάντων Θεοῦ βασιλείαν». [ADL2020] [MM2020]
<cuius fons> =   Eusebius Caesariensis , Commentaria in Lucam (Lc. 6, 23) ex catenis [CPG 3469.11], PG 24, 537A (6-10) .
<Paral.>CLC6d5.20.
bn ¶Nota Cette sentence a été écartée du texte de la Catena sous l’influence de Nicolaï qui la considérait à tort comme une répétition inutile («nugatorie repetitur») de CLC6d5.20. Chacune des deux sentences est en réalité une tentative différente de restitution du même scholion. Fidèlement transmise par la tradition médiévale et moderne, elle atteste que le travail préparatoire de la Catena a probablement comporté plusieurs essais de traduction et que l’assemblage des sentences a fait l’objet de repentirs. [MM2020]
marg.| {CLC6d5.24} AMBROSIUS. − [b] In hoc ergo quod dicit beati pauperes , habes temperantiam, que a peccato abstinet, seculum calcat, illecebrosa non querit.   Beati qui esuritis habes iustitiam [c] qui enim esurienti compatitur, compatiendo largitur, largiendo fit iustus, quia iustitia eius manet in eternum. [d]   Beati qui nunc fletis  ; habes prudentiam, cuius est flere quotidiana, et ea que eterna sunt querere. [e]   Beati eritis cum vos oderint homines habes fortitudinem ; sed eam que non odium meretur ex crimine, sed persecutionem patiatur ex fide. Sic enim ad passionis pervenitur coronam, si gratiam hominum negligas, divinam sequaris. [f] Ergo temperantia cordis habet munditiam, iustitia misericordiam, pacem prudentia, mansuetudinem fortitudo. [a] Connexe sibi sunt et concatenate virtutes, ut qui unam habet, plures habere videatur et sanctis una competit virtus ; sed eius que fuerit uberior, uberius est premium. Quanta hospitalitas in Abraham, quanta humilitas ! Sed quia fide prestitit, fidei pre ceteris meruit principatum. Ergo unicuique plura premia, quia plurima incentiva virtutum ; sed quod in aliquo merito copiosius, hoc etiam in premio redundantius.bo
bo ¶Fons : [a] Ambrosius, Super Lucam, lib. 5, § 63-68, CCSL 14, p. 157.677-158.711686 : «Conexae igitur sibi sunt con Catena tae que uirtutes, ut qui unam habet plures habere uideatur, et sanctis una conpetit uirtus, sed eius quae fuerit uberior uberius est praemium. Quanta hospitalitas in Abraham, quanta humilitas, quanta sanctitas, ut fratris filium ab hoste seruaret, et quanta abstinentia, ut nihil de praeda quaereret ! Sed quia fide praestitit, fidei prae ceteris meruit principatum. Ergo unicuique plura praemia, quia plura incentiua uirtutum, sed quod in aliquo merito copiosius hoc etiam in praemio redundantius [b] Beati   ergo pauperes spiritu. habes temperantiam, quae a peccato abstinet, saeculum calcat, inlecebrosa non quaerit. Beati qui   esuriunt   et sitiunt  ; [c] qui enim esurit esurienti conpatitur, conpatiendo largitur, largiendo fit iustus, quia iustitia eius manet in aeternum. Unde in Matthaeo sitim et famem intellegimus spiritalem, qua cibus iustitiae desideratur aut potus, quia uirtus quasi materia quaedam uirtutum est, ut iustus aequalem se inferioribus praestet, dolum excludat, ueritatem requirat. [d] Beati qui nunc fletis   , quia ridebitis . Habes prudentiam, cuius est flere occidua et ea quae aeterna sunt quaerere, lugere saecularia quae se ipsa conpugnent, deum pacis inquirere qui stulta mundi elegit, ut confundat sapientes, et qui ea quae non sunt destruat, ut quae sunt possit adipisci. [e] Beati eritis, cum vos oderint homines. Habes fortitudinem, sed eam quae non odium mereatur ex crimine, sed persecutionem patiatur ex fide ; sic enim ad passionis peruenitur coronam, si gratiam hominum neglegas, diuinam sequaris Denique ut scias consummationem esse fortitudinis passionem, secundum haec inquit faciebant prophetis patres eorum, quia prophetas Iudaei usque ad mortem corporis persecuti sunt. Est etiam fortitudinis iram uincere indignationem que cohibere, ac per hoc fortitudo animum iuxta corpus que confirmat nec perturbari sinit timore aliquo uel dolore, quibus uelut prauis interpretibus plerumque percellimur. [f] Ergo temperantia cordis habet animi que munditiam, iustitia misericordiam, pacem prudentia, mansuetudinem fortitudo». [FG2013]*
Numérotation du verset Lc. 6,
distinctio 6 
marg.| {CLC6d6.1} CYRILLUS. − Predicto quod paupertas propter Deum causa sit cuiuslibet boni et quod esurire et62 flere non vacabit63 mercede sanctorum, transfert sermonem ad opposita64* et innuit ipsa65 damnationis et supplicii fore materiam. AY bp
Unde dicitur :
bp ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 6, 24 (Krikones §1053 : Cyrillus) : Vat. gr. 1611, f. 100v5-6  : «ΠροαναφωνήσαςαἰτίανπαντὸςἀγαθοῦτὴνδιὰΘεὸνπτωχείαν,καὶτὸπεινῇνκαὶκλαίεινοὐκἄμισθονἔσεσθαιτοῖςἁγίοιςεἰπὼν,μεθίστησιτὸνλόγονἐπὶτὰἐναντίωςἔχοντατούτων,καὶδιαδείκνυσιναὐτὰκολάσεωςὄντακαὶδίκηςἐμποιητικὰ, ἵνα τῇ μὲν τῶν στεφάνων ἐπιθυμίᾳ, καὶ τῇ τοῦ μακαρισμοῦ ἐφέσει, σαγηνεύωνται πρὸς τοὺς πόνους, καὶ τὴν διὰ Θεὸν αἱρεῖσθαι πτωχείαν πεί θωνται· τῷ δὲ φόβῳ τῆς ἐπηρτημένης κολάσεως, φεύγωσι τὸ πλουτεῖν, καὶ τὸ ἐν τρυφαῖς εἶναι καὶ γέλωτι, τουτέστιν ἐν τέρψεσι κοσμικαῖς».
<cuius fons> =   Cyrillus Alexandrinus , Scholia in Lucam ex catenis (Lc. 6, 24), PG 72, 593A (8-13) . [MM2020]
AY ¶Codd. : La88 (37va) Li448 (54vb) Mt366 (166rb) Ed1570 Ed1953 {MM2020}
62 et] om. La88 Mt366
63 vacabit] vacabat Ed1569
64 opposita] apposita Ed1953
65 ipsa] om. Li448 , ipse Ed1569
Numérotation du verset Lc. 6,24 
Verumtamen ve vobis divitibus qui habetis consolationem vestram.
marg.| {CLC6d6.2} CHRYSOSTOMUS. 66 − Hec enim dictio ve semper in Scripturis dicitur his qui non possunt evadere a futuro supplicio. AZ bq
bq ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 6, 24 (Krikones §1057 : Chrysostomus) : Vat. gr. 1611, f. 100va  : «Χρυσστόμου. Ὅταν οὖν οὐαὶ ᾖ πᾶσα εὐθέως κόλασις καὶ τιμωρία. Τὸ γὰρ" οὐαί " οὐ ῥῆμα ψιλόν ἐστιν ἀλλ' ἀπειλή τις ἄφατον ἡμῖν καὶ ἀσύγγνωστον προαναφωνοῦσα τὴν τιμωρίαν· ἐπὶ γὰρ τῶν οὐκέτι δυναμένων διαφυγεῖν τὴν μέλλουσαν κόλασιν τοῦτο τὸ ἐπίρρημα κεῖται ἐν ταῖς γραφαῖς
<cuius fons> =   Chrysostomus , De virginitate, c. 21 § 2 [CPG 4313], SChr 125, p. 162.21-25 (PG 48, 548.10-14)  : «Ἄκουσον δὲ καὶ περὶ τῶν εἰς ἑτέρους ἐκφερόντων τὰ λοιμικὰ ταῦτα ῥήματα τί φησιν ἄλλος προφήτης ἀπὸ τοῦ αὐτοῦ πάλιν ἐπιφθέγματος ποιούμενος τὴν ἀρχήν·"Οὐαὶ ὁ ποτίζων τὸν πλησίον αὐτοῦ ἀνατροπὴν θολεράν." [Hab. 2, 15] Τὸ δὲ"οὐαί" οὐ ῥῆμα ψιλόν ἐστιν ἀλλ' ἀπειλή τις ἄφατον ἡμῖν καὶ ἀσύγγνωστον προαναφωνοῦσα τὴν τιμωρίαν· ἐπὶ γὰρ τῶν οὐκέτι δυναμένων διαφυγεῖν τὴν μέλλουσαν κόλασιν τοῦτο τὸ ἐπίρρημα κεῖται ἐν ταῖς γραφαῖς». [MM2020]
66 Chrysostomus] Cyrillus Ed1569 Ed1570 Ed1891 Ed1953
marg.| {CLC6d6.3} AMBROSIUS. − Licet autem in pecuniariis copiis multa sint67 lenocinia delictorum, pleraque tamen sunt etiam68* incentiva virtutum ; quamquam virtus subsidia non requirat, et commendatior sit collatio pauperis, quam divitis liberalitas ; tamen non69 eos qui habeant70* divitias, sed eos qui71 uti his nesciant, sententie celestis auctoritate condemnat. Nam ut ille pauper laudabilior est qui prompto largitur affectu, ita criminosior dives est qui de eo referre72 gratiam Deo debuit quod accepit, nec censum ad communem usum datum sine usu abscondere. Non census igitur sed affectus in crimine est. Et quamquam nulla pena gravior sit quam successorum profutura compendiis anxio timore servare, tamen quoniam avaritie desideria congerendi quadam voluptate pascuntur, qui consolationem vite presentis habuerunt, remunerationem perpetuam perdiderunt. Possumus hic tamen73* divitem intelligere populum Iudeorum vel hereticos vel certe philosophos74, qui ubertate verborum, et quodam ambitiose facundie patrimonio delectati, simplicitatem75 vere fidei supergressi, thesauros inutiles condiderunt.BA br bs
Sequitur :
br ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 5, § 69, CCSL 14, p. 158.712-734 : «Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram ! Licet in pecuniariis copiis multa sint lenocinia delictorum, pleraque tamen sunt etiam incentiua uirtutum. Quamquam uirtus subsidia non requirat et conmendatior sit conlatio pauperis quam diuitis liberalitas, tamen non eos qui habeant diuitias, sed eos qui uti his nesciant sententiae caelestis auctoritate condemnat. Nam ut ille pauper laudabilior, qui promto largitur adfectu nec repagulis inpendentis egestatis inhibetur inopem que se non putat qui habet quod naturae satis est, ita hic criminosior diues, qui uel de eo referre gratiam Deo debuit quod accepit nec censum ad conmunem usum datum sine usu abdere defossis que terrae incubare thesauris. Non census igitur, sed adfectus in crimine est. Et quamquam tota aetate custodiae miserabilis sollicitas auara mens tendat excubias, quo nulla poena grauior est, successorum profutura conpendiis anxio timore seruare, tamen quoniam auaritiae studia et desideria congerendi inani quadam uoluptate pascuntur, qui consolationem uitae praesentis habuerunt remunerationem perpetuae perdiderunt». Possumus hic tamen diuitem intellegere populum Iudaeorum uel haereticos uel certe mundi philosophos, qui ubertate uerborum et quodam ambitiosae facundiae patrimonio delectati simplicitatem uerae fidei supergressi thesauros inutiles condiderunt» [FG2013]*
bs ¶Nota Le remplacement de philosophos par Phariseos a été favorisé par l’abréviation ph’os des manuscrits. Il est révélateur du modum recipientis des éditeurs de la fin du Moyen Âge pour lesquels il était moins spontanément concevable d’associer les philosophes que les Pharisiens aux catégories sociales critiquées par Ambroise [MM2020]
67 sint] sunt La88 Ed1470
68 etiam] om. Ed1470 Ed1953
69 non] om. La88
70 habeant] habent Ed1953
71 qui] que La88
72 referre] conferre Ed1470
73 hic tamen] inv . Ed1470 Ed1953
74 philosophos] phariseos Ed1470 Ed1891 Ed1953
75 simplicitatem] supplicitatem La88
Numérotation du verset Lc. 6,25 
Ve vobis qui saturati estis quia esurietis.
marg.| {CLC6d6.4} BEDA. − Dives ille purpuratus saturabatur, epulans quotidie splendide ; sed dirum ve sustinebat esuriens, quando de Lazari, quem despexerat, digito guttam aque querebat.
marg.| {CLC6d6.5} BASILIUS. − Quod autem necessaria sit abstinentie ratio, palam est ex eo quod apostolus eam inter fructus spiritus enumeravit76. Subiectio enim corporis per nihil aliud sic obtinetur, sicut per abstinentiam ; qua sicut quodam freno decet compescere iuventutis fervorem. Est igitur abstinentia interemptio criminis, amotio passionum, vite spiritualis initium, obtundens in se illecebrarum aculeum. Ne autem concidentia77* fiat cum inimicis Dei, decet accipi quidlibet78* cum exigit tempus, ad ostendendum quod “mundis omnia munda” ; procedendo quidem ad necessaria vite, abstinendo autem omnino ab his que faciunt ad voluptatem. Attamen nec eamdem horam cibi79* cunctos sancire possibile nec modum, nec mensuram. Sit autem communis intentio non exspectare repletionem ; replere namque ventrem, ipsum quoque corpus inutile facit erga proprias operationes, somnolentum, et ad nocumenta dispositum.BB
BB ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2024}
76 enumeravit Mt366 Ed1953 ] numeravit Li448
77 concidentia] coincidentia Ed1953
78 quidlibet] quodlibet Ed1953
79 cibi ] sibi Mt366 Ed1953
marg.| {CLC6d6.6} BEDA. − Aliter. Si beati sunt illi qui iustitie semper esuriunt opera, infelices e contra estimandi sunt qui sibi in desideriis placentes, nullam veri boni famem patiuntur.
Sequitur :
Ve vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis.
marg.| {CLC6d6.7} BASILIUS. − Cum Dominus ridentes nunc arguat, palam80 est quod numquam erit fideli tempus risus ; et precipue in tanta multitudine eorum qui in peccato moriuntur, pro quibus oportet lugere. Superfluus autem risus est immoderantie signum et effrenis anime motus ; sed usque ad vultus iocunditatem exprimere passionem anime non dedecet.BC
BC ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2024}
80 palam] planum Mt366
marg.| {CLC6d6.8} CHRYSOSTOMUS. − Dic autem mihi cur concuteris et defluis qui debes assistere terribili iudicio, et ponere rationem de omnibus hic operatis?
marg.| {CLC6d6.9} BEDA. − Quia vero ipsa peccati nutrix adulatio, sicut oleum flammis, sic in culpa ardentibus solita est ministrare fomentum, subdit :
Numérotation du verset Lc. 6,26 
Ve cum benedixerint vobis81 omnes homines.bt
bt ¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 2, c. 6, CCSL 120, lin. 1631 : «Vnde prouide dominus non ait, vae quia bene uobis dicunt homines, quasi distante aliquantum tempore culpam tardius poena sequatur sed vae, inquit, cum bene uobis dixerint omnes homines, quia ipsa peccati nutrix adulatio sicut oleum flammis sic in culpa ardentibus solita ministrare fomentum maxima est utique poena peccantium». [MM2020]
81 benedixerint vobis] inv . Li448
marg.| {CLC6d6.10} CHRYSOSTOMUS. − Non autem contrarium est quod hic dicitur ei quod alibi dominus dicitbu : « Luceat lux vestra coram hominibus », ut scilicet manifestemus bene agere ad gloriam Dei, non ad propriam. Perniciosum enim quid est inanis gloria et inde sumit ortum iniquitas atque desperatio, et mater malorum avaritia. Quod si viam queris divertendi ab hoc, dirigas aspectum semper ad deum, et esto contentus ea que apud eum est gloria nam si in qualibet facultate doctiores eligere oportet in arbitros, quomodo virtutis experimentum pluribus credis, non autem illi qui pre omnibus eam novit, et dare et coronare potest a quo si gloriam cupis, vita laudem humanam de nullo enim alio magis consuevimus admirari quam de respuente gloriam. Quod si nos, multo magis dominus omnium. Deinde illud consideres, quod hominum gloria celeriter deficit, quia per cursum temporis oblivioni traditur.
Sequitur :
bu Mt. 5, 16.
Secundum hec enim faciebant pseudoprophetis patres eorum.
marg.| {CLC6d6.11} BEDA. − Pseudoprophetas significat82*, eo quod ob83* captandum vulgi favorem futura preloqui conentur. Itaque Dominus in monte beatitudines solummodo proborum, in campo vero etiam ve describit reproborum quia rudes adhuc84 auditores necesse est terroribus ad bona compelli, perfectos autem satis est premiis invitari85.BD bv
bv ¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 2, c. 6, CCSL 120, lin. 1641 sqq. :»Pseudoprophetas significat qui et ipsi saepe in scriptura sacra prophetae solent appellari eo quod ob captandum uulgi fauorem futura praefari, id est praeloqui, conentur. Vnde dicit iezechiel : vae prophetis insipientibus qui sequuntur spiritum suum et nihil uident ; quasi uulpes in deserto prophetae tui israhel erant. Itaque dominus in monte beatitudines solummodo proborum in campo uero etiam uae describit reproborum quia rudes adhuc auditores minis necesse est ac terroribus ad bona compelli perfectos autem satis est praemiis inuitari». [MM2020]
BD ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
82 Pseudoprophetas significat] Pseudoprophete significantur Ed1953
83 ob] ad Ed1953
84 adhuc] adhunc Li448
85 invitari] evitari Li448
marg.| {CLC6d6.12} AMBROSIUS. − Et attende quod Mattheus, premiis ad virtutem et fidem populos provocavit ; hic autem etiam a criminibus atque peccatis futurorum suppliciorum denuntiatione deterruit. BE bw
bw ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 5, § 72, CCSL 14, p. 159.747-749 : «Ergo sanctus Matthaeus praemiis ad uirtutem et fidem populos prouocauit, hic etiam a criminibus atque peccatis futurorum suppliciorum denuntiatione deterruit, qui non otiose plurimorum factorum caelestium enumeratione progressus ad benedictionum locum serius uenit, ut populos diuinorum miraculis roboratos ultra legis tramitem uirtutum progredi uestigiis edoceret». [FG2013]*
BE ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Lc. 6,
distinctio 7 
marg.| {CLC6d7.1} BEDA. − Quia dixerat supra quid ab86 inimicis pati possent, nunc qualiter cum eisdem inimicis agere debeant ostendit, dicens : BF bx
bx ¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 2, c. 6, CCSL 120, lin. 1652 sqq. :«Quia dixerat supra quid ab inimicis pati possint nunc qualiter ipsi cum eisdem inimicis agere debeant ostendit». [MM2020]
BF ¶Codd. : La88 (38ra) Li448 (55va) Mt366 (166va) Ut294 (31va)
86 ab] om. Li448
Numérotation du verset Lc. 6,27 
Sed vobis dico qui auditis :
marg.| {CLC6d7.2} AMBROSIUS. − Non otiose plurimorum factorum celestium enumeratione progressus ad hunc locum serius venit, ut populus divinis miraculis roboratus ultra legis tramitem virtutum vestigiis progredi edoceret87*. Denique inter tria maxima, spem, fidem88*, caritatem, maior est caritasbyque ordinatur cum dicitur :
by Cf. 1Cor. 13, 13 : «Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hec ; major autem horum est caritas».
87 edoceret] edoceretur Ed1953
88 fidem] + et Ed1657 Ed1953
Diligite inimicos vestros.BG bz
bz ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 5, § 72, p. 159.747-763 : «Ergo sanctus Matthaeus praemiis ad uirtutem et fidem populos prouocauit, hic etiam a criminibus atque peccatis futurorum suppliciorum denuntiatione deterruit, qui non otiose plurimorum factorum caelestium enumeratione progressus ad benedictionum locum serius uenit, ut populos diuinorum miraculis roboratos ultra legis tramitem uirtutum progredi uestigiis edoceret. Fuerit cauendum illic, ubi adhuc infirmae plebis corda nutabant ; hic tubae clangore excitanda uirtus fuit. Docet hoc libri huius quae in proemiis et quae in processu sermonis aperitur oratio. Illic qui infirmi sunt adhuc quodam legis lacte potantur et ideo per legis tramitem ducuntur ad gratiam audiunt quae legis sunt, ut ultra legem legem sequendo procedant hic ecclesia fundatior non lacte inbuitur, sed cibo uescitur ; cibus enim ualidior est caritas. Denique inter tria maxima, spem fidem caritatem, maior est caritas. Ordinatur igitur caritas, cum dicitur : diligite inimicos uestros, ut conpleatur illud ecclesiae, quod ante iam dictum est : ordinate in me caritatem ; ordinatur enim caritas, cum caritatis praecepta formantur». [FG2013]*
marg.| {CLC6d7.3} BASILIUS. − Inimici quidem proprium est obesse et insidiari. Omnis igitur qui89 qualitercumque nocet alicui, dicitur inimicus. BH ca
ca ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 6, 27-28 (Krikones §1075 : solutio) : Vat. gr. 1611, f. 102ra35-36  : «[ΒασιλείουἈσκητικῶν.] λυσίου.Ἐχθροῦ ἴδιον τὸ βλάπτειν καὶ ἐπιβουλεύειν. Πᾶς μὲν οὖν ὁ ὁπωσδήποτε βλάπτων τινὰ ἐχθρὸς ἂν λέγοιτο· ἐξαιρέτως δὲ ὁ ἁμαρτάνων».
<cuius fons> =   Basilius Caesariensis, Asceticum magnum sive quaestiones [CPG 2875], interrogatio 176, PG 31, 1200A10-12 .
¶Nota Le traducteur a su reconnaître Basile derrière la rubrique anonyme λυσίου (solutio) par laquelle Nicétas signale les scholia extraits de l’Asceticum structuré en questions (ΑΠΟΚΡΙΣΙΣ) et réponses. La sentence CLC6d7.6 est traduite à partir de la suite du même scholion. [MM2020]
BH ¶Codd. : La88 Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}
89 qui] om. Li448
marg.| {CLC6d7.4} CYRILLUS. − Conveniens autem erat huiusmodi conversatio doctoribus sanctis, qui predicaturi erant ubique terrarum salutarem90 sermonem. Quos, si contingeret velle recipere de persequentibus vindictam, omisissent eos ad cognitionem veritatis vocare. BI cb
cb ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 6, 24 (Krikones §1053 : Cyrillus ) : Vat. gr. 1611, f. 101va40-b16  : «Ἀληθεύει λέγων ὁ μακάριος Παῦλος, ὅτι «Εἴ τις ἐν Χριστῷ, καινὴ κτίσις· πάντα γὰρ γέγονεν ἐν αὐτῷ τε καὶ δι’ αὐτοῦ καινὰ, καὶ διαθήκη, καὶ νόμος, καὶ πολιτεία.»Ἄθρειδὲὅπωςπρεπωδεστάτηλίανἐστὶτοῖςἁγίοιςμυσταγωγοῖςἡτοιάδεπολιτείατεκαὶζωὴ,οἳἔμελλοντοῖςἁπανταχόσεγῆςτὸσωτήριονἐξαγγέλλεινκήρυγμα. Καὶ ἦν ἐντεῦθεν προσδοκᾷν, οὐκ εὐαριθμήτους ἔσεσθαι τοὺς διώκοντας αὐτοὺς καὶ πολυτρόπως ἐπιβουλεύοντας· ἀλλ’εἰσυνέβηταῖς τοιαύταις λύπαις ἀχθεσθῆναι τοὺς μαθητὰς,εἶταθέλεινἀμύνεσθαιτοὺςλελυπηκότας,ἐσίγησαν ἂν καὶ παρέδραμον αὐτοὺς, οὐκέτι τὸ θεῖοναὐτοῖςπαρατιθέντεςκήρυγμα,οὐκαλοῦντεςεἰςἐπίγνωσινἀληθείας».
<cuius fons> =   Cyrillus Alexandrinus ,Scholia in Lucam ex catenis(Lc.6, 24), PG 72, 593C-D (40-49) . [MM2020]
90 salutarem] salvatorem La88*
marg.| {CLC6d7.5} CHRYSOSTOMUS. 91* − [a] Non autem dicit ‘ne odio habeas’ sed diligas, [c] neque simpliciter mandavit diligere [b] sed etiam benefacere. BJ cc cd
Unde sequitur :
cc ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 6, 27 (Krikones § 10 ?#? : [Chrysostomus in Mt.]) : Vat. gr. 1611, f. 101r  : «Τοῦ αὐτοῦ. […]».
<cuius fons> =   Chrysostomus , In Mt., hom. 18 § 3-4, PG 57, 269.3-8  : «[a] Οὐ γὰρ εἶπε, Μὴ μισήσῃς, ἀλλὰ, Ἀγάπησον· οὐκ εἶπε, Μὴ ἀδικήσῃς, [b] ἀλλὰ, Καλῶς ποίησον. [§ δʹ. 4] Εἰ δέ τις ἀκριβῶς ἐξετάσειε, καὶ τούτων αὐτῶν ἑτέραν ὄψεται προσθήκην πολλῷ μείζονα τούτων. [c] Οὐδὲ γὰρ ἁπλῶς ἐκέλευσεν ἀγαπᾷν, ἀλλὰ καὶ εὔχεσθαι». [MM2020]
<ex quo>   =   Chrysostomus, In Mt., hom. 18, Burgundionis versio, BAV, Vat. lat. 383 ( 69vb ) : «Non enim dixit non odio habebis sed dilige. Non dixit non iniqua ages sed bene fac. Si autem aliquis diligenter perscrutatus fuerit, et horum ipsorum aliam videbit appositionem multo maiorem his. Neque enim simpliciter iussit diligere set et orare».
cd ¶Nota
91 Chrysostomus] + In Matthaeum Ed1953
Benefacite his qui oderunt vos.
marg.| {CLC6d7.6} BASILIUS. − Verum quia homo ex corpore consistit et anima, secundum animam quidem benefaciemus, huiusmodi92 arguentes et commonentes eos, et omnimode93* ad conversionem manuducentes ; secundum corpus autem benefacientes eis in necessariis victui. BK ce
ce ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 6, 27-28 (Krikones §1075 : responsio) : Vat. gr. 1611, f. 102ra37-39  : «[ΒασιλείουἈσκητικῶν.] λυσίου. […] …».
<cuius fons>   Basilius Caesariensis, Asceticum magnum sive quaestiones [CPG 2875], interrogatio 176, PG 31, 1200A14-B5  : «Ἐπειδὴ δὲ ἐκ σώματος καὶ ψυχῆς συνέστηκεν ὁ ἄνθρωπος, κατὰ μὲν τὴν ψυχὴν ἀγαπήσωμεν τοὺς τοιούτους, ἐλέγχοντες αὐτοὺς, καὶ νουθετοῦντες, καὶ παντὶ τρόπῳ εἰς ἐπιστροφὴν ἐνάγοντες· κατὰ δὲ τὸ σῶμα εὐεργετοῦντες αὐτοὺς, ἐπιδεομένους τῶν πρὸς τὸ ζῇν ἀναγκαίων». [MM2020]
92 huiusmodi] + sive talibus hominibus Ed1657
93 omnimode] omnino Ed1657 Ed1953
marg.| Sequitur :
Numérotation du verset Lc. 6,28 
Benedicite maledicentibus94 vobis.
94 maledicentibus] maledicentes Ed1657
marg.| {CLC6d7.7} CHRYSOSTOMUS. 95* − Qui enim percutiunt proprias animas, digni sunt lacrimis96 et fletibus, non maledictionibus. Nihil enim97 detestabilius est98 anima maledica, nec immundius lingua que maledictiones offert99. Homo es100 ; aspidum venena non evomascf, nec vertaris in belluam. Est101 tibi datum os, non ut102 mordeas sed ut aliorum vulnera sanes. Inimicos autem mandavit nobis annumerare103 gradui amicorum, non quorumcumque, sed precipuorum pro quibus orare solemus.
Unde sequitur :
cf Cf. Ps. 139, 4 : «Acuerunt linguas suas sicut serpentis. Venenum aspidum sub labiis eorum».
95 Chrysostomus] om. Ed1891 Ed1953
96 lacrymis] latinis La88
97 enim] ei i La88
98 est] om. Mt366
99 offert] effert Ed1657 Ed1953
100 es] om. Ed1657
101 Est] Et La88
102 non ut] inv . Li448
103 annumerare] ann’are Li448
Orate pro calumniantibus104* vos 105
104 calumniantibus] persequentibus Ut294 Ed1657 Ed1953
105 vos] + etc. Ed1657
marg.| Plerique autem e contra procumbentes et fronte sua106* terram percutientes, et manus expandentes, non pro suis criminibus orant Deum, sed adversus inimicos ; quod nihil est aliud107* quam seipsum transfodere. Eum108* qui prohibuit tibi109* contra inimicos orare, precaris ut te maledicentem110 inimicis exaudiat, quomodo possibile est audiri, quando provocas exauditurum, verberando inimicum coram rege, etsi non111 manibus, verbis tamen? Quid facis homo ? Stas ut veniam impetres112 peccatorum et imples os amaritudine. Mitigationum est tempus, orationis et113 gemitus, non furoris. BL cg
cg ¶Nota Cette sentence a été placée sous l’autorité de la précédente (Basile) et fusionnée avec elle en raison des mauvais choix éditoriaux du 16e siècle. La tradition manuscrite et la chaîne de Nicétas obligent à la réattribuer à Chrysostome. La note de source de Nicolaï (Ed1657) permet de comprendre qu’il s’agit à l’origine d’un scholion compilatoire qui amalgame les influences de plusieurs textes chrysostomiens : homélie 19 sur Mt., homélies 22 et 29 ad populum, homélies 21 et 22 in Rm., homélie 5 in 2Cor., hom. 6 in Tim., hom. in Ps. 4 et 140, etc. [MM2020]
106 sua] super Ut294 Ed1657 Ed1953
107 est aliud] inv . Ut294 Ed1657 Ed1953
108 Eum] Cum Ut294, Cum praem. Ed1657 Ed1953
109 tibi] om. Ut294* (pr. m. interl. compl.) Ed1657 Ed1953
110 maledicentem] + ex Li448
111 non] om. Li448
112 impetres] impetras La88 * (al. m. post. corr.)
113 et] + tempus La88
marg.| {CLC6d7.8} BEDA. − Sed114 merito movet quomodo115* in prophetis inveniuntur multe imprecationes adversus inimicos. Ubi videndum est quia prophete per imprecationem quid esset futurum cecinerunt, non optantis voto sed spiritu previdentis116. BM ch
ch ¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 2, c. 6, CCSL 120, lin. 1664 sqq. :«Sed hic merito mouet quomodo huic praecepto domini non sit aduersum quod et in prophetis inueniuntur multae imprecationes aduersus inimicos quae maledictiones putantur sicuti est illud : fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et cetera quae ibi dicuntur ; et iohannes apostolus ait : qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem petet, et dabitur ei uita peccanti non ad mortem ; est peccatum ad mortem, non pro illo dico ut roget quis. Vbi primo uidendum quia prophetae per imprecationem quid esset futurum cecinerunt non optantis uoto sed spiritu praeuidentis qui maxime solent figura imprecantis futura praedicere sicut figura praeteriti temporis ea quae uentura erant saepe cecinerunt». [MM2020]
114 Sed] Si Ut294
115 movet quomodo] monet quomodo La88, movetur quaestio quomodo Ut294 Ed1657 Ed1891 Ed 1953
116 previdentis] providentis La88
marg.| {CLC6d7.9} CYRILLUS. 117 − Vetus autem lex mandabat non offendere alios. Vel si prius fuerimus lesi, non ultra proportiones ledentium iras protendere sed perfectio legis est in Christo 118* et in suis119 mandatis. BN
Unde sequitur :
117 Cyrillus] Chrysostomus Li448
118 est - in Christo] inv .Ut294 Ed1657 Ed1953
119 suis] eius Ed1657
Numérotation du verset Lc. 6,29 
Et qui te percutit120 in unam maxillam121, prebe illi122* et alteram.
120 percutit Li448 Li448 @ Mt366 @ Ed1657@ Ed1953 ] percus. Mt366 , percussit La88 , percusserit Ut294 Ed1657
121 unam maxillam] inv . Ed1657 , maxillam La88 @ Li448 @ Mt366 @ Ut294 Ut294@ Ed1953
122 illi] ei La88 @ Li448 @ Mt366 @ Ut294 Ut294@ Ed1953
marg.| {CLC6d7.10} CHRYSOSTOMUS. 123* {hom.18}. − Nam et medici cum calce feriuntur ab insanis, tunc maxime miserentur eis, et accingunt se ad eorum remedia. Tu quoque similem habeas coniecturam erga persequentes. Ipsi124 namque sunt qui precipue infirmantur nec prius desistamus quam totam amaritudinem evomuerit125* ; tunc uberes gratias aget126* tibi, et ipse Deus te coronabit, eo quod fratrem tuum a127* pessima egritudine liberasti. BO
123 Chrysostomus] Cyrillus Mt366 Ut294 , om. Ed1657 , + In Matthaeum Ed1953
124 Ipsi] Ipsa La88
125 evomuerit] evomuerint Ed1657 Ed1953
126 aget] agent Ed1657 Ed1953
127 a] in Ed1953
marg.| {CLC6d7.11} BASILIUS. − [b] Fere autem cuncti contra hoc mandatum procedimus et presertim potentes seu128* principes, [c] non solum si passi fuerint contumelias sed129*, si prestita eis non sit reverentia, adversarios reputantes quicumque130 eos minus reveriti sunt quam se reputaverint131* dignos. [a] Est autem magna infamia principis esse promptum ad vindictam. Nam132* qualiter alium docebit nil mali pro malo rependere, qui nocenti retribuere satagit? BP ci
ci ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 6, 26(Krikones §1084 : Basilius in Is.) : Vat. gr. 1611, f. 103va37  : «Βασιλείουἐν Ἠσαίᾳ. […] …».
<cuius fons>   Basilius Caesariensis , In Is. [CPG 2911] (Is. 1, 52), PG 30, 213B1 - 216A11  : «[a] Μέγιστον κατηγόρημα ἄρχοντος, πρόχειρον εἶναι πρὸς ἄμυναν καὶ παντὶ τρόπῳ ἐπινοεῖν κατὰ τῶν λελυπηκότων τὴν τῶν ὁμοίων ἀντίδοσιν. Πῶς γὰρ διδάξει ἕτερον, μηδενὶ κακὸν ἀντὶ κακοῦ ἀποδιδόναι, ὁ πάντα ποιῶν εἰς τὸ ἀμύνασθαι καὶ ἀντιλυπῆσαι τὸν βλάψαντα; μὴ μιμούμενος τὴν πραότητα τοῦ Δαβὶδ, λέγοντος· Εἰ ἀνταπέδωκα τοῖς ἀνταποδιδοῦσί μοι κακά· μήτε δὲ τοῦ Ἱερεμίου, μεμνημένος ὅτι Ἀγαθὸν ἀνδρὶ, ὅταν ἄρῃ ζυγὸν ἐκ νεότητος αὐτοῦ· καθήσεται καταμόνας, καὶ σιω πήσεται, ὅτι ἦρεν ἐφ' ἑαυτῷ. Δώσει τῷ παίοντι αὐτὸν σια γόνα, χορτασθήσεται ὀνειδισμῶν. Τί δὲ δεῖ λέγειν περὶ τῶν τοῦ Κυρίου διδαγμάτων, ὅπως αὐτῶν καταφρονοῦσιν οἱ διώ κοντες ἀνταπόδομα; τοῦ Κυρίου λέγοντος· Ἐάν τίς σε ῥαπίσῃ εἰς τὴν δεξιὰν σιαγόνα, στρέψον αὐτῷ καὶ τὴν ἄλλην. [b] Παντὶ μὲν οὖν κατηγόρημα τὸ διώκειν ἀνταπόδομα, μάλιστα δὲ ὅταν ἀπὸ τῆς ἀρχοντικῆς ἐξουσίας τοῦτο ποιῇ τις, δέον ἔργῳ διδάσκαλον τῶν ἀπὸ τῆς ὑπομονῆς καλῶν γίνεσθαι τῷ λαῷ. Οἷονδιο γὰρ θέαμα, πῶς σεμνὸν καὶ θαυμάσιον καὶ μικροῦ τὴν φύσιν τὴν ἀνθρωπίνην ἐκβαῖνον, πολλὰ λοιδο ρηθέντα καί που καὶ πληγὴν δεξάμενον ἐπὶ κόῤῥης καὶ ἄλλα μυρία παθόντα καὶ λόγῳ καὶ ἔργῳ πρὸς τὴν ἐσχάτην ἀτι μίαν φερόντων, μὴ ὑπερζέσαι θυμῷ, μηδὲ διαναστῆναι πρὸς ἄμυναν· ἀλλὰ πράως καὶ ἀοργήτως ἀναστάντα, προσεύξασθαι ὑπὲρ τοῦ ὑβριστοῦ· ὥστε καὶ τὴν ἐπὶ τοῖς φθάσασιν αὐτῷ ἁμαρτίαν συγχωρηθῆναι, καὶ πρὸς τὸ ἑξῆς τῆς πρεπούσης παρὰ Θεοῦ ἐπιμελείας ἀξιωθῆναι, ὥστε ἀσελγαίνοντα παύ σασθαι. Νῦν δὲ ἡμεῖς οἱ ἄρχοντες, μετὰ τῶν ἄλλων κακῶν, καὶ τοῦτο μάλιστα ἁμαρτάνομεν, διώκοντες ἀνταπόδομα, οὐδὲ καὶ ἴσῳ τῷ μέτρῳ ἀντιδιδόντες, ἀλλὰ μεθ' ὑπερβολῆς ἀμυνόμενοι, [c] οὐκ ἐὰν ὑβρισθῶμεν μόνον, ἀλλ' ἐὰν μὴ καὶ τιμηθῶμεν, παροξυνόμενοι, ἐχθροὺς ἡγούμενοι καὶ τοὺς ἔλαττον ἡμᾶς τιμῶντας, ὧν ἀξίους ἑαυτοὺς ὑπειλήφαμεν». [MM2020] .
BP ¶Codd. : La88 Li448 Ed1953 {MM2020}
128 seu] vel Ed1953
129 sed] + et Ed1953
130 quicumque] quicum cacogr. La88
131 reputaverint] reputaverunt Ed1953
132 Nam] + et Ed1953
marg.| {CLC6d7.12} CYRILLUS. − Vult autem Dominus insuper esse contemptorem rerum.
Unde sequitur :
Et ab eo qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere,
marg.| Hec est enim virtus anime que omnino aversa est a passione cupiditatis divitiarum. Decet enim eum qui pius est et oblivisci malorum ut et ea quibus caros amicos iuvamus, persequentibus conferamus. BQ
BQ ¶Codd. : La88 Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC6d7.13} CHRYSOSTOMUS. 133* {hom.18}. − Non autem dixit fer humiliter iniuriantis impetum sed procedas per sapientiam, et ulterius te disponas ad patiendum que ille cupiat facere, superans insolentiam eius ubertate prudentie134, ut habito pudore in excellenti patientia tua discedat. Sed dicet aliquis : Quomodo potest hoc fieri cum videris Deum factum hominem, tot passum pro te, adhuc queris et dubitas quomodo possibile sit nequitiis ignoscere conservorum. Quid135* tale passus es136* quale Dominus tuus dum ligaretur, flagellaretur, sputa perferens, mortem patiens? BR
Unde sequitur :
BR ¶Codd. : La88 Li448 Ut294 Ed1953 {MM2020}
133 Chrysostomus Li448 ] + In Matthaeum Ed1953
134 prudentie] prudenti Ut294
135 Quid] Quis Ut294 Ed1953
136 es] est Ut294 Ed1953
Numérotation du verset Lc. 6,30 
Omni autem petenti te tribue.
marg.| {CLC6d7.14} AUGUSTINUS. De sermone Domini. − Non dicit omnia petenti sed ut id des quod iuste et honeste potes, id est quod nec tibi, nec alteri noceat, quantum sciri aut credi ab homine potest ; et cui iuste negaveris quod petit, indicanda est iustitia ; et aliquando melius aliquid tribues, cum petentem iniusta correxeris.cj
cj ¶Fons : Augustinus Hipponensis , De sermone Domini in monte, lib. 1, § 67, CCSL 35, linea 1671 sqq. : «sed quoniam parum est non nocere, nisi etiam praestes beneficium quantum potes, consequenter adiungit et dicit : omni petenti te da, et qui uoluerit a te mutuari ne auersatus fueris. omni petenti, inquit, non : omnia petenti, ut id des quod dare honeste et iuste potes. quid si enim pecuniam petat, qua innocentem conetur opprimere? quid si postremo stuprum petat? sed ne multa persequar, quae sunt innumerabilia, id profecto dandum est quod nec tibi nec alteri noceat, quantum sciri aut credi ab homine potest. et cui iuste negaueris quod petit, indicanda est ipsa iustitia, ut non eum inanem dimittas. ita omni petenti te dabis, quamuis non semper id quod petit dabis. et aliquando melius aliquid dabis, cum petentem iniusta correxeris». [MM2020]
marg.| {CLC6d7.15} CHRYSOSTOMUS. {Hom.3 de Lazaro}. − In hoc tamen peccamus non modicum, non solum non dando petentibus, sed et eos increpando. Cur, inquis, non laborat cur otiosus alitur dic mihi et tu laborando possides sed et si laboras, ad hoc laboras ut vituperes alium propter unicum panem et tunicam appellas cupidum. Nihil tribuis nec convicieris. Cur nec tu misereris, et volentibus dissuades si cunctis indifferenter erogaverimus, semper miserebimur. Quia enim Abraham cunctos recipiebat, recepit et angelos. Nam etsi homicida sit et predo, nonne tibi dignus videtur panis habendi non igitur simus severi aliorum censores, ne nos quoque exquisite iudicemur.
Sequitur :
Et qui aufert que tua sunt, ne repetas.
marg.| {CLC6d7.16} CHRYSOSTOMUS. {hom.10 in Epist. I ad Cor}. − A Deo percipimus omnia ; quod autem dicimus meum et tuum, nuda tantum sunt verba si namque domum tuam asseris, emisisti verbum carens subsistentia rei nam et er et solum et cementum creatoris sunt, tu etiam ipse qui domum construxisti sed et si tuus sit usus dubitatur, non solum propter mortem, sed etiam propter rerum eventus. Anima tua non possidetur a te, et quo pacto tue reputabuntur opes vult autem Deus tua fore que tibi pro fratribus credita sunt ; fient autem tua, si pro aliis dispensaveris ; si vero tibi affluenter expenderis, que sunt tua iam facta sunt aliena. Sed propter nefandam opum cupidinem homines in curiis conrixantur ; contra quod Christus ait : Et qui aufert que tua sunt, ne repetas .
marg.| {CLC6d7.17} AUGUSTINUS. De sermone Domini. − Quod de veste, domo, fundo, iumento, et generaliter omni pecunia dicit. Non autem christianum oportet sic possidere servum quomodo equum aut argentum. Servus si honestius a te regitur137* quam ab illo qui eum tibi cupit auferre ; nescio utrum quisquam dicere audeat eum debere contemni.BS ck
ck <Revera>¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 2, c. 6, CCSL 120, lin. 1740 sqq. :«De ueste domo fundo iumento et generaliter omni pecunia dicit. Vtrum autem et de seruis accipiendum sit magna quaestio est. Non enim christianum oportet sic possidere seruum quo modo equum aut argentum quamquam fieri possit ut maiore pretio ualeat equus quam seruus et multo magis aliquid aureum uel argenteum. Sed ille seruus, si rectius et honestius et ad deum colendum accommodatius abs te domino educatur aut regitur quam ab illo potest qui eum cupit auferre , nescio utrum quisquam dicere audeat ut uestimentum eum debere contemni».
<cuius fons> Augustinus Hipponensis   , De sermone Domini in monte, lib. 1, § 59, CCSL 35, linea 1505 sqq. : «omnia ergo illa intellegantur de quibus iudicio nobis cum contendi potest, ita ut a nostro iure in ius illius transeant qui contendit uel pro quo contendit, sicuti est uestis, domus, fundus, iumentum et generaliter omnis pecunia. quod utrum etiam de seruis accipiendum sit, magna quaestio est. non enim christianum oportet sic possidere seruum quomodo equum aut argentum, quamquam fieri possit ut maiore pretio ualeat equus quam seruus, et multo magis aliquid aureum uel argenteum. sed ille seruus, si rectius et honestius et ad deum colendum accomodatius abs te domino educatur aut regitur, quam ab illo potest qui eum cupit auferre, nescio utrum quisquam dicere audeat ut uestimentum eum debere contemni».
<Non hab.> Glossa ordinaria (Gloss-e).
¶Nota La rédaction de la première phrase est clairement empruntée au commentaire de Bède. [MM2020]
BS ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
137 regitur] regeretur Ed1953
marg.| {CLC6d7.18} CHRYSOSTOMUS. − Est autem nobis insita lex naturalis, per quam dignoscimus quid sit virtus et vitium.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 6,31 
Et prout vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter.
marg.| Non ait quecumque non vultis ut faciant, nec vos faciatis cum enim due sint vie que ducunt ad virtutem, scilicet abstinentia mali, et operatio boni, hanc ponit, per istam et illam significans. Et si quidem dixisset ut sitis homines, diligite bestias, esset mandatum difficile ; si vero homines diligere iussit, ad quod naturalis monitio est, quam difficultatem res continet, quam leones et lupi servant, in quibus naturalis cognatio amicitiam cogit ostenditur igitur quod Christus nihil statuit nostram transcendens naturam ; sed quod dudum inseruit conscientie nostre, docet ; ut propria voluntas pro lege sit tibi ; ut si vis bene tibi, bene facias alii ; si vis ut alius tui misereatur, proximi miserearis.
Numérotation du verset Lc. 6,
distinctio 8 
marg.| {CLC6d8.1} CHRYSOSTOMUS. {hom.1 in Epist. Ad Col}. − Dixerat Dominus diligendos esse inimicos. Ne autem putares hyperbolice esse dictum, estimans solum ad terrorem eis dici, adicit rationem, dicens :
Numérotation du verset Lc. 6,32 
Et si diligitis eos qui vos diligunt, que vobis est gratia?
marg.| Plures quidem cause sunt que dilectiones constituunt ; dilectio vero spiritualis universas precellit ; nihil enim terrenum eam parit ; non utilitas, non beneficium, non natura, non tempus, sed de celo descendit. Quid autem miraris si non indiget beneficio ut consistat, quando nec ex casu malorum pervertitur pater quidem passus iniurias, rumpit fedus amoris ; coniux post iurgia virum relinquit ; filius si longevum videat patrem, gravatur at paulus ibat ad lapidantes, benefacturus eis ; Moyses lapidatur a Iudeis, et orat pro eis. veneremur itaque spirituales amicitias, quia sunt insolubiles. Unde arguens volentes pigrescere, subdit :
Nam et peccatores diligentes se diligunt.
marg.| Quasi dicat quia volo vos his amplius aliquid possidere, non moneo solum amicos diligere, sed etiam inimicos. Benefacientibus etiam benefacere commune est omnibus. Ostendit autem se parum plus petere quam sit moris peccatorum, qui benefaciunt amicis.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 6,33 
Et si benefacitis his qui vobis benefaciunt, que vobis est gratia? Siquidem et peccatores hoc faciunt.
marg.| {CLC6d8.2} BEDA. − Non solum autem dilectionem vel beneficium peccatorum, quasi infructuosa redarguit, sed etiam mutuum.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 6,34 
Et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere, que gratia est vobis?
marg.| Nam et peccatores peccatoribus fenerantur, id est mutuantur, ut recipiant equalia.
marg.| {CLC6d8.3} AMBROSIUS. − In tres autem partes philosophia sibi videtur divisisse iustitiam unam in Deum, que pietas vocatur ; alteram in parentes vel reliquum genus humanum ; tertiam in mortuos, ut his exequiarum iura solvantur. At Dominus, legis oraculum ac prophetie fastigium supergressus, in eos quoque qui leserunt, pietatis correxit officium, cum subdit :
Numérotation du verset Lc. 6,35 
Verumtamen diligite inimicos vestros.cl
cl ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 5, § 76, CCSL 14, p. 160.803-808 : «Equidem ut audire me memini, uel hoc solo pressum philosophiae supercilium putamus, quod in tres partes illa sibi uidetur diuisisse iustitiam, unam in Deum, quae pietas uocatur, alteram in parentes uel reliquum humanum genus, tertiam in mortuos, ut his exsequiarum iusta soluantur. At uero dominus Iesus legis oraculum ac philosophiae fastigium supergressus in eos quoque qui laeserint pietatis porrexit officium» [FG2013]
marg.| {CLC6d8.4} CHRYSOSTOMUS. 138* {hom.58}. − In quo plus tibi quam illi conferes ille enim diligitur a conservo, tu vero efficieris similis deo. Est autem maxime virtutis quando nocere volentes beneficiis complectimur.
Unde subditur :
138 Chrysostomus] + In Genesim Ed1953
Et benefacite.
marg.| Sicut enim fornacem succensam aqua proiecta extinguit, sic iram ratio cum lenitate quod enim est aqua igni, hoc est ire humilitas et mansuetudo. Et sicut non extinguitur ignis per ignem, sic nec ira per iram mitigatur.
marg.| {CLC6d8.5} GREGORIUS NYSSENUS. − [b] Debet autem homo vitare damnosam sollicitudinem, ne querat ab inope divitiarum augmenta, eris et auri metallorum sterilium exigens fructum.
Unde subdit :
Et mutuum date, nihil inde sperantes139. cm
cm ¶FonsG : <revera> [1] Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 6:34 (Krikones § 1114 Gregorius Nyssenus) : Vat. gr. 1611, f. 108rb35- 108v3 : «Γρηγορίου Νύσσης. παῦσαι , ἄνθρωπε, μερίμνης ἐπικινδύνου, // παρὰ πένητος ζητεῖς προσόδους καὶ προσθήκας πλούτου παραπλήσιον ποιῶν, ὡς εἴ τις ἀπὸ χώρας αὐχμῷ ξηρανθείσης λαβεῖν θελήσειε σίτου θημωνιάς, ἢ πλῆθος βοτρύων // μετὰ νέφος χαλαζηφόρον, ἢ τέκνων τόκον ἀπὸ στείρας γαστρός, ἢ γάλακτος τροφὴν ἐξ ἀτόκων γυναικῶν. [...] Σὺ δὲ χαλκοῦ καὶ χρυσοῦ, τῶν ἀγόνων ὑλῶν , μὴ ζήτει τόκον μηδὲ βιάζου πενίαν τὰ [f. 108v] τῶν πλουτούντων ποιεῖν // . ἢ γὰρ οὐκ οἶδας, ὡς δάνους χρεία εὐπρόσωπός ἐστιν ἐλέου αἴτησις; διὸ καὶ ὁ νόμος, τὸ εἰσαγωγικὸν τῆς εὐσεβείας γράμμα, πανταχοῦ ἀπαγορεύει τὸν τόκον Ἐὰν δανείσῃς ἀργύριον τῷ ἀδελφῷ σου, οὐκ ἔσῃ αὐτὸν κατεπείγων. καὶ ἡ χάρις τῇ πηγῇ τῆς ἀγαθότητος πλεονάζουσα τῶν ὀφλημάτων νομοθετεῖ τὴν συγχώρησιν, ὅπου μὲν χρηστευομένη καὶ λέγουσα Καὶ εἰ δανείζετε, παρ’ ὧν ἐλπίζετε ἀπολαβεῖν [...]».
<cuius fons>   Gregorius Nyssenus, Oratio contra usuriarios [CPG 3171], Gregorii Nysseni opera, t. 9, p. 200.11-201.8 (PG 46, 441B3-7 ) : «[a] παῦσαι, ἄνθρωπε, μερίμνης ἐπικινδύνου, ἀνάπαυσαι ἀπ’ ἐλπίδος τηκούσης, μὴ τόκους ζητῶν σαυτῷ τὸ κεφάλαιον διαφθείρῃς. παρὰ πένητος ζητεῖς προσόδους καὶ προσθήκας πλούτου παραπλήσιον ποιῶν, ὡς εἴ τις ἀπὸ χώρας αὐχμῷ θερμοτάτῳ ξηρανθείσης λαβεῖν θελήσειε σίτου θημωνιάς, ἢ πλῆθος βοτρύων ἐξ ἀμπέλου μετὰ νέφος χαλαζηφόρον, ἢ τέκνων τόκον ἀπὸ στείρας γαστρός, ἢ γάλακτος τροφὴν ἐξ ἀτόκων γυναικῶν. [...] (p. 200.29) Σὺ δὲ χαλκοῦ καὶ χρυσοῦ, τῶν ἀγόνων ὑλῶν, μὴ ζήτει τόκον μηδὲ βιάζου πενίαν τὰ τῶν πλουτούντων ποιεῖν μηδὲ (201) διδόναι πλεονασμοὺς τὸν τὸ κεφάλαιον προσαιτοῦντα. ἢ γὰρ οὐκ οἶδας, ὡς δάνους χρεία εὐπρόσωπός ἐστιν ἐλέου αἴτησις; διὸ καὶ ὁ νόμος, τὸ εἰσαγωγικὸν τῆς εὐσεβείας γράμμα, πανταχοῦ ἀπαγορεύει τὸν τόκον Ἐὰν δανείσῃς ἀργύριον τῷ ἀδελφῷ σου, οὐκ ἔσῃ αὐτὸν κατεπείγων. καὶ ἡ χάρις τῇ πηγῇ τῆς ἀγαθότητος πλεονάζουσα τῶν ὀφλημάτων νομοθετεῖ τὴν συγχώρησιν, ὅπου μὲν χρηστευομένη καὶ λέγουσα Καὶ εἰ δανείζετε, παρ’ ὧν ἐλπίζετε ἀπολαβεῖν [...]». [MM2024]
139 sperantes] + etc. Ed1657
marg.| [a] Malignam fenorum excogitationem, si quis appelleret140* furtum et homicidium, non peccabit : Nam quid refert, suffosso pariete, quemquam erepta possidere ac141 fenorum142 necessitate possidere illicita?BT cn
cn [2] Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 6:34 (Krikones § 1112 Gregorius Nyssenus) : Vat. gr. 1611, f. 107rb 31-34 : «Γρηγορίου Νύσσης. Εἰσ τὸν Ἐκκλησιαστὴν. Τὴν πονηρὰν τῶν τόκων ἐπίνοιαν ἄλλην τις λῃστείαν καὶ μιαιφονίαν ὀνομάσας οὐκ ἂν ἁμάρτοι τοῦ δέοντος; [+ Greg.] τί γὰρ διαφέρει [#refert en latin médiéval et patristique est synonyme de differet; cf. Balise patristique refero § 3, c’est d’ailleurs ainsi qu’a aussi traduit la PG. ] λαθραίως ἐκ τοιχωρυχίας ἀλλότρια ληϊσάμενον ἔχειν καὶ τῷ φόνῳ τοῦ παροδεύοντος δεσπότην ἑαυτὸν [+ τῶν Greg.] ἐκείνου ποιεῖν ἢ διὰ τῆς τῶν τόκων ἀνάγκης κτᾶσθαι τὰ μὴ προσήκοντα; »
<cuius fons>   Gregorius Nyssenus , In Ecclesiasten Homiliae [CPG 3157], Oratio 4, Gregorii Nysseni opera, t. 5, 1962, p. 344.1-11 (PG 44, 672B-C): «εἰ οὖν ἐν κατάρας εἴδει τοῖς εὖ φρονοῦσίν ἐστι τὸ ἐν τοῖς ἰδιώμασι τῆς ἀψύχου ὕλης γενέσθαι, τίς ἡ ἄλογος περὶ τὴν κτῆσιν τούτων μανία, ὧν τὸ πέρας ἡ ματαιότης ἐστίν, ὡς καὶ φόνων διὰ τοῦτο καὶ λῃστείας κατατολμᾶν τοὺς προσλελυσσηκότας τοῖς χρήμασι;   (5) καὶ οὐ τούτων μόνον, ἀλλὰ καὶ τῆς πονηρᾶς ἐπινοίας τῶν τόκων, ἣν ἄλλην τις λῃστείαν καὶ μιαιφονίαν ὀνομάσας οὐκ ἂν ἁμάρτοι τοῦ δέοντος. ἢ τί γὰρ διαφέρει λαθραίως ἐκ τοιχωρυχίας ἀλλότρια ληϊσάμενον ἔχειν καὶ τῷ φόνῳ τοῦ παροδεύοντος δεσπότην ἑαυτὸν τῶν ἐκείνου ποιεῖν ἢ διὰ τῆς τῶν τόκων ἀνάγκης κτᾶσθαι τὰ μὴ προσήκοντα; »
<Paral.>   Thomas de Aquino, Qu. disp. de malo, q. 13 a 4 s.c. 1, ed. Leonina, t. 23, p. 254.166-171 : «Sed contra est quod Gregorius Nissenus dicit: Malignam fenorum excogitationem si quis appellet furtum aut homicidium non peccabit : nam quid refert suffosso pariete quemquam erepta possidere, an [sic codd., an corr. Gils] fenorum necessitate possidere illicita? Set homicidium et furtum est peccatum mortale. Ergo etiam dare pecuniam mutuo ad usuram est peccatum mortale».
¶Nota 1: La source du segment [2] a été identifiée par P. M. Gils à l’occasion de la citation de ce passage que fait Thomas dans la question 13 du De Malo (de ce fait postérieure à la Catena). Nicolaï indiquait comme source : “Oratio prima contra usurarios” sans s’être rendu compte que Nicétas a mêlé dans ce scholion des extraits d’oeuvres différentes. On trouve des expressions similaires dans l’Oratio contra usurarios.
Nota 2: refert, déjà chez Tertullien, est synonyme de differet (  Blaise, Dictionnaire de latin patristique, refero § 3. [MM2024]
BT ¶Codd. : Bar484 Li448 Ed1953 Ed1657 {MM2021} {MM2024}
140 appelleret Bar484 Li448 ] appellet Ed1657 Ed1953
141 ac codd. Catenae cum codd. De Malo et graeco] an perperam De Malo (ed. Leon. cum PG 44)
142 fenorum Bar484 Ed1953 ] fenerorum Li448
marg.| marg .| {CLC6d8.6} BASILIUS. − <A> Talis autem avaritie modus tokos 143 merito144 nuncupatur in greco145 a pariendo propter mali fecunditatem. Animalia siquidem tractu temporis adolescunt et pariunt. Sed fenus statim cum oritur incipit procreare. Animaliumque146 citius pariunt, citius a generatione desistunt. Sed nummus avarorum cum tempore propagatur. Animalia transferentia partum ad proprios alumpnos ipsa parere cessant. Es autem avarorum et supervenientia procreat, et precedentia renovat. Non attemptes igitur147 mortiferam belluam : que namque utilitas si cavetur hodierna pauperies, que iterato irruet augmentata? Iam meditare unde restituas. Unde intantum multiplicabitur148 census, ut tuam149 partim revelet150 egestatem151. Partim integret capitale, et insuper pariat fenus? Sed ais : Qualiter ergo victum acquiram? Labora, servi, tandem mendica. Unumquodque tolerabilius est fenoris mutuo. Dicis autem : Quodnam152 est illud mutuum cui spes retributionis non heret? Considera virtutem sermonis et miraberis153 pietatem auctoris. Cum daturus est pauperi divine caritatis intuitu, id ipsum et mutuum est et donum. Donum quidem ob insperatam retributionem. At154 mutuum ob munificentiam155 Domini qui vice illius restituit.
Unde sequitur :
143 tokos] tocos Ed1660 , toko Bar484 Cam303
144 merito] meritos? Li448
145 greco] + τοκοσ Ed1660
146 Animaliumque] Animalia quae Ed1660
147 igitur] ergo Mt366
148 multiplicabitur] + tibi Ed1660
149 tuam] tam Bar484 Cam303
150 Revelet] relevet Ed1660 .
151 egestatem] megestestatem ante corr. Per expunctuationem Li448 .
152 Quodnam] Quod non Li448
153 miraberis] mirabilis Li448
154 At] om. Ed1660.
155 munificentiam] beneficentiam Ed1660
Et erit merces vestra multa.
marg.| Non vis omnipotentem obligari tibi ad restitutionem? An quemquam opulentium156 civium si fide iubeat, acceptas. Deum autem pro pauperibus fide iubentem repudias?157 BU
BU <A> ¶Codd. : Li448 (57ra) Mt366 [ à vérifier : Bar484 ( f. 36ra-rb) ; Cam303 ( Cambrai, BM 303, f. 45vb)] Ed1657 ( 68a) Ed1660 <B> ¶Codd. : Ed1953 {MM2015} {MM2017} {MM2020}
156 opulentium] opulentum Li448, opulentorum Ed1660 { MM2015}
157 talis... repudias] <B> Talis autem avaritie species, grece tocos id est partus, latine fenus, quasi fetus propter mali fecunditatem, ut arbitror, appellatur. Aut fortasse partus dicitur propter partus dolores, quos animis eorum qui mutuo ad usuram acceperunt, inducere solet. Animalia temporis progressu nascuntur, adolescunt et pariunt ; at fenus statim cum oritur parere incipit. Animalia que citius pariunt, citius parere cessant sed avarorum pecunia simul cum omni tempore adaugetur. Animalia ubi pariendi vim ad sobolem suam transtulerunt, ipsa parere cessant ; at feneratorum pecunie et novas pariunt, et veteres renovant. Nullus itaque mortiferam hanc bestiam attendet. Sed magna, inquis, o pauper, necessitas, et utilitas est ut mutuum sumam. Et quenam hec est utilitas rursum veniet tibi paupertas, et eadem cum accessione necessitas. Meditare iam unde restituas. Unde tibi pecunie intantum multiplicabuntur ut et sufficiant ad usus necessitatem, et ad restitutionem? Verum ais quomodo igitur me enutriam nisi fenus accipiam mille sunt victus parandi solertie. Manus habes, labora, servi, tandem mendica omnia tibi tolerabiliora sunt quam pecuniam ad usuram sumere. Ceterum dives ait quale illud est mutuum cui nulla retributionis spes adiuncta est considera vim dicti, et legislatoris admiraberis humanitatem. Cum pauperi dare voles propter dominum, idem et donum est et mutuum donum quidem, quia non speras receptionem ; mutuum vero, propter domini magnificentiam, qui paucis per pauperem acceptis, magna pro ipsis reddet . Unde sequitur  : Et erit merces vestra multa . Non vis universorum Dominum obnoxium tibi ipsi habere ad persolvendum aut si quis in urbe dives promittat se tibi pro alio exsoluturum, fideiussionem ipsius accipies, Deum autem pro pauperibus persolutorem non admittes? Ed1953
marg.| {CLC6d8.7} CHRYSOSTOMUS. − Attende mutui naturam mirabilem. Alius recipit, et alius obligat se pro debitis, centuplum in presenti reddens, in futuro vero vitam eternamBV.
BV ¶Codd. : Li448 (57ra) Ed1660 p. 68b) Ed1953 * {MM2015}
marg.| {CLC6d8.8} AMBROSIUS. − Quanta autem158* misericordie merces que in ius divine adoptionis159 asciscitur !
Sequitur enim :
158 autem] om. Ed1953
159 in ius divine adoptionis] qui filiis divine misericordie Ed1953
Et eritis filii Altissimi.
marg.| Sequere igitur misericordiam ut merearis gratiam. Late patet benignitas Dei super ingratos pluit, malis fecunda non negat terra proventus.BW co
co ¶Fons : [a] Ambrosius, Super Lucam, lib. 5, § 78, CCSL 14, p. 161.834-837 : «Qui enim festinat ad praemium fastidire non debet exemplum, quia quanto praecellentius praemium tanto inpensius officium. Quanta autem misericordiae merces, quae in ius diuinae adoptionis adsciscitur ! Sequere igitur misericordiam ut merearis gratiam. Late patet benignitas Dei ; super ingratos pluit, malis fecunda non negat terra prouentus, idem mundi sol sacrilegos religiosos que pariter inluminat». [FG2013]
BW ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}
Unde sequitur :160*
Quia ipse benignus est super ingratos et malos.
marg.| {CLC6d8.9} BEDA. − Vel temporalia bona largiendo, vel celestia dona singulari gratia inspirando.BX cp
cp ¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 2, c. 6, CCSL 120, p. 177.1820 : «Benignus est deus super ingratos et malos uel multiplici scilicet sua misericordia qua etiam iumenta saluat temporalia bona largiendo uel ad caelestia dona singulari gratia qua electos solum glorificat inspirando». [MM2019]
BX ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC6d8.10} CYRILLUS. − Magnum est ergo preconium pietatis quasi161* reddit enim hec virtus nos Deo conformes, et quasi quedam signa sublimis nature nostris imprimit animabus. BY
Unde sequitur :
BY ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
161 quasi] om. Ed1953
Numérotation du verset Lc. 6,36 
Estote ergo misericordes sicut et pater vester misericors est.
marg.| {CLC6d8.11} ATHANASIUS. cq − Ut scilicet aspicientes beneficia eius, bona que facimus, non hominum sed eius intuitu faciamus, quatenus a Deo, non ab hominibus, premia consequamur. BZ cr
cq [Lc. 6, 36-42 legitur Dominica 4 post Trinitatem = 5 post Pentecosten ; cf. Ordinarium OP 697 = Cist. 98]
cr ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 6, 36 (Krikones § 1125 : Athanasius), Vat. gr. 1611, f. 110rb 33-34 : «Ἀθανασίου Κατὰ 'Αρειανῶν. [...] Ούτως ούχ ϊνα γινώμεθα ώς ό θεός ελεγε· »γίνεσθε οίκτίρμονες ώς ό πατήρ«, άλλ' ινα προς τάς εύεργεσίας έκείνου βλέποντες, â ποιοΰμεν καλά, μή δι' ανθρώπους, άλλά δι' αύτόν [+έκεΐνον Athan.] ποιώμεν, ώστε παρ' αύτοΰ και μή παρά άνθρώπων τον μισθόν εχειν».
<cuius fons>   Athanasius Alexandrinus , Oratio tertia contra Arianos [CPG 2093], § 19.7-9, Athanasius Werke 1.1.3, p. 328 (PG 26, 361C ) : « Ούτως ούχ ϊνα γινώμεθα ώς ό θεός ελεγε· »γίνεσθε οίκτίρμονες ώς ό πατήρ«, άλλ' ινα προς τάς εύεργεσίας έκείνου βλέποντες, â ποιοΰμεν καλά, μή δι' ανθρώπους, άλλά δι' αύτόν έκεΐνον ποιώμεν, ώστε παρ' αύτοΰ και μή παρά άνθρώπων τον μισθόν εχειν ».
¶Nota: Sur les quatre extraits de l’Oratio tertia dans la chaîne de Nicétas, cf. K.   Metzler, Athanasius Werke 1.1.3, p. 297. [MM2024]
BZ ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Lc. 6,
distinctio 9 
marg.| {CLC6d9.1} AMBROSIUS. − Addidit Dominus non temere iudicandum, ne tui conscius ipse delicti in alterum cogaris ferre sententiam.CA cs
cs ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 5, § 80, CCSL 14, p. 161.843-845 : «Addidit non temere iudicandum, ne cum sis tui conscius ipse delicti, in alterum cogaris ferre sententiam». [FG2013]
CA ¶Codd. : Li448 (57rb ) Mt366 (167rb) Ed1953 {MM2019} {MM2020}
marg.| Unde dicit :
Numérotation du verset Lc. 6,37 
Nolite iudicare.
marg.| {CLC6d9.2} CHRYSOSTOMUS. 162 {hom.24}. − Id est 163* : Non iudices precedentes te, id est qui discipulus es magistrum, peccator innocentem ; quos non oportet increpare sed monere et caritative corrigere nec etiam iudicandum est in incertis et qualibetcumque164, que nec similitudinem habent peccati aut que non sunt gravia sive prohibita.CB
CB ¶Codd. : Li448 (57rb ) Mt366 Ed1953 {MM2019} {MM2020}
162 Chrysostomus] om. Li448 , + in Matthaeum Ed1953
163 Id est] om. Ed1953
164 qualibetcumque] qualibuscumque Ed1953
marg.| {CLC6d9.3} CYRILLUS. − Sedat ergo hic pessimam passionem nostrarum conscientiarum, contemptus principium. Quamvis enim deceat aliquos se circumspicere et secundum Deum conversari, hoc non faciunt sed examinant aliena. Et si videant aliquos infirmari, tamquam propriarum passionum obliti, faciunt hoc165 detractionis materiam. CC
CC ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020} {MM2022}
165 hoc] hec Li448
marg.| {CLC6d9.4} CHRYSOSTOMUS. − Nec facile reperies quemquam neque patremfamilias, neque claustralem expertem huius erroris. Sunt autem166* he diabolice temptationis insidie. Nam qui severe discutit aliena, numquam propriorum reatuum merebitur veniam.
Unde sequitur :
166 autem] + et Ed1953
Et non iudicabimini.
marg.| Sicut enim pius et mitis reprimit peccatorum timorem, sic Severus et Dirus adiicit criminibus propriis. CD
CD ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020} {MM2022}
marg.| { CLC6d9.5} GREGORIUS NYSSENUS. − [a] Non igitur cum acrimonia precipitetis in conservos167* sententiam, ne similia patiamini. [d] Vocat enim iudicium asperiorem damnationem.ct
[b] Unde sequitur :
ct ¶Fons: <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 6, 37 (Krikones § 1131 Gregorius Nyssenus) : Vat. gr. 1611, f. 110vb 23-27 : «Γρηγορίου Νύσσης.  [a] Μὴ τοίνυν σκυθρωπὰς ἐκφέρετε κατὰ τῶν ὁμοδούλων τὰς ἀποφάσεις ἵνα (?) μὴ ταῖς ὁμοίαις ὑποβληθῆτε· καὶ τῶν οἰκείων στομάτων τοῖς λόγοις ὡς ὀδοῦσιν ὀξυτάτοις περιπαρῆτε. ∆οκεῖ γὰρ μοὶ καὶ ἡ εὐαγγελικὴ ρησις τούτου προφυλακτικὴ τυγχάνειν τοῦ πλημμελήματος λέγουσα· [b] μὴ κρίνετε, ἵνα μὴ κριθῆτε· [c] οὐ γὰρ τὴν κρίσιν καὶ τὴν συγγνώμην ἐκβάλλει· [c] κρίσιν δὲ ὀνομάζει, τὴν τραχυτέραν κατάκρισιν. Ποίησον οὖν, εἰ δοκεῖ, κοῦφον τὸ σταθμίον, εἴ γε [εἴπερ Asterius] βούλει μὴ πρὸς τὴν κατακρίνουσαν πλάστιγγα καὶ τὰς σὰς πράξεις καθελκυσθῆναι, ὅταν ὁ βίος ἡμῶν ὡς ἐν ζυγῷ τῇ κρίσει τοῦ Θεοῦ ταλαντεύηται. »
<cuius fons>   Asterius Amasenus, Homiliae I-XIV [CPG 3260.1], hom. 13 : Adhortatio ad penitentiam, § 7.1-2, ed. Datema, 1970, p. 188.11-16 ; PG 40, 360 : « Μὴ σκυθρωπὰς ἐκφέρετε τὰς ἀποφάσεις, ἵνα μὴ ταῖς ὁμοίαις ὑποβληθῆτε καὶ τῶν οἰκείων στομάτων τοῖς λόγοις ὡς ὀδοῦσιν ὀξυτάτοις περιπαρῆτε. 13.7.2 ∆οκεῖ γὰρ μοὶ καὶ ἡ εὐαγγελικὴ πρόρρησις τούτου προφυλακτικὴ τυγχάνειν τοῦ πλημμελήματος λέγουσα· Μὴ κρίνετε, ἵνα μὴ κριθῆτε. Οὐ γὰρ τὴν κρίσιν καὶ τὴν εὐγνωμοσύνην ἐκβάλλει, κρίσιν δὲ ὀνομάζει τὴν τραχυτέραν κατάκρισιν. Ποίησον οὖν, εἰ δοκεῖ, κοῦφον τὸ σταθμίον, εἴπερ βούλει μὴ πρὸς τὴν κατακρίνουσαν πλάστιγγα καὶ τὰς σὰς πράξεις καθελκυσθῆναι, ὅταν ὁ βίος ἡμῶν ὡς ἐν ζυγῷ τῇ κρίσει τοῦ Θεοῦ ταλαντεύηται ».
¶Nota : Sur l’expression precipitare sententiam, voir CMC2d1.8 (note).
<Non hab.> Gregorii Nysseni opera : TLG, PG. Némésius d’Emèse, De natura hominis, selon E.   Dobler , Falsche Väterzitate bei Thomas von Aquin, Fribourg (CH), 2001, p. 136. [MM2019] [MM2022]
167 conservos cum graec. ] servos Ed1953
Nolite condemnare et non condemnabimini.
marg.| [c] Non enim iudicium cum venia prohibet.CE
CE ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2021} {MM2022}
marg.| {CLC6d9.6} BEDA. − Brevi autem sententia cuncta que de conversando cum inimicis mandaverat, comprehendendo concludit dicens :
Dimittite et dimittetur vobis,
Numérotation du verset Lc. 6,38 
date et dabitur vobis
marg.| ubi dimittere nos iniurias168, dare beneficia iubet ut et nobis peccata dimittantur et vita detur eterna.CF
CF ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2022}
168 iniurias] + et Ed1953
marg.| {CLC6d9.7} CYRILLUS. − Quod autem ampliori manu recompensationem accipiemus a Deo qui largiflue donat diligentibus eum, ostendit subdens :CG
CG ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2022}
Mensuram bonam et confertam et coagitatam169 et supereffluentem dabunt in sinum vestrum.
169 et coagitatam] om. Mt366
marg.| {CLC6d9.8} THEOPHYLACTUS. − Quasi dicat : Sicut170* farinam sine parcitate mensurare velles, conferres eam et171* coagitares et supereffunderes abunde ; sic Dominus mensuram magnam et supereffluentem dabit in sinum vestrum. CH cu
cu ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 6, 38), PG 123, 766C8-12. [CGC2015]
CH ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020} {MM2022}
170 Sicut] + si Ed1953
171 et] om. Ed1953
marg.| {CLC6d9.9} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Dicit autem dabunt quia per illorum merita quibus vel calicem aque frigide in nomine discipuli dederunt, mercedem celestem recipere merebuntur.CI cv
Sequitur :
cv ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 8, CCSL 44B, p. 52.9-11 : «Quod dominus dicit : date et dabitur uobis, mensuram bonam et confertam et coagitatam et superfluentem dabunt in sinum uestrum, ex illa sententia accipi potest qua dicit alio loco : ut et ipsi recipiant uos in tabernacula aeterna, ut plebi praeceptum uideatur quod dictum est : date et dabitur uobis, secundum quam sententiam dicit apostolus : communicet qui cathecizatur uerbo ei qui se cathecizat in omnibus bonis. non enim diceret : dabunt in sinum uestrum, nisi quia per illorum merita, quibus uel calicem aquae frigidae in nomine discipuli dederint, mercedem caelestem recipere merebuntur». [FG2017]
CI ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
Eadem quippe mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis.
marg.| {CLC6d9.10} BASILIUS. − Qua enim mensura unusquisque vestrum mensurat in bene operando aut peccando, eadem vel premia vel penas feret. CJ
CJ ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020} {MM2022}
marg.| {CLC6d9.11} THEOPHYLACTUS. − Interrogabit autem fortassis aliquis subtilius. Si enim supereffluenter redditur, quomodo eadem est mensura ? Ad quod dicimus quod non dixit ‘in tanta mensura remetietur vobis’ sed in eadem. Qui enim benefecit, bene fiet ei quod est remetiri eadem mensura. Sed supereffluentem mensuram dicit quia millies benefiet172 ei. Sic et173 in iudicando. Qui enim iudicat et deinde iudicatur, accipit eamdem mensuram. Secundum vero quod ad plus diiudicatur174* quia sibi similem iudicavit, secundum hoc supereffluens175 est mensura.CK cw
cw ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 6, 40), PG 123, 777A1-15. [CGC2015]
CK ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2022}
172 benefiet] beneficiet Li448
173 et] cum praem. Li448
174 diiudicatur] diiudicabitur Ed1953
175 supereffluens] superfluens Mt366
marg.| {CLC6d9.12} CYRILLUS. − Hoc autem solvit Apostolus dicenscx : « Qui parce seminat », hoc est modice et manu tenaci, « parce et metet », hoc est non copiose ; « et qui seminat in benedictionibus, in benedictionibus et metet », hoc est, copiose. Si quis autem non habet, si non faciat, non delinquit in eo enim quod habet acceptatur, non in eo quo caret.
cx 2Cor. 9, 6.
Numérotation du verset Lc. 6,
distinctio 10 
prol.| [Lc. 6, 36-42 legitur Dominica 4 post Trinitatem = 5 post Pentecosten ; cf. Ordinarium OP 697 = Cist. 98]
marg.| {CLC6d10.1} CYRILLUS. − Addidit Dominus predictis parabolam valde necessariam.
Unde dicitur :
Numérotation du verset Lc. 6,39 
Dicebat autem illis et similitudinem.
marg.| Erant enim eius discipuli futuri mundi doctores ; unde decebat eos scire viam conversationis honeste, quasi illustratam mentem habentes divino fulgore ne ceci cecos ducerent.
Et ideo subdit :
Numquid potest cecus cecum ducere? Nonne ambo in foveam cadunt?
marg.| Et si contingat aliquos hoc attingere ut equalem virtutem docentium virtuti possideant, sistant in mensura docentium, et illorum sequantur vestigia.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 6,40 
Non est discipulus supra magistrum.
marg.| Perfectus autem omnis erit, scilicet discipulus, si sit sicut magister eius ; unde et Paulus dicitcy : « Imitatores mei estote, sicut et ego Christi ». Christo ergo non iudicante, cur tu iudicas neque enim venit iudicare mundum, sed misereri.
cy 1Cor. 4, 16.
marg.| {CLC6d10.2} THEOPHYLACTUS. − Vel aliter. Si tu alium iudicas et ipse in eisdem peccas, nonne176 assimilaris ceco cecum ducenti? Quomodo enim ille a te ducetur ad bonum, cum et tu pecces? Non est enim discipulus super 177   magistrum . Si igitur tu peccas, qui te magistrum178 et ductorem putas, ubi erit qui a te disciplinatur et ducitur?   Perfectus enim erit discipulus, si sit   sicut magister eius .CL cz
cz ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 6, 39), PG 123, 777A1-15. [CGC2017]
CL ¶Codd. : La88 (39vb) Li448 (57vb-58ra) Ed1953 {FG2017}
176 nonne Li448 Ed1953 ] non praem. La88
177 super La88 Li448 ] supra Ed1953
178 magistrum Li448 Ed1953 ] magister La88
marg.| {CLC6d10.3} BEDA. − Vel sensus huius sententie pendet ex superioribus, ubi danda eleemosyna et iniuria dimittenda precipitur. Si te, inquit, ira contra violentum, et contra petentem avaritia cecaverit, numquid tu mente vitiata vitium eius curare poteris? Si etiam magister Christus, qui quasi Deus potuit suas ulcisci iniurias, maluit persecutores patiendo reddere mitiores, eamdem necesse est quod discipuli, qui puri homines sunt, regulam perfectionis sequantur.
marg.| {CLC6d10.4} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Vel quod dicit numquid potest cecus cecum ducere? Ideo subiunxit, ut non sperarent a levitis se accepturos mensuram illam de qua dixit dabunt in sinum vestrum, quoniam decimas dabant eis quos cecos dixit, quia evangelium non tenerent ; ut illam remunerationem per discipulos Domini potius plebs inciperet iam sperare ; quos imitatores suos volens ostendere, addit :   Non est discipulus supra magistrum .da
da ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 9, CCSL 44B, p. 52.1-9 : «Quod dominus dicit : numquid potest caecus caecum ducere? nonne ambo in foueam cadunt?, fortasse hoc ideo subiunxerit, ne sperarent a leuitis se accepturos mensuram illam de qua dixit : dabunt in sinum uestrum, quoniam ipsis decimas dabant, quos caecos dixit, quia evangelium non tenerent, ut illam remunerationem per discipulos domini potius plebs inciperet iam sperare, quos imitatores suos uolens ostendere addidit etiam : non est discipulus super magistrum». [FG2017]
marg.| {CLC6d10.5} THEOPHYLACTUS. − Inducit179 autem Dominus et aliam parabolam de eodem, subdens :
179 Inducit] Ducit Li448
Numérotation du verset Lc. 6,41 
Quid autem vides festucam,
marg.| id est modicum criminis,
in oculo fratris tui, trabem autem que in oculo tuo est,
marg.| id est peccatum tuum maximum,
non consideras?db
db ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 6, 41), PG 123, 777C3-5. [CGC2015]
marg.| {CLC6d10.6} BEDA. − Hoc autem ad superiorem sensum respicit, ubi cecum a ceco duci, id est peccantem a peccatore castigare180* non posse premunivit181*.CM dc
dc ¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 2, c. 6, CCSL 120, lin. 1888 sqq. :«Et hoc ad superiora respicit ubi caecum a caeco duci, id est peccantem a peccatore castigari non posse, praemonuit». [MM2020]
CM ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}
180 castigare] castigari Ed1953
181 premunivit] premonuit Ed1953
Unde subditur :182*
Numérotation du verset Lc. 6,42 
Aut quomodo potes dicere fratri tuo : Frater, sine eiciam festucam de oculo tuo. Ipse in oculo tuo trabem non videns?
marg.| {CLC6d10.7} CYRILLUS. − Quasi dicat : Qui gravibus obnoxius est peccatis, que trabem vocat, qualiter damnas183* eum qui pauca vel quandoque nil mali commisit. Hoc enim festuca significat. CN
CN ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}
183 damnas] damnat Ed1953
marg.| {CLC6d10.8} THEOPHYLACTUS. − Convenit autem hoc omnibus, et maxime doctoribus, qui subditorum cum minima peccata puniant, propria impunita relinquunt. Propter hoc eos dominus hypocritas vocat, qui ex hoc aliorum peccata iudicant ut iusti videantur.dd
Unde sequitur :
dd ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae Lc. 6, 42) , PG 123, 778C5-13. [CGC2015]
Hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo, et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui.
marg.| {CLC6d10.9} CYRILLUS. − Videlicet teipsum primum mundum ostendas a magnis peccatis ; consequenter consules proximo modica committenti. CO
CO ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC6d10.11} BASILIUS. − Videtur enim revera cognitio sui ipsius gravissimum omnium. Neque enim solus oculus exteriora videns super se visu non utitur ; sed et184 ipse noster intellectus, cum alienum velociter coniectat peccatum, lentus est erga propriorum perceptionem defectuum.CP
CP ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}
184 et] etiam Li448
Numérotation du verset Lc. 6,
distinctio 11 
marg.| {CLC6d11.1} BEDA. − Contra hypocritam que ceperat dominus exequitur dicens :
Numérotation du verset Lc. 6,43 
Non est enim arbor bona que facit fructus malos, neque arbor mala faciens fructum bonum.
marg.| Quasi dicat si veram et non fictam vis habere iustitiam, que verbis ostentas, etiam facto compensa quia etsi se bonum fingat hypocrita, non est bonus qui facit opera mala ; et si reprehendat insontem, non ideo malus est qui facit opera bona.
marg.| {CLC6d11.2} TITUS. − Hoc autem audiens, non sumas inde tibi favorem inertie. Naturaliter enim arbor movetur, tu vero libero arbitrio fungeris185. Et omnis arbor sterilis ad aliud opus186*aliquid ordinata est, tu vero factus es ad opera virtutisCQ*.de
de ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 6, 44 (Krikones § 1155 Titus), Vat. gr. 1611, f. 111v b26-30: «Τίτου. Σὺ δὲ ἀκούων λέγοντος τοῦ Κυρίου· “οὐκ ἔστι δένδρον σαπρὸν ποιοῦν καρπὸν καλόν”. Μὴ λάβῃς συγγνώμην ἑαυτῷ τῆς ῥαθυμίας. Τὸ μὲν γὰρ δένδρον φύσει κινεῖται, σὺ δὲ προαιρέσει πολιτεύῃ . Καὶ πᾶν δένδρον μὴ φέρον καρπὸν εἰς ἄλλην χρείαν κατεσκευάσθη , σὺ δὲ εἰς ἐργασίαν ἀρετῆς ἀνεδείχθης […]». [VS2022] [MM2022]
<cuius fons>   Titus Bostrensis, Commentarii in Lc. (Lc. 6, 44) ex catenis [CPG 3576], ed. J.   Sickenberger , Titus von Bostra, Leipzig, 1901, p. 163.1-6 . [MM2021]
CQ ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}
185 fungeris] fungaris Mt366
186 aliud opus] aliquid opus Ed1953
marg.| {CLC6d11.3} ISIDORUS ABBAS. − Non ergo penitentiam sed pertinaciam mali excludit. Cum enim mala sit, non potest fructus bonos producere. In virtutem vero conversa fructificabit187*. Quod autem188 est arboribus natura, hoc est nobis affectio. Etsi ergo   arbor mala non potest fructum bonum producere, poterit tamen.CR df
df ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 6, 43 (Krikones §1152 : Isidorus), Vat. gr. 1611, f. 111va32-38  : «Ἰσιδώρου. [a] Τὸ μέντοι “οὐ δύναται δένδρον πονηρὸν καρποὺς καλοὺς ποιεῖν" οὐ τὴν μετάνοιαν ἀναιρεῖ, ἀλλὰ τὴν ἐν τῇ διατριῇ τῆς κακίας πραμονὴν κωμῳδεῖ. Πονηρὸν γὰρ ὄν, οὐ δύναται καρποὺς φέρειν ἀγαθούς· μεταβληθὲν δὲ εἰς ἀρετήν, οἴσε ι. Εἰ μὲν γὰρ περὶ δένδρων ἦν ὁ λόγος τῷ Σωτῆρι, κρατείτω ὁ τινῶν [σὸς PG78] λόγος, εἰ δὲ περὶ ἀνθρώπων, ὑποδείγματι δὲ ἐχρήσατο ὅπερ γὰρ ἡ φύσις ἐκείνοις τοῦτο ἡμῖν ἡ προαίρεσις , ἀνατρεπέσθω ἡ ἐκείνοις ὑπόνοια · [b] εἰ γὰρ δένδρον πονηρὸν οὐ δύναται ποῖειν καρπὸν καλὸν, ἀλλὰ δυνήσεται»
<cuius fons> [a]   Isidorus Pelusiota , Epistolae, lib. 4, ep. 81 Nemesio Magistriano, SChr. 454, n° 1639, p. 378.17-380.35-37 ( PG 78, 1144A11-B1) .
[b]   Isidorus Pelusiota , Epistolae, lib. 2, ep. 72 Strategio Monach, PG 78, 516B4-6.
<Non hab.> Quarante-neuf lettres de saint Isidore de Péluse, R. Aigrin, Paris, 1911. ; LLT2018. [ADL2020] [MM2020]
CR ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}
187 fructificabit cum graeco ] fructificat Ed1953
188 autem] ergo Mt366
marg.| {CLC6d11.4} CHRYSOSTOMUS. 189* {hom.43}. − Quamvis autem fructus causetur ex arbore, facit tamen notitiam arboris, eo quod arboris distinctio per fructum apparet.
Unde sequitur :
189 Chrysostomus Li448 ] + In Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Lc. 6,44 
Unaqueque enim arbor de fructu suo cognoscitur.
marg.| {CLC6d11.5} CYRILLUS. − Sed et vita morum uniuscuiusque erit significativa neque enim extrinsecis ornamentis et fictis humilitatibus, vere felicitatis apprehenditur decor, sed et ex his que aliquis operatur cuius rei exemplum ponens subdit :
Neque enim de spinis colligunt ficus.
marg.| {CLC6d11.6} AMBROSIUS. − In spinis istius mundi ficus illa reperiri non potest ; que quia fecundis fructibus melior est, bene species ei resurrectionis aptatur vel quia, ut legistidg : « Ficus dederunt grossos suos ». Quod immaturus et caducus et inutilis in synagoga fructus ante precessit vel quia immatura nostra vita est in corpore, matura in resurrectione et ideo procul a nobis debemus seculares sollicitudines abdicare, que mordent animum, mentemque adurunt, ut maturos fructus culture diligentis possimus adipisci. Hoc ergo ad mundum et resurrectionem ; alterum ad animam et corpus refertur, cum subditur :
dg Ct. 2, 13.
Neque de rubo vindemiant uvam.
marg.| Vel quia nemo peccatis fructum acquirit anime sue, que sicut uva, proxima terris corrumpitur, in superioribus maturatur ; vel quia nemo potest damnationem carnis evadere, nisi quem Christus redemerit, qui sicut uva pependit in ligno.dh
dh ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 5, § 81, CCSL 14, p. 161.846-162.866 : «Magna etiam disciplina uirtutis, ut de infructuosis fructuosa non quaeras nec de incultis prouentum fecunditatis exspectes. Unicuique enim sua cultura dat fructus : in spinis istius mundi ficus illa non potest repperiri, quae quia fecundis fructibus melior est, bene species ei resurrectionis aptatur, uel quia, ut legisti, ficus dederunt grossos suos, quod inmaturus et inutilis et caducus in synagoga fructus ante praecessit, uel quia inmatura uita nostra est in corpore, matura in resurrectione. Et ideo procul a nobis debemus saeculares sollicitudines abdicare, quae mordeant animum mentem que adurant, ut maturos fructus culturae diligentis possimus adipisci. Quod in incultis istius mundi repperire non possumus, quia non legunt de spinis ficus neque de tribulis uindemiant uuam. Alterum ad mundum et resurrectionem, alterum ad animam et corpus refertur, uel quia nemo peccatis fructum adquirit animae suae, quae sicut uua proxima terris corrumpitur, in superioribus maturaturuel quia nemo potest damnationem carnis euadere nisi quem Christus redemerit, qui sicut uua pependit in ligno. Procul igitur ab illa carne, quae damnato homini tribulos generare praecepta est, leuemus oculos spiritales, tendamus manus, ut christum uindemiare possimus». [FG2013]
marg.| {CLC6d11.7} BEDA. − Vel spinas et rubum, seculi curas et punctiones puto esse vitiorum ; ficus vero et uvam, dulcedinem nove conversationis et fervorem dilectionis. Non autem de spinis ficus, neque uva de rubo colligitur quia mens adhuc veteris hominis consuetudine depressa similare potest, sed fructus novi hominis ferre non potest. Sed sciendum, quod sicut ferax palmes sepi involutus recumbit, portansque fructum spina non suum usibus servat humanis ; sic dicta vel acta malorum si quando prosunt bonis, non hoc ipsi faciunt mali, sed fit de illis Dei consilio.
marg.| {CLC6d11.8} CYRILLUS. − Postquam autem ostendit quod ex operibus potest discerni homo bonus et malus, sicut ex fructibus arbor ; nunc idem ostendit per aliud signum, dicens :
Numérotation du verset Lc. 6,45 
Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum et malus homo de malo thesauro profert malum.
marg.| {CLC6d11.9} BEDA. − Idem est thesaurus cordis quod radix est arboris. Qui ergo in corde thesaurum patientie perfectique habet amoris, optimos fructus effundens diligit inimicum, et cetera facit que supra edocuit ; at qui thesaurum nequam corde servat, contraria facit.
marg.| {CLC6d11.10} BASILIUS. − Verbi etiam conditio cor a quo processit manifestat, evidenter ostendens dispositionem precordiorum nostrorum.CS
Unde sequitur :
CS ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
Ex abundantia enim cordis os loquitur.
marg.| {CLC6d11.11} CHRYSOSTOMUS. 190* {hom.43}. − Naturalis enim consequentia est ut cum intus abundet nequitia, effluant oretenus verba nequam unde cum audiveris hominem inhonesta proferentem, non tantam in eo putes latere malitiam quanta verbis exprimitur ; sed coniecta fontem rivo esse uberiorem.
190 Chrysostomus Li448 ] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CLC6d11.12} BEDA. − Per oris etiam locutionem Dominus universa que dictu vel factu191* vel cogitatu de corde proferimus, insinuat. Mos192* enim est Scripturarum, verba pro rebus ponere.CT di
di ¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 2, c. 6, CCSL 120, lin. 2008 sqq. :«Per oris ergo locutionem dominus uniuersa quae uel actu uel factu uel cogitatu de corde proferimus insinuat quae magis quam hominibus dicta nuda et aperta sunt oculis eius. Nam et moris est scripturarum uerba pro rebus ponere unde psalmista, dic, inquit, animae meae, salus tua ego sum ; et iezechias, non fuit uerbum quod non ostenderim eis, qui utique rerum et non uerborum chaldaeis reuelarat archana ; item que apostolus, et nemo dicit dominum iesum nisi in spiritu sancto, pro eo ut diceret nemo dominum iesum intellectu cernit nemo uoluntate amplectitur nisi per gratiam spiritus sancti». [MM2020]
CT ¶Codd. : La88 Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020} {MM2024}
191 dictu vel factu] dicto vel facto Ed1953
192 Mos] Mors Li448, Moris Ed1953
Numérotation du verset Lc. 6,
distinctio 12 
marg.| {CLC6d12.1} BEDA. − Ne aliquis sibi frustra blandiretur ex eo quod dictum estdj :"Ex abundantia cordis os loquitur", quasi verba solum et non magis opera veri christiani querantur, consequenter Dominus adiungit :
dj Cf. Mt. 12, 34.
Numérotation du verset Lc. 6,46 
Quid autem vocatis me ‘Domine, Domine‘ et non facitis que dico?
marg.| Quasi dicat : Quid folia recte confessionis vos germinare iactatis, qui nullos operis boni fructus ostenditis?CU
CU ¶Codd. : La88 Li448 Ed1953 {MM2024}
marg.| {CLC6d12.2} CYRILLUS. − Convenit autem soli supreme omnium nature, dominationis et nomen et res. CV
CV ¶Codd. : La88 Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020} {MM2024}
marg.| {CLC6d12.3} ATHANASIUS. − Non est ergo hoc verbum hominis sed Dei ostendentis proprium ortum a Patre. Dominus enim est qui natus est a solo Domino. Non timeas autem dualitatem. Non enim secundum naturam separantur.CW dk
dk ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 6, 36 (Krikones § 1165 : Athanasius), Vat. gr. 1611, f. 112rb18-19  : «Ἀθανασίου. Οὐκ ἀνθρώπου τὸ ῥῆμα, ἀλλὰ Θεοῦ δεικνύντος τὴν γνησίαν ἀπὸ Πατρὸς γέννησιν, καὶ διὰ τοῦτο τὴν κυριολογίαν οὐκ ἀρνουμένου τὴν περὶ ἑαυτοῦ. Κύριος γὰρ ὁ ἐκ τοῦ μόνου γεγεννημένος Κυρίου, ὡς καὶ παρὰ Μωσῇ λέλεκται τό·Ἔβρεξε Κύριος θεῖον, καὶ πῦρ παρὰ Κυρίου. ἐκ τοῦ οὖν Θεοῦ καὶ ἄλλοτε πρὸς τοὺς ἀποστόλους φησὶν ὁ Σωτήρ·"Φωνεῖτέ με ὁ Διδάσκαλος καὶ ὁ Κύριος, καὶ καλῶς λέγετε· εἰμὶ γάρ" καὶ πάλιν, Δεσπότην τῆς πατρῴας οἰκίας ἑαυτὸν ἀποφαίνων, ὡς ἂν μονογενὴς Υἱός· φησι Εἰ τὸν οἰκοδεσπότην Βεελζεβοὺλ ἐπεκάλεσαν, πόσῳ μᾶλλον τοὺς οἰκειακοὺς αὐτοῦ. Οὐκοῦν ὅτι μὲν Θεὸς ὁ Κύριος Ἰησοῦς , ὡς ὢν ἐκ τοῦ Θεοῦ γεγεννημένος, δῆλον εἰπὼν δὲ κατὰ Ματθαῖον,"Οὐ πᾶς ὁ λέγων μοι, Κύριε, εἰσελεύσεται εἰς τὴν βασιλείαν τῶν οὐρανῶν", ἐπιφέρει καὶ τὸν Πατέρα σαφῶς ἑρμηνεύων· ἡμῖν"Ἀλλ’ ὁ ποιῶν τὸ θέλημα τοῦ Πατρός μου, τοῦ ἐν τοῖς οὐρανοῖς". Ἔχεις οὖν Υἱὸν, ἔχεις Πατέρα · μὴ φοβοῦ τὴν δυάδα· τῇ φύσει γὰρ οὐ διώρισται, οὐδ’ ὁ τὰ δύο λέγων ἀπηλλοτρίωσε τοῦ γεννήσαντος τὸ γέννημα [...]».
<cuius fons>   Athanasius Alexandrinus , Contra Sabellianos, [CPG 2243], § 4-5, PG 28, 104D -105A : «Φέρε γὰρ, ἵν’ ὀλίγων ἐπιμνησθῶμεν μαρτυριῶν, τίς ὁ τὰ τοιαῦτα λέγων· «Οὐ πᾶς ὁ λέγων μοι, Κύριε, Κύριε, εἰσελεύσεται εἰς τὴν βασιλείαν τῶν οὐρανῶν;» Οὐκ ἀνθρώπου τὸ ῥῆμα, ἀλλὰ Θεοῦ δεικνύντος τὴν γνησίαν ἀπὸ Πατρὸς γέννησιν, καὶ διὰ τοῦτο τὴν κυριολογίαν οὐκ ἀρνουμένου τὴν περὶ ἑαυτοῦ. Κύριος γὰρ ὁ ἐκ τοῦ μόνου γεγεννημένος Κυρίου, ὡς καὶ παρὰ Μωϋσῇ λέλεκται τό· «Ἔβρεξε Κύριος θεῖον, καὶ πῦρ παρὰ Κυρίου.» Καὶ ἄλλοτε πρὸς τοὺς ἀποστόλους φησὶν ὁ Σωτήρ· «Φωνεῖτέ με ὁ Διδάσκαλος καὶ ὁ Κύριος, καὶ καλῶς λέγετε· εἰμὶ γάρ·» καὶ πάλιν, Δεσπότην τῆς πατρῴας οἰκίας ἑαυτὸν ἀποφαίνων, ὡς ἂν μονογενὴς Υἱός· «Εἰ τὸν οἰκοδεσπότην Βεελζεβοὺλ ἐπεκάλεσαν, πόσῳ μᾶλλον τοὺς οἰκιακοὺς αὐτοῦ.» Οὐκοῦν ὅτι μὲν Θεὸς ὁ Κύριος τῶν ὅλων Ἰησοῦς Χριστὸς, ὡς ὢν ἐκ τοῦ Θεοῦ γεγεννημένος, δῆλον ἅπαντι· εἰπὼν δὲ, «Οὐ πᾶς ὁ λέγων μοι, Κύριε, Κύριε, εἰσελεύσεται εἰς τὴν βασιλείαν τῶν οὐρανῶν,» ἐπιφέρει καὶ τὸν Πατέρα σαφῶς ἡμῖν ἑρμηνεύων· «Ἀλλ’ ὁ ποιῶν τὸ θέλημα τοῦ Πατρός μου, τοῦ ἐν οὐρανοῖς». Ἔχεις οὖν Υἱὸν, ἔχεις Πατέρα· μὴ φοβοῦ τὴν δυάδα· τῇ φύσει γὰρ οὐ διώρισται, οὐδ’ ὁ τὰ δύο λέγων ἀπηλλοτρίωσε τοῦ γεννήσαντος τὸ γέννημα ». Cf. Die Schrift des Apolinarius von Laodicea gegen Photin (Pseudo-athanasius, Contra Sabellianos) und Basilius von Caesarea, ed. Reinhard M.   Hübner, Berlin New-York, (Patristische Texte und Studien 30), p. 147. [MM2024]
marg.| {CLC6d12.4} CYRILLUS. − Que autem sit utilitas in mandatorum observatione, quodve damnum accidere possit ex inobedientia, ostendit subdens :
Numérotation du verset Lc. 6,47 
Omnis qui venit ad me et audit sermones meos et facit eos, ostendam vobis cui similis sit.
Numérotation du verset Lc. 6,48 
Similis est homini edificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum supra petram.CX
marg.| {CLC6d12.5} BEDA. − Petra erat Christus, qui fodit in altum, quia193* preceptis humilitatis terrena omnia de cordibus fidelium eruit, ne propter commodum temporale serviant Deo.CY
193 quia] qui Ed1953
marg.| {CLC6d12.6} BASILIUS. − Ponere autem fundamentum supra petram, hoc est inniti fidei Christi, ut immobile194* perseveret in adversis sive humanitus sive celitus195* accidant. CZ
CZ ¶Codd. : La88 Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020} {MM2024}
194 immobile] immobilis Ed1953
195 celitus] divinitus Ed1953
marg.| {CLC6d12.7} BEDA. − Vel fundamenta196* domus, ipse sunt197* intentiones198* bone conversationis que199* perfectus Verbi auditor in adimplendis Christi mandatis firmiter inserit.DA dl
dl ¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 2, c. 6, CCSL 120, lin. 2048 sqq. : «Moraliter autem fundamenta domus ipsae sunt intentiones bonae conuersationis quae perfectus uerbi auditor exhaustis humilitate christiana superuacuarum fragilium que cogitationum ruderibus in adimplendis christi mandatis firmiter inserit hoc uidelicet in se ipso christo cooperante specialiter agens quod in uniuersali ecclesia christus generaliter agit gaudens que cum psalmista quia eduxit me de lacu miseriae et de luto faecis et statuit supra petram pedes meos, et cetera». [MM2020]*
DA ¶Codd. : La88 Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020} {MM2024}
196 fundamenta] fundamentum Ed1953
197 ipse sunt] ipsa est Ed1953
198 intentiones] intentio Ed1953
199 que] quod Ed1953
marg.| {CLC6d12.8} AMBROSIUS. − Vel omnium fundamentum docet esse virtutum obedientiam celestium preceptorum, per quam domus hec nostra200, non in 201* profluvio voluptatum, non nequitie spiritualis incursu, non imbre mundano, non hereticorum possit nebulosis disputationibus commoveri.DB dm
Unde sequitur :
dm ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 5, § 82, CCSL 14, p. 161.867-871 : «Omnium autem fundamentum docet esse uirtutum oboedientiam caelestium praeceptorum, per quam domus haec nostra non profluuio uoluptatum, non nequitiae spiritalis incursu, non imbre mundano, non haereticorum possit nebulosis disputationibus conmoueri». [FG2013]*
200 nostra] urã Mt366
201 in] om. Ed1953
Inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam202 movere.
202 eam La88 La88@ Li448 Li448@ Mt366@] illam Mt366
marg.| {CLC6d12.9} BEDA. 203 − Inundatio tribus modis fit vel immundorum spirituum, vel improborum hominum, vel ipsa mentis aut carnis inquietudine. Et quantum propriis viribus homines fidunt204, inclinantur quantum vero invictissime illi petre adherent205* labefactari nequeunt.dn DC
dn ¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 2, c. 6, CCSL 120, lin. 2070 sqq. : «Sed et iuxta leges tropologiae singulae nostrae domus cotidie uel immundorum spirituum uel improborum hominum uel ipsa suae mentis aut carnis inquietudine pulsantur et quantum propriis uiribus fidunt inclinantur quantum uero inuictissimae illi petrae adhaerent labefactari nequeunt». [MM2020]*
203 Beda] lac. La88
204 fidunt] fundunt La88*
205 adherent] + etiam Ed1953
marg.| {CLC6d12.10} CHRYSOSTOMUS. 206* {hom.25}. − Ostendit etiam nobis Dominus quod nullam parit fides utilitatem, si feda sit conversatio.DD
Unde sequitur :
206 Chrysostomus Li448 ] + In Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Lc. 6,49 
Qui autem audit et non facit, similis est homini edificanti domum suam supra terram sine fundamento.
marg.| {CLC6d12.11} BEDA. – [a] Domus diaboli mundus, qui in maligno positus est quam super terram edificat, quia obsequentes sibi de celis ad terrena detrahit. Sine fundamento edificat, quia omne peccatum fundamentum non habet, quod207* non ex propria natura subsistit. Malum quippe sine substantia est, quod tamen, quodcumque sit, in boni natura coalescit208*. Quia vero a fundo dicitur fundamentum, possumus etiam fundamentum profundodo positum non inconvenienter accipere. Sicut ergo209* qui in puteo mergitur, putei fundo retinetur ; sic anima corruens, quasi in quodam fundi loco consistit, si se in aliqua peccati mensura retineret210*. Sed cum peccato in quo211* labitur non potest esse contenta, dum quotidie ad deteriora deicitur quasi in puteo quo212* cecidit, fundum non invenit quo figatur213. [c] Ingruente autem qualibet temptatione, et vere mali et ficte boni peiores fiunt214, donec ad extremum perpetuam labantur in penam.
[b] Unde sequitur :
do Gregorii editor scripsit profundo, Bedae editor tamen pro fondo ; Catenae codices etiam disiungunt : pro fundo.
207 quod Li448] quia La88* Mt366 Ed1953, q<uonia>m La88* (eras.)
208 coalescit La88 Li448 Mt366 Ott199] convalescit Ed1953
209 ergo] om. Ed1953
210 retineret] continet Ed1953
211 quo] quod Ed1953
212 quo] in quem Ed1953
213 figatur] figuratur La88
214 fiunt] sunt La88
In quam illisus est fluvius et continuo concidit215*, et facta est ruina domus illius magna.
215 concidit] cecidit codd@ Ed1953 cum Clementina
marg.| [d] Potest etiam per impetum fluminis, extremi iudicii discrimen intelligi, quando utraque domo consummati216*, ibunt impii in supplicium eternum, iusti autem in vitam eternam.DE dp
dp ¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 2, c. 6, CCSL 120, lin. 2077-2112 :  «[a] Domus diaboli mundus, qui in maligno positus est, non creatoris dignitate, sed magnitudine delinquentis uocatur, quam super terram aedificat quia obsequentes sibi de caelis ad terrena detrahit. Sine fundamento aedificat quia omne peccatum fundamentum non habet, quod [quoniam Sedulius] non ex propria natura subsistit. Malum quippe sine substantia est quod tamen, utcumque sit, in boni [bona Sedulius ] natura coalescit. // Quia uero a 'fundo' dicitur 'fundamentum', possumus etiam 'fundamentum' pro 'fundo' positum non inconuenienter accipere, sicut 'auditus' ab 'aure' dicitur, et tamen plerumque ipsa 'auris' 'auditus' nomine designatur. Sicut ergo qui in puteo mergitur, putei fundo retinetur, ita corruens quasi in quodam fundi loco consisteret anima, si semel lapsa in aliqua se peccati mensura retineret. Sed cum peccato, in quo labitur, non potest esse contenta, dum cotidie ad deteriora deiicitur, quasi in puteo [+ in Sedulius] quo cecidit fundum non inuenit, quo figatur. Vnde bene alias dicitur: peccator cum uenerit in profundum malorum contemnit. Redire namque dissimulat quia misereri sibi posse desperat sed cum desperando amplius peccat quasi puteo suo fundum subtrahit ne ubi retineri possit inueniat. Ergo qui audit sermones christi et non facit siue initiatus mysteriis christi seu in totum alienus a christo quia se ipsum male aedificat similis est homini stulto de quo dicitur: inimicus homo hoc fecit. [b] In quam inlisus est fluuius et continuo cecidit, et facta est ruina domus illius magna. [c] Manifestum est quia ingruente qualibet temptatione mox et uere mali et ficte boni peiores fiunt donec ad extremum perpetuam labantur in poenam. Porro moraliter dicendum quia unusquisque temptatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus, dehinc concupiscentia cum conceperit parit peccatum, peccatum autem cum consummatum fuerit generat mortem. [d] Potest etiam per impetum fluminis extremi iudicii discrimen intellegi quando utraque domu consummata omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur ibunt que impii non solum homines sed et angeli qui ad diaboli domum pertinebant in supplicium aeternum iusti autem in uitam aeternam ».
<ex quo> =   Sedulius Scot, In Mt., lib. 1, cap. 1:26, ed. Löfstedt, 1989, p. 235-236 <et> Glossa ordinaria (Lc. 6:49), ed. Sacra Pagina - CNRS .
<cuius fons>   Gregorius Magnus, Moralia in Iob, lib. 26 § 37, CCSL 143B : «Omne peccatum fundamentum non habet, quia non ex propria natura subsistit. Malum quippe sine substantia est. Quod tamen, utcumque sit, in boni natura coalescit. Igitur os angustum nullum subter se dicitur habere fundamentum, quia peccati inquinatio subsistendi ius non habet proprium. Quia uero a fundo dicitur fundamentum, possumus etiam fundamentum profundo positum non inconuenienter accipere, sicut auditus ab aure dicitur, et tamen plerumque ipsa auris auditus nomine designatur. Cum ergo diceret os angustum, explere profundi uoraginem uolens, subdidit: et non habente fundamentum subter se. Quem enim rapit iniquitas, infernus absorbet. Infernus uero recte fundum non habere creditur, quia quisquis ab illo rapitur, in immenso deuoratur. Immensam namque eius explere latitudinem uolens propheta, ait: dilatauit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino. Sicut ergo sine termino dilatatus dicitur qui ad se plurimos trahit, ita sine fundo altus non incongrue creditur, quia eos quos in se suscipit, quasi in quadam abysso suae immensitatis absorbet. Itaque cum diceret: saluabit te de ore angusto latissime, apte subiunxit: et non habente fundamentum subter se.  Ac si diceret: de ore angusto saluabit quod sub se fundum non habet, quia enim per peccatum tenditur ad infernum, quem a peccato saluat, de ore angusto liberat. Quem uero de ore angusto eripit, ab inferni profundo subducit. Quamuis intellegi etiam aliter potest. Nam sicut qui in puteum mergitur putei fundo retinetur, ita corruens quasi in quodam fundi loco consisteret anima, si semel lapsa in aliqua se peccati mensura retineret. Sed cum peccato in quo labitur non potest esse contenta, dum cotidie ad deteriora deicitur, quasi in puteo quo cecidit fundum non inuenit quo figatur. Esset enim fundus putei, si fuisset mensura peccati; unde bene alias dicitur: peccator cum uenerit in profundum malorum, contemnit. Redire namque dissimulat, quia misereri sibi posse desperat. Sed cum desperando amplius peccat, quasi puteo suo fundum subtrahit, ne ubi retineri possit inueniat ».
¶Nota : Le passage de Bède cité a été repris partiellement par les commentaires de Sédulius Scot (variations infimes), Raban Maur, In Mt., lib. 2, CCCM 174, p. 223-224, la Glose ordinaire in loc. cit., Zacharias Chrysopolitanus, In unum ex quatuor, 1, 43, PL 186, col. 186-187, etc. Il comprend lui-même des citations patristiques littérales dont je ne cite ici qu’un exemple. Thomas a identifié le passage-source chez Bède, identifié par exemple dans l’exemplaire parisien de la Glose universitaire du 13e siècle conservé au Mont-Cassin. (Cas574) et l’a restauré quasiment dans sa teneur originale, illustrant une fois de plus l’intention de la Catena de restaurer la teneur des sources sententiarisées par ses prédécesseurs, non pour les rejeter mais pour mettre les réécritures de chaque strate de la Réception dans la perspective fondamentale de l’intention des auteurs-sources. Toutefois, la mémoire de Thomas est ici prise en défaut car il ne reconnaît pas le passage de Grégoire ou, tout au moins, lui préfère l’abréviation qu’en fait Bède.
216 consummati La88 Li448 Mt366 Ott199] -ta Ed1953 cum Beda
marg.| {CLC6d12.12} CYRILLUS. − Vel super terram sine fundamento edificant 217* qui super arenam dubietatis, que secundum opinionem est, ponunt218* fundamentum spiritualis fabrice219, quod220* pauce stille temptationum dissipaverunt221*.DF dq
dq ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 6, 47-49 (Krikones § 1169: Cyrillus) : Vat. gr. 1611, f. 112va19-22 ; ed. A. Mai, Cyrillus Alexandrinus , Scholia in Lucam ex catenis, PG 72, 608C14-D6  : «Κυρίλλου. Ἀθλίους δὲ ποιεῖ τοὺς ἀνθρώπους ἡ περὶ τοὺς πόνους ὀλιγωρία, καὶ τὸ τῆς κρίσεως σαθρὸν καὶ ἀβέβαιον· οὗτοί εἰσιν οἱ τοῖς μωροῖς ὁμοιωθέντες, οἱ ἐπὶ τῆς ψάμμου τῆς κατὰ τὴν γνώμην ἀβεβαιότητος, τὸν θεμέλιον τῆς πνευματικῆς τιθέντες οἰκοδομῆς, ὃν ὀλίγαι ψεκάδες πειρασμῶν, καὶ βραχὺς χειμάρρους τῶν τοῦ πονηροῦ προσπαιγμάτων ὑφελκύσας, τὴν ὑπὸ βάθραν διέλυσέ τε καὶ διεσκόρπισε, μηδὲ ὀλίγον ἐπισχόντα πρὸς τὴν βροχὴν καὶ τὰ πνεύματα ».
<cuius fons>    Cyrillus Alexandrinus (pseudo?) , Fragmenta ex catenis Cyrillo tributa praeter homeliis authenticis in Lucam excerpta (Lc. 6, 47-48), § 46, ed. J. Reuss, Lukas-Kommentare aus der griechischen Kirche, p. 286. [VS2023] [MM2024]
217 edificant] edificat Ed1953
218 ponunt] ponit Ed1953
219 fabrice] fabribice cacogr. Li448
220 quod] quos Ed1953
221 dissipaverunt] dissiparunt Ed1953
marg.| {CLC6d12.13} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − [1] Hunc autem sermonem Domini prolixum sic222 exorsus est Lucas sicut et Mattheus. Uterque enim dixit : Beati pauperes . Deinde223 multa que sequuntur in utriusque narratione similia sunt ; et ad extremum sermonis ipsa conclusio prorsus eadem reperitur, scilicet de homine qui edificat super224* petram et super225 arenam. Posset ergo facillime credi eumdem Lucas Domini interposuisse sermonem, aliquas226 autem227* pretermisisse sententias quas Mattheus posuit, item alias posuisse quas Mattheus non dixit nisi moveret quod Mattheus in monte dicit habitum esse228* sermonem a Domino sedente, Lucas autem in loco campestri a Domino stante. [2] Non tamen istos duos sermones longa temporis distantia separari improbabiliter 229 * creditur quod et ante et postea quedam similia vel eadem ambo narrarunt. [3] Quamquam illud possit occurrere in aliqua excellentiori 230* parte montis primo cum solis discipulis fuisse Dominum, quando ex eis illos duodecim elegit. Deinde cum eis descendisse de monte, scilicet de ipsa montis celsitudine, in campestrem locum, id est in aliquam equalitatem231 que in latere montis erat, et multas turbas capere poterat atque ibi stetisse donec ad eum turbe congregarentur ; ac postea, cum sedisset, accessisse propinquius discipulos suos, atque illis ceterisque turbis presentibus unum habuisse sermonem. DG dr
dr ¶Fons : [1] Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 19, § 44, p. 144.10-145.5 : «Verum tamen idem Lucas sermonem etiam ipse domini prolixum narrauit, ubi etiam sic exorsus est, ut in isto mattheus. hic enim dixit beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum, et ille beati pauperes, quia uestrum est regnum dei. deinde multa quae sequuntur etiam in Lucae narratione similia sunt. et ad extremum sermonis ipsa conclusio prorsus eadem repperitur, de homine prudente, qui aedificat super petram, et de stulto, qui aedificat super harenam, nisi quod ibi flumen tantum dicit inlisum domui, non etiam pluuiam et uentos, sicut mattheus. posset ergo facillime credi eundem etiam ipse domini interposuisse sermonem, aliquas autem praetermisisse sententias, quas mattheus posuit, item alias posuisse, quas iste non dixit, quasdam etiam non isdem uerbis, custodita tamen ueritatis integritate similiter explicasse. posset hoc, ut dixi, facillime credi, nisi moueret, quod mattheus in monte dicit hunc habitum esse sermonem a domino sedente, Lucas autem in loco campestri a domino stante».
[2] Augustinus Hipponensis   , De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 19, § 45, p. 145.9-12 : «Non sane istos duos sermones, quorum unum mattheus, alterum Lucas inseruit, longa temporis distantia separari hinc probabiliter creditur, quod et ante et postea quaedam similia uel eadem ambo narrarunt, ut non absurde sentiatur eorum narrationes haec interponentium in eisdem locis et diebus esse uersatas. nam mattheus hoc ita dicit : et secutae sunt eum turbae multae a galilaea et decapoli et Hierosolymis et iudaea et de trans iordanen».
[3] Augustinus Hipponensis   , De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 19, § 47, p. 147.21-148.9 : « Quamquam etiam illud possit occurrere, in aliqua excelsiore parte montis primo cum solis discipulis dominum fuisse, quando ex eis illos duodecim elegit, deinde cum eis descendisse, non de monte, sed de ipsa montis celsitudine in campestrem locum, id est in aliquam aequalitatem, quae in latere montis erat et multas turbas capere poterat, adque ibi stetisse, donec ad eum turbae congregarentur, ac postea cum sedisset, accessisse propinquius discipulos eius adque ita illis ceteris que turbis praesentibus unum habuisse sermonem, quem mattheus Lucas que narrarunt diuerso narrandi modo, sed eadem ueritate rerum et sententiarum, quas ambo dixerunt». [MM2024]
222 sic] sicut Li448
223 deinde] deinque La88
224 super] supra La88 Ed1953
225 super] supra La88
226 aliquas] alias La88 Mt366
227 autem] tamen Ed1953
228 esse] om. Ed1953
229 improbabiliter] hinc probabiliter Ed1953
230 excellentiori] excelsiori Ed1953
231 aliquam equalitatem] aliqua equalitatem ! Li448, aliqua Mt366



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Lc. Capitulum 6 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=57&chapitre=57_6)

Notes :