Catena aurea

Capitulum 17

Numérotation du verset Lc. 17,1 

Et ad discipulos suos ait:
Impossibile est ut non veniant scandala.
Ve autem illi per quem veniunt.
Numérotation du verset Lc. 17,2 

Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum eius
et proiciatur in mare,
quam ut scandalizet unum de pusillis istis.
Numérotation du verset Lc. 17,3 

Attendite
vobis.
Si peccaverit in te1 frater tuus increpa illum et si penitentiam egerit dimitte illi.
1 in te Catena Rusch] om. ΩL Weber
Numérotation du verset Lc. 17,4 

Et si septies in die peccaverit in te
et septies in die conversus fuerit ad te dicens: Penitet me, dimitte illi.
Numérotation du verset Lc. 17,5 

Et dixerunt apostoli Domino: Adauge nobis fidem.
Numérotation du verset Lc. 17,6 

Dixit autem Dominus: Si habueritis2 fidem sicut granum sinapis
2 habueritis Li448@ Rusch ] haberetis CorS1 (ita omnino in greco) Weber
dicetis3 huic arbori moro
3 dicetis Li448@ Rusch ] diceretis ΩL Weber
eradicare et transplantare in mare, et obediet4 vobis.
4 obediet Li448@ Rusch ] obediret ΩL Weber
Numérotation du verset Lc. 17,7 

Quis autem vestrum
habens servum arantem aut boves5 pascentem qui6 regresso de agro dicat7 illi: Statim transi
5 boves Cas574 Catena Rusch] om. ΩL Weber |
6 qui Cas574 Catena Rusch] cui ΩL |
7 dicat Catena Rusch ] dicit ΩL, dicet Weber |
et8 recumbe
8 et Catena Rusch] om. ΩL Weber
Numérotation du verset Lc. 17,8 

et non dicat9 ei:
9 dicat Catena Rusch ] dicit ΩL , dicet Weber
Para quod cenem et precinge te et ministra mihi
donec manducem et bibam et post hec tu manducabis et bibes?
Numérotation du verset Lc. 17,9 

Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit que ei imperaverit10?
10 ei imperaverit  Rusch ] sibi imperaverat ΩL Catena Weber
Non puto.
Numérotation du verset Lc. 17,10 

Sic et vos
cum feceritis omnia que precepta sunt vobis
dicite: Servi inutiles sumus.
Quod debuimus facere fecimus.
Numérotation du verset Lc. 17,11 

Et factum est dum iret in Hierusalem, transibat11* per mediam Samariam et Galileam.
11 transibat ΩL Catena ] transiebat Rusch Weber
Numérotation du verset Lc. 17,12 

Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi qui steterunt a longe
Numérotation du verset Lc. 17,13 

et levaverunt vocem
dicentes: Iesu preceptor, miserere nostri.
Numérotation du verset Lc. 17,14 

Quos ut vidit dixit: Ite, ostendite vos sacerdotibus.
Et factum est, dum irent, mundati sunt.
Numérotation du verset Lc. 17,15 

Unus autem ex illis
ut vidit quia mundatus est, regressus est cum magna voce magnificans Deum.
Numérotation du verset Lc. 17,16 

Et cecidit in faciem suam12 ante pedes eius gratias agens. Et hic erat Samaritanus.
12 suam Catena Rusch] om. ΩL Weber
Numérotation du verset Lc. 17,17 

Respondens autem Iesus dixit: Nonne decem mundati sunt13 ? Et novem ubi sunt?
13 sunt Li448 Rusch Weber] om. Li448@
Numérotation du verset Lc. 17,18 

Non est inventus qui rediret et daret gloriam Deo nisi hic alienigena.
Numérotation du verset Lc. 17,19 

Et ait illi: Surge, vade,
quia fides tua
te salvum fecit.
Numérotation du verset Lc. 17,20 

Interrogatus autem a Phariseis:
Quando venit regnum Dei?
Respondit14* eis et dixit: Non venit regnum Dei
14 respondit ΩL Catena Weber ] respondens Rusch
cum observatione,
Numérotation du verset Lc. 17,21 

neque dicent: Ecce hic aut ecce illic.
Ecce enim regnum Dei intra vos est.
Numérotation du verset Lc. 17,22 

Et ait ad discipulos suos15:
15 suos ΩL Catena Rusch] om. Weber
Venient dies
quando desideratis16
16 desideratis Li448 Rusch ] desideretis ΩL Li448@ Weber
videre unum diem Filii hominis et non videbitis
Numérotation du verset Lc. 17,23 

et dicent vobis:
Ecce hic17 ecce illic.
17 hic Li448 Rusch Weber] + et Li448@
Nolite ire
neque sectemini18*.
18 sectemini ΩL Catena Weber ] sectamini Rusch
Numérotation du verset Lc. 17,24 

Nam sicut fulgur coruscans de sub celo in ea que sub celo sunt fulget, ita erit Filius hominis in die sua.
Numérotation du verset Lc. 17,25 

Primum autem oportet illum multa pati
et reprobari a generatione hac.
Numérotation du verset Lc. 17,26 

Et sicut factum est in diebus Noe, ita erit
et19 in diebus Filii hominis,
19 et ΩL Cas574@ Li448 Rusch Weber] + in die vel Li448@
Numérotation du verset Lc. 17,27 

Edebant et bibebant, uxores ducebant et dabantur ad nuptias,
usque in diem qua intravit Noe in arcam et venit diluvium et perdidit omnes.
Numérotation du verset Lc. 17,28 

Similiter
sicut factum est in diebus Loth:
edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et20 edificabant.
20 et Li448@ Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Lc. 17,29 

Qua die autem exiit Loth
a Sodomis, pluit
ignem et sulphur de celo et omnes perdidit.
Numérotation du verset Lc. 17,30 

Secundum hec erit, qua die Filius hominis revelabitur.
Numérotation du verset Lc. 17,31 

In illa die21
21 die Cas574 Rusch] hora ΩL Catena Weber
qui fuerit in tecto et vasa eius in domo ne22 descendat tollere illa.
22 ne ΩL Cas574 Rusch Weber] non Catena
Et qui in agro similiter non redeat retro.
Numérotation du verset Lc. 17,32 

Memores
estote uxoris Loth.
Numérotation du verset Lc. 17,33 

Quicumque
quesierit animam suam salvam facere23 perdet illam. Et quicumque24 perdiderit illam vivificabit eam.
23 animam suam salvam - facere ΩL Cas574@ Li448@ Rusch ] salvare – animam suam Li448 , animam suam – salvare Weber |
24 quicumque ΩL Cas574@ Catena Rusch] qui Weber |
Numérotation du verset Lc. 17,34 

Dico25 vobis: in26 illa nocte erunt duo in lecto uno; unus assumetur et alter relinquetur.
25 Dico ΩL Rusch Weber ] + autem Catena |
26 in ΩL Catena Rusch] om. Weber |
Numérotation du verset Lc. 17,35 

Due erunt molentes in unum,
una assumetur et altera relinquetur. Duo in agro, unus assumetur et alter relinquetur.
Numérotation du verset Lc. 17,36 

Respondentes dicunt illi: Ubi Domine?
Qui dixit eis:
Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur27 aquile.
27 congregabuntur ΩL Rusch Weber ] + et Catena

Capitulum 17

Numérotation du verset Lc. 17,
* distinctio 1
marg.| {CLC17d1.1} THEOPHYLACTUS. − Quia Pharisei existentes avari convitiabantur Christo de paupertate predicanti, induxit parabolam divitis et Lazari. Deinde cum discipulis confert de Phariseis, indicans eos schismaticos et divine vie impeditores esse.
Unde dicitur :
Numérotation du verset Lc. 17,1 
Et ad discipulos suos ait1* : Impossibile est ut non2 veniant scandala,
1 ad disc. – ait] inv . Ed1953
2 non] om. Li448
marg.| id est impedimenta bone et Deo placite conversationis.A a
a ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 17, 1), PG 123, 981 C14-D8. [CGC2015]
A ¶Codd. : La88 (102vb) Li448 (149vb) Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC17d1.2} CHRYSOSTOMUS. − Sunt autem duplicia scandala quorum hec quidem divine glorie refragantur, hec vero prodeunt solum ad irrogandum fratribus impedimentum nam excogitationes heresum, et quicumque contra veritatem fit sermo, divine glorie refragatur. Non tamen ad presens memorari videntur huiusmodi scandala, sed magis ea que contingunt inter amicos et fratres ; sicut iurgia, detractiones et huiusmodi ; unde postea subdit :
Si peccaverit in te frater tuus.
marg.| {CLC17d1.3} THEOPHYLACTUS. {super Necesse est ut veniant scandala}. − Vel dicit, quod necesse est emergere multa predicationis et veritatis obstacula, sicut Pharisei impediebant Christi predicationem. Querunt autem aliqui si necesse est ut veniant scandala, cur dominus arguit scandalorum auctorem?
Sequitur enim :
Ve autem illi per quem veniunt
marg.| Quidquid enim parit necessitas veniale est. Sed attende quod necessitas ista ex libero arbitrio sortitur originem. videns enim dominus qualiter homines innituntur malo, nec proponunt aliquid boni, dixit quod quantum est ex consequentia eorum que videntur, necesse est contingere scandala sicut si medicus videns quemquam mala dieta utentem, dicat necesse est hunc egrotare ; et ideo inducenti scandala ve dicit, et penam ei comminatur, dicens :
Numérotation du verset Lc. 17,2 
Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum eius, et proiciatur in mare, quam ut scandalizet unum de pusillis istis.b
b ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 17, 1), PG 123, 981 D12-984A1-B10 (ad sensum). [CGC2015]
marg.| {CLC17d1.4} BEDA. − Secundum morem provincie palestine loquitur ; cum maiorum criminum apud veteres iudeos fuerit pena, ut in profundum ligato saxo demergerentur. Et revera utilius est innoxium pena, quamvis atrocissima, temporali tamen, vitam finire corpoream, quam fratri nocentem mortem anime mereri perpetuam. Recte autem qui scandalizari potest, pusillus appellatur qui enim magnus est, quodcumque viderit, quodcumque passus fuerit, non declinat a fide. Inquantum ergo sine peccato possumus, evitare proximorum scandalum debemus. Si autem de veritate scandalum sumitur, utilius permittitur scandalum, quam veritas relinquatur.
marg.| {CLC17d1.5} CHRYSOSTOMUS. − Per scandalizantis autem penam bravium salvantis addisce nisi enim unius anime salus esset sibi nimium cure, non comminaretur scandalizantibus tantam penam.
Numérotation du verset Lc. 17,
* distinctio 2
marg.| {CLC17d2.1} AMBROSIUS. − Post divitem qui cruciatur in penis subicit preceptum venie largiende his qui se ab errore convertunt, ne quem desperatio non revocet a culpa.c
Unde dicitur :
c ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 13, CCSL 14, p. 302.125-303.148 : «Si peccauerit in te frater tuus, increpa illum. Quam bene post diuitem, qui cruciatur in penis, subiecit praeceptum ueniae largiendae, his utique qui se ab errore conuertunt, ne quem desperatio non reuocet a culpa ! Quam uero moderatus est, ut neque difficilis uenia nec remissa sit indulgentia, ne quem uel austera percellat inuectio uel coniuentia inuitet ad culpam ! Sic et alibi : si peccauerit in te frater tuus, uade et corripe eum inter te et ipsum ; plus enim proficit amica correptio quam accusatio turbulenta : illa pudorem incutit, haec indignationem mouet. Seruetur potius quod prodi metuat qui monetur. Bonum quippe est ut amicum magis te qui corripitur credat quam inimicum ; facilius enim consiliis adquiescitur quam iniuriae subcumbitur. Unde et Apostolus corripite inquit, ut fratrem, ut erubescat, non ut inimicum eum existimetis. Infirmus enim custos diuturnitatis est timor, pudor autem bonus magister officii ; qui enim metuit reprimitur, non emendatur, quem pudet facere in naturam uertit». [FG2013]
Numérotation du verset Lc. 17,3 
Attendite vobis.
marg.| {CLC17d2.2} THEOPHYLACTUS. − 7. Quasi dicat : Necesse est scandala contingere ; non tamen necessarium est vos perire, si peccaveritis ; sicut non est necesse oves perire lupo veniente, si vigilet pastor. Et quoniam multe sunt scandalizantium differentie quidam enim sunt insanabiles, quidam sanabiles.
Ideo subiungit :
Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum ; et si penitentiam egerit, dimitte illi.d
d ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 17, 3), PG 123, 984 C3-D3 (ad sensum). [CGC2015]
marg.| {CLC17d2.3} AMBROSIUS. − [a] Ut neque difficilis venia, nec remissa sit indulgentia neque austera percellat invectio, vel conniventia non invitet ad culpam. Unde et alibi dicitur : ‘Corripe ipsum inter te et ipsum’esolum plus enim proficit amica correctio quam accusatio turbulenta. Illa pudorem incutit, hec indignationem movet. Servetur potius quod prodi metuat qui monetur bonum quippe est ut amicum magis te qui corripitur credat, quam inimicum facilius enim consiliis acquiescitur quam iniurie succumbitur. Infirmus custos diuturnitatis est timor, pudor autem bonus magister officii qui enim metuit reprimitur, non emendatur. [b] Pulchre autem posuit : ‘si peccaverit in te’ non enim est equa conditio in Deum hominemque peccare.f g
e Mt. 18, 15.
f ¶Fons : [a] Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 21, CCSL 14, p. 305.219-235 : «  Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum. Quam bene post diuitem, qui cruciatur in poenis, subiecit praeceptum ueniae largiendae, his utique qui se ab errore conuertunt, ne quem desperatio non reuocet a culpa ! Quam uero moderatus est, ut neque difficilis uenia nec remissa sit indulgentia, ne quem * uel austera percellat inuectio uel coniuentia inuitet ad culpam ! Sic et alibi : si peccauerit in te frater tuus, uade et corripe eum inter te et ipsum ; plus enim proficit amica correptio quam accusatio turbulenta : illa pudorem incutit, haec indignationem mouet. Seruetur potius quod prodi metuat qui monetur. Bonum quippe est ut amicum magis te qui corripitur credat quam inimicum ; facilius enim consiliis adquiescitur quam iniuriae subcumbitur. Unde et Apostolus corripite inquit, ut fratrem, ut erubescat, non ut inimicum eum existimetis. Infirmus enim custos diuturnitatis est timor, pudor autem bonus magister officii ; qui enim metuit reprimitur, non emendatur, quem pudet facere in naturam uertit». [b]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 22, CCSL 14, p. 305.235-242 : «Pulchre autem posuit : si peccauerit in te ; non enim aequa condicio in Deum hominem que peccare. Denique Apostolus, qui diuini est uerus interpres oraculi : haereticum inquit post unam correptionem deuita, quia non est aeque perfidia ut culpa ueniabilis. Et quoniam plerumque per inperitiam error obrepit, corripiendum praecepit, ut aut pertinacia uitetur aut prolapsio corrigatur».
g * neque] CCSL 14, p. 305, in apparatu : «y (familia codicum F O p V) B (Boulogne, BM, 35) P (Leningrad F. v. 1 N. 6) L (Oxford, Bodleian Laud. Misc. 259)». [FG2013]
marg.| {CLC17d2.4} BEDA. − Intuendum est autem, quia non passim peccanti dimittere iubet, sed penitentiam agenti hoc enim ordine scandala declinare possumus, si nullum ledamus, si peccantem zelo iustitie corripimus, si penitenti misericordie viscera pandimus.
marg.| {CLC17d2.5} THEOPHYLACTUS. − Sed quia posset aliquis dicere3* : Si cum pluries indulserim fratri, iterum fit nocivus, quid agendum est secum ideo huic questioni4* respondens subdit :
3 quia… dicere] quereret aliquis Ed1953
4 huic questioni] inv . Ed1953
Numérotation du verset Lc. 17,4 
Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te dicens penitet me, dimitte illi.B h
h ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 17, 3), PG 123, 984D8-985A1. [CGC2015]
B ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC17d2.6} BEDA. − Septenario numero non venie dande terminus ponitur, sed vel omnia peccata dimittenda, vel semper penitenti dimittendum precipitur solet enim sepe per septem, cuiusque rei aut temporis universitas indicari.
marg.| {CLC17d2.7} AMBROSIUS. − Vel quia septima5 die requievit Deus ab operibus suis, post hebdomadam istius mundi requies nobis diuturna promittitur, ut quemadmodum mala istius mundi opera cessabunt, ita etiam vindicte severitas conquiescat6.i
i ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 23, CCSL 14, p. 305.243-306.260 : «Verum quid est : si septies conuersus fuerit ad te, dimitte illi? Num ueniae numerus praefinitur an uero quia, cum septim o di e requieu erit Deus ab omnibus operibus suis, post ebdomadam istius mundi quies nobis diuturna promittitur, ut quemadmodum mala istius mundi feriata cessabunt ita etiam uindictae seueritas conquiescat? Sabbatum autem non solum dierum, sed etiam mensum est, et ideo septimi mensis decima die sabbata sabbatorum, nec solum mensum, sed annorum quoque nec annorum tantummodo, sed etiam generationum, postremo ipsius mundi, cuius typus est sabbatum magnum, sicut in lege est ebdomada septima, post quam celebratur annus iubelaeus. Quod mysterium nobis uoluit Dominus reuelare, cum dicit : non solum septies, sed etiam septuagies septies, quia septima generatione, ut habes secundum Lucam, Enoch raptus est, ne malitia mutaret cor eius, et in eo aculeus doloris quieuit. Septuagesima autem et septima generatione dominus natus est ex Maria humani generis in se peccata suscipiens remissionem tribuit omnium delictorum». [FG2013]
5 septima] septimo Li448
6 conquiescat] conquiescant cacogr. Li448
Numérotation du verset Lc. 17,
* distinctio 3
marg.| {CLC17d3.1} THEOPHYLACTUS. − Audientes discipuli Dominum de quibusdam arduis disserentem, puta de paupertate, et scandalis evitandis, petunt sibi fidem augeri, per quam possent paupertatem sequi nihil enim adeo cultum suggerit paupertatis, sicut credere et sperare in Domino et ut per fidem scandalis valeant resistere.j
Unde dicitur :
j ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 17, 5), PG 123, 985 C1-12 (ad sensum). [CGC2015]
Numérotation du verset Lc. 17,5 
Et dixerunt apostoli Domino : Adauge nobis fidem.
marg.| {CLC17d3.2} GREGORIUS. Vicesimo secundo Moralium. 7* − Utque iam accepta per initium fuerat, quasi per augmentum graduum ad perfectionem veniret.k
k ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob , lib. 22 § 20, CCSL 143A, lin. 113 sqq. : «Hinc est etiam quod redemptori nostro a discipulis dicitur : auge nobis fidem, ut quae iam accepta per initium fuerat, quasi per augmenta graduum ad perfectionem ueniret». <ex quo> =   Alulfus sancti Martini Tornacensis , Liber gregorialis, pars III : Expositio Novi Testamenti, exp. Euang. sec. Marcum, c. 33, PL 73, 1189. [MM2020]
7 .XXII.] om. Ed1953
marg.| {CLC17d3.3} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Potest quidem intelligi hanc fidem sibi augeri postulasse qua creduntur ea que non videntur ; sed tamen dicitur etiam fides rerum, quando non verbis, sed ipsis rebus presentibus creditur quod futurum est, cum iam per speciem manifestam se contemplandam prebebit sanctis ipsa Dei sapientia, per quam facta sunt omnia.l
l ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 39, CCSL 44B, p. 93.1-8 : «Quod dixerunt discipuli : domine, auge nobis fidem, potest quidem intellegi hanc fidem sibi eos augeri postulasse, qua creduntur ea quae non uidentur ; sed tamen dicitur etiam fides rerum, quando non uerbis sed rebus ipsis praesentibus creditur, quod futurum est, cum iam per speciem manifestam se contemplandam praebebit sanctis ipsa dei sapientia per quam facta sunt omnia». [FG2017]
marg.| {CLC17d3.4} THEOPHYLACTUS. − Dominus autem ostendit eis quod bene peterent, et quod credere deberent constanter, ostendens eis quod fides multa potest.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 17,6 
Dixit autem Dominus : Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro : Eradicare et transplantare in mare, et obediet vobis.
marg.| Duo magna concurrunt in idem, transpositio radicati in terra, et plantatio in mari quid enim in undis plantatur per que duo virtutem fidei manifestat.m
m ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 17, 6), PG 123, 985 C13-D7. [CGC2015]
marg.| {CLC17d3.5} CHRYSOSTOMUS. 8*{hom.58}. − [1] Mentionem autem facit sinapis, quia eius granum, etsi sit parvum quantitate, est tamen potestate virtuosius omnibus. Insinuat igitur quod minimum sue fidei magna potest. Si autem morum non transposuerunt apostoli, non calumnieris. Non enim dixit transferetis, sed transferre poteritis ; sed noluerunt, quia opus non erat, cum tamen9*maiora fecerint. [2] Queret10* autem aliquis quomodo Christus dicit minimam partem fidei esse11, que morum vel montem potens12* transponere, cum Paulus dicat hanc esse omnem fidem que montes transfert. Dicendum igitur est quod apostolus attribuit toti fidei montem transponere, non tamquam tota fides solum hoc possit, sed quia hoc carnalibus magnum videbatur propter eminentiam corporis.C
C ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}
8 Chrysostomus Li448 ] + In Matthaeum Ed1953
9 tamen] om. Ed1953
10 Queret] Chrysostomus praem. Ed1953
11 fidei esse] inv . Ed1953
12 potens] potest Ed1953
marg.| {CLC17d3.6} BEDA. − Vel fidem perfectam dominus hic grano sinapis comparat, eo quod sit in facie humilis, et in pectore fervens. Mystice autem per morum, cuius colore sanguineo fructus et virgulta rubent, evangelium crucis exprimitur, que per fidem apostolorum de gente Iudeorum, in qua velut in stirpe generis tenebatur, verbis predicationis eradicata, et in mare gentium plantata est.
marg.| {CLC17d3.7} AMBROSIUS. − Vel hoc dicitur quando fides spiritum excludit immundum nam fructus mori primo albet in flore, qui inde iam formatus erutilat, maturitate nigrescit. Diabolus quoque, ex albenti angelice flore nature, et potestate rutilanti, prevaricatione deiectus, tetro inhorruit odore peccati.n
n ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 29, CCSL 14, p. 308.324-339 : «Sed cum in alio evangelii libro de monte sit dictum, cuius species nuda gignentium uitium olearum que ieiunia, infecunda messibus, apta latibulis bestiarum ferarum que cursibus inquieta extollentem se altitudinem nequitiae spiritalis uideatur exprimere, sicut scriptum est : ecce ego ad te, mons corrupte, qui corrumpis omnem terram, congruit ut hoc quoque loco opinemur id dictum, quoniam fides spiritum excludit inmundum, maxime cum arboris natura huic concurrat opinioni. Nam fructus eius primo albet in flore, deinde iam formatus inrutilat, maturitate nigrescit. Diabolus quoque ex albenti angelicae flore naturae et potestate rutilanti praeuaricatione deiectus taetro inhorruit odore peccati. Et tibi illud arbori mori dicentem : eradicare et iactare in mare, cum legionem eicit ex homine, in porcos transire permittit, qui exagitati diabolico spiritu se in Maria demerserunt». [FG2013]
marg.| {CLC17d3.8} CHRYSOSTOMUS. − Morum etiam diabolo aptabis nam sicut mori frondibus vermes aluntur, sic diabolus per cogitationes exortas ab eo, alit nobis vermem perpetuum. Sed hanc morum potest fides ab animabus nostris evellere, et in abyssum demergere.
Numérotation du verset Lc. 17,
* distinctio 4
marg.| {CLC17d4.1} THEOPHYLACTUS. − Quia fides proprium possessorem facit divinorum mandatorum observatorem, vivificis eum exornans operibus, exinde videbatur hominem incurrere posse superbie vitium unde premonuit dominus apostolos ne superbiant in virtutibus suis, per exemplum conveniens, dicens
Numérotation du verset Lc. 17,7 
Quis autem vestrum habens servum arantem aut boves pascentem, qui regresso de agro dicat illi : Statim transi et recumbe?o
o ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 17, 7), PG 123, 988 A6-12 [CGC2015]
marg.| {CLC17d4.2} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Vel aliter. Hanc ergo fidem prestantissime veritatis plerisque non intelligentibus, videri potest Dominus discipulis suis non ad id quod petierant respondisse. Difficile autem mihi apparet ; nisi intelligamus ex fide in fidem, id est ex fide ista, qua ministratur Deo, in eam significasse transferri ubi fruantur Deo. Augebitur enim fides cum primo verbis predicantibus, deinde rebus apparentibus creditur. Sed illa contemplatio summam quietem habet, que in eterno Dei regno retribuitur. Summa vero quies illa premium est iustorum laborum, qui in ecclesie administratione peraguntur. Et ideo quamvis in agro aret servus aut pascat, hoc est in vita seculari vel terrena verset negotia, vel stultis hominibus tamquam pecoribus serviat ; opus est ut post illos labores domum veniat ; hoc est ecclesie societur.p
p ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 39, CCSL 44B, p. 94.26-95.50 : «Illam ergo fidem praesentissimae ueritatis plerisque non intellegentibus uideri potest dominus noster discipulis suis non ad id quod petierant respondisse. cum enim dixissent : domine, auge nobis fidem, ait illis : si haberetis fidem tamquam granum sinapis, diceretis huic arbori moro : eradicare et transplantare in mare, et oboediret uobis. deinde sequitur : quis autem uestrum habens seruum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicit illi statim : transi recumbe, et non dicit ei : para quod cenem, et praecinge te et ministra mihi donec manducem et bibam, et post haec tu manducabis et bibes? numquid gratiam habet seruo illi quia fecit quae sibi imperauerat? non puto. sic et uos, cum feceritis omnia quaecumque praecepta sunt uobis, dicite : serui superuacui sumus, quod debuimus facere fecimus. quid haec pertineant ad id quod dictum est : domine, auge nobis fidem, difficile apparet, nisi intellegamus ex fide in fidem, id est ex fide ista qua ministratur deo in illam fidem eos significasse transferri ubi fruantur deo. augetur enim fides, cum primo uerbis praedicantibus, deinde rebus apparentibus creditur. sed illa contemplatio summam quietem habet, quae in aeterno dei regno tribuitur ; summa uero quies illa praemium est iustorum laborum, qui in ecclesiae ministratione peraguntur. et ideo, quamuis in agro aret seruus aut pascat, hoc est in uita saeculari uel terrena uerset negotia uel stultis hominibus tamquam pecoribus seruiat, opus est ut post illos labores domum ueniat, hoc est ecclesiae societur, laboret etiam ibi ministrans domino suo donec manducet et bibat ; nam et esuriens ille poma quaesiuit in arbore, et a samaritana aquam sitiens postulauit - manducet ergo et bibat confessionem et fidem gentium ministrantibus, hoc est evangelizantibus, seruis suis». [FG2017]
marg.| {CLC17d4.3} BEDA. − Vel servus de agro egreditur, cum intermisso ad tempus opere predicandi, ad conscientiam doctorem recurrit, sua secum acta vel dicta retractans ; cui non statim Dominus dicit transi, de hac vita mortali ; recumbe, id est in eterna sede beate vite refovere13.
13 refovere] fovere Li448
marg.| {CLC17d4.4} AMBROSIUS. − Intelligitur enim quia nullus recumbit nisi ante transierit. Denique et Moyses ante transivit, ut magnum visum videret. Sicut ergo tu non solum non dicis servo tuo recumbe, sed exigis ab eo aliud ministerium ; ita nec in te patitur Dominus unius usum esse operis et laboris quia dum vivimus, debemus semper operari.q
Unde sequitur :
q ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 31, CCSL 14, p. 309.343-351 : «Sequitur ut nemo in operibus glorietur, quia iure Domino debemus obsequium. Nam si tu non dicis seruo aranti aut oues pascenti : transi, recumbe ubi intellegitur quia nullus recumbit, nisi ante transierit ; denique et Moyses ante transiuit, ut magnum uisum uideret si ergo tu non solum non dicis seruo tuo : recumbe, sed exigis ab eo aliud ministerium et gratias ei non agis, ita nec in te patitur Dominus unius usum esse operis aut laboris, quia, dum uiuimus, debemus semper operari». [FG2013]
Numérotation du verset Lc. 17,8 
Et non dicat ei para quod cenem, et precinge te, et ministra mihi, donec manducem et bibam?
marg.| {CLC17d4.5} BEDA. − Iubet parari quod cenet, hoc est post laborem aperte locutionis humilitatem quoque considerationis proprie exhibere tali cena dominus pasci desiderat. Precingi autem est mentem humiliatam ab omnibus fluctuantium cogitationem finibus, quibus operum gressus impediri solet, constringere nam qui vestimenta precingit, hoc agit ne incedens involvatur ad lapsum. Ministrare vero Deo, est absque gratie eius auxilio nihil virium habere profiteri.
marg.| {CLC17d4.6} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − [b] Ministrantibus etiam, hoc est evangelizantibus servis suis, [a] manducat et bibit dominus confessionem et fidem gentium.r
Sequitur :
r ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 39, CCSL 44B, p. 95.53-55 : «Et ideo, quamuis in agro aret seruus aut pascat, hoc est in uita saeculari uel terrena uerset negotia uel stultis hominibus tamquam pecoribus seruiat, opus est ut post illos labores domum ueniat, hoc est ecclesiae societur, laboret etiam ibi ministrans domino suo donec manducet et bibat ; nam et esuriens ille poma quaesiuit in arbore, et a samaritana aquam sitiens postulauit - [a] manducet ergo et bibat confessionem et fidem gentium [b] ministrantibus, hoc est evangelizantibus, seruis suis». [FG2017]
Et post hec tu manducabis et bibes.
marg.| {CLC17d4.7} BEDA. − Quasi dicat : Postquam tue predicationis opere delectatus, tueque compunctionis epulis fuero refectus, tunc demum transies, et eternis mee sapientie dapibus in eternum reficieris.
marg.| {CLC17d4.8} CYRILLUS. − Docet autem Dominus quod ius potestatis dominice quasi debitam subiectionem requirit a famulis, cum subdit :
Numérotation du verset Lc. 17,9 
Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit que sibi imperaverat
Numérotation du verset Lc. 17,10 
non puto.
marg.| Per hoc morbus superbie tollitur. Quid superbis ignoras quod si non persolvis debitum, periculum imminet ; si vero persolvas, nullam gratiam facis secundum illud Paulis : « Si evangelizavero, non est mihi gloria ; necessitas enim mihi est ve mihi si non evangelizavero ». Considera ergo, quod qui apud nos dominantur, non referunt gratias, cum aliqui subditorum statuta sibi prosequuntur obsequia ; sed ex benevolentia sepius suorum provocantes affectum, maiorem eis appetitum serviendi aggenerant. Sic et Deus petit quidem a nobis famulatum iure servitii ; verum, quia clemens et bonus est, honores laborantibus pollicetur ; et supereminet sudoribus subiectorum benevolentie magnitudo.
s 1Cor. 3, 16.
marg.| {CLC17d4.9} AMBROSIUS. − Non ergo te iactes, si bene servisti, quod facere debuisti. Obsequitur sol, obtemperat luna, serviunt angeli ; et nos ergo non a nobis laudem exigamus.t
Unde concludens subdit :
t ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 32, CCSL 14, p. 309.351-365 : «Ergo agnosce esse te seruum plurimis obsequiis defaeneratum. Non te praeferas, quia filius dei diceris agnoscenda gratia, sed non ignoranda natura neque te iactes, si bene seruisti, quod facere debuisti. Obsequitur sol, obtemperat luna, seruiunt angeli. Vas gentium electus a domino non sum inquit dignus uocari apostolus, quia persecutus sum ecclesiam Dei. Deinde alibi nullius se ostendens conscium culpae subiecit : sed non in hoc iustificatus sum. Et nos ergo non a nobis laudem exigamus nec praeripiamus iudicium dei et praeueniamus sententiam iudicis, sed uno tempori, suo iudici reseruemus. Posthac reprehenduntur ingrati atque ita demum ad tractatum futuri uenitur iudicii. In illa hora qui fuerit in tecto et uasa eius in domo, non descendat tollere illa et qui in agro similiter non redeat retro. Memores estote uxoris Loth». [FG2013]
Sic et vos, cum omnia feceritis, dicite : Quia servi inutiles sumus quod debuimus facere, fecimus.
marg.| {CLC17d4.10} BEDA. − Servi quidem, quia pretio empti ; inutiles, quia dominus bonorum nostrorum non indiget, vel quia non sunt condigne passiones huius temporis ad futuram gloriam. Hec igitur est in hominibus fidei perfectio, si omnibus que sunt precepta impletis, imperfectos esse se noverint.
Numérotation du verset Lc. 17,
distinctio 5 
prol.| [Lc. 17, 11-19 legitur Dominica 14 post Trinitatem = 15 post Pentecosten ; cf. Ordinarium OP 707 = Cist. 108]
marg.| {CLC17d5.1} AMBROSIUS. − Post predictam parabolam reprehenduntur ingrati.u
u ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 32, CCSL 14, p. 309.351-365 : «Ergo agnosce esse te seruum plurimis obsequiis defaeneratum. Non te praeferas, quia filius dei diceris agnoscenda gratia, sed non ignoranda natura neque te iactes, si bene seruisti, quod facere debuisti. Obsequitur sol, obtemperat luna, seruiunt angeli. Vas gentium electus a domino non sum inquit dignus uocari apostolus, quia persecutus sum ecclesiam Dei. Deinde alibi nullius se ostendens conscium culpae subiecit : sed non in hoc iustificatus sum. Et nos ergo non a nobis laudem exigamus nec praeripiamus iudicium dei et praeueniamus sententiam iudicis, sed uno tempori, suo iudici reseruemus. Posthac reprehenduntur ingrati atque ita demum ad tractatum futuri uenitur iudicii. In illa hora qui fuerit in tecto et uasa eius in domo, non descendat tollere illa et qui in agro similiter non redeat retro. Memores estote uxoris Loth». [FG2013]
prol.| Dicitur enim :
Numérotation du verset Lc. 17,11 
Et factum est, dum iret Iesus in Hierusalem, transibat per mediam Samariam et Galileam.
marg.| {CLC17d5.2}* TITUS. − Ut ostendat quod Samaritani quidem benevoli, Iudei vero predictis beneficiis sunt ingrati. Erat enim14 discordia inter Samaritanos et Iudeos quam ipse quasi pacificans inter utrosque transit, ut utrosque compingat15 “in unum novum hominem”v 16.D w
v Cf. Eph. 2, 15.
w ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 17, 11 (Krikones § 2562: Titus) Vat. gr. 1611, f. 232ra31- 35: «Τίτου. Οὐ μάτην λέγει ὅτι ἀνὰ μέσον Σαμαρείας καὶ Γαλιλαίας, τῆς Ἰουδαίας δηλονότι, διήρχετο ὁ Σωτήρ, ἀλλ´ ἵνα δείξῃ, ὅπως Σαμαρεῖται εὐγνώμονες, Ἰουδαῖοι δὲ καὶ εὐεργετούμενοι ἀχαριστοῦσιν. Ἔστι δὲ καὶ μάχη ἐν μέσῳ Σαμαρειτῶν καὶ Ἰουδαίων, ἣν λύων αὐτὸς μέσος ἑκατέρων διέρχεται, ἵνα τοὺς δύο κτίσῃ εἰς ἕνα καινὸν ἄνθρωπον».
<cuius fons>   Titus Bostrensis, Commentarii in Lc. (Lc. 17, 11) ex catenis [CPG 3576], ed. J.   Sickenberger, Titus von Bostra, Leipzig, 1901, p . 224. [VS2022] [MM2023]
D ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2023}
14 enim] etiam Li448
15 compinguat Li448
16 novum hominem] nomen homi<nu>m Li448
marg.| {CLC17d5.3} CYRILLUS. − Deinde suam gloriam salvator manifestat, attrahens ad fidem Israel.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 17,12 
Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi,
marg.| ab urbibus et oppidis expulsi, et quasi immundi ritu legis mosaice.
marg.| {CLC17d5.4}* TITUS. − Conversabantur autem ad invicem quia fecerat eos unanimes communitas passionis et prestolabantur transitum Iesu, solliciti donec advenientem Christum viderent.
Unde sequitur :
qui steterunt a longe
marg.| eo quod lex Iudeorum lepram immundam iudicat. Lex autem evangelica non externam sed internam asserit esse immundam.E x
x ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 17, 12-13 (Krikones § 2564: Titus) Vat. gr. 1611, f. 232rb18-25 : «Τίτου. Μετ´ ἀλλήλων ἦσαν ἀναστρεφόμενοι – συνήγαγε γὰρ αὐτοὺς εἰς ὁμόνοιαν ἡ κοινωνία τοῦ παθοῦς – καὶἐξεδέχοντοτοῦἸησοῦτὴνπάροδονἀγρυπνοῦντες, ἕωςἴδωσιπαραγινόμενον. Ὁ δὲ οὐχ ἁπλῶς παρῆλθεν, ἀλλὰ καταλύει εἰς κώμην· ἔνθα δὲ Χριστὸς καταλύει, πάντως σωτηρία γίνεται. Εἶδον τοίνυν οἱ δέκα λεπροὶ τῆς προσδοκίας ἑαυτῶν τὸ τέλος, Ἰησοῦν Σωτῆρα, καὶ ἔστησαν μακρόθεν. Ὁ γὰρ νόμος ὁ Ἰουδαϊκος ἀκάθαρτον ἀποφαίνει τὴν λέπραν· ὁ δὲ νόμος ὁ εὐαγγελικὸς οὐ τὴν λέπραν τὴν ἔξωθεν ἀκάθαρτον λέγει, ἀλλὰ τὴν ἔνδοθεν […]».
<cuius fons>   Titus Bostrensis, Commentarii in Lc. (Lc. 17, 12) ex catenis [CPG 3576], ed. J.   Sickenberger, Titus von Bostra, Leipzig, 1901, p . 225.1-10 . [VS2022] [MM2023]
E ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2023}
marg.| {CLC17d5.5} THEOPHYLACTUS. − A longe ergo stabant17 quasi verecundantes de immunditia que eis imputabatur putabant enim quod Christus eos fastidiret ad modum aliorum. Sic ergo astiterunt loco, sed facti sunt proximi deprecando : « Prope enim est dominus omnibus invocantibus eum in veritate »y z
Unde sequitur :
y Ps. 145, 18.
z ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 17, 12), PG 123, 989 A 8-B1. [CGC2015]
17 stabant] stant Li448
Numérotation du verset Lc. 17,13 
Et levaverunt vocem, dicentes : Iesu preceptor, miserere nostri.
marg.| {CLC17d5.6}* TITUS. − Dicunt nomen Iesu, et lucrifaciunt rem. Nam Iesus interpretatur salvator. Dicunt miserere nobis, propter experientiam virtutis eius neque18 argentum petentes neque aurum sed ut aspectum corporis sanum obtineant.F aa
aa ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 17, 12-13 (Krikones § 2570: Titus) Vat. gr. 1611, f. 232va14-17 : «Τίτου. Καὶ ἀντὶ τοῦ προσεγγισμοῦ πέμψαντες τὴν φωνὴν ἐξεκαλοῦντο τὸν ἔλεον. Λέγουσι τὸ ὄνομα καὶ καρποῦνται τὸ πρᾶγμα· τὸ γὰρ Ἰησοῦς σωτὴρ ἑρμηνεύεται. Φασίν· ἐλέησον ἡμᾶς, διὰ τὴν πεῖραν τῆς αὐτοῦ δυνάμεως. Οὐκ ἀργύριον αἰτοῦσιν οὐδὲ χρυσίον, ἀλλ´ ἵνα ὑγιῆ τὴν χρόαν τοῦ σώματος λάβωσιν».
<cuius fons>   Titus Bostrensis, Commentarii in Lc. (Lc. 17, 13) ex catenis [CPG 3576], ed. J.   Sickenberger, Titus von Bostra, Leipzig, 1901, p . 225.1-6 . [VS2022] [MM2023]
F ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2023}
18 neque] nec Li448
marg.| {CLC17d5.7} THEOPHYLACTUS. − Nec simpliciter obsecrant eum, nec rogant eum ut mortalem vocat eum preceptorem, id est dominum, quo pene videntur hunc opinari deum. At ipse iubet illis ut ostenderent se sacerdotibus.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 17,14 
Quos ut vidit, dixit : Ite, ostendite vos sacerdotibus.
marg.| Ipsi enim experiebantur si mundati forent a lepra vel non.ab
ab ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 17, 13), PG 123, 989 B1-6. [CGC2015]
marg.| {CLC17d5.8} CYRILLUS. − Lex etiam mundatos a lepra iubebat ostendere se sacerdotibus et19* offerre sacrificium causa purgationis.G
G ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}
19 ostendere se sacerdotibus et] om. Ed1953
marg.| {CLC17d5.9} THEOPHYLACTUS. − Iubere ergo eis ut irent ad sacerdotes, nihil aliud innuebat nisi quod debebant curari.H ac
Unde sequitur :
ac ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 17, 14), PG 123, 989 B 15-C3. [CGC2015]
H ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2023}
Et factum est, dum irent, mundati sunt.
marg.| {CLC17d5.10} CYRILLUS. − In quo Iudeorum pontifices emuli glorie eius cognoscere poterant quod inopinate et mirifice sanati sunt, concedente Christo eis20 salutem.I
I ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2023}
20 Christo eis] inv. Li448
marg.| {CLC17d5.11} THEOPHYLACTUS. − Cum autem decem essent, novem, qui Israelite erant, ingrati fuerunt ; sed alienigena Samaritanus reversus, voces emittebat benignas.ad
Unde sequitur :
ad ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 17, 15), PG 123, 989C4-8  : «Ἀλλ´ ὅρα ὅπερ ἐν ἀρχῇ εἴπομεν, ὅτι δέκα ὄντων, οἱ μὲν ἐννέα, καίτοι Ἰσραηλῖται ὄντες, ἀχάριστοι ἐφάνησαν, ὁ δὲ Σαμαρείτης, ἀλλογενὴς ὢν, ὑπέστρεψε καὶ τὴν τῆς εὐγνωμοσύνης φωνὴν ἠφίει». [CGC2015]* [VS2022] [MM2023]
Numérotation du verset Lc. 17,15 
Unus autem ex illis ut vidit quia mundatus est, regressus est cum magna voce magnificans Deum.
marg.| {CLC17d5.12} TITUS. − Dedit autem ei appropinquanti 21* fiduciam suscepta purgatio.
Unde sequitur :
21 appropinquanti] appropinquandi Ed1953
Numérotation du verset Lc. 17,16 
Et cecidit in faciem suam ante pedes eius gratias agens,
marg.| ex procubitu et supplicatione fidem suam simul cum benevolentia pandens. J ae
Sequitur :
ae ¶Fons G  : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 17,14-16 (Krikones § 2574: Titus), Vat. gr. 1611, f. 232vb13-16 : «Τίτου. […] Ἔδωκε γὰρ αὐτῷ θάρσος ἡ κάθαρσις, καὶ οὐκέτι μακρὰν ἵσταταιπίπτει παρὰ τοὺς πόδας τοῦ Σωτῆρος καὶ τῇ προσκυνήσει καὶ ὑποπτώσει τὴν πίστιν δείκνυσιν ἅμα καὶ τὴν εὐγνωμοσύνην».
<cuius fons>   Titus Bostrensis, Commentarii in Lc. (Lc. 17, 15-sqq.) ex catenis [CPG 3576], ed. J.   Sickenberger , Titus von Bostra, Leipzig, 1901, p. 225.6-226.9. [VS2022] [MM2023]
J ¶Codd. : La88 Li448 Ed1953 {MM2023}
Et hic erat Samaritanus.
marg.| {CLC17d5.13} THEOPHYLACTUS. − Hinc poterit quisquis conicere quod nihil impedit quemquam placere Deo, etsi de genere profano processerit, dummodo bonum gerat propositum. Nullus etiam natus ex sanctis superbiat ; novem enim qui Israelite erant, ingrati fuerunt.af
Unde sequitur :
af ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 17, 16), PG 123, 989 C9-991 A1 (ad sensum). [CGC2015]
Numérotation du verset Lc. 17,17 
Respondens autem Iesus dixit nonne decem mundati sunt?
Numérotation du verset Lc. 17,18 
Et novem ubi sunt? Non est inventus qui rediret et daret gloriam Deo nisi hic alienigena.
marg.| {CLC17d5.14}* TITUS. − Per hoc 22 ostenditur quod promptiores ad fidem erant alienigene. Lentus enim erat ad fidem 23 Israel.K ag
Unde subditur :
ag ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 17, 17-19 (Krikones § 2576: Titus) Vat. gr. 1611, f. 232vb25-32 : «Τίτου. Ἐπισημαίνεται τοῦτο Χριστός, ὅτι δέκα ἦσαν, ἵνα τοὺς παρόντας ἀναμνήσῃ τοῦ πρὸ μικροῦ γενομένου θαύματος, καὶ ὅτι Ἑβραῖοι οὐχ ὑπέστρεψαν δοῦναι δόξαν ὡς Θεῷ, σκληροκάρδιον καὶ ἀχάριστον καὶ ἀμνήμονα παντελῶς ὧν ἂν εὖ παθοῖ, δεικνύων τὸν Ἰσραήλ, ἐπαινεῖ δὲ τὸν Σαμαρείτην, ὅτι καίτοι ἀλλογενὴς ὢν διὰ τὸ ἐξ Ἀσσυρίων κατάγειν τὸ γένος ἔδωκε δόξαν αὐτῷ, τουτέστιν ἐπίστευσεν εἰς αὐτόν. Ἑτοιμότεροι γὰρ εἰς πίστιν οἱ ἀλλογενεῖς, βραδὺς δὲ εἰς εὐπείθειαν δι´ αὐτῶν πεφώραται τῶν πραγμάτων ὁ Ἰσραήλ, ὥσπερ οὖν κἀνταῦθα φανερὰ γέγονεν ἡ διαφορὰ τῶν προαιρέσεων».
<cuius fons>   Titus Bostrensis, Commentarii in Lc. (Lc. 17, 17 sqq.) ex catenis [CPG 3576], ed. J.   Sickenberger, Titus von Bostra, Leipzig, 1901, p . 226 .7-9. [VS2022] [MM2023]
K ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2023}
22 hoc] quod Li448
23 erat – ad fidem] inv. Li448
Numérotation du verset Lc. 17,19 
Et ait illi : Surge, vade, quia fides tua te salvum fecit.
marg.| {CLC17d5.15} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Mystice autem [e] leprosi intelligi possunt qui scientiam vere fidei non habentes, varias doctrinas profitentur erroris. Non enim abscondunt imperitiam suam, sed pro summa peritia proferunt in lucem et iactantiam sermonis ostendunt. [c] Coloris quippe vitium [b] lepra [d] est ; [f] vera ergo falsis inordinate permixta in una disputatione vel narratione hominis, tamquam in unius corporis colore apparentia, significant lepram, tamquam veris falsisque colorum fucis humana corpora variantem atque maculantem. Hi autem tam vitandi sunt ecclesie ut, si fieri potest, longius remoti magno clamore Christum interpellent. Quod autem preceptorem eum invocaverunt, satis puto significari vere lepram falsam esse doctrinam, quam bonus preceptor abstergat. [a] Nullum autem eorum quibus hec corporalia beneficia Dominus prestitit, invenitur misisse ad sacerdotem nisi leprosos. [g] Sacerdotium enim Iudeorum figura fuit sacerdotii quod est in Ecclesia. Cetera autem vitia per seipsum interius in conscientia Dominus sanat et corrigit ; doctrina vero vel imbuendi per sacramenta, vel catechizandi per sermonem potestas ecclesie tributa est. Qui dum irent, mundati sunt quia gentiles, ad quos venerat Petrus, nondum accepto baptismatis sacramento, per quod spiritualiter ad sacerdotes pervenitur, infusione Spiritus sancti mundati declarantur. [h] Quisquis ergo in ecclesie societate doctrinam integram veramque assequitur eo quod manifestetur, varietate mendaciorum tamquam lepra caruisse, et tamen ingratus Deo mundatori suo, gratiarum agendarum pia humilitate non prosternitur, similis est illis de quibus dicit Apostolusah : « Quod cum Deum cognovissent, non ut Deum magnificaverunt, aut gratias egerunt ». Ideo tales in novenario numero tamquam imperfecti remanebunt. Novem enim indigent uno, ut quadam unitatis forma coagulentur, ut decem sint. Ille autem qui gratias egit, unice ecclesie significatione approbatus est. Et quia illi erant Iudei, amisisse per superbiam declarati sunt regnum celorum, ubi maxime unitas custoditur. Iste vero, qui erat samaritanus, quod interpretatur custos, illi a quo accepit tribuens quod accepit, secundum illudai : « Fortitudinem meam ad te custodiam, unitatem regni humili devotione servavit ».aj
ah Rm. 1, 21.
ai Ps. 58, 10.
aj ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 40, CCSL 44B, p. 97.19-98.36 : «Quaerendum est igitur, quid ipsa [b] lepra significet ; non enim sanati sed mundati dicuntur qui ea caruerunt ; [c] coloris quippe uitium [d] est, non ualitudinis aut integritatis sensuum atque membrorum. [e] leprosi ergo non absurde intellegi possunt qui scientiam uerae fidei non habentes uarias doctrinas profitentur erroris. non enim uel abscondunt imperitiam suam, sed pro summa peritia proferunt in lucem et iactantia sermonis ostentant. nulla porro falsa doctrina est quae non aliqua uera intermisceat. [f] uera ergo falsis inordinate permixta in una disputatione uel narratione hominis, tamquam in unius corporis colore apparentia, significant lepram, tamquam ueris falsis que colorum notis humana corpora uariantem atque maculantem. hi autem tam uitandi sunt ecclesiae, ut si fieri potest, longius remoti magno clamore christum interpellent, sicut isti decem steterunt a longe, et leuauerunt uocem dicentes : iesu praeceptor, miserere nostri. nam et quod praeceptorem uocant, quo nomine nescio utrum quisquam dominum interpellauerit pro medicina corporali, satis puto significare lepram falsam esse doctrinam, quam bonus praeceptor abstergit». Augustinus Hipponensis   , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 40, CCSL 44B, p. 97.9-10 : «Sed illa potius, cur ad sacerdotes eos miserit, ut cum irent mundarentur, [a] nullum enim eorum quibus haec corporalia beneficia praestitit inuenitur misisse ad sacerdotes nisi leprosos, nam et illum a lepra mundauerat cui dixit : uade ostende te sacerdotibus, et offer pro te sacrificium quod praecepit moyses in testimonium illis». [g] Augustinus Hipponensis   , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 40, CCSL 44B, p. 98.37-38 ; 100.75-79 : «Sacerdotium uero Iudeorum nemo fere fidelium dubitat figuram fuisse futuri sacerdotii regalis, quod est in ecclesia, quo consecrantur omnes pertinentes ad corpus christi, summi et ueri principis sacerdotum. nam nunc et omnes unguntur, quod tunc regibus tantum et sacerdotibus fiebat ; et quod ait petrus ad christianum populum scribens : regale sacerdotium, utrumque nomen illi populo conuenire declarauit, quo illa unctio pertinebat. cetera itaque uitia tamquam ualitudinis et quasi membrorum animae atque sensuum per se ipsum interius in conscientia et intellectu dominus sanat et corrigit. doctrina uero uel imbuendi per sacramenta uel catezizandi per sermonem sonantem atque lectionem, ubi color quidam intellegitur uerus atque sincerus, quia in promptu est et foris eminentissimus, non enim in occultis cogitationibus sed in manifestis operationibus haec aguntur, ecclesiae proprie contributa est [...] Nam et cum irent, mundati sunt ; iam enim ad eos uenerat petrus, sed tamen ipsi nondum accepto baptismatis sacramento nondum spiritaliter ad sacerdotes peruenerant ; et tamen infusione spiritus sancti et admiratione linguarum eorum mundatio declarata est». [h] Augustinus Hipponensis   , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 40, CCSL 44B, p. 100.81-106 : «Quae cum ita se habeant, iam facile est etiam illud uidere fieri posse, ut quisque in ecclesiae societate doctrinam integram ueram que adsequatur, et omnia secundum catholicae fidei regulam disserat, distinguat a creatore creaturam eo que manifestetur uarietate mendaciorum tamquam lepra caruisse, et tamen ingratus sit deo et domino mundatori suo, quia elatus superbia gratiarum agendarum pia humilitate non sternitur similis que efficitur eis de quibus dicit apostolus : qui cum cognouissent deum, non ut deum magnificauerunt aut gratias egerunt. quod enim dicit eos deum cognouisse, ostendit quidem a lepra fuisse mundatos, sed tamen statim accusat ingratos. ideo que tales in nouenario numero tamquam inperfecti remanebunt. unum enim si addatur ad nouem quaedam effigies unitatis impletur. quo fit tanta completio, ut ultra non progrediatur numerus, nisi rursus ad unum redeatur ; et haec per infinitatem numeri regula custoditur. nouem itaque indigent uno, ut quadam unitatis forma coagulentur et decem sint ; unum autem non eis indiget ut custodiat unitatem. quamobrem ut illi nouem qui gratias non egerunt reprobi effecti a consortio unitatis exclusi sunt, ita unus ille qui gratias egit unicae ecclesiae significatione adprobatus atque laudatus est. et quia illi erant Iudei, amisisse per superbiam declarati sunt regnum caelorum, ubi maxime unitas custoditur ; iste uero qui erat samaritanus, quod interpretatur custos, illi a quo accepit tribuens quod accepit, et quodammodo cantans illud de psalmo : fortitudinem meam ad te custodiam, per gratiarum actionem regi subiectus, unitatem regni humili deuotione seruauit». [FG2017]
marg.| {CLC17d5.16} BEDA. − Cecidit autem in faciem, quia ex malis que se perpetrasse meminit, erubescit qui surgere et ire precipitur quia qui infirmitatem suam cognoscens humiliter iacet, per divini verbi consolationem ad fortia opera proficere iubetur. Si autem fides salvum fecit eum qui se ad agendas gratias inclinavit ergo perfidia perdit eos qui de acceptis beneficiis deo dare gloriam neglexerunt, quapropter fidem per humilitatem augeri debere, sicut in parabola superiori decernitur, ita hic ipsis rebus ostenditur.
Numérotation du verset Lc. 17,
* distinctio 6
marg.| {CLC17d6.1} CYRILLUS. − Cum Salvator in sermonibus quos ad alios dirigebat, frequenter regnum Dei meminisset, ob hoc Pharisei eum deridebant
Unde dicitur :
Numérotation du verset Lc. 17,20 
Interrogatus autem a Phariseis quando venit regnum Dei ?
marg.| Quasi irrisorie dicerent antequam veniat de quo loqueris, mors crucis te occupabit. Dominus autem patientiam ostendens, increpatus non increpat sed potius malos existentes suo non dedignatur responso.
Sequitur enim :
Respondit eis, et dixit non veniet regnum Dei cum observatione.
marg.| Quasi dicat : non queratis de temporibus quibus iterum instabit tempus regni celorum.
marg.| {CLC17d6.2} BEDA. − Illud enim tempus neque ab hominibus, neque ab angelis potest observari, sicut tempus incarnationis prophetarum vaticiniis et angelorum est manifestatum preconiis.
Unde subdit :
Numérotation du verset Lc. 17,21 
Neque dicent ecce hic aut ecce illic.
marg.| Vel aliter. Interrogant de tempore regni Dei, quia, sicut infra dicitur, existimabant quod veniente Hierosolymam Domino, confestim regnum Dei manifestaretur ; unde Dominus respondet, quod regnum Dei non veniet cum observatione.
marg.| {CLC17d6.3} CYRILLUS. − Solum autem ad utilitatem cuiuslibet hominis esse fatetur illud quod subditur :
Ecce enim regnum Dei intra vos est,
marg.| id est in vestris affectibus et est24* in potestate vestra id capere. Potest enim quilibet homo iustificatus per fidem25 Christi et virtutibus ornatus regnum obtinere celorum. L ak
ak ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 17, 21 (Krikones §2578 : Cyrillus), Vat. gr. 1611, f. 233r 7-8 : «Κυρίλλου."ἩβασιλείατοῦΘεοῦἐντὸςὑμῶνἐστιν·" οὐκ ἔρχεται μετὰ παρατηρήσεως. Μὴ γὰρ δὴ χρόνους ἐρωτᾶτε, φησὶ, καθ' οὓς ἐπιλάμψει πάλιν, ἤγουν ὁ καιρὸς ἐνστήσεται τῆς τῶν οὐρανῶν βασιλείας, ἐσπουδάσατε δὲ μᾶλλον τυχεῖν αὐτῆς· ἐντὸς γὰρ ὑμῶν ἐστι· τουτ’ἔστιν ἐν ταῖς ὑμετέραις προαιρέσεσικαὶἐνἐξουσίᾳκεῖταιτὸλαβεῖναὐτήν·ἔξεστιγὰρἀνθρώπῳπαντὶ,τὴνεἰςτὸνΧριστὸνδικαίωσιντὴνδιὰπίστεωςδηλονότικαταπλουτήσαντι,καὶδιὰπάσηςἀρετῆςἐκλελαμπρυσμένῳ,τῆςτῶνοὐρανῶνβασιλείαςτυχεῖν.Ἐνεργείᾳ μὲν γὰρ ἐκτός ἐστιν, ἀφ' ὧν ἐξίασιν ἐκ τῆς καρδίας διαλογι σμοὶ πονηροί· δυνάμει δὲ ἐντὸς πάντων. Ὅτι γὰρ καὶ τῶν Φαρισαίων ἐντὸς ἦν ἡ βασιλεία τοῦ Θεοῦ, ἀγνοούντων καὶ οἰομένων χρόνῳ τινὶ αὐτὴν εἰς τόπον ἔξωθεν ἔρχεσθαι, Ἰωάννης δείκνυσι λέγων·"Μέσος δὲ ὑμῶν ἕστηκεν ὃν ὑμεῖς οὐκ οἴδατε," περὶ Χριστοῦ λέγων».
<cuius fons> =   Cyrilllus Alexandrinus , Homilia 117 in Lc. (Lc. 17, 20-30) ex catenis, ed. J. Reuss, Lukas-Kommentare aus der griechischen Kirche, Berlin, 1984, p. 179, n° 251.16-22 ; PG 72, 841A [MM2020]
24 est] om. Ed1657 Ed1953
25 fidem] + et gratiam Ed1657
marg.| {CLC17d6.4} GREGORIUS NYSSENUS. 26* − Vel forsitan regnum nobis insitum27 dicit inditam28 animabus nostris letitiam per Spiritum sanctum. Ea enim est velut imago et arrha perennis letitie, qua in futuro seculo sanctorum anime gaudent.M al
al ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 17, 21 (Krikones §2580.2 : [Gregorius Nyssenus] De virginitate), Vat. gr. 1611, f. 233ra25-28  : «Περὶ Παρθενίας. [...] Ἢ τάχα βασιλείας θεοῦ ἐντὸς ἡμῶν οὖσαν τὴν ἄνωθεν λέγει διὰ τοῦ πνεύματος ἐγγινομένην ταῖς ψυχαῖς εὐφροσύνην; αὕτη γάρ ἐστιν οἷον εἰκὼν καὶ ἀρραβὼν καὶ δεῖγμα τῆς αἰωνίου χαρᾶς, ἧς ἀπολαύσουσιν αἱ τῶν ἁγίων ψυχαὶ ἐν τῷ προσδοκωμένῳ αἰῶνι». [ADL2020] [MM2020]
<cuius fons>   Gregorius Nyssenus, De instituto christiano [CPG 3162], Gregorii Nysseni opera, t. 8.1, 1952, p. 79.1-5 (cf. PG 46, 304A ), «Τίνα δὲ λέγει βασιλείαν ἐντὸς ἡμῶν εἶναι; τίνα δὲ ἄλλην ἢ τὴν ἄνωθεν διὰ τοῦ πνεύματος ἐγγινομένην ταῖς ψυχαῖς εὐφροσύνην; αὕτη γάρ ἐστιν οἷον εἰκὼν καὶ ἀρραβὼν καὶ δεῖγμα τῆς αἰωνίου χαρᾶς, ἧς ἀπολαύσουσιν αἱ τῶν ἁγίων ψυχαὶ ἐν τῷ προσδοκωμένῳ αἰῶνι. παρακαλεῖ οὖν ἡμᾶς ὁ κύριος διὰ τῆς ἐνεργείας τοῦ πνεύματος ἐπὶ πάσῃ τῇ θλίψει ἡμῶν εἰς τὸ σῶσαι καὶ μεταδοῦναι τῶν πνευματικῶν ἀγαθῶν καὶ τῶν ἑαυτοῦ χαρισμάτων».
¶Nota La source de cette sentence est un extrait, non signalé par Krikones, du De instituto christiano qui conclut sans solution de continuité codicologique ni attribution propre, le scholion Kr2580 tiré du «Περὶ Παρθενίας» [CPG 3165]. Le nom de Grégoire, sans toponyme, se lit en tête du scholion précédent (Kr2579 : «Γρηγορίου εν Μακαρισμῶν» [CPG 3161]). Malgré l’identification et l’avertissement sans ambiguïté de Nicolaï, les éditions imprimées de la Catena se sont entêtées à reproduire l’attribution fautive de cette sentence à Grégoire de Nazianze, tout en adotant le titre de l’oeuvre identifiée par Nicolaï. [MM2020]
26 Nyssenus] Nazianzenus Ed1470 Ed1475 Ed1570 Ed1746 Ed1953 , + libro de proposito secundum Deum sive de scopo Christiani Ed1657
27 regnum nobis insitum] insitum nobis regnum Ed1657
28 inditam] indutam Ed1470 Ed1475
marg.| {CLC17d64.5} BEDA. − Vel regnum Dei seipsum dicit intra illos positum, hoc est in cordibus eorum per fidem regnantem.N
Numérotation du verset Lc. 17,
* distinctio 7
marg.| {CLC17d7.1} CYRILLUS. − Quia Dominus dixerat regnum Dei intra vos est, voluit discipulos esse paratos ad patientiam, ut effecti strenui intrare valeant regnum Dei. Predicit ergo eis, quod antequam de celo veniat, in fine seculi persecutio irruet super eos.
Unde dicitur :
Numérotation du verset Lc. 17,22 
Et ait ad discipulos suos : Venient dies quando desideretis videre unum diem filii hominis, et non videbitis.
marg.| Significans quod tanta erit persecutio quod unum diem eius videre cupiant, illius scilicet temporis quo adhuc conversabantur cum Christo. Sane Iudei Christum multis angustiaverunt improperiis et iniuriis ; sed in comparatione malorum maiorum minora eligenda videntur. 29
29 Ed1570 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC17d7.2} THEOPHYLACTUS. − Tunc enim absque sollicitudine vivebant, Christo eos procurante, et protegente ; sed futurum erat quando Christo absente traderentur periculis, ad reges et principes ducti ; et tunc tempus primum cuperent quasi tranquillum.am
am ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 17, 22), PG 123, 993 A14-B6 (ad sensum). [CGC2015]
marg.| {CLC17d7.3} BEDA. − Vel diem Christi dicit regnum Dei, quod speramus futurum ; et bene dicit unum diem, quia in illa beatitudinis gloria tenebrarum interruptio nulla est. Bonum ergo est diem Christi desiderare. Nec tamen magnitudine desiderii nobis somnia fingere debemus, quasi instet dies domini.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 17,23 
Et dicent vobis : Ecce hic, ecce illic nolite ire, neque sectemini.
marg.| {CLC17d7.4} EUSEBIUS. − Quasi dicat : si adveniente antichristo, fama de eo volet quasi apparuerit Christus, non egrediamini, neque sequamini nam impossibile est eum qui semel in terra visus est, iterum in angulis terre conversari. Erit igitur hic de quo dicitur, non verus Christus ; manifestum enim signum secundi adventus salvatoris nostri hoc est quod subito totum orbem claritas eius adventus replebit.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 17,24 
Nam sicut fulgur coruscans de sub celo, in ea que sub celo sunt fulget ; ita erit filius hominis in die sua.
marg.| Non enim apparebit super terram ambulans, sicut quidam homo communis, sed universaliter irradiabit, ostendens cunctis iubar proprie deitatis.
marg.| {CLC17d7.5} BEDA. − Et pulchre ait coruscans de sub celo quia iudicium sub celo, hoc est in eris medio, geretur, secundum illud Apostolian : « Simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in era”. Si autem dominus in iudicio sicut fulgur apparebit, nullus tunc in sua mente latere permittitur quia ipso iudicis fulgore penetratur. Potest autem hec domini responsio et de illo eius adventu quo quotidie venit in ecclesiam accipi. Intantum enim sepe heretici turbaverunt ecclesiam, dicendo in suo dogmate fidem Christi manere, ut fideles illorum temporum desiderarent dominum, vel uno die, si fieri posset, redire ad terras, ut per seipsum quomodo se habeat fidei veritas, intimaret. Et non videbitis, inquit quia non est opus corporali visione dominum redire quia semel per universum mundum evangelii vigorem exhibuit.
an 1Th. 4, 16.
marg.| {CLC17d7.6} CYRILLUS. − Opinabantur autem discipuli quod vadens Hierosolymam statim ostenderet regnum Dei. Hanc igitur opinionem resecans, notum facit eis quod primo decebat eum salubrem passionem sufferre, deinde ad patrem ascendere, et desuper fulgere, ut per orbem terrarum in iustitia iudicet.
Unde subdit :
Numérotation du verset Lc. 17,25 
Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac.
marg.| {CLC17d7.7} BEDA. − Generationem non tantum Iudeorum, verum etiam omnium reproborum appellat ; a quibus etiam nunc filius hominis in corpore suo, hoc est in ecclesia, multa patitur, et reprobatur. Inserit autem de sua passione, loquens de gloria sui adventus, ut dolorem sue passionis spe promisse clarificationis mitigarent, simulque seipsos pararent, si gloriam regni diligerent, mortis non horrere periculum.
Numérotation du verset Lc. 17,
* distinctio 8
marg.| {CLC17d8.1} BEDA. − Adventum Domini quem fulguri cito transvolanti comparaverat, nunc comparat diebus Noe et Loth, quando repentinus mortalibus supervenit interitus.
Unde dicitur :
Numérotation du verset Lc. 17,26 
Et sicut factum est in diebus Noe, ita erit in die filii hominis.
marg.| {CLC17d8.2} CHRYSOSTOMUS. 30*{hom.78}. − Quia enim tunc non crediderunt comminatoriis verbis, passi sunt repente reale iudicium. Eorum autem incredulitas ex anima lenta procedebat nam quecumque vult aliquis et intendit, ea etiam exspectat.
Unde sequitur :
30 Chrysostomus Li448 ] + In Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Lc. 17,27 
Edebant et bibebant, uxores ducebant et dabantur ad nuptias usque in diem qua intravit Noe in arcam ; et venit diluvium, et perdidit omnes.
marg.| {CLC17d8.3} AMBROSIUS. − [a] Bene causam diluvii de nostris asserit prodisse31* peccatis quia Deus malum non creavit, sed nostra sibi merita reppererunt32*. [b] Non quia coniugia damnentur neque enim alimenta damnantur, cum in istis successionis, in illis nature subsidia sint. Sed in omnibus modus queritur. Quicquid enim abundantius est, a malo est. ao O
ao ¶Fons : [a] Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 36, CCSL 14, p. 310.393-400 : «Quid enim est quod nesciat ille sicut fulgur coruscans, eo quod lux, Dei filius, interna mysterii caelestis inluminet? In illa, inquit, hora. Ergo et horam nouit, sed nouit sibi, mihi nescit. Bene autem causam diluuii et incendii et iudicii de nostris adserit prodisse peccatis, quia Deus malum non creauit, sed nostra sibi merita reppererunt.   Edebant enim   et bibebant, uxores ducebant et nubebant ». [b]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 37, CCSL 14, p. 310.400-311.407 : «Non quo * coniugia damnentur neque enim alimenta damnantur, cum in istis successionis, in illis naturae subsidia sint ; alioquin de hoc mundo est exeundum sed in omnibus modus quaeritur, quidquid autem abundantius a malo est. Sit aliqui consensus ad tempus, ut uacemus orationi : sit aliqua inter sollicitudinis mundi et intemperantiae crapulam sobrietas religionis et indutiae castitatis».
* quo] CCSL 14, p. 310, in apparatu : «coniec. Eng. [emendationes A. Engelbrecht], quia codd. edd. omnes». Cf. [FG2013]
O ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2023}
31 prodisse] processisse Ed1953
32 reppererunt] reperierunt Ed1953
marg.| {CLC17d8.4} BEDA. − Mystice autem Noe arcam edificat, cum Dominus Ecclesiam de Christi33 fidelibus quasi lignis levigatis adunando construit quam perfecte consummatam ingreditur, cum hanc in die iudicii presentia sue visionis eternus habitator illustrat. Sed cum arca edificatur, iniqui luxuriantur cum vero intratur, intereunt34 quia qui sanctis hic certantibus insultant, eis illic coronatis eterna damnatione plectentur.P
P ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2023}
33 Christi] viris Li448
34 intereunt] interemit ? Li448
marg.| {CLC17d8.5} EUSEBIUS. − Quia vero usus est Dominus exemplo diluvii, ne putaret aliquis futurum diluvium35 ex aqua, utitur secundo exemplo Loth, docens modum perditionis impiorum, quod igne dimisso celitus superveniet impiis ira Dei.Q
Unde subditur :
Q ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2023}
35 futurum diluvium] inv. Li448
Numérotation du verset Lc. 17,28 
Similiter, sicut factum est in diebus Loth, edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et edificabant.
marg.| {CLC17d8.6} BEDA. − Pretermisso illo infando Sodomorum scelere, sola ea que levia vel nulla putari poterant delicta commemorat ut intelligas illicita quali pena feriantur si, licita immoderatius acta, igne et sulphure puniuntur.R ap
Sequitur enim :
ap ¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 5, c. 17, CCSL 120, lin. 1202 sqq. : « Praetermisso dominus illo maximo et infando sodomorum scelere sola ea quae leuia uel nulla putari poterant delicta commemorat ut intellegas illicita quali poena feriantur, si licita et ea sine quibus haec uita non ducitur immoderatius acta igne et sulphore puniuntur ».
<ex quo> <diff.>   Zacharias Chrysopolitanus , Unum ex quattuor, lib. 3, c. 147, PL 186, 472.47 sqq.: « Sola ea quae levia vel nulla putari poterant delicta commemorat, ut intelligatur illicita quali poena feriantur, si licita et ea sine quibus haec vita non ducitur, immoderatius acta igne et sulphure puniuntur ». [MM2023]
Numérotation du verset Lc. 17,29 
Qua die autem exiit Loth a Sodomis36*, pluit ignem et sulphur de celo et omnes perdidit.
36 Sodomis] Sodoma Ed1953
marg.| {CLC17d8.7} EUSEBIUS. − Non prius dixit ignem celitus decurrisse super impios Sodomorum quam Loth exisset ab eis ; sicut et diluvium non prius terre incolas37 perdidit quam Noe arcam intrasset quia, quamdiu Noe vel Loth conversabantur cum impiis, Deus non irrogabat iram, ne una cum peccatoribus deperirent. Volens autem eos perdere, subtraxit iustum. Sic et in consummatione seculi non prius erit finis quam omnes iusti sint semoti ab impiis.S
Unde sequitur :
S ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2023}
37 incolas] incola Li448
Numérotation du verset Lc. 17,30 
Secundum hoc38 erit qua die filius hominis revelabitur.
38 hoc] hec Li448
marg.| {CLC17d8.8} BEDA. − Quia qui interim non apparens omnia videt, tunc apparens omnia iudicabit. Apparebit autem iudicaturus eo maxime tempore quo cunctos iudiciorum eius oblitos, huic seculo conspexerit esse mancipatos.T
T ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2023}
marg.| {CLC17d8.9} THEOPHYLACTUS. − [b] Postquam enim venerit Antichristus, homines fient lascivi, dediti enormibus illecebris39*, secundum illud Apostoliaq : « Voluptatum amatores magis quam Dei ». Si enim Antichristus est cuiuslibet peccati habitaculum, quid aliud inferet misero tunc temporis hominum generi nisi sua ? [a] Et hoc Dominus innuit per exempla predicta40* diluvii et Sodomitarum.U ar
aq 2Tim. 3, 4.
ar ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 17, 30), PG 123, [a] A15-17, [b] A17-26 (ad sensum). [CGC2015]
U ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2023}
39 illecebris] vitiis Ed1953
40 predicta] om. Ed1953
marg.| {CLC17d8.10} BEDA. – [1] Mystice autem Loth, qui interpretatur ‘declinans’, est populus electorum qui, dum in Sodomis, id est inter reprobos, ut advena moratur, quantum valet, eorum scelera declinat. Exeunte autem Loth, Sodoma perit quia « in consummatione seculi exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum et mittent eos in caminum ignis »as. [2] Ignis tamen et sulphur, que de celo pluisse commemorat, non ipsam perennis supplicii flammam sed subitaneum diei illius significat adventum.V at
as Mt. 13, 49.
at ¶Fons : [ 1] <revera> Glossa ordinaria (Lc. 17, 29) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 202a marg. ; Cas574, p. 434] ed. Sacra Pagina  : «LOTH. ALLEGORICE [om. Cas574]. Loth qui interpretatur 'declinans’ est populus electorum qui, dum in Sodomis, id est inter reprobos, ut advena moratur, quantum valet scelera eorum declinat. Exeunte autem [om. Rusch] Loth Sodoma perit, quia: «In consummatione seculi exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum et mittent eos in caminum ignis ». Cf. Interpretationes nominum hebraicorum Aaz apprehendens, ΩS, f. 567  : «Loth vacans vel declinans seu vinctus aut ipse conclusus». <cuius fons> Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, ed. Lagarde, p. 65.6 : «L ot ligatus aut declinans uel uacans ».
<cuius fons>   Beda Venerabilis , In Lc., lib. 5, c. 17, CCSL 120, lin. 1202 sqq. : «Qua die autem exiit loth a sodomis pluit ignem et sulphor de caelo et omnes perdidit. Hactenus loth in sodomis, id est electorum populus inter reprobos, ut aduena moratur et ipse aspectu et auditu iustus et iuxta interpretationem nominis loth eorum flagitia quantum ualet declinans. Exeunte autem loth sodoma peribit quia in consummatione saeculi exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum et mittent eos in caminum ignis. [2] Vbi notandum quod ignis et sulphor quae de caelo pluisse commemorat non ipsam perennis supplicii flammam sed subitaneum diei illius significat aduentum». ¶Nota : La Catena retient la formulation de la Glose universitaire. Elle en identifie la source et la complète à partir de l’original de Bède, non mentionné par la Glose. Elle s’abstient de corriger le texte du segment 1 afin de conserver l’étymologie de Loth omise par Bède. [MM2023]
V ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2023}
Numérotation du verset Lc. 17,
distinctio 9 
marg.| {CLC17d9.1} AMBROSIUS. − [a] Quia propter improbos necesse est ut probi in hoc seculo contritionem cordis animique patiantur, quo uberiorem mercedem accipiant in futurum, quibusdam remediis instruuntur cum dicitur :
Numérotation du verset Lc. 17,31 
In illa hora qui fuerit in tecto, et vasa eius in domo, non descendat tollere illa.
marg.| [b] Hoc est, si quis superiora iam domus sue eminentiumque virtutum culmen ascendit, ad terrena mundi huius opera non accedat.au
au ¶Fons : [a] Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 38, CCSL 14, p. 311.407-419 : «Ergo quia propter inprobos necesse est probi in hoc saeculo contritionem cordis animi que patiantur, quo uberiorem mercedem accipiant in futurum, remediis instruuntur, ut qui in Iudaea sunt fugiant in montes. Quae est ista Iudaea? Noui enim et aliam Iudaeam secundum spiritum, non secundum litteram ; notus enim in Iudaea Deus. Quales autem isti montes, qui possunt motum futuri cohibere iudicii, cum scriptum sit : tremor autem montes occupabit? Caelum et terra transibunt : quomodo terrarum portio manebit inmunis aut tueri me poterit, quae nec ipsa se seruat? Ubi igitur me ab ira eius abscondam, qui conturbat profundum maris? Si ascendero in caelum, ibi est ; si descendero in infernum, adest. Non ergo falli potest qui ubique est, sed placari». [b]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 40, CCSL 14, p. 311.429-312.443 : «Si quis etiam in tecto situs, hoc est superiora iam, domus suae eminentium que uirtutum culmen ascendit, ad terrena mundi huius opera non recidat * . Noui enim tectum in quo Rahab, illa typo meretrix, mysterio ecclesia, sacramentorum consortio populis copulata gentilibus exploratores, quos Iesus direxit, abscondit qui si ad inferiora descendissent domus, ab exploratoribus, qui ad corripiendos eos missi fuerant, occidissent. Tectum ergo sublimis est mentis officium animae que fastigium, quo nuda corporis operitur infirmitas. Unde mihi uidetur etiam paralyticus ille idcirco esse sanctus, qui a quattuor iuuenibus demissus e tecto est, quia quattuor adminiculo uirtutum, prudentiae fortitudinis temperantiae atque iustitiae, ad pedes christi alta quadam se ratione subiecit. Nihil enim excelsius humilitate, quae tamquam superior nescit extolli, quia nemo id adfectat quod infra se iudicat».* accedat ] CCSL 14, p. 311, in apparatu : «x (familia codicum G g E T M s)». [FG2013]
marg.| {CLC17d9.2} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − [1] In tecto enim est qui excedens carnalia tamquam in aura libera spiritualiter vivit ; vasa enim in domo sunt sensus carnales, quibus ad investigandum veritatem que intellectu capitur, multi utentes, penitus erraverunt. Caveat ergo spiritualis homo ne in die tribulationis rursus vita carnali, que per sensus corporis pascitur, delectatus, ad vasa huius mundi tollenda descendat.
[2] Sequitur :
Et qui in agro similiter non redeat retro,
marg.| id est qui operatur in ecclesia, sicut Paulus plantans, et sicut Apollo rigans, non respiciat spem secularem, cui renuntiavit.av
av ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 41, CCSL 44B, p. 102.3-12 : «[1] In tecto est qui excedens carnalia tamquam in aura libera spiritaliter uiuit. uasa eius in domo sunt sensus carnales, quibus ad inuestigandam ueritatem, quae intellectu capitur, multi utentes penitus errauerunt. huius ergo spiritalis uiri iam uasa ista uacant in domo, quia mente corpori supereminens per aciem intellegentiae tamquam in tecto positus perspicuitate sapientiae ueluti caelo apertissimo fruitur. caueat ergo iste, ne in die tribulationis rursus uita carnali, quae per sensus corporis pascitur, delectatus ad uasa huiusmodi tollenda descendat». Augustinus Hipponensis   , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 42, CCSL 44B, p. 103.1-3 : «Quid est quod dictum est : [2] similiter et qui in agro fuerit non redeat retro? qui operatur in ecclesia et sicut paulus et apollo plantat et rigat non respiciat spem saecularem, cui renuntiauit». [FG2017]
marg.| {CLC17d9.3} THEOPHYLACTUS. − Hec autem omnia Mattheus pro captione Hierosolymorum a Domino dicta fatetur, ut, supervenientibus romanis, nec domi consistentes descendere deberent pro quocumque necessario, sed protinus arripere fugam, nec in agro manentes redire domum. Et nimirum in captione Hierosolymorum constat hec evenisse, et iterum fore ventura in antichristi adventu ; magis autem in ipso tempore consummationis, cum et tunc intolerabilis sit futura calamitas.aw
aw ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 17, 31), PG 123, 997 B 4-16. [CGC2015]
marg.| {CLC17d9.4} EUSEBIUS. − Innuit ergo per hoc futuram esse persecutionem a filio perditionis in Christi fideles. Diem igitur illam vocat tempus precedens finem mundi ; in quo qui fugit, non revertatur, et amittens bona non curet, nec imitetur coniugem Loth, qui post fugam in exitu de civitate sodomorum reversa mortua est, et columna salis effecta.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 17,32 
Memores estote uxoris Loth.
marg.| {CLC17d9.5} AMBROSIUS. − Que ideo quia retrospexit, perdidit nature sue munus retro enim satanas, retro enim Sodoma. Quapropter fuge intemperantiam, declinato luxuriam, recordare quia ille qui se veteribus studiis non reflexit, ideo evasit quia pervenit ad montem ; illa, quoniam ad posteriora respexit, nec mariti adiuta suffragio, ad montem pervenire potuit, sed remansit.ax
ax ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 45, CCSL 14, p. 313.489-497 : «Et ideo Dominus   memores inquit   estote uxoris Loth , quae ideo quia respexit retro perdidit naturae suae munus ; retro enim satanas, retro Sodoma. Quapropter fuge intemperantiam, declinato luxuriam. Et ut cognoscas quia non omnes possunt fugere in montem, recordare quia ille qui se ueteribus studiis non reflexit Sodomam enim ante delegerat ideo euasit, quia peruenit ad montem, illa quae infirmior fuit, quoniam ad posteriora respexit, nec mariti adiuta suffragio ad montem peruenire potuit, sed remansit». [FG2013]
marg.| {CLC17d9.6} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Signat41* igitur uxor Loth eos qui in tribulatione retrospiciunt, et se a spe divine promissionis avertunt et ideo statua salis facta est ut admonendo homines ne hoc faciant, tamquam condiat cor eorum, ne sint fatui.ay
ay ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 43, CCSL 44B, p. 103.1-5 : «Quid significauit uxor Loth? eos qui in tribulatione retro respiciunt et se ab spe diuinae promissionis auertunt. et ideo statua salis facta est, ut admonendo homines ne hoc faciant tamquam condiat cor eorum, ne sint fatui». [FG2017]
41 Signat] Significat Ed1953
marg.| {CLC17d9.7} THEOPHYLACTUS. − Consequenter subiungit subsequentia premissorum, dicens :
Numérotation du verset Lc. 17,33 
Quicumque quesierit salvare animam, perdet illam,
marg.| quasi dicat : Non querat aliquis in persecutionibus antichristi curare propriam animam ; nam perdet eam ; quisquis autem cedibus et periculis se dederit, salvus erit.
Unde sequitur :
Et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam,
marg.| nequaquam se tyranno subiciens propter vite amorem.az
az ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 17, 33), PG 123, 997 A4-10. [CGC2015]
marg.| {CLC17d9.8} CYRILLUS. − Quomodo etiam aliquis perdat propriam animam ut salvam eam faciat, manifestat Paulus dicensbade quibusdam qui « carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis », labore scilicet et pietate aggredientes agones.
ba Cf. Gal. 5, 24 : «Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis».
Numérotation du verset Lc. 17,
* distinctio 10
marg.| {CLC17d10.1} BEDA. − Dixerat supra Dominus, eum qui in agro sit, retro redire non debere ; quod ne de his tantum qui aperte de agro redituri, hoc est palam Dominum negaturi sunt, dictum putares, pergit ostendere nonnullos esse qui cum faciem habere in anteriora videantur, animo tamen retro respiciunt.
Unde dicitur :
Numérotation du verset Lc. 17,34 
Dico autem vobis in illa nocte erunt duo in lecto uno unus assumetur, et alter relinquetur.
marg.| {CLC17d10.2} AMBROSIUS. − Bene noctem dicit, quia antichristus hora tenebrarum est, eo quod pectoribus hominum tenebras antichristus infundat, cum dicat se esse Christum ; Christus autem sicut fulgur coruscans fulget, ut in illa nocte resurrectionis gloriam videre possimus.bb
bb ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 46, CCSL 14, p. 313.498-314.509 : «  In illa nocte erunt duo in lecto uno, unus adsumetur et alius relinquetur. Bene noctem dixit, quia antichristus hora tenebrarum est, eo quod pectoribus hominum tenebras offundat , cum dicat se esse Christum, exsurgentibus pseudoprophetis, qui adserant nunc in desertis Iesum degere, ut uagae errore opinionis inludant nunc in penetralibus, ut qui audierint praecelsae nomine potestatis artentur. Christus autem sicut fulgur coruscans per uniuersum mundum luminis sui globos spargit et ideo nec in desertis uagatur nec aliquibus locis clauditur, quia caelum et terram ego conpleo dicit Dominus, sed luce fulgoris sui fulget, ut in illa nocte resurrectionis gloriam uidere possimus. Quid igitur sibi uult quod ait». [FG2013]
marg.| {CLC17d10.3} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Vel in illa nocte dicit, hoc est in illa tribulatione.W bc
bc ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 44, CCSL 44B, p. 105.24 : «Ergo unus assumetur et unus relinquetur, non quasi de duobus hominibus dictum est, sed de duobus generibus affectionum in singulis generibus trium professionum. in illa ergo nocte dixit in illa tribulatione». [FG2017]
W ¶Codd. : Li448 (155ra ) Ed1953 {MM2018}
marg.| {CLC17d10.4} THEOPHYLACTUS. − Vel inopinatum docet esse Christi adventum, quem futurum esse noctu docemur. Cum autem dixisset : divites vix salvari , ostendit quod nec omnes divites pereunt, nec omnes pauperes salvantur.X bd
bd ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 17, 34), PG 123, 997 C7-D1 (ad sensum). [CGC2015]
X ¶Codd. : Li448 (155rb ) Ed1953 {MM2018}
marg.| {CLC17d10.5} CYRILLUS. − Per duos enim existentes in uno lecto, videtur designare divites quiescentes in mundanis deliciis. Lectus namque signum quietis est. Non autem quicumque divitiis affluunt sunt impii, sed aliquis est probus et in fide electus. Hic igitur assumetur, alter vero, qui talis non existit, dimittetur. Descendens enim Dominus ad iudicium, mittet angelos suos, qui ceteris in terra derelictis penam passuris, sanctos et iustos ei adducent, secundum illud Apostoli : « Rapiemur in nubibus obviam Christo in aera »Y be
be 1 Th. 4, 16.
Y ¶Codd. : Li448 (155rb ) Ed1953 {MM2018}
marg.| {CLC17d10.6} AMBROSIUS. − Vel ex uno strato infirmitatis humane unus relinquitur, id est improbatur ; alter vero assumitur, id est rapitur obviam Christo in era.bf
Sequitur :
bf ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 47, CCSL 14, p. 313.499-524 : «  Duo in lecto uno et duae molentes et duo in agro, unus adsumetur et alter relinquetur ? Numquid iniquus Deus, ut pares studiis et societate uiuendi atque indiscretos actuum qualitate meritorum remuneratione discernat? Non ita est, sed pro actibus hominis remunerationis est qualitas. Non ergo merita hominum copulae usus exaequat ; nam et pater in filium et filius in patrem studio religionis insurgunt, quia non omnes quod adoriuntur efficiunt, sed qui perseuerauerit in finem hic saluus erit. Tum deinde non forense obsequium, sed interiorem Dominus rimatur affectum ; neque enim si iuste offeras et non iuste diuidas, acceptum est sacrificium Deo. Ergo ex uno strato est enim stratum infirmitatis humanae, quia scriptum est : uniuersum stratum eius uersasti in infirmitate eius unus relinquitur, alter adsumitur. Qui adsumitur rapitur obuiam Christo in aera, qui autem relinquitur inprobatur». [FG2013]
Numérotation du verset Lc. 17,35 
Due erunt molentes in unum una assumetur et altera relinquetur.
marg.| {CLC17d10.7} CYRILLUS. − Per molentes innuere videtur pauperes et pressos laboribus.
Ad quod etiam pertinet quod subditur :
Duo in agro unus assumetur et alter relinquetur.
marg.| In his enim non modicum differt nam hi sarcinam paupertatis viriliter sustinent, vitam agentes honestam et humilem, qui assumentur ; hi vero sunt ad profana promptissimi, qui relinquentur.
marg.| {CLC17d10.8} AMBROSIUS. − Vel per molentes [a] significari videntur qui ex occultis alimenta querunt, et in apertum ex inferioribus proferunt. Et fortasse mundus iste pistrinum est ; anima autem nostra velut quodam carcere includitur corporali. In hoc ergo pistrino vel synagoga, vel anima obnoxia delictis, triticum molendo madefactum et gravi humore corruptum, non potest interiora ab exterioribus separare ; et ideo relinquitur, quia eius similago displicuit. At vero sancta ecclesia, vel anima nullis maculata contagiis delictorum, que tale triticum molit quod solis eterni calore torridum sit, bonam similaginem de penetralibus hominum Deo offert. [b] Qui sint autem agricole, possumus reperire, si advertamus duas mentes esse in nobis unam exterioris hominis, que corrumpitur ; aliam interioris, que per sacramentum renovatur. [c] Iste igitur sunt operantes in agro nostro ; quarum altera bonum fructum diligentia dat, altera amittit incuria. [d] Vel duos populos interpretemur in hoc mundo, qui agro comparatur quorum alter, qui fidelis est, assumitur ; alter, qui infidelis est, relinquitur.bg
bg ¶Fons : [a] Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 48, CCSL 14, p. 314.525-315.543 : «  Duae molentes in pistrino . Sensus quidem est quod hi significari uideantur qui ex occultis alimenta quaerant et in apertum ex interioribus profer ant. Sed tamen quid molant istae mulieres requirendum est, nisi forte quod legimus in Esaia : si adferatis similaginem, uanum est, ut similago sit quae a molentibus offeratur. Discutiamus ergo quae molant quid ue molant quid ue pistrinum sit. Et fortasse mundus iste pistrinum sit, in quo aptius reor quia humani corporis forma referatur, in quo anima nostra uelut quodam carcere includitur corporali, panem, si boni consulat, operatura caelestem. In hoc ergo pistrino uel synagoga uel anima obnoxia delictis triticum molendo madefactum et graui umore corruptum non potest interiora ab exterioribus separare et ideo relinquetur, quia eius similago displicuit. At uero sancta ecclesia uel anima nullis maculata contagiis delictorum, quae tale triticum molit, quod solis aeterni calore sit torridum, quod Deus quemadmodum uoluit sic uestiuit et angeli ab omni purgamentorum labe mundarunt, bonam similaginem de penetralibus hominum Deo offer ens sacrificii sui libamenta conmendat». [b]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 49, CCSL 14, p. 315.544-316.568 : «Nec solum molentes duae, sed etiam operantes duo erunt in agro uno, e quibus adsumetur unus, bonus seminator, qui non supra uias seminauerit, sed supra aratum et cultum solum, ut fructum humilitate pressum, non iactatione dispersum terra multiplicet, relinquetur autem seminator zizaniorum, ex quibus refutabilis similago conficitur. Qui sunt autem isti agricolae differentes possumus repperire, si aduertamus qua ratione duos nous, hoc est duas mentes esse in nobis Apostolus dixerit ; fortasse enim ideo, quia altera exterioris est hominis, qui corrumpitur, altera interioris, qui per sacramenta renouatur. Et eo ille fortasse deterior, qui extollitur frustra inflatus mente carnis suae et non tenens caput, quia a Domini nostri Iesu Christi salutarium praeceptorum obseruatione declinat ; ipse enim caput omnium, qui auctor est omnium. Alter est ille praestabilior, qui humilitatem diligit, sapientiam quaerit, misericordiam non omittit, bonus scilicet seminator ; dispersit enim, dedit pauperibus, iustitia eius manet in aeternum. Hic igitur spiritalis est, ille carnalis. Nam sicut uerbis apostolicis conprehendimus illum extollentem se tumido animo seductorem mente carnis inflari, ita etiam sanctum uirum renouari spiritu mentis ostendimus dicente eodem : renouamini autem spiritu mentis uestrae. Duas ergo mentes esse demonstrat, unam, quae mens carnis efficitur uicta peccato, alteram, quae spiritui copulata carnis abiurat inlecebras». [c]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 51, CCSL 14, p. 316.589-317.606 : «Istae sunt igitur operantes in agro nostro, quarum altera bonum fructum diligentia dat, altera amittit incuria, quam sanguinem legis lator adpellat dicens : anima omnis carnis sanguis eius. Quo plerique referunt etiam illud quod scriptum est : non manducabis carnem in sanguine, ne uulneribus animae cruentatas corporis uoluptates refectionis potius loco quam reatum sanguinis aestimemus, quos oportet refici Dei uerbo. Est ergo cibus refectionis, est cibus sanguinis ; sicut enim caro domini uere est cibus, ita sanguis uere noster est potus. Bonam ergo de nostris operibus escam Domino suggeramus, ne rursus cum uenerit et sicut in illa ficu pomum non inuenerit, nostrorum meritorum infecunditate ieiunus propositum pietatis auertat dicens ad illam animam. Quam nudam pomorum reppererit et sanguine cruentatam : numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Est ergo anima carnis omnis sanguis eius. Est etiam praestabilior anima, de qua Deus dixit : omnes animae meae sunt, sicut anima patris ita etiam anima filii meae sunt». [d]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 52, CCSL 14, p. 317.606-623 : «Nec illud praeterit ut duos populos interpretemur, id est quod in hoc mundo, qui agro frequentissime conparatur, duo populi sint, unus credentium, alter qui non credit, relaturi meritorum uicem suorum, et ideo alter qui fidelis est adsum atur, alter qui infidelis est relinqu atur. Duae autem illae molentes duae animae uel certe ecclesia atque synagoga ; non enim una tantum figura, sed multiplex in diuinis scripturis esse consueuit, ut unus sermo plures species conprehendat. Itaque mens carnis et anima carnis et synagoga id triticum colligunt et eam similaginem molunt, quae offeruntur in uanum, mens autem quae coniuncta animae et anima quae receptrix est salutis uel ecclesia Dei excolunt et molunt uerae legis similaginem spiritalem. Unde etiam panes propositionis fiunt, quos soli sacerdotes edunt, quibus puriorem panem manducare praescriptum est, illum utique qui descendit e caelo. Omnes autem sumus, si merita nostra patiantur, iustitiae sacerdotes, qui unctione laetitiae in regnum et sacerdotium consecramur». [FG2013]
marg.| {CLC17d10.9} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Vel tria genera hominum hic videntur significari. Unum eorum qui otium et quietem eligunt, neque negotiis secularibus, neque ecclesiasticis occupati ; que illorum quies lecti nomine significata est. Alterum eorum qui in plebibus constituti reguntur a doctoribus, agentes ea que sunt huius seculi ; quos et feminarum nomine significavit, quia consiliis prelatorum regi his expedit ; et molentes dixit, quia temporalium orbem negotiorum atque circuitum vertunt ; quasi tamen in unum molentes dixit, inquantum de istis rebus et negotiis suis prebent usibus ecclesie. Tertium genus est eorum qui operantur in ecclesie ministerio, tamquam in agro Dei. In his ergo tribus generibus bina sunt rursus genera hominum in singulis quorum aliqui in ecclesia permanent, qui assumuntur ; aliqui cadunt, qui relinquuntur.bh
bh ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 44, CCSL 44B, p. 104.4-105.21 : «Tria genera hominum hic uidentur significari : unum eorum qui otium et quietem eligunt neque negotiis saecularibus neque negotiis ecclesiasticis occupati, quae illorum quies lecti nomine significata est ; alterum eorum qui in plebibus constituti reguntur a doctoribus agentes ea quae sunt huius saeculi, quos et feminarum nomine significauit, quia consiliis, ut dixi, peritorum regi eis expedit, et molentes dixit propter temporalium negotiorum orbem atque circuitum, quas tamen in uno molentes dixit, in quantum de ipsis rebus et negotiis suis praebent usibus ecclesiae ; tertium eorum qui operantur in ecclesiae ministerio tamquam in agro dei, de qua agricultura apostolus loquitur. in his ergo tribus generibus bina sunt rursus genera hominum in singulis, et pro robore suarum uirium discernuntur. cum enim omnes ad ecclesiae membra pertinere uideantur, adueniente tamen temtatione tribulationis et ex illis qui sunt in otio et ex illis qui sunt in negotiis saeculi et ex illis qui deo ministrant in ecclesia aliqui permanent aliqui cadunt, qui permanent assumuntur qui cadunt relinquuntur». [FG2017]
marg.| {CLC17d10.10} AMBROSIUS. − Non enim iniquus est Deus, ut pares studiis in societate vivendi atque indiscreta actuum qualitate, meritorum remuneratione discernat. Non autem merita hominum copule usus exequat, quia non omnes quod adoriuntur efficiunt, sed ‘qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit’bi bj
bi Mt 10, 22.
bj ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 47, CCSL 14, p. 313.499-524 : «  Duo in lecto uno et duae molentes et duo in agro, unus adsumetur et alter relinquetur ? Numquid iniquus Deus, ut pares studiis et societate uiuendi atque indiscretos actuum qualitate meritorum remuneratione discernat? Non ita est, sed pro actibus hominis remunerationis est qualitas. Non ergo merita hominum copulae usus exaequat ; nam et pater in filium et filius in patrem studio religionis insurgunt, quia non omnes quod adoriuntur efficiunt, sed qui perseuerauerit in finem hic saluus erit. Tum deinde non forense obsequium, sed interiorem Dominus rimatur affectum ; neque enim si iuste offeras et non iuste diuidas, acceptum est sacrificium Deo. Ergo ex uno strato est enim stratum infirmitatis humanae, quia scriptum est : uniuersum stratum eius uersasti in infirmitate eius unus relinquitur, alter adsumitur. Qui adsumitur rapitur obuiam christo in aera, qui autem relinquitur inprobatur». [FG2013]
marg.| {CLC17d10.11} CYRILLUS. − Quia ergo dixit quod quidam assumerentur, utiliter et bene inquirunt discipuli quo assumerentur.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 17,36 
Respondentes dicunt illi : Ubi Domine?
marg.| {CLC17d10.12} BEDA. − Duo autem Salvator interrogatus, ubi scilicet sint boni assumendi, et ubi mali relinquendi, unum dixit, aliud subintelligendum reliquit.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 17,37 
Qui dixit eis : Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquile.
marg.| {CLC17d10.13} CYRILLUS. − Quasi dicat : Sicut deiecto cadavere, aves quarum pabulum sunt carnes, ad illud conveniunt ; ita cum venerit filius hominis, tunc omnes aquile, id est sancti, concurrent ad eum.
marg.| {CLC17d10.14} AMBROSIUS. − [a] Iustorum enim anime aquilis comparantur, eo quod alta petant, humilia derelinquant, et longevam ducere feruntur etatem. De corpore autem dubitare non possumus, maxime si meminerimus quod a Pilato Ioseph corpus accepit. Nonne tibi videntur aquile circa corpus, mulieres apostolorumque conventus circa domini sepulturam? Nonne tibi videntur aquile circa corpus, quando veniet in nubibus, et videbit eum omnis oculus? [b] Est autem corpus, de quo dictum est : ‘Caro mea vere est cibus’bk Circa hoc corpus aquile sunt, que circumvolant spiritualibus alis. Sunt etiam circa corpus aquile, que credunt Iesum Christum in carne venisse. Est etiam ecclesia, in qua per baptismi gratiam spiritu renovamur.bl
bk Io. 6, 56.
bl ¶Fons : [a] Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 55, CCSL 14, p. 318.637-650 : «Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur aquilae. Itaque prius quae sint aquilae coniciamus, ut quid sit corpus definiamus. Iustorum enim animae aquilis conparantur, quod alta petant, humilia derelinquant, longaeuam ducere ferantur aetatem. Unde et Dauid animae suae dicit : renouabitur sicut aquilae iuuentus tua. Si igitur intelleximus aquilas, de corpore iam dubitare non possumus, maxime si meminerimus quod a Pilato Ioseph corpus acceperit. Nonne tibi uidentur aquilae circa corpus Maria Cleopae et Maria Magdalene et Maria mater domini apostolorum que conuentus circa domini sepulturam? Nonne tibi uidentur aquilae circa corpus, quando ueniet cum intellegibilibus nubibus filius hominis, et uidebit eum omnis oculus et qui eum conpunxerunt?». [b]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 56, CCSL 14, p. 318.650-319.658 : «Est etiam corpus, de quo dictum est : caro mea uere est esca et sanguis meus uere est potus. Circa hoc corpus aquilae sunt, quae alis circumuolant spiritalibus. Sunt et circa corpus aquilae, quae credunt Iesum in carne uenisse, quia omnis spiritus qui confitetur Iesum Christum in carne uenisse de Deo est. Ubi ergo fides ibi sacramentum, ibi diuersorium sanctitatis. Est etiam corpus ecclesia, in qua per baptismi gratiam renouamur spiritu et occidua senectutis in rediuiuas reparantur aetates». [FG2013]
marg.| {CLC17d10.15} EUSEBIUS. –  Vel, per aquilas, mortua animalia depascentes, principes huius seculi denotavit et eos qui tunc temporis sanctos Dei persequentur, penes quos relinquuntur assumptionis indigni, qui corpus vel cadaver dicuntur. Vel punitrices virtutes, que facture sunt42 impios43*, hic per aquilas denotantur.Z bm
bm ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. (Lc. 17, 37), (Krikones §2607 : Eusebius) : Vat. gr. 1611, f. 236r3-7  : «Εὐσεβίου. Εἱ δὲ βούλει ἀετοὺς εἰπών ὥσπερ οἰωνούς τινας νεκροβόρους, τοὺς ἄρχοντας τοῦ αἰῶνος τούτου ἠνίξατο καὶ τοὺς τότε διώκοντας καὶ ἐπιβουλεύοντας τοῖς ἁγίοις τοῦ Θεοῦ · ὧν ἐπὶ τὸ αὐτὸ κατὰ τὸ δίκαιον συναχθέντων, ἐκεῖ παρ’ αὐτοῖς καταλειφθήσεται ὁ ἀνάξιος τῆς παραλήψεως. σῶμα λεγόμενος ἢ πτῶμα κατὰ Ματθαῖον. Ἦν δ’ οὗτος τῶν ἐπὶ κλίνης καθευδόντων ὁ ἕτερος· ἢ τῶν ἀληθουσῶν ἡ μία·οἳ καὶ παραδοθήσονται τοῖς ἐπισυναχθεῖσι κατ’ αὐτῶν ἀετοῖς. Ἀετοὺς δὲ καὶ τοὺς Ἱερουσαλὴμ πολιορκητὰς οἶδεν ὁ προφητικὸς λόγος· οὕτω γὰρ τὸν η Ναβουχοδονόσορ λέγων. Ὁ ἀετὸς ὁ μέγας ὁ μεγαλοπτέρυγος·μή ποτ’ οὖν καθ’ ἑτέραν διάνοιαν αἱ τιμωροὶ καὶ κολαστικαὶ δυνάμεις, αἱ τοὺς ἀσεβεῖς μετελευσόμεναι, διὰ τῶν ἐνταῦθα λεγομένων ἀετῶν ἐδηλώθησαν· αἷς ἵνα μὴ παραδοθῶμεν, ἑξῆς ὁ Σωτὴρ παραινεῖ εὐχαῖς σχολάζειν».
<cuius fons>   Eusebius Caesariensis, Scholia in Lc. (Lc. 17, 33) [CPG 6469.11], PG 24, 588B5-C3 (ex al. cod. non repert.) : «Ἐρωτησάντων τῶν μαθητῶν· Κύριε, ποῦ ; καὶ βουληθέντων μαθεῖν ποῦ καταλειφθήσεται ὁ ἕτερος τῶν (μὴ) παραληφθέντων· Ὅπου, φησὶ, τὸ σῶμα, ἢ τὸ πτῶμα κατὰ Ματθαῖον, ἐκεῖ συναχθήσονται καὶ οἱ ἀετοί· σπερ οἰωνούς τινας νεκροβόρους, τοὺς ἄρχοντας τοῦ αἰῶνος τούτου αἰνιξάμενος, τοὺς τότε διώκοντας τοὺς ἁγίους τοῦ Θεοῦ· ὧν ἐπὶ τὸ αὐτὸ συναχθέντων, ἐκεῖ καὶ παρ’ αὐτοῖς συναχθήσεται ὁ ἀνάξιος τῆς παραλήψεως. Ἦν δ’ οὗτος τῶν ἐπὶ κλίνης καθευδόντων ὁ ἕτερος· ἢ τῶν ἀληθουσῶν ἡ μία·οἳ καὶ παραδοθήσονται τοῖς ἐπισυναχθεῖσι κατ’ αὐτῶν ἀετοῖς. Ἀετοὺς δὲ καὶ τοὺς τῆς Ἱερουσαλὴμ πολιορκητὰς ὁ προφητικὸς λόγος ὠνόμασεν· ὡς ὅτε περὶ τοῦ Ναβουχοδονόσορ λέγει· Ὁ ἀετὸς ὁ μέγας ὁ μεγαλοπτέρυγος·μή ποτ’ οὖν καθ’ ἑτέραν διάνοιαν αἱτιμωρητικαὶ καὶ κολαστικαὶ δυνάμεις, αἱ τοὺς ἀσεβεῖς μετελευσόμεναι, διὰ τῶν ἐνταῦθα λεγομένων ἀετῶν ἐδηλώθησαν· αἷς ἵνα μὴ παραδοθῶμεν, ἑξῆς ὁ Σωτὴρ παραινεῖ εὐχαῖς σχολάζειν».
¶Nota 1. Indignos est complément d’objet direct de facture sunt qui traduit littéralement la forme grammaticale du verbe grec μετελευσόμενος, participe futur de μετέρχομαι  : « les puissances punitives qui vont les rendre impies. Le choix de facere peut surprendre : il correspond à la tournure d’esprit proactive du traducteur de Thomas qui rend souvent la cause par l’effet ; ici les puissances maléfiques sont considérées comme la cause de l’impiété des puissants qu’elles infestent ( μετέρχομαι ).
¶Nota 2. L’expression punitrix (virtus / potentia) est typique du vocabulaire thomasien de la Catena. Elle est reprise de Burgundio de Pise ; voir CMT21d3.8. [MM2021]
42 facture sunt] volabunt ad Ed1657 (iuxta Corderium)
43 impios] impiorum Ed1612 Ed1618 Ed1953
marg.| {CLC17d10.16} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Hec autem que Lucas hic ponit non in eo sermone in quo Mattheus44*bn. Vel recordatur preoccupando ut prius commemoraret que post a Domino dicta sunt, vel bis a Domino dicta facit intelligi.AA bo
bn Cf. Mt. 24, 28.
bo ¶Fons : Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 77, § 151, CSEL 43, p. 256.7-11 : «Quae autem cum Luca, non in hoc sermone Lucas ea posuit, cuius huic ordo concordat, sed alibi talia uel recordatur adque inserit praeoccupando, ut prius commemoret quae post a domino dicta sunt, uel bis a domino dicta facit intellegi, et nunc secundum mattheum et tunc secundum ipsum». [FG2013]*
AA ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}
44 non in eo… Mattheus] om. Ed1953



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Lc. Capitulum 17 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=57&chapitre=57_17)

Notes :