Catena aurea

Capitulum 18

Numérotation du verset Lc. 18,1 

Dicebat autem et parabolam ad illos
quoniam oportet semper orare
et non deficere
Numérotation du verset Lc. 18,2 

dicens: Iudex quidam
erat in quadam civitate qui Deum non timebat et hominem non reverebatur1.
1 reverabatur Catena Rusch ] verabatur Weber
Numérotation du verset Lc. 18,3 

Vidua autem quedam erat in civitate illa
et veniebat ad eum dicens: Vindica me de adversario meo.
Numérotation du verset Lc. 18,4 

Et nolebat per multum tempus. Post hec autem dixit intra se: Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor,
Numérotation du verset Lc. 18,5 

tamen quia molesta est mihi hec vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens suggillet me.
Numérotation du verset Lc. 18,6 

Ait autem Dominus: Audite quid iudex iniquitatis dicit.
Numérotation du verset Lc. 18,7 

Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis?
Numérotation du verset Lc. 18,8 

Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra?
Numérotation du verset Lc. 18,9 

Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam iusti
et aspernabantur ceteros parabolam istam dicens2:
2 dicens Rusch ] om. Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 18,10 

Duo homines
ascenderunt in templum ut3 orarent unus Phariseus et alter publicanus.
3 ut Li448 Rusch Weber] om. Li448@
Numérotation du verset Lc. 18,11 

Phariseus stans hec apud se orabat: Deus, gratias ago tibi,
quia non sum sicut ceteri hominum,
raptores, iniusti, adulteri velut etiam hic publicanus.
Numérotation du verset Lc. 18,12 

Ieiuno bis in sabbato,
decimas do omnium que possideo.
Numérotation du verset Lc. 18,13 

Et publicanus a longe stans
nolebat nec oculos ad celum levare sed percutiebat pectus suum dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori.
Numérotation du verset Lc. 18,14 

Amen4 dico vobis, descendit hic iustificatus
4 amen Catena Rusch ] om. Weber
in domum suam ab illo,
quia
omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur.
Numérotation du verset Lc. 18,15 

Afferebant autem ad illum et infantes ut eos tangeret.
Quod cum viderent discipuli increpabant illos.
Numérotation du verset Lc. 18,16 

Iesus autem convocans illos5 dixit: Sinite pueros6 venire ad me et nolite vetare eos7.
5 illos Rusch Weber ] eos Catena |
6 pueros Rusch Weber ] parvulos Catena |
7 vetare eos Catena Rusch ] inv. Weber |
Talium est enim8
8 est enim Rusch Weber ] inv. Catena
regnum Dei.
Numérotation du verset Lc. 18,17 

Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud.
Numérotation du verset Lc. 18,18 

Et interrogavit eum quidam princeps
dicens: Magister bone, quid faciens9 vitam eternam possidebo?
9 faciens Rusch Weber ] faciendo Catena
Numérotation du verset Lc. 18,19 

Dixit autem ei Iesus: Quid me dicis bonum? Nemo bonus nisi solus Deus.
Numérotation du verset Lc. 18,20 

Mandata nosti?
Non occides, non mechaberis, non furtum facies, non falsum testimonium dices, honora patrem tuum et matrem.
Numérotation du verset Lc. 18,21 

Qui ait: Hec omnia custodivi a iuventute mea.
Numérotation du verset Lc. 18,22 

Quo audito Iesus ait ei: Adhuc unum tibi deest,
omnia
quecumque habes vende et da pauperibus et
habebis thesaurum in celo et veni sequere me.
Numérotation du verset Lc. 18,23 

His ille auditis contristatus est
quia dives erat
valde.
Numérotation du verset Lc. 18,24 

Videns autem Iesus illum10 tristem factum dixit: Quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt.
10 Iesus illum Catena Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Lc. 18,25 

Facilius est enim11 camelum
11 enim Rusch Weber] om. Li448@
per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei.
Numérotation du verset Lc. 18,26 

Et dixerunt qui audiebant: Et quis potest salvus fieri?
Numérotation du verset Lc. 18,27 

Ait illis: Que impossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud Deum.
Numérotation du verset Lc. 18,28 

Ait autem Petrus: Ecce nos dimisimus omnia
et secuti sumus te.
Numérotation du verset Lc. 18,29 

Qui dixit eis: Amen dico vobis, nemo est
qui reliquit12 domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem aut filios propter regnum Dei
12 reliquit Rusch Weber ] reliquerit Catena
Numérotation du verset Lc. 18,30 

et non recipiat multo plura in hoc tempore et in seculo futuro13 vitam eternam.
13 futuro Rusch ] venturo Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 18,31 

Assumpsit autem Iesus duodecim et ait illis:
Ecce ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia que scripta sunt per prophetas de Filio hominis:
Numérotation du verset Lc. 18,32 

Tradetur enim gentibus et illudetur et flagellabitur et conspuetur.
Numérotation du verset Lc. 18,33 

Et postquam flagellaverint, occident eum et die tertia14 resurget.
14 die tertia Rusch Weber ] inv. Catena
Numérotation du verset Lc. 18,34 

Et ipsi nihil horum intellexerunt.
Erat15 verbum istud absconditum ab eis et non intelligebant que dicebantur.
15 Erat Li448 Rusch ] et praem. Li448@ Weber
Numérotation du verset Lc. 18,35 

Factum est autem cum appropinquaret Hiericho cecus quidam sedebat secus viam mendicans.
Numérotation du verset Lc. 18,36 

Et cum audiret turbam pretereuntem, interrogabat quid hoc esset.
Numérotation du verset Lc. 18,37 

Dixerunt autem ei quod Iesus Nazarenus transiret.
Numérotation du verset Lc. 18,38 

Et clamavit dicens: Iesu Fili David, miserere mei.
Numérotation du verset Lc. 18,39 

Et qui preibant increpabant eum ut taceret.
Ipse vero multo magis clamabat: Fili David, miserere mei.
Numérotation du verset Lc. 18,40 

Stans autem Iesus iussit illum
adduci ad se.
Et cum appropinquasset interrogavit illum
Numérotation du verset Lc. 18,41 

dicens: Quid tibi vis faciam? At ille dixit: Domine, ut videam.
Numérotation du verset Lc. 18,42 

Et Iesus dixit illi: Respice, fides tua te salvum fecit.
Numérotation du verset Lc. 18,43 

Et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum16.
16 Deum Li448 Rusch Weber ] eum Li448@
Et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo.

Capitulum 18

Numérotation du verset Lc. 18,
distinctio 1 
marg.| {CLC18d1.1} THEOPHYLACTUS. − Postquam erumnarum et periculorum Dominus meminit, subdit horum remedium quod est oratio iugis et premeditata.a A
Unde dicitur 1* :
a ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 18, 1), PG 123, 1000C5-8 : «Ἐπειδὴ θλίψεων ἐμνημόνευσε καὶ κινδύνων, ἐπιφέρει καὶ τ ὴν θεραπείαν τούτων, ἡ δέ ἐστιν ἡ προσευχὴ, καὶ οὐχ ἁπλῶς προσευχὴ, ἀλλ´ ἐπίμονος καὶ μεμεριμνημένη». [CGC2015]* [VS2022]
A ¶Codd. : Li448 (156ra) Mt366 (210ra) Ed1953 {MM2021}
1 dicitur] dicit Ed1953
Numérotation du verset Lc. 18,1 
Dicebat autem et parabolam ad illos quoniam oportet semper orare et non deficere.B
B ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2019}
marg.| {CLC18d1.2} CHRYSOSTOMUS. − Qui te redemit, quid te facere voluit demonstravit. Non vult te cessare a precibus ; vult te beneficia meditari dum petis vult te rogando accipere quod benignitas desiderat impertiri. Nec umquam oranti beneficia denegat qui ut orantes non deficiant, sua pietate instigat. Hortamenta domini libenter admitte quod precepit, velle debes ; nolle, si ipse dominus prohiberet. Denique considera quanta est tibi concessa felicitas, orationibus fabulari cum deo, quod desideras postulare ; qui et si verbis silet, tamen beneficiis respondet ; non aspernatur quod petis, non tedet nisi forte tacueris.
marg.| {CLC18d1.3} BEDA. − Dicendum est autem, eum semper orare et non deficere qui canonicis horis rogare non desistit ; aut omnia que iustus secundum Deum gerit et dicit, ad orationem sunt reputanda.
marg.| {CLC18d1.4} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − [1] Parabolas autem Dominus aut secundum similitudinem ponit, sicut de feneratore, qui cum duobus debitoribus donasset quod debebant, ab eo plus dilectus est cui plus donavit ; aut de ipsa similitudine aliquid probat, veluti est illudb : « Quod si fenum agri quod hodie est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit, quanto magis vos, modice fidei ». [2] Hic ergo iniquus iudex non ex similitudine, sed ex dissimilitudine adhibitus est, de quo subditur :
b Mt. 6, 30.
Numérotation du verset Lc. 18,2 
Iudex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur.c
c ¶Fons : [1] Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 45, CCSL 44B, p. 104.4-105.21 : «Quoniam parabolas dominus aut secundum similitudinem aliquam ponit, sicut de seruo illo cui dominus dimisit quod ratione reddita debere inuentus est et ipse conseruo suo dilationem saltim dare noluit, et de feneratore qui cum duobus debitoribus donasset quod debebant ab eo plus dilectus est cui plus donauit, et de homine qui habebat duos filios, maiorem in agro sibi propinquantem, minorem autem in longinquo luxuriantem, et innumerabilia huiusmodi ; de his enim, in quantum similia sunt, ducitur intellectus eius rei cui adhibentur insinuandae aut requirendae ; aut ex ipsa dissimilitudine aliquid probat, ueluti est illud : quod si faenum agri quod hodie est et cras in clibanum mittitur deus sic uestit, quanto magis uos, modicae fidei?». [2] Augustinus Hipponensis   , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 45, CCSL 44B, p. 108.35-36 : «Hic ergo iniquus iudex non ex similitudine sed ex dissimilitudine adhibitus est, ut ostenderet dominus quanto certiores esse debeant qui deum perseueranter rogant, fontem iustitiae atque misericordiae uel si quid excellentius dici aut audiri potest, cum apud iniquissimum iudicem usque ad effectum implendi desiderii ualuerit perseuerantia deprecantis». [FG2017]
marg.| {CLC18d1.5} THEOPHYLACTUS. − Vide quod impudentem erga homines esse, gravioris est mali indicium deum enim quamplures non timent, attamen humano cohibentur pudore, et ideo minus peccant ; cum vero fit aliquis impudens etiam quoad homines, tunc excrescit cumulus vitiorum.d
Sequitur :
d ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 18, 2), PG 123, 1000D3-8. [CGC2015]
Numérotation du verset Lc. 18,3 
Vidua autem quedam erat in illa civitate.
marg.| {CLC18d1.6} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Ista vidua potest habere similitudinem Ecclesie, que desolata videtur donec veniat Dominus, qui nunc in secreto curam eius gerit.
Sed quia sequitur :
Et adveniebat2 ad eum dicens : Vindica me de adversario meo.
2 adveniebat] veniebat Ed1953
Numérotation du verset Lc. 18,4 
Et nolebat per multum tempus.
marg.| Hic monet cur electi Dei se vindicare deprecentur, quod etiam in ApocalypsieIoannis de martyribus dicitur, cum apertissime moneamur ut pro nostris inimicis et persecutoribus oremusf Intelligendum est autem eam vindictam esse iustorum ut omnes mali pereant. Pereunt autem duobus modis |pecia 36| 3 aut conversione ad iustitiam, aut amissa per supplicium potestate. Itaque si omnes homines convertentur ad Deum, diabolus tamen remaneret in seculi fine damnandus. Quem finem cum iusti venire4* desiderant, non absurde vindictam desiderare dicuntur.C g
e Cf. Apc. 6, 10.
f Cf. Mt. 5, 44.
g ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 45, CCSL 44B, p. 108.40-109.55 : «Ipsa uero uidua potest habere similitudinem ecclesiae, quod desolata uidetur donec ueniat dominus, qui tamen in secreto etiam nunc curam eius gerit. si autem mouet, cur electi dei se uindicari deprecentur, quod etiam in apocalypsi iohannis de martyribus dicitur, cum apertissime moneamur ut pro nostris inimicis et persecutoribus oremus, intellegendum est eam uindictam esse iustorum ut omnes mali pereant. pereunt autem duobus modis : aut conuersione ad iustitiam aut amissa per supplicium potestate qua nunc aduersus bonos, quamdiu hoc ipsum bonis expedit, uel temporaliter aliquid ualent. itaque etiamsi omnes homines conuerterentur ad deum, inter quos sunt etiam inimici pro quibus iubemur orare, diabolus tamen, qui operatur in filiis diffidentiae, remaneret in saeculi fine damnandus. quem finem iusti cum uenire desiderant, quamuis pro inimicis suis orent, tamen non absurde uindictam desiderare dicuntur». [FG2017]
C ¶Codd. : Li448 (156va) Ed1953 {MM2019}
3 « xxxvi p<ecia> circa finem » Li448 (156va) marg. inf. in calce pagine
4 venire] videre Ed1953
marg.| {CLC18d1.7} CYRILLUS. − Vel aliter. Quoties nobis ab aliquibus irrogantur offense, tunc gloriosam esse putabimus oblivionem malorum quoties vero aliquid ad ipsam Dei gloriam peccant, contra dogmatis divini ministros bellantes, tunc Deum adimus postulantes subsidium, et exclamantes contra impugnantes gloriam eius.
marg.| {CLC18d1.8} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − [b] Apud iniquissimum ergo iudicem usque ad effectum implendi desiderii valuit trahere perseverantia deprecantis.
Unde sequitur :
Post hec autem dixit intra se etsi Deum non timeo, neque hominem revereor,
Numérotation du verset Lc. 18,5 
tamen quia molesta est mihi hec vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens sugillet me.
marg.| [a] Multo igitur certiores esse debent qui Deum perseveranter rogant, fontem iustitie atque misericordie.h
Unde sequitur :
h ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 45, CCSL 44B, p. 108.39-40 : «Hic ergo iniquus iudex non ex similitudine sed ex dissimilitudine adhibitus est, ut ostenderet dominus quanto [a] certiores esse debeant qui deum perseueranter rogant, fontem iustitiae atque misericordiae uel si quid excellentius dici aut audiri potest, cum [b] apud iniquissimum iudicem usque ad effectum implendi desiderii ualuerit perseuerantia deprecantis». [FG2017]
Numérotation du verset Lc. 18,6 
Ait autem Dominus : Audite quid iudex iniquitatis dicat.
Numérotation du verset Lc. 18,7 
Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis?
marg.| {CLC18d1.9} THEOPHYLACTUS. − [a] Quasi dicat si iudicem imbutum quolibet scelere demulsit assiduitas, quanto magis patrem misericordie deum flectemus ad pietatem orando.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 18,8 
Dico autem vobis quia cito faciet vindictam illorum.
marg.| [b] Temptaverunt autem quidam subtilius hanc indagare parabolam ; dicunt enim viduam esse quamlibet animam que pristinum virum, scilicet diabolum, excludit, ob hoc ei adversantem quod accedit ad Deum iustitie iudicem ; qui neque deum timet, nam ipse solus est Deus ; sed nec veretur hominem, non est enim apud Deum personarum acceptio. Huius igitur vidue, id est anime supplicantis, iugiter sibi contra diabolum miseretur Deus, demulcente eum instantia eius. Postquam autem dominus docuit quod utendum sit in tempore consummationis oratione pro tunc futuris periculis, subdit :
Verumtamen filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra?i
i ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 18, 5, 8), PG 123, [a] 1000D10-13 ; [b] 1001A7-C4. [CGC2015]
marg.| {CLC18d1.10} AUGUSTINUS. De verbis Domini. − Dicit autem hoc5* Dominus de fide que perfecta est. Ipsa enim vix invenitur in terra. Ecce plena est Ecclesia Dei. Quis huc accederet, si nulla esset fides? Quis non montes transferret, si plena esset fides?D j
j ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Sermones, sermo 115 § 1 (De verbis Domini 36), PL 38, 655.42-45  : «Quod autem ait Dominus, Cum venerit Filius hominis, putas inveniet fidem in terra? de fide dixit, quae perfecta est. Ipsa enim vix invenitur in terra. Ecce plena est Dei Ecclesia : quis huc accederet, si nulla esset fides? Quis non montes transferret, si plena esset fides?» [MM2020]
D ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2021}
5 hoc] om. Ed1953
marg.| {CLC18d1.11} BEDA. − Cum autem omnipotens Conditor in forma filii hominis apparuerit, tanta erit raritas electorum, ut non tam ob clamorem fidelium, quam torporem aliorum, totius mundi sit acceleranda ruina. Quod autem Dominus hic quasi dubitative dicit, non dubitat, sed arguit nam et nos aliquando de rebus quas certas habemus, increpative verbum dubitationis promimus ; ut si dicatur servo considera, forsitan Dominus tuus sum.
marg.| {CLC18d1.12} AUGUSTINUS. De verbis Domini. 6 − Hoc autem Dominus adicit, ut ostendat quod si fides deficit, oratio perit. Ergo ut oremus credamus, et ut ipsa fides non deficiat oremus. Fides fundit orationem, fusa oratio fidei impetrat firmitatem.E k
k ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Sermones, sermo 115.1 (De verbis Domini 36), PL 38, 655.16-28  : «Cum ergo nobis ista e contrario comparatione dominus suaderet, quia oportet semper orare, et non deficere ; adiecit et ait, uerumtamen cum uenerit filius hominis, putas inueniet fidem in terra? si fides deficit, oratio perit. quis enim orat quod non credit? unde et apostolus beatus, cum ad orandum exhortaretur, ait : omnis quicumque inuocauerit nomen domini, saluus erit. et ut ostenderet fidem fontem esse orationis, nec posse ire riuum, ubi caput aquae siccatur, adiunxit atque ait : quomodo autem inuocabunt in quem non crediderunt. ergo ut oremus, credamus ; et ut ipsa non deficiat fides qua oramus, oremus. fides fundit orationem, fusa oratio fidei impetrat firmitatem. fides, inquam, fundit orationem, fusa oratio etiam ipsi fidei impetrat firmitatem». [MM2019]*
E ¶Codd. : Li448 ( 157ra ) Ed1953 {FG2017}
6 De verbis Domini Li448 ] (ut supra) Ed1953
Numérotation du verset Lc. 18,
* distinctio 2
prol.| [Lc. 18, 9-14 legitur Dominica 11 post Trinitatem = 12 post Pentecosten ; cf. Ordinarium OP 704 = Cist. 105]
marg.| {CLC18d2.1} AUGUSTINUS. De verbis Domini. − Quia fides non est superborum sed humilium, premissis subiecit parabolam de humilitate et contra superbiam.F l
Unde dicitur :
l ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Sermones, sermo 115.2 (De verbis Domini 36), PL 38, 656.7-8  : «Sed quia fides non est superborum, sed humilium, dixit ad quosdam qui sibi iusti uidebantur, et spernebant caeteros, similitudinem hanc : duo homines ascenderunt in templum orare, unus pharisaeus, et alter publicanus». [MM2020]
F ¶Codd. : Li448 ( 157ra ) Ed1845 Ed1953 {FG2017} {MM2020}
Numérotation du verset Lc. 18,9 
Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam iusti, et aspernabantur ceteros, parabolam istam.
marg.| {CLC18d2.2} THEOPHYLACTUS. − Quia enim superbia plus quam alie passiones vexat hominum mentes, ideo crebrius de hac monet. Est autem superbia Dei contemptus quoties enim aliquis non deo sed sibi ascribit bona que facit, quid est aliud quam Dei negatio? Causa igitur confidentium in seipsis, non autem totum attribuentium deo, sed ob hoc etiam ceteros contemnentium, parabolam proponit, ostendens quod iustitia quamvis hominem approximet Deo, si tamen assumat superbiam, ad infimum deicit hominem.m
Unde sequitur :
m ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 18, 9), PG 123, 1004B1-C7. [CGC2015]
Numérotation du verset Lc. 18,10 
Duo homines ascenderunt in templum ut orarent unus Phariseus et alter publicanus.
marg.| { CLC18d2.3} GRECUS. − [1a-c] Diligentiam quidem7 orationis docuit nos [b] per viduam et iudicem. [2a] Hic autem [1c] per Phariseum et publicanum [2b] docet nos quomodo sint ei dirigenda precamina ne sit infructuosum orationis negotium. [2d] Condemnatus est autem Phariseus cum incaute oraret.G n
n ¶FonsG : [1] <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 18, 10 (Krikones § 2615 : Asterius), ed.   Mai , Scriptorum veterum, t. 9, Romae, 1837, p. 701 (Vat. gr. 1611, f. 236va28-30 ) = Paris, Coislin 201, f. 459v  : «Ἀστερίου. Τὸν περὶ τῆς προσευχῆς λόγoν ἐν δυσὶ παραβολαῖς κατέκλεισε· [a] τὸ μὲν εὐτόνως προσεύχεσθαι, // [b] διὰ τοῦ κριτοῦ καὶ τῆς χήρας [c] διδάξας ἡμᾶς· τὸ δὲ μετ' εὐλαβοὺς γνώμης , // [c] διὰ // τοῦ φαρισαίου καὶ τοῦ τελώνου».
<cuius fons> Cf.   Photius Constantinopolitanus , Bibliotheca, 271, PG104, 208B1-4 .
<cuius fons>   Asterius Amasenus , Homilia disperdita in Iairum et in mulierem sanguinis profluvio labentem, hom. 16.2, ed. C.   Datema , «Les homélies XV et XVI d’Astérius d’Amasée», Sacris Erudiri 23 (1978-1979), p. 79.14-20  : « Θελήσας γὰρ παιδεῦσαι τοὺς μαθητὰς ὁ Κύριος καὶ δι´ ἐκείνων ἡμᾶς τὸν περὶ τῆς προσευχῆς λόγον, ἐν δύο παραβολαῖς τὸν σκοπὸν τοῦ σπουδαζομένου κατέκλεισε. Τὸ μὲν εὐτόνως προσεύχεσθαι καὶ καρτερῶς διὰ τοῦ κριτοῦ καὶ τῆς χήρας διδάξας ἡμᾶς, τὸ δὲ μετ´ εὐλαβοῦς τῆς γνώμης τοῦτο ποιεῖν διὰ τῶν δύο ἀνδρῶν τῶν εἰς τὸ ἱερὸν ἀνελθόντων, τοῦ φαρισαίου καὶ τοῦ τελώνου […] » . [MM2020] [VS2021]
[2] <revera>   Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 18, 10 (Krikones §2616 : Cyrillus), PG 72, 853B = Vat. gr. 1611, f. 236va30-3 ; Paris, Coislin 201, f. 459v  : «Κυρίλλου. [a] Ἐνταῦθα γὰρ [b] διδάσκει ἡμᾶς, τίνα χρὴ τρόπον τὰς πρὸς αὐτὸν ποιεῖσθαι λιτάς, ἵνα μὴ ἄμισθον εὑρεθῇ τοῖς χρωμένοις τὸ χρῆμα· μηδὲ δι' ὧν ἄν τις ὠφελεῖσθαι νομίζοι, διὰ τούτων αὐτῶν παροτρύνῃ [παροτρύνει Coislin] καθ' ἑαυτοῦ τὸν τῶν ἄνωθεν χαρισμάτων δοτῆρα Θεόν».
[2d]Non inveni.
<cuius fons> =   Cyrilllus Alexandrinus , Homilia 120 in Lc. (Lc. 18, 10-14) ex catenis, ed. J. Reuss, Lukas-Kommentare aus der griechischen Kirche, Berlin, 1984, p. 185, n° 264.1-3. [ADL2020] [MM2020] [rev. 2021]
¶Nota Thomas fusionne en une seule sentence des éléments extraits de deux scholia que les manuscrits de la chaîne de Nicétas consultés distinguent et attribuent respectivement à Astérius et à Cyrille. Astérius associe une qualité différente de la prière à chacune des deux paraboles: l’insistance (εὐτόνως) propre à la veuve importune et la disposition intérieure adéquate (εὐλαβοῦς γνώμης) mise en valeur par la parabole du Pharisien et du publicain. Cyrille explicite la seconde qualité. [MM2020] [rev. VS2021]
G ¶Codd. : Li448 ( 157rb ) Ed1657 Ed1953 {MM2020}
7 quidem] quidam Li447
marg.| Nam sequitur :
Numérotation du verset Lc. 18,11 
Phariseus autem stans, hec apud se orabat.
marg.| {CLC18d2.4} THEOPHYLACTUS. − Per hoc quod dicit stans , elatum eius animum notat. Ipso enim habitu superbissimus videbatur.H o
o ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 18, 11), PG 123, 1004D7-11. [CGC2015]
H ¶Codd. : Li448 ( 157rb ) Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC18d2.5} BASILIUS. − Dicit autem apud se orabat quasi non apud Deum quia ad seipsum redibat per peccatum superbie.I p
Sequitur enim :
p ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 18, 11 (Krikones §2617 : Basilius in Is.) = Vat. gr. 1611, f. 236v2-3  : «Βασιλείου Ἐν Ἠσαΐᾳ. [...]⎾ ὡς οὐχ [οὐ γὰρ PG] ἁπλῶς τὰ ῥήματα τῆς προσευχῆς ὠφελεῖ, ἀλλὰ τὸ ἀπὸ [μετὰ PG] σπουδαίας διαθέσεως ἀναπέμπεσθαι. Ἐπεὶ καὶ ὁ Φαρισαῖος ἐδόκει πληθύνειν τὴν δέησιν· ἀλλὰ τί φησιν ὁ λόγος; Σταθεὶς δὲ ὁ Φαρισαῖος, ταῦτα πρὸς ἑαυτὸν προσηύχετο (οὐχὶ πρὸς τὸν Θεόν)· ἐπανήρχετο γὰρ πρὸς ἑαυτὸν, ἐπείπερ ἐν ἁμαρτίᾳ τῆς ὑπερηφανίας ἐγίνετο».
<cuius fons> <revera> =   Basilius Caesariensis, In Is. [CPG 2911] (Is  . 1, 15) § 36, PG 30, 190CB11-14 [MM2022]
I ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
Deus, gratias ago tibi.
marg.| {CLC18d2.6} AUGUSTINUS. De verbis Domini. − [b] Non reprehenditur quia Deo gratias agebat, sed quia nihil sibi addi cupiebat. Ergo iam plenus es, iam abundas ; non est quare dicasq« Dimitte nobis debita nostra ». [c] Quis est igitur qui impie8* oppugnat gratiam, si reprehenditur qui superbe agit gratias? [a] Audiant qui dicunt Deus me hominem fecit. Ego me iustum facio. O peior et detestabilior Phariseo qui superbe iustum se dicebat sed tamen inde Deo gratias9* agebat.J r
q Mt. 6, 12.
r ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Sermones, sermo 115.2 (De verbis Domini 36), PL 38, 656.56-657.12  : «[a] Audisti sententiam, caue causam malam : aliud dico, audisti sententiam, caue superbiam. Uideant nunc, audiant ista nescio qui impie garrientes, et de suis uiribus praesumentes audiant qui dicunt, deus me hominem fecit, iustum ipse me facio. O peior et detestabilior pharisaeo. Pharisaeus ille superbe quidem iustum se dicebat, sed tamen inde ille deo gratias agebat. Iustum se dicebat ; sed tamen deo gratias agebat. Gratias tibi, deus, quia non sum sicut caeteri homines. [b] Gratias tibi deus : gratias deo agit, quia non est sicut caeteri homines : et tamen tanquam superbus et inflatus reprehenditur ; non quia deo gratias agebat, sed quia uelut nihil sibi addi cupiebat. Gratias tibi, quia non sum sicut caeteri homines, iniusti. Ergo tu iustus ; ergo nihil rogas ; ergo iam plenus es ; ergo non est tentatio uita humana super terram ; ergo iam plenus es ; ergo iam abundas ; ergo iam non est quare dicas, dimitte nobis debita nostra. [c] Quid est ergo qui impie oppugnat gratiam, si reprehenditur qui superbe agit gratias?» [MM2020]
J ¶Codd. : Li448 ( 157va ) Ed1953 {MM2020}
8 impie] impune Ed1953
9 Deo gratias] inv . Ed1953
marg.| {CLC18d2.7} THEOPHYLACTUS. − Attende autem seriem orationis Pharisei. Primo namque dixit que ei aberant, deinde subiungit que habebat.K s
Sequitur enim :
s ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 18, 11), PG 123, 1005A1-4. [CGC2015]
K ¶Codd. : Li448 ( 157va ) Ed1953 {MM2020}
Quia non sum sicut ceteri hominum, raptores, iniusti, adulteri.
marg.| {CLC18d2.8} AUGUSTINUS. De verbis Domini. − Diceret saltem sicut multi homines. Quid est ceteri homines, nisi omnes preter ipsum. Ego, inquit, iustus sum, ceteri peccatores.L t
t ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Sermones, sermo 115.2 (De verbis Domini 36), PL 38, 656.12-15  : «Diceret saltem, sicut multi homines. Quid est, sicut caeteri homines, nisi omnes praeter ipsum? Ego inquit, iustus sum, caeteri peccatores». [MM2020]
L ¶Codd. : Li448 ( 157va ) Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC18d2.9} GREGORIUS. Vicesimo tertio Moralium. 10* − [1] Quatuor quippe sunt species quibus omnis tumor arrogantium demonstratur. Cum bonum aut a semetipsis habere se estimant ; aut si sibi datum desuper credunt, pro suis se hoc accepisse meritis putant ; aut certe cum iactant se habere quod non habent ; aut despectis ceteris singulariter videri appetunt habere quod habent. [2] Unde et Phariseus hic bonorum sibi operum merita singulariter tribuit.M u v
u ¶Fons : [1] Gregorius Magnus , Moralia in Iob , lib. 23 § 6, CCSL 143B, lin. 7 sqq. : «Quattuor quippe sunt species quibus omnis tumor arrogantium demonstratur, cum bonum aut a semetipsis habere se aestimant, aut si sibi datum desuper credunt, pro suis se hoc accepisse meritis putant ; aut certe cum iactant se habere quod non habent ; aut despectis ceteris, singulariter uideri appetunt habere quod habent. A semetipso enim bonum se habere iactabat, cui per apostolum dicitur : quid autem habes quod non accepisti? Si autem accepisti quid gloriaris quasi non acceperis?»
v [2] Gregorius Magnus , Moralia in Iob , lib. 23 § 6, CCSL 143B, lin. 30 sqq. : «Vnde et pharisaeus idcirco de templo absque iustificatione descendit, quia bonorum operum merita sibi quasi singulariter tribuens, oranti publicano se praetulit». [MM2020]
M ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
10 .XXIII.] om. Ed1953
marg.| {CLC18d2.10} AUGUSTINUS. De verbis Domini. − Ecce autem ex vicino publicano maioris erat ei tumoris occasio.
Sequitur enim :
Velut etiam hic publicanus.
marg.| Quasi dicat : Ego solus sum, iste de ceteris est.N w
w ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Sermones, sermo 115.2 (De verbis Domini 36), PL 38, 656.16  : «Et ecce tibi ex uicino publicano maioris tumoris occasio. Sicut, inquit, publicanus iste. Ego, inquit, solus sum, iste de caeteris est». [MM2020]
N ¶Codd. : Li448 ( 157va ) Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC18d2.11} CHRYSOSTOMUS. {serm. De Phariseo et publicano}. − Non enim satiaverat contemptum eius tota humana natura, sed et publicanum aggressus est. Moderatius autem peccasset, si publicanum excepisset. Nunc autem uno verbo et absentes invadit et vulnera presentis lacessit. Non est autem gratiarum actio invectiva aliorum. Si regratiaris Deo, ipse tibi tantum sufficiat nec te ad homines transferas nec proximum condemnes.
marg.| {CLC18d2.12} BASILIUS. − Discrepat autem elatus a conviciatore sola habitudine. Is enim in alios utitur conviciis, hic autem se mentis temeritate extollit. O x y z
x ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 18, 11 (Krikones §2617 : Basilius in Is.) = Vat. gr. 1611, f. 236v2-3  : «Βασιλείου Ἐν Ἠσαΐᾳ. [...]⎾».
<cuius fons> <revera> =   Basilius Caesariensis, In Is. [CPG 2911] (Is  . 1, 15) § 36, PG 30, 190CB11-14
y PG 30 261B-264C
z[MM2022]
O ¶Codd. : Li448 ( 157va ) Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC18d2.13} CHRYSOSTOMUS. {serm. De Phariseo et publicano}. − Qui autem aliis conviciatur, sibi et aliis multa mala facit. Primo enim audientem reddit peiorem quia si sit peccator, fit letior, criminis invento collega ; si sit iustus, extollitur, per aliena crimina inductus de se magna putare. Secundo communitatem ecclesie ledit non enim omnes audientes vituperant eum solum qui peccavit, sed ritui christiano contumelias innectunt. Tertio Dei gloriam blasphemare facit sicut enim nobis recte agentibus nomen Dei glorificatur, sic nobis peccantibus blasphematur. Quarto eum qui audivit opprobria, confundit, impudentiorem eum et adversarium faciens. Quinto statuit se pene obnoxium, rebus prolatis que sibi non conveniunt.
marg.| {CLC18d2.14} THEOPHYLACTUS. − Expedit autem non solum declinare a malo, sed etiam agere bonum ; et ideo cum dixisset non sum sicut adulteri, subiungit per oppositum :
Numérotation du verset Lc. 18,12 
Jeiuno bis in sabbato.
marg.| Sabbatum hi dicebant hebdomadam ab ultima die quietis. Ieiunabant enim Pharisei secunda et quinta feria. Sic igitur ieiunia obiecit contra passionem adulterii nam ex voluptate est lascivia. Rapacibus vero et iniustis opposuit decimarum solutionem.
Sequitur enim :
Decimas do omnium que possideo,
marg.| Quasi dicat : adeo rapinas et nequitias refugio ut etiam mea contribuam.aa
aa ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 18, 11-12), PG 123, 1005A4-C5. [CGC2015]
marg.| {CLC18d2.15} GREGORIUS. Decimo nono Moralium. 11 − Ecce civitatem cordis sui insidiantibus hostibus per elationem aperuit, quam frustra per ieiunium et orationem clausit. Incassum munita sunt cetera, cum locus unus, de quo hosti pateret12* aditus, munitus non est. P ab
ab ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob 19, 14, lib. 19 § 21.33-36, CCSL 143A, p. 983 : «Ecce ciuitatem cordis sui insidiantibus hostibus per elationem aperuit, quam frustra per ieiunium et eleemosynas clausit. Incassum munita sunt cetera, cum locus unus de quo hosti pateret aditus, munitus non est». <ex quo> =   Alulfus sancti Martini Tornacensis , Liber gregorialis, pars III : Expositio Novi Testamenti, exp. Euang. sec. Lucam, c. 76, PL 73, 1228.27. [MM2020]
P ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2024}
11 .XIX.] om. Ed1953
12 pateret] patet Ed1953
marg.| {CLC18d2.16} AUGUSTINUS. De verbis Domini. − Quere autem in verbis eius nihil invenies quod Deum rogaverit. Ascendit quidem orare, noluit deum rogare sed se laudare et roganti insultare. Publicanum autem cordis conscientia removebat sed pietas applicabat.Q ac
Unde sequitur :
ac ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Sermones, sermo 115.2, PL 38, 656.21-25  : «  Ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium quaecumque possideo . Quid rogauerit deum, quaere in uerbis eius, nihil inuenies. Ascendit orare : noluit deum rogare, sed se laudare. Parum est, non deum rogare, sed se laudare ; insuper et roganti insultare. Publicanus autem de longinquo stabat : et deo tamen ipse propinquabat. Cordis conscientia remouebat, pietas applicabat. Publicanus autem de longinquo stabat : sed dominus cum de propinquo attendebat». [MM2020]
Q ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Lc. 18,13 
Et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad celum levare.
marg.| {CLC18d2.17} THEOPHYLACTUS. − Quamvis autem publicanus stetisse dicatur, distabat tamen a Phariseo tam verbis quam habitu, nec non et corde contrito. Nam verebatur oculos levare in celum, censens indignos visionis superne eos qui maluerunt bona terrena spectare et querere ; necnon et pectus tundebat.
Unde sequitur 13 :
13 Unde sequitur] Sequitur enim Li448
Sed percutiebat pectus suum,
marg.| cor quodammodo pungens causa cogitationum pravarum nec non et excitans ut dormitans. Unde non aliud quam Deum14 propitiatorem petebat. R ad
Sequitur enim :
ad ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 18, 11), PG 123, 1005C9-D5. [CGC2015]
R ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2024}
14 Deum] nisi ! Li448
Dicens : Deus, propitius esto mihi peccatori.
marg.| {CLC18d2.18} CHRYSOSTOMUS. {serm. De Phariseo et publicano}. − Audivit quia non sum velut hic publicanus ae, nec indignatus est, sed compunctus detexit ille vulnus, querit hic medicinam. Nemo igitur illud frigidum proferat verbum non audeo, pudorosus sum, non possum aperire os. Talis reverentia est diabolica vult enim diabolus obserare tibi fores accessus ad deum.
ae Cf. Lc. 18, 11.
marg.| {CLC18d2.19} AUGUSTINUS. De verbis Domini. − [b] Quid igitur miraris si Deus ignoscit, quando ipse agnoscit? [a] De longinquo stabat ; Deo tamen appropinquabat et eum Dominus de prope attendebat. Excelsus enim Dominus et humilia respicit nec oculos ad celum levabat ut respiceret. Tremebat conscientia, spes sublevabat, percutiebat pectus suum, penas de seipso exigebat propterea Dominus confitenti parcebat. [c] Audisti superbum accusatorem, audisti humilem reum, audi nunc iudicem dicentem : S af
af ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Sermones, sermo 115.2, PL 38, 656.39-57  : «[a] Publicanus autem de longinquo stabat : et deo tamen ipse propinquabat. Cordis conscientia remouebat, pietas applicabat. Publicanus autem de longinquo stabat : sed dominus cum de propinquo attendebat. Excelsus enim dominus, et humilia respicit. Excelsos autem, qualis erat ille pharisaeus, a longe cognoscit. Excelsa quidem a longe cognoscit (Psal. CXXXVII, 6), sed non ignoscit. Adhuc audi humilitatem Publicani. Parum est, quia de longinquo stabat : nec oculos suos ad coelum levabat? Ut aspiceretur, non aspiciebat. Respicere sursum non audebat : premebat conscientia, spes sublevabat. Adhuc audi : Percutiebat pectus suum. Poenas de se ipso exigebat : propterea Dominus confitenti parcebat, Percutiebat pectus suum, dicens : Domine, propitius esto mihi peccatori. Ecce qui rogat. [b] Quid miraris, si Deus ignoscit, quando ipse se agnoscit? [c] De Pharisaeo et Publicano accepisti controversiam ; audi sententiam : audisti superbum accusatorem, audisti reum humilem ; audi nunc iudicem. Amen dico vobis. Veritas dicit, Deus dicit, judex dicit : Amen dico vobis, descendit justificatus de templo publicanus ille, magis quam ille pharisaeus. Dic, Domine, causam. Ecce video Publicanum justificatum magis de templo descendere quam Pharisaeum». [MM2020]
S ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Lc. 18,14 
Amen dico vobis. Descendit hic iustificatus in domum suam ab illo.
marg.| {CLC18d2.20} CHRYSOSTOMUS. {serm. De Phariseo et publicano}. − Geminos aurigas et duas bigas in stadio positas sermo presens proponit in altera peccatum et humilitatem et vides bigam peccati superare iustitiam, non propriis virtutibus, sed humilitatis coniuncte ; illam vero devictam non fragilitate iustitie, sed mole et tumore superbie nam sicut humilitas per sui eminentiam peccati pondus superat, et saliens attingit deum ; sic superbia ob sui molem de facili iustitiam deprimit. Si ergo plura facta strenue geras, putas autem te posse presumere, tota caruisti oratione ; si vero mille feras in conscientia fasces reatuum, et hoc solum de te credas quod es infimus omnium, multam obtinebis ante deum fiduciam. Et ideo sue sententie causam assignans subdit :
Quia omnis qui se exaltat, humiliabitur ; et qui se humiliat, exaltabitur.
marg.| Humilitatis nomen multiplex est. Est enim quedam virtus humilitas, iuxta illud cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies. Est et humilitas ab erumnis, iuxta illud humiliavit in terra vitam meam. Est et humilitas a peccatis et superbia et insatiabilitate divitiarum quid enim humilius his qui se submittunt in divitiis et potentatu, et hec reputant magna?
marg.| {CLC18d2.21} BASILIUS. − Similiter etiam et exaltari laudabiliter contingit, quando scilicet non humilia cogitas sed mens tua est per magnanimitatem in virtute15* erecta. Talis autem animi celsitudo est eminentia in tristitiis, terrenorum contemptus, « conversatio in celis »ag et videtur huiusmodi mentis sublimitas eamdem habere differentiam ad elationem quam arrogantia parit, quam habet corpulentia corporis bene dispositi ad inflationem carnis cum ex hydropisi tumet.T ah
ag Phil. 3, 20.
ah ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 18, 11 (Krikones §2661 : Basilius in Is.) = Vat. gr. 1611, f. 242rb24-31  : «Βασιλείου Ἐν Ἠσαΐᾳ. [...] Ἔστι μέντοι καὶ ἐπαινετῶς ὑψωθῆναι, ὅταν μὴ μικροπρεπὴς ᾖς, μηδὲ ταπεινὰ μεριμνῶν, ἀλλὰ διεγηγερμένος τὸ φρόνημα, καὶ τῷ ἀναστήματι τῆς ἀρετῆς ὑπὸ μεγαλοψυχίας καὶ μεγαλονοίας κεκοσμημένος. Τὸ τοιοῦτον ὕψος τῆς γνώμης ἀποδεκτὸν , τὸ ἀταπείνωτον ἐν θλίψεσι, τὸ ὑπερφρονοῦν τῶν ἐπὶ γῆς. Τοιοῦτος ὁ τὸ πολίτευμα ἔχων ἐν οὐρανοῖς, ὁ τὴν καρδίαν ἐπτοημένην ἔχων εἰς τοὺς ἐκεῖ θησαυρούς. Καὶ ἔοικε τοῦτο τὸ ὕψος τῆς διανοίας, πρὸς τὴν ἐκ τοῦ τύφου ἔπαρσιν, τὴν αὐτὴν ἔχειν διαφορὰν, ἣν ἀληθινὴ εὐεξία πρὸς τὴν ἐξ ὑδέρου γινομένην τῆς σαρκὸς ἐπανάστασιν· ὀγκοῦται [ ὤγκωται Vg1611 ] μὲν γὰρ τὸ σῶμα, ἀλλ' ὕπουλόν ἐστι καὶ νοσε».
<cuius fons> <revera> =   Basilius Caesariensis, In Is. [CPG 2911] (Is  . 1, 12) § 89, PG 30, 265A6-B3  : «”Κύριε γὰρ (φησὶν) οὐχ ὑψώθη ἡ καρδία μου, οὐδὲ ἐμετεωρίσθησαν οἱ ὀφθαλμοί μου" [Ps. 130, 1]. Ἔστι μέντοι ...» [MM2022]
T ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2022}
15 virtute] virtutem Ed1953
marg.| {CLC18d2.22} CHRYSOSTOMUS. − Hec igitur fastus inflatio ab ipsis celis potest deprimere non caventem. Humilitas vero et ab ipso16* abysso reatuum hominem sublimare. Hec enim pre Phariseo publicanum salvavit17, latronem ante apostolos in paradisum duxit. Illa vero etiam incorpoream ingressa est potestatem. Ceterum si iuxta delicta18* humilitas tam facile currit ut superbiam iustitie transeat ; si iustitie coniunxeris eam, quo19* non ibit ? Assistet ipsi20* tribunali divino in medio angelorum cum fiducia multa. Rursus si fastus coniunctus iustitie eam deprimere potuit, si coniunctus sit peccato, in quantam gehennam detrudet ? Hec21* dico, non ut negligamus iustitiam sed ut fastum vitemus22.U
U ¶Codd. : Bar484 Li448 Ed1953 {MM2022}
16 ipso] ipsa Ed1953
17 salvavit] sanavit Bar484* (pr. m. corr.)
18 iuxta delicta] iuncta delicto Ed1953
19 quo] quomodo Ed1953
20 ipsi] ipsa Ed1953
21 Hec] Hoc Ed1953
22 fastum vitemus] inv. Li448
marg.| {CLC18d2.23} THEOPHYLACTUS. − Sed forsitan mirabitur aliquis, quomodo Phariseus, cum pauca verba sue laudis protulerit, condemnatur. Iob vero, cum plurima fuderit, coronatur. Eo scilicet quod Phariseus talia dicebat criminando alios, nulla ratione cogente. Iob vero, urgentibus eum amicis et pressuris prementibus, coactus est proprias virtutes referre ad Dei gloriam, ne homines desisterent a profectu virtutis.V ai
ai ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 18, 14), PG 123, 1005D9, 1007A1-7. [CGC2015]
V ¶Codd. : Bar484 Li448 Ed1953 {MM2022}
marg.| {CLC18d2.24} BEDA. − Typice autem Phariseus est populus Iudeorum, qui ex iustificationibus legis extollit merita sua. Publicanus vero gentilis est, qui longe a Deo positus, confitetur peccata sua quorum unus superbiendo recessit humiliatus, alter lamentando appropinquare meruit exaltatus.W
W ¶Codd. : Bar484 Li448 Ed1953 {MM2022}
Numérotation du verset Lc. 18,
distinctio 3* 
marg.| {CLC18d3.1} THEOPHYLACTUS. − Post predicta, humilitatem Dominus docet per ea que fecit, non repellens sed gratanter parvulos admittens.X aj
Unde dicitur :
aj ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 18, 16), PG 123, 1008C1-8. [CGC2015]
X ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Lc. 18,15 
Afferebant autem ad illum infantes ut eos tangeret.
marg.| {CLC18d3.2} AUGUSTINUS. De verbis Domini. − Cui afferuntur tangendi nisi salvatori ? Sed si Salvator est, salvandi offeruntur illi qui venit salvum facere quod perierat. Ubi isti perierant? Quantum ad ipsos pertinet innocentes sed secundum Apostolumak, per unum hominem intravit peccatum in orbem terrarum. Veniant ergo parvuli ut languidi ad medicum, perditi ad redemptorem.Y al
ak Rm. 5, 12.
al ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Sermones, sermo 115.4, PL 38, 657.15-30  : «Parvulis Baptismus Christi necessarius. Et ecce post dictam controversiam prolatamque sententiam procedunt et parvuli, imo apportantur et offeruntur tangendi. Cui tangendi, nisi medico? Certe sani : cui offeruntur infantes tangendi? Cui? Salvatori. Si Salvatori, utique salvandi. Cui, nisi illi qui venit quaerere et salvare quod perierat. Ubi isti perierant? Quantum ad ipsos proprie attinet , innocentes video, reatum quaero. Unde? Apostolum audio : Per unum hominem intravit peccatum in orbem terrarum. Per unum, inquit, hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors ; et ita in omnes homines pertransivit, in quo omnes peccaverunt. Veniant ergo parvuli, veniant : audiatur Dominus, Sinite parvulos venire ad me. Veniant parvuli, languidi ad medicum, veniant perditi ad redemptorem». [MM2020]
Y ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC18d3.3} AMBROSIUS. − [d] Durum autem aliquibus videri potest quod discipuli dominum infantulos adire prohibebant.
Sequitur enim quod :
Cum viderent discipuli, increpabant illos.
marg.| [e] Ubi vel mysterium intelligas, vel affectum. Neque enim hoc invidia aut in pueros mentis asperitate faciebant ; sed sedule servitutis obsequia domino deferebant, ne comprimeretur a turbis. Respuenda quippe est utilitas nostra ubi divinitatis iniuria est. In mysterio autem, quia prius salvari populum Iudeorum, ex quo secundum carnem nati fuerant, gestiebant. [g] Sciebant quidem mysterium quod utrisque populis vocatio deberetur. [f] Nam et pro Cananea muliere supplicarunt ; [h] sed fortasse adhuc ordinem nesciebant.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 18,16 
Iesus autem convocans eos dixit sinite parvulos venire ad me et nolite vetare eos talium est enim regnum Dei.
marg.| [a] Non etas prefertur etati alioquin obesset adolescere. Cur ergo pueros dicit aptos esse regno celorum? Fortasse quia malitiam nesciant, fraudare non noverint, referire non audeant, scortari ignorent, opes, honorem, ambitionem non appetant. Sed non ignorare ista, virtus est, sed contemnere [c] non enim virtus est non posse peccare, sed nolle. [b] Non igitur pueritia, sed emula puerilis simplicitatis bonitas designatur.am
am ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 57, CCSL 14, p. 319.659-676 : «Sinite pueros venire ad me nolite eos vetare ; talium est enim regnum Dei. Atque aetas haec infirma est uiribus, inualida ingenio, inmatura consilio. [a] Non ergo aetas praefertur aetati ; alioquin obesset adolescere. Quid uotis opus est ut aeui maturitas consequatur, si mihi meritum regni demtura caelestis est? Ergo Deus uitae processum ad uitia dedit, non ad incrementa uirtutis? Et cur ipse apostolos non puerilis, sed prouectioris aetatis elegit? Cur autem pueros aptos regno dicit esse caelorum? Fortasse quia malitiam nesciant, fraudare non nouerint, referire non audeant, scrutari * ignorent opes, honorem, ambitionem non appetant. Sed non ignorare ista uirtus est sed contemnere nec continentiae laus, ubi infirmitatis integritas. [b] Non igitur pueritia, sed aemula puerilis simplicitatis bonitas designatur. [c] Non enim uirtus est non posse peccare, sed nolle atque ita tenere perseuerantiam uoluntatis, ut uoluntas infantiam, unus imitetur naturam. Denique ipse hoc saluator expressit dicens : nisi conuersi fueritis et efficiamini sicut puer iste, non intrabitis in regnum caelorum».   Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 60, CCSL 14, p. 320.697-716 : «[d] Durum itaque aliquibus et inmite uideri potest quod discipuli ad dominum infantulos adire prohibebant, [e] nisi uel mysterium intellegas uel affectum ; neque enim inuidiae in pueros mentis asperitate faciebant, sed sedulae seruitutis obsequia domino deferebant, ne conprimeretur a turbis. Denique alibi scriptum est : magister, conprimunt te turbae ; respuenda quippe est utilitas nostra, ubi diuinitatis iniuria est. Ergo fugiamus superbiam, sequamur puerilem simplicitatem, quia ueritas aduersaria superbiae, simplicitas autem concurrens ueritati, in ipsa humilitate sublimis. Non enim in abiecto corde habitat Deus, sed sicut tradiderunt nobis prophetae : thronus uirtutis exaltatus est, in eo scilicet, cuius eleuatur sapientia ad altitudinem ueritatis. Nec sicut Cain fraterna specie dolum percussoris abscondat, sed foris intra que sit frater. Haec in affectu. In mysterio autem, quia prius saluari populum Iudaeorum, ex quo secundum carnem nati fuerant, gestiebant, [f] sed et pro Chananaea muliere supplicarunt. [g] Sciebant ergo mysterium, quod utriusque populi uocatio deberetur, [h] sed fortasse adhuc ordinem nesciebant».
* scortari] ed. Rom., tuet. Eng., Stilfragen. Cf. CCSL 14, p. 319, in apparatu. [FG2013]
marg.| { CLC18d3.4} BEDA. − Unde signanter dixit talium , non ‘istorum’, ut ostenderet non etatem regnare sed mores et, his qui similem haberent innocentiam et simplicitatem, premia repromitti.Z an
an ¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 5, c. 18, CCSL 120, lin. 1202 sqq. : «Significanter dixit talium non istorum ut ostenderet non aetatem regnare sed mores et his qui similem haberent innocentiam et simplicitatem praemium repromitti apostolo quoque in eandem sententiam congruente, fratres nolite pueri fieri sensibus sed malitia paruuli estote, sensu autem ut perfecti sitis ».
<cuius fons>   Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 169.829-832. ut laud.
<Paral.> CMT19d4.8
<ex quo> (differt) Glossa ordinaria (Mt. 19, 14) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 62b marg.] ed. Gloss-e  : « TALIUM. Nam quales sunt modo, meum quidem est quod honorate, quales post futuri sunt ipsorum est, quod miseremini. Non ait: ‘istorum’, sed: ‘talium’, ut ostendat non etatem regnare sed mores, et bis qui similem habent innocentiam et simplicitatem premium promittit ». [MM2022]
Z ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC18d3.5} AMBROSIUS. − [a] Denique hoc Salvator expressit dicens :
Numérotation du verset Lc. 18,17 
Amen dico vobis quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud.
marg.| [b] Quis puer imitandus est Apostolis Christi, nisi de quo Isaias dixit : ‘Puer natus est nobis’ao ‘qui cum malediceretur, non maledicebat23ap. Itaque in pueritia est quedam venerabilis morum senectus, et in senectute innocens pueritia.24 aq
ao Is 9, 6.
ap 1 Pt. 2, 23.
aq ¶Fons : [a] Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 57, CCSL 14, p. 319.659-676 : «  Sinite pueros venire ad me nolite eos vetare  ;   talium est enim regnum Dei . Atque aetas haec infirma est uiribus, inualida ingenio, inmatura consilio. Non ergo aetas praefertur aetati ; alioquin obesset adolescere. Quid uotis opus est ut aeui maturitas consequatur, si mihi meritum regni demtura caelestis est? Ergo Deus uitae processum ad uitia dedit, non ad incrementa uirtutis? Et cur ipse apostolos non puerilis, sed prouectioris aetatis elegit? Cur autem pueros aptos regno dicit esse caelorum? Fortasse quia malitiam nesciant, fraudare non nouerint, referire non audeant, scrutari ignorent opes, honorem, ambitionem non appetant. Sed non ignorare ista uirtus est sed contemnere nec continentiae laus, ubi infirmitatis integritas. Non igitur pueritia, sed aemula puerilis simplicitatis bonitas designatur. Non enim uirtus est non posse peccare, sed nolle atque ita tenere perseuerantiam uoluntatis, ut uoluntas infantiam, unus imitetur naturam. Denique ipse hoc saluator expressit dicens : nisi conuersi fueritis et efficiamini sicut puer iste, non intrabitis in regnum caelorum». [b]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 58, CCSL 14, p. 319.677-320.690 : «Quis est ergo puer imitandus apostolis Christi? Num unus ex paruulis? Haec igitur uirtus apostolorum? Quis ergo puer? Ne forte ille de quo Esaias dicit : puer natus est nobis, filius datus est nobis? Ipse enim tibi puer dixit : tolle crucem tuam et sequere me. Et ut agnoscas puerum : cum malediceretur, non remaledixit ; cum percuteretur, non repercussit ; haec est enim perfecta uirtus. Itaque et in pueritia est quaedam uenerabilis morum senectus et in senectute innocens pueritia ; senectus enim uenerabilis est, non diuturna, nec numero annorum conputata ; cani sunt autem sensus hominum et aetas senectutis uita inmaculata. Unde et scriptum est : laudate, pueri, dominum, laudate nomen Domini, quia nemo nisi perfectus laudat Dominum ; nemo enim dicit Dominum Iesum nisi in Spiritu sancto». [FG2013]
23 maledicabat] maledix. Mt366
24 Mt366 Ed1953 {MM2022}
marg.| {CLC18d3.6} BASILIUS. − Suscipiemus autem regnum Dei ut puer, si dispositi fuerimus erga doctrinam Domini ut puer, in disciplina, nequaquam contradicens nec disputans cum magistris, sed credibiliter et obedienter imbibens documenta.25
25 Mt366 Ed1953 {MM2022}
marg.| {CLC18d3.7} THEOPHYLACTUS. − Gentilium ergo sapientes querentes sapientiam in mysterio, quod est regnum Dei, nec volentes hoc absque fide syllogistice probationis admittere, merito exclusi sunt ab hoc regno.26 ar
ar ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 18, 17), PG 123, 1008D11, 1009A1-2. [CGC2015].
26 Mt366 Ed1953 {MM2022}
Numérotation du verset Lc. 18,
* distinctio 4
marg.| {CLC18d4.1} BEDA. − Audierat princeps quidam a domino, tantum eos qui puerorum vellent esse similes, regnum Dei intraturos ; atque ideo poscit sibi non per parabolam, sed palam, quibus operum meritis vitam eternam consequatur, exponi.27
Unde dicitur :
27 Mt366 Ed1953 {MM2022}
Numérotation du verset Lc. 18,18 
Et interrogavit eum quidam princeps, dicens : Magister bone, quid faciendo vitam eternam possidebo?
marg.| {CLC18d4.2} AMBROSIUS. − Temptator princeps iste magistrum bonum dixit, qui Deum bonum dicere debuisset. Nam, licet in divinitate bonitas sit, et in bonitate divinitas, tamen addendo magister bone, in portione bonum dixit, non in universitate. Nam Deus in universitate bonus, homo ex parte.28 as
as ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 65, CCSL 14, p. 322.771-323.788 : «Versuta interrogatio et ideo arguta responsio. Temtator enim princeps iste magistrum bonum dixit, qui Deum bonum dicere debuisset. Nam licet et in diuinitate bonitas sit et in bonitate diuinitas nemo enim bonus nisi solus Deus, omnis autem homo mendax, quidquid autem mendax, utique non bonum tamen addendo magister bone in portione bonum dixit, non in uniuersitate ; nam Deus uniuersitate bonus, homo ex parte. Propterea Dominus : quid me dicis bonum, quem negas Deum? Quid bonum dicis, cum bonus nemo nisi unus Deus? Non ergo bonum se negat, sed Deum signat ; bonus enim quid est nisi plenus bonitatis? At uero cum scriptum sit : non est qui faciat bonitatem, non est usque ad unum, utique de hominibus, non de Deo dixit ; Deus enim unus est, non unus e numero. Ita et Dei filius quasi unicus exceptus est, non quasi unus ex multis et unigenitus est, non unus ex genitis. Et ideo nemo bonus non praeiudicat Christo, quia nemo iudicat Christum. Nemo enim tamquam conmuniter de nobis dicitur, sed nihil Christo conmune nobis cum». [FG2013]
28 Mt366 Ed1953 {MM2022}
marg.| {CLC18d4.3} CYRILLUS. − Putavit autem se Christum capere, dum vituperaret mosaicum preceptum, introduceret vero sua statuta. Accedit ergo ad magistrum, et bonum eum nuncupans, dicit se velle doceri. Quia ergo temptative querebat, qui apprehendit sapientes in astutia sua, convenienter ei respondet.29
Nam sequitur :
29 Mt366 Ed1953 {MM2022}
Numérotation du verset Lc. 18,19 
Dixit autem ei Iesus : Quid me dicis bonum? Nemo bonus nisi solus Deus.
marg.| {CLC18d4.4} AMBROSIUS. − [a] Non bonum se negat, sed Deum designat. Bonus quidem non est, nisi plenus bonitatis. Quod si quem moveat quia nemo bonus, moveat et illud nisi Deus. [b] Quod si a Deo filius non excipitur, utique nec a bono Christus excipitur nam quomodo non bonus ex bono natus? ‘Arbor enim bona fructus bonos facit’at Quomodo non bonus, cum bonitatis sue substantia ex patre assumpta non degeneravit in filio, que non degeneravit in spiritu? ‘Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam’au Quod si bonus spiritus qui accepit a filio, bonus utique et ille qui tradidit. [c] Itaque quia legisperitus est iste qui temptat, sicut in libro alio demonstratur, ei bene dixit nemo bonus nisi unus Deus ut admoneret, quia scriptum estav : ‘Non temptabis Dominum Deum tuum ; sed magis confiteretur Domino, quoniam bonus’.aw
at Mt 7, 17.
au Ps. 142, 10.
av Dt 6, 16 ; Lc. 4, 12 ; Mt 4, 7.
aw ¶Fons : [a] Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 65, CCSL 14, p. 322.771-323.788 : «Versuta interrogatio et ideo arguta responsio. Temtator enim princeps iste magistrum bonum dixit, qui Deum bonum dicere debuisset. Nam licet et in diuinitate bonitas sit et in bonitate diuinitas nemo enim bonus nisi solus Deus, omnis autem homo mendax, quidquid autem mendax, utique non bonum tamen addendo magister bone in portione bonum dixit, non in uniuersitate ; nam Deus uniuersitate bonus, homo ex parte. Propterea Dominus : quid me dicis bonum, quem negas Deum? Quid bonum dicis, cum bonus nemo nisi unus Deus? Non ergo bonum se negat, sed Deum signat ; bonus enim quid est nisi plenus bonitatis? At uero cum scriptum sit : non est qui faciat bonitatem, non est usque ad unum, utique de hominibus, non de Deo dixit ; Deus enim unus est, non unus e numero. Ita et Dei filius quasi unicus exceptus est, non quasi unus ex multis et unigenitus est, non unus ex genitis. Et ideo nemo bonus non praeiudicat Christo, quia nemo iudicat Christum. Nemo enim tamquam conmuniter de nobis dicitur, sed nihil Christo conmune nobis cum». [b]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 66, CCSL 14, p. 323.788-804 : «Quodsi quem mouet quia nemo bonus nisi unus Deus, moueat et illud, quia nemo bonus nisi Deus. Quodsi a Deo filius non excipitur, utique nec a bono Christus excipitur. Sed cum in Deo filius persona alter, potestate unus sit unus enim Deus, ex quo omnia, et unus Dominus, per quem omnia Deus autem et Dominus non duo dii, sed unus Deus sit, quia Dominus Deus tuus Dominus unus est, utique cum secundum maiestatem Deus unus in utraque persona sit, et bonus unus in utroque est. Nam quomodo non bonus ex bono natus? Arbor enim bona bonos fructus facit. Quomodo non bonus, cum bonitatis substantia adsumta ex patre non degenerarit in filio, quae non degenerauit in spiritu? Et ideo spiritus tuus bonus deducet me in uiam rectam. Quodsi bonus spiritus, qui accepit ex filio, bonus utique et ille qui tradidit. Et cum bonus pater, utique et ille bonus qui omnia habet quae pater habet, aut si negatis filium habere bonitatem, negatis et patrem». [c]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 68, CCSL 14, p. 323.817-324.840 : «Sed putatis ideo Deum bonum, quia iudicium non habet, in quo necessitas uindicandi. Quamquam iam praemissum sit iudicem bonum esse domui Israhel, tamen alibi habes : quam bonus Deus Israhel rectis corde ! De quo igitur putatis dictum, de patre an de filio? Si de patre, ergo non omnibus bonus. Cur igitur filio derogatis? Si de filio ergo bonum Deum et filium confitemini ; ipse est enim benedictus deus Israhel, quia uisitauit et fecit redemtionem plebis suae. Ipse est rex et Deus Israhel, cui dicitur : rabbi, tu es filius Dei, tu es rex Israhel. Sic igitur hic dicit : quoniam tu bonum me non potes sentire qui temtas, quid me dicis bonum? Bonus quidem ego, sed rectis corde, cui bonum esse ex natura suppetat, non ex uersutia. Bonus ergo filius ; candor est enim lucis aeternae et speculum sine macula Dei maiestatis et imago bonitatis illius. Quomodo ergo non bonus, qui est imago bonitatis? Sicut enim imago Dei Deus, sed unus Deus, ita et diuinae imago bonitatis bona, sed una bonitas. Mihi certe utile est bonum Deum credere, quem meorum habiturus sum iudicem delictorum. Illi uiderint qui credere bonum nolunt. Itaque quia legis peritus est iste qui temtat, sicut in libro alio demonstratur, bene dixit : nemo bonus nisi unus Deus, ut admoneret quia scriptum est : non temtabis dominum Deum tuum, sed magis confiteretur Domino quoniam bonus». [FG2013]
marg.| {CLC18d4.5} CHRYSOSTOMUS. 30*{hom.64}. − Vel aliter. Avarum quidem dicere hunc principem non verebor. Nam hoc Christus ei improperat ; temptatorem autem minime. AA
AA ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
30 Chrysostomus Li448 ] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CLC18d4.6}* TITUS. − [1]Ergo cum dicit Magister bone, quid faciendo etc.31*? Quasi dicat : Bonus es dignare me responso in eo quod quero doctus sum Vetus Testamentum, te tamen prestantiorem video non promittentem terram, sed predicantem regnum celorum. Dic ergo mihi quid faciendo vitam eternam potero possidere. Intentionem igitur attendens salvator, [2] quia fides est via ad opera, cum dixisset ille   quid faciam hac questione omissa, in notitiam fidei eum ducit velut si quis interrogaret medicum : Quid comedam et ille ostenderet que deberent cibum precedere. Et ideo eum ad patrem remittit, dicens  quid me dicis bonum? N on quod ipse bonus non esset. Erat enim bonum ex bono patre germen, bonus boni filius.AB ax
ax ¶FonsG : [1] <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 18,18 (Krikones § 2685: Titus) Vat. gr. 1611, f. 244r18-26 : «Τίτου. Εὐγνώμων μὲν οὖν ἡ ἐπίγνωσις, χριστομαθὴς δὲ ἡ ἐρώτησις· ἀγαθὸς εἶ, φησίν, καταξίωσόν με ἀποκρίνασθαι ὃ ἐρωτῶ. […] Τί ποιήσας ζωὴν αἰώνιον κληρονομήσω ; ἀνέγνων τὰ Μωσαϊκὰ καὶ τὰ προφητικά, ἐν ἐπιστήμῃ γέγονα τῆς Παλαιᾶς Διαθήκης […] Ἐπειδὴ δὲ οὗτος εἶδε τὸν Σωτῆρα οὐ γῆν ἐπαγγελλόμενον, ἀλλὰ βασιλείαν οὐρανῶν κηρύττοντα· εἰπέ μοι, φησί, τί ποιήσας ζωὴν αἰώνιον κληρονομήσω ; ἔμαθον γὰρ ταύτην [+ <τὴν> Sickenb.] προσδοκίαν ἀπὸ τῶν σῶν [σου Sickenb.] δούλων. Ἐπειδὴ τοίνυν καλῶς ἐκεῖνος πυνθάνεται. Ὅρα, τί ποιεῖ ὁ Σωτήρ».
<cuius fons>   Titus Bostrensis, Commentarii in Lc. (Lc. 18, 18) ex catenis [CPG 3576], ed. J.   Sickenberger, Titus von Bostra, Leipzig, 1901, p . 226.1-3.5-8, 227.18-23 .
[2] <revera>   Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 18, 19-20 (Krikones § 2686: Titus) Vat. gr. 1611, f. 244r28-33 : «Τίτου. Ὅρα μοι τὴν διάνοιαν· τῶν ἔργων προηγεῖται ἡ γνῶσις· ὁδὸς γὰρ ἡ πίστις ἐπὶ τὰ ἔργα. Ἐπειδὴ τοίνυν ἐκεῖνος· τί ποιήσω –, ἐπὶ τὴν γνῶσιν αὐτὸν ἐάσας τὸ ἐρώτημα ἄγει, ὥσπερ ἂν εἴ τις ἰατρὸν ἐρωτήσειε· τί λάβω ἢ τί φάγω, ὁ δὲ καταλιπὼν εἰπεῖν, τί χρὴ φαγεῖν*, πρῶτον ὑποβάλλει τὰ ὀφείλοντα τῆς τροφῆς προηγήσασθαι. […] Ἐκπέμπει πρὸς τὸν ἴδιον πατέρα καὶ φησι· „διὰ τί με λέγεις ἀγαθόν ;“ οὐχ ὅτι οὐκ ἦν ἀγαθός – ἀγαθὸν γὰρ ἦν ἐξ ἀγαθοῦ γέννημα πατρός, ἀγαθὸς ἀγαθοῦ υἱὸς καὶ μάλισατα ἀγαθός –, [+ <ἀλλ´> Sickenb.] ὅτι τὸ ἀγαθὸν ἀνέπεμπεν εἰς τὴν πηγὴν τοῦ ἀγαθοῦ· […]».
*εἰπεῖν, τί χρὴ φαγεῖν] inv. τί χρὴ φαγεῖν εἰπεῖν Vg1611*
<cuius fons>   Titus Bostrensis, Commentarii in Lc. (Lc. 18, 19-sq) ex catenis [CPG 3576], ed. J.   Sickenberger, Titus von Bostra, Leipzig, 1901, p . 227.1-6,10-14. [VS2022] [MM2023]
AB ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2023}
31 etc. Quasi] vitam eternam possidebo idem est ac si Ed1953
marg.| {CLC18d4.7} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Potest autem videri distare aliquid quod secundum Mattheum dicituray : « Quid me interrogas de bono? » Quod ad illud magis referri potest quod ait ille querensaz : Quid boni faciam ? Ibi enim et bonum nominavit, et interrogatio est. Commodissime ergo intelligitur utrumque dictum : « Quid me dicis bonum? Et quid me interrogas de bono?» Quod ad illud magis referri potest.ba
ay Mt. 19, 17.
az Lc. 18, 16.
ba ¶Fons : Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 63, § 123, p. 225.19-226.5 : «Nam ibi etiam Lucas de istis paruulis, antequam diuitis faciat mentionem, quemadmodum et isti, non praetermittit. de illo ergo diuite, qui quaerit, quid boni faciat, ut uitam aeternam consequatur, potest uideri distare aliquid, quod secundum mattheum dicitur : quid me interrogas de bono? secundum illos autem : quid me dicis bonum? nam quid me interrogas de bono? ad illud magis referri potest quod ait ille quaerens : quid boni faciam? ibi enim et bonum nominauit et interrogatio est, magister autem bone nondum est interrogatio. commodissime ergo intellegitur utrumque dictum : quid me dicis bonum et interrogas me de bono?». [FG2013]
marg.| {CLC18d4.8}* TITUS. –[b] Denique postquam docuit cognitionem fidei, subiungit :
Numérotation du verset Lc. 18,20 
Mandata nosti.
marg.| [a] Quasi dicat : Quando prius Deum noveris, tunc optime queris : Quid faciam ?32* AC bb
bb ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 18, 19-20 (Krikones § 2686: Titus) Vat. gr. 1611, f. 244r35-36 : «Τίτου. […] [a]Ἐκεῖνον, φησί, μάθε· ὅτε πρώτην μάθῃς τὴν γνῶσιν , τότε καλῶς ἐρωτᾷς· “τί ποιήσω ;” [b] Εἶτα μετὰ τὸ διδάξαι τὴν γνῶσιν τῆς πίστεως λέγει· “τὰς ἐντολὰς οἶδας” […]».
<cuius fons>   Titus Bostrensis, Commentarii in Lc. (Lc. 18, 19 sqq.) ex catenis [CPG 3576], ed. J.   Sickenberger, Titus von Bostra, Leipzig, 1901, CPG 3576], p . 227.19-22 . [VS2022] [MM2023]
AC ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
32 queris quid faciam] queres quid facias Ed1953
marg.| {CLC18d4.9} CHRYSOSTOMUS. 33 − Exspectante autem principe audire Christum dicentem : Recedas a mandatis mosaicis, et meis attendas34*, ad mosaica eum mittit. AD
Unde sequitur :
AD ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
33 Chrysostomus] Cyrillus Li448
34 attendas] attende Ed1953
Non occides, non mechaberis.
marg.| {CLC18d4.10} THEOPHYLACTUS. − Primo quidem lex ea corrigit ad que facilius labimur, ut moechari, cuius incentivum est intrinsecum et naturale ; et occidere, quia immanis bellua furor ; sed furtum et falsi testimonii culpam raro contingit incurrere. Sed et graviora illa existunt ; et ideo secundario furtum et falsum testimonium ponit, ut rarius fallentia et leviora.bc
Sequitur enim :
bc ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 18, 20), PG 123, 1009D11, 1012A7. [CGC2015]
Non furtum facies, non falsum testimonium dices.
marg.| {CLC18d4.11} BASILIUS. − Non est autem intelligendum fures esse solum bursarum incisores, vel latrocinantes in balneis ; sed et si qui duces legionum statuti, vel commisso sibi regimine civitatum aut gentium, hoc quidem furtim tollunt, hoc vero vi ac publice exigunt.
marg.| {CLC18d4.12} TITUS. − Sed videas in non agendo precepta consistere. Quoniam si mechatus non fueris, castus es. Si non fureris, benevolus. Si falso non testeris, veridicus. Attende virtutem iam facilem per bonitatem statuentis. Nam mali fugam ingerit, non boni exercitium. Quelibet autem quies quolibet est facilior opere.AE bd
bd ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 18,19-20 (Krikones § 2700 : Titus), Vat. gr. 1611, f. : «Τίτου. […] Ὅρα δὲ ἐν τῷ μὴ ποιῆσαι τὸ ποιῆσαι· ἐὰν γὰρ μὴ μοιχεύσῃς, ἐσωφρόνησας· ἐὰν μὴ κλέψῃς, εὐγνώμων ἐγένου· ἐὰν μὴ ψευδομαρτυρήσῃς, ἠλήθευσας. Βλέπε φιλανθρωπίαν τοῦ διδάσκοντος· […] Βλέπε εὔκολον τὴν ἀρετὴν διὰ τὴν ἀγαθότητα τοῦ νομοθετήσαντος, ὅτι τὴν ἀπὸ τοῦ κακοῦ ἔκκλισιν τέως εἰσηγεῖται, ἀλλ´ οὐ τὴν ποίησιν τοῦ ἀγαθοῦ. Πᾶσα δὲ ἀργία καὶ τῆς τυχούσης πράξεώς ἐστιν εὐμαρεστέρᾳ […] ».
<cuius fons>   Titus Bostrensis, Commentarii in Lc. (Lc. 18, 20-21) ex catenis [CPG 3576], ed. J.   Sickenberger , Titus von Bostra, Leipzig, 1901, p . 228.7-10, 15-18. [VS2022] [MM2022]
AE ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2022}
marg.| {CLC18d4.13} THEOPHYLACTUS. – Sed, quia in parentes committere, quamquam magnum sit crimen, raro tamen accidit, post omnia ponit : AF be
be ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 18, 20), PG 123, 1012A7-12 : « Ἐπεὶ δὲ τὸ εἰς γονεῖς ἁμαρτάνειν, εἰ καὶ μέγα ἐστὶν ἁμάρτημα, ἀλλ´ οὖν ὡς μὴ συχνάκις συμβαῖνον· οὐδὲ γὰρ τοσοῦτον θηριώδεις εὐκόλως εὑρίσκονται οἱ πολλοὶ, ὡς εἰς γονεῖς παροινεῖν, ἀλλ´ ὀλιγάκις, καὶ ὀλίγοι. ὕστερον το τούτων τέθεικεν ». [CGC2015] [VS2022]* [MM2022]
AF ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2022}
Honora patrem tuum et matrem.
marg.| {CLC18d4.14} AMBROSIUS. − [a] Est autem honor non solum honorificentie, sed etiam largitati. Honor enim est deferre pro meritis. Pasce patrem tuum, pasce matrem ; et si paveris, adhuc non reddidisti dolores et cruciatus quos pro te mater passa est. Illi debes quod habes, huic debes quod es. Quantum iudicium, si pascat ecclesia quos tu pascere nolis ! [b] Sed dices quod eram parentibus collaturus, ecclesie mallem conferre. Non querit Deus donum de fame parentum ; [c] sed ut pascendos scriptura dicit parentes, ita propter Deum relinquendos, si impediant devote mentis affectum.bf
Sequitur :
bf ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 75, CCSL 14, p. 326.907-327.924 : «[a] Est autem honor non solum honorificentiae, sed etiam largitatis. Viduas honora, quae uere uiduae sunt ; honor est enim deferre pro meritis. Pasce patrem tuum, pasce matrem. Et si paueris matrem, adhuc non reddidisti dolores, non reddidisti cruciatus, quos pro te passa est, non reddidisti obsequia, quibus te illa gestauit, non reddidisti alimenta, quae tribuit tenero pietatis adfectu inmulgens labris tuis ubera, non reddidisti famem, quam pro te illa tolerauit, ne quid quod tibi noxium esset ederet, ne quid quod lacti noceret hauriret. Tibi illa ieiunauit, tibi manducauit, tibi illa quem uoluit cibum non accepit, tibi quem noluit cibum sumsit, tibi uigilauit, tibi fleuit : et tu illam egere patieris ? O fili, quantum tibi sumis iudicium, si non pascas parentem ! Illi debes quod habes, cui debes quod es. Quantum iudicium, si pascat ecclesia quos tu nolis pascere ! Si quis fidelis inquit aut si qua fidelis habet uiduas, subministret illis, ut non grauetur ecclesia, ut his quae uere uiduae sunt sufficiat. Hoc de extraneis : quid de parentibus ?». [b]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 77, CCSL 14, p. 327.939-328.950 : «Quid si tibi obiciant : uade, prius matrem tuam pasce ? Nam, etsi pauperes sunt, inpiam tamen non quaerunt conlationem. Nonne audisti supra quia diues ille in bysso et purpura recubans, cuius de mensa micas Lazarus colligebat, poenis cruciatur aeternis, quia pauperi non inpertiuit alimenta ? Si non donare extraneis graue est, quanto grauius excludere parentes ! Sed dicis te quod eras parentibus conlaturus ecclesiae malle conferre. Non quaerit Deus donum de fame parentum. Unde reprehendentibus Iudaeis quia discipuli Domini manus non lauarent respondit Dominus : quicumque dixerit : munus quodcumque est ex me tibi proderit non honorificauit patrem aut matrem». [c]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 79, CCSL 14, p. 328.972-329.983 : «Quo loco insolentem dominus infrenat iactantiam. Multi enim, ut praedicentur ab hominibus, ecclesiae conferunt quae suis auferunt, cum misericordia a domestico progredi debeat pietatis officio. Da ergo prius parenti, da etiam pauperi, da illi presbytero quod tibi abundat terrenum, ut ab illo accipias spiritale quod tibi deest ; etenim qui honorat honorabitur. Vide ergo quia ille cum accipit tradit et accipit non quasi inops, sed quasi remuneraturus maiore mensura. Da pauperi in requiem eius, ut et tu conmunicans de tuo inopi requiem consequaris. Sed ut pascendos scriptura dicit parentes ita propter Deum relinquendos parentes, si inpediant deuotae mentis adfectum». [FG2013]
Numérotation du verset Lc. 18,21 
Qui ait : Hec omnia custodivi a iuventute mea.
marg.| {CLC18d4.15} HIERONYMUS. Super Mattheum. 35* − Mentitur adolescens. Si enim quod postpositum est in mandatis : « Diliges proximum tuum sicut teipsum »bg, opere complesset, quomodo postea audiensbh : « Vade, et vende omnia que habes et da pauperibus », tristis abscessit? AG bi
bg Mt 19, 19.
bh Mt 19, 21.
bi ¶Fons : Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 170.859-864 : «Dicit illi adulescens : omnia haec custodiui ; quid adhuc mihi deest? mentitur adulescens. si enim hoc quod positum est in mandatis : diliges proximum tuum sicut te ipsum, opere complesset, quomodo postea audiens : uade, uende quae habes et da pauperibus, tristis recessit quia habebat possessiones multas?». [FG2013]
<Paral.>   Thomas de Aquino, Quodlibet 4, q. 12, a. 2 ad 1, Leonina t. 25, p. 359.272-277 : «Et hoc idem confirmatur per Ieronimum qui dicit super Matheum. Mentitur adolescens. Si enim quod positum est in mandatis : diliges proximum tuum sicut teipsum ; opere complesset, quomodo postea audiens ... vende omnia quae habes et da pauperibus, tristis abiissetLaud. in Contra doctrinam retrahentium, c. 7.10-14. [MM2019]
AG ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
35 Super Mattheum] om. Ed1953
marg.| {CLC18d4.16} BEDA. − Vel non est putandus esse mentitus, sed simpliciter ut vixerit, scilicet exterius, esse confessus alioquin nequaquam Marcusbjdiceret quod Iesus intuitus eum dilexit eum.AH
bj Mc. 10, 21.
AH ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2023}
marg.| {CLC18d4.17}* TITUS. − Ostendit autem consequenter Dominus quod si aliquis Vetus Testamentum peregit, perfectus non est, sed deest ei sequi Christum.
Unde subditur :
Numérotation du verset Lc. 18,22 
Quo audito Iesus ait ei : Adhuc unum tibi deest. Omnia quecumque habes vende, et da pauperibus et habebis thesaurum in celo.
marg.| Quasi dicat : Queris quomodo sit possidenda vita eterna, sparge facultates pauperibus et obtinebis illam. Parva sunt que impendis, magna que recipis.AI bk
bk ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 18,21-22 (Krikones § 2703: Titus) Vat. gr. 1611, f. 247r8-10 : «Τίτου. Ἀλλ´ ἔδειξεν ὅτι ἐάν τις τὴν Παλαιὰν πληρώσῃ Διαθήκην, οὐκ ἔστι τέλειος, ἀλλ´ ἓν αὐτῷ λείπει, τὸ ἀκολουθῆσαι Χριστῷ. Ἐρωτᾷς, φησί· Πῶς ἔστι κληρονομῆσαι ζωὴν τῆν αἰώνιον ; Δέχου τὴν ἀπόκρισιν· Σκόρπισον πένησι τὰ ὄντα, καὶ ἕξεις ἐκείνην· μικρά ἐστιν ἃ δίδως, μεγάλα ἀντιλαμβάνεις».
<cuius fons>   Titus Bostrensis, Commentarii in Lc. (Lc. 18, 22) ex catenis [CPG 3576], ed. J.   Sickenberger, Titus von Bostra, Leipzig, 1901, p . 228 . [VS2022] [MM2023]
AI ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2023}
marg.| {CLC18d4.18} ATHANASIUS. − Non enim mundum despicientes putemus grandia quedam36* abdicasse quia tota terra est in comparatione celi brevissima. Quapropter si toti terre dominaremur, ei abrenuntiantes37, nihil dignum esset in comparatione regni celorum. AJ bl
bl ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 18, 22 (Krikones §2701 : Athanasius), Vat. gr. 1611, f. 247r1-2  : «Ἀθανασίου Εἰς Ἀντὠνιον. [...] Μηδὲ εἰς τὸν κόσμον βλέποντες νομίζωμεν μεγάλοις τισὶν ἀποτετάχθαι · καὶ γὰρ καὶ αὐτὴ πᾶσα ἡ γῆ βραχυτάτη πρὸς ὅλον τὸν οὐρανόν ἐστιν. Εἰ τοίνυν καὶ πάσης τῆς γῆς κύριοι ἐτυγχάνομεν, καὶ ἀπετασσόμεθα τῇ γῇ πάσῃ, οὐδὲν ἄξιον ἦν πάλιν πρὸς τὴν βασιλείαν τῶν οὐρανῶν».
<cuius fons>   Athanasius Alexandrinus , Vita Antonii [CPG 2101], § 17.4-9, SChr 400, p. 180 (§ 17.2-3, PG 26, 868C ),»Μηδὲ εἰς τὸν κόσμον βλέποντες νομίζωμεν μεγάλοις τισὶν ἀποτε τάχθαι· καὶ γὰρ καὶ αὐτὴ πᾶσα ἡ γῆ βραχυτάτη πρὸς ὅλον τὸν οὐρανόν ἐστιν. Εἰ τοίνυν καὶ πάσης τῆς γῆς κύριοι ἐτυγχάνομεν, καὶ ἀπετασσόμεθα τῇ γῇ πάσῃ, οὐδὲν ἄξιον ἦν πάλιν πρὸς τὴν βασιλείαν τῶν οὐρανῶν». [ADL2020] [MM2020]
<Potius quam> Versio latina vetustissima, BAV, Arch.Cap.S.Pietro.A.2, f. 58va-b  : «... neque aspicientes in mundum putemus nos magnis aut multis renuntiasse. Etenim ipsa tota terra minimissima es (!) in comparatione totius seculi. Si ergo et totius terre essemus domini et omni terre renuntiassemus, nihil condignum celorum».
<vel>   Athanasius Alexandrinus, Vita Antonii abbatis interprete Evagrio Antiocheno [BHL 609  ], c. 15,   PL 73, 135B-C  ; c. 4,   § 17 : ed. Pascal Bertrand , Die Evagriusübersetzung der Vita Antonii Rezeption - Überlieferung - Edition Unter besonderer Berücksichtigung der Vitas Patrum-Tradition, Utrecht, 2005 , p. 166.284-286 :   « Nemo, cum despexerit mundum, reliquisse se arbitretur ingentia, quia omnis terra, ad infinitatem comparata coelorum, brevis ac parva est. Si ergo nec universo orbi renuntiantes, dignum aliquid habitaculis possumus compensare coelestibus, se unusquisque consideret, et statim intelliget, parvis aruris et parietibus, vel modica auri portione contempta, nec gloriari se debere, quasi magna dimiserit ; nec taedere, quasi parva sit recepturus». [MM2020]
AJ ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
36 quedam] quidem Ed1953
37 abrenuntiantes] renunciantes Li448* (sec. m. corr.)
marg.| {CLC18d4.19} BEDA. − Quicumque ergo perfectus esse voluerit, oportet38 vendere que habet, non ex parte, sicut Ananias fecit et Saphira, sed totum.AK
AK ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2023}
38 oportet] debet Li448
marg.| {CLC18d4.20} THEOPHYLACTUS. − Unde dicens omnia que habes , summam paupertatem suadet. Si quid enim restiterit, illius servus est.AL bm
bm ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 18, 22), PG 123, 1012A12-B2. [CGC2015
AL ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC18d4.21} BASILIUS. {in quest. In comp. Explic. ,q.92}. − Non tamen docet facultates vendere eo quod naturaliter sint prave ; alioquin creatura Dei non essent unde eas non tamquam malas abicere, sed dispensare monuit et condemnatur aliquis, non quia eas possidet, sed quia eis abusus est quo fit ut facultatum secundum mandata Dei dispensatio, et crimina deleat, et regnum conferat.
Unde subdit :
Et da pauperibus.
marg.| {CLC18d4.22} CHRYSOSTOMUS. − Poterat quidem Deus alere pauperes et sine hoc quod nos misereremur eorum ; sed vult dantes accipientibus dilectione astringi39*. AM
AM ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
39 accipientibus - dilectione astringi] inv . Ed1956
marg.| {CLC18d4.23} BASILIUS. {in hom. Super hoc}. − Dicente autem Domino da pauperibus , puto non expedire cuiquam negligenter gerere, sed omnia diligenter disponere, precipue per seipsum, si ex parte se habeat ; sin autem, per eos de quibus constat quod fideliter et prudenter disponant maledictus enim qui negligenter perficit opera Dominibn
bn Ier. 48, 10.
marg.| {CLC18d4.24} CHRYSOSTOMUS. − Sed illud queritur quomodo Christus erogare cuncta pauperibus perfectionis esse fatetur ; paulus autem absque dilectione hoc asserit esse imperfectum. Sed valde consonat quod subiunxit :
Et veni, sequere me.
marg.| Quod ostenditur ex dilectione esse in hoc enim cognoscent omnes quod mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicembo
bo Io. 13, 35.
marg.| {CLC18d4.25} THEOPHYLACTUS. − Cum paupertate enim ceterasque40* virtutes hominem habere oportet ; ob hoc ait : E t veni sequere me, id est in ceteris esto meus discipulus, iugiter me sequaris. AN bp
bp ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 18, 22), PG 123, 1012B6 -11. [CGC2015]*
AN ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2021}
40 ceterasque] ceteras quoque Ed1953
marg.| {CLC18d4.26} CYRILLUS. − Princeps autem ille vini recentis capax non fuit, vetus uter existens sed tristitia ruptus est. AO
Unde sequitur :
AO ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2021}
Numérotation du verset Lc. 18,23 
His ille auditis, contristatus est quia dives erat valde.
marg.| {CLC18d4.27} BASILIUS. − Mercator non tristatur in nundinis paciscendo que possidet, acquirendo sibi opportuna. Tu vero tristaris pulverem dans, ut acquiras vitam beatam. AP
AP ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Lc. 18,
distinctio 5 
marg.| {CLC18d5.1} THEOPHYLACTUS. − [1] Quoniam dives, audita opum abiectione, tristatus fuit, Dominus admiranter41 locutus est. Dicitur 42* enim :
41 admiranter] admirat’ WI1391
42 dicitur] dicit Ed1861 Ed1876 Ed1953
Numérotation du verset Lc. 18,24 
Videns autem Iesus illum tristem factum43, dixit : Quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt44.
43 factum] om. Ed1569 Ed1657
44 in regnum Dei intrabunt] etc. Ed1569 Ed1657
marg.| Non dicit ‘impossibile’ est eos intrare sed difficile. P ossunt enim per divitias adipisci superna45 sed difficile est quia viscosiores sunt visco divitie et vix evellitur animus occupatus ab eis. Sed subsequenter ut impossibile hoc indicat cum dicit :
45 superna] + (vel acquiri) Ed1657
Numérotation du verset Lc. 18,25 
Facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei46.
46 per foramen… regnum Dei] per foramen acus transire quam divitem in regnum Dei Li448 , per foramen acus transire etc. Ed1657
marg.| [2] Nomen quod in greco ponitur equivocum est ad animal quod camelus dicitur et ad rudentem47. Quocumque autem48 modo intelligas impossibile est. Quid ergo49 dicendum est? Primo quidem quod50 revera ita se habet. Aliud enim51 est dives et52 aliud iconomus53. Nam dives est54 qui sibi reservat divitias55. Iconomus vero, sive 56 dispensator , qui ad opus57 aliorum58 has tenet.59 AQ bq
bq ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 18, 24), PG 123,   Theophylactus   , Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 18, 24), PG 123, 1012D9 -1013B5: «[1] Ἐπειδὴ ὁ πλούσιος ἀκούσας τὴν τῶν ὑπαρχόντων ἀπόκτησιν* ἐλυπήθη, φησὶν ὁ Κύριος θαυμαστικῷ τῷ σχήματι, Πῶς δυσκόλως οἱ τὰ χρήματα ἔχοντες, εἰσελεύσονται εἰς τὴν βασιλείαν τοῦ Θεοῦ ! οὐκ εἶπεν ὅτι ἀδυνάτως ἔχουσιν εἰσελθεῖν ἀλλὰ δυσκόλως. Οὐ γὰρ ἀδύνατον σωθῆναι τοὺς τοιούτους. Δυνατὸν γὰρ [ 1013A ] τὰ χρήματα προεμένους, ἐπιτυχεῖν τῶν ἄνω. Δύσκολον μέντοι τοῦτο· ἰξοῦ γὰρ κολλητικώτερα τὰ χρήματα καὶ δυσκόλως ἀποσπᾶται καὶ ὁ τούτοις συσχεθείς. Παρακατιὼν δὲ καὶ ὡς ἀδύνατον αὐτὸ τίθησι, φησὶ γὰρ, Εὐκοπώτερόν ἐστι κάμηλον διὰ τρυμαλιᾶς ῥαφίδος εἰσελθεῖν, ἢ πλούσιον σωθῆναι· [2] ἀδύνατον γὰρ πάντως κάμηλον διὰ τρυπήματος βελoνίου χωρῆσαι, εἴτε τὸ ζῶον αὐτὸ νοήσεις κάμηλον, εἴτε σχοῖνόν τινα ναυτικὴν παχεῖαν. Εἰ οὖν κάμηλον χωρηθῆναι διὰ τρυπήματος βελονίου εὐκοπώτερον, ἢ πλούσιον σωθῆναι, ἀδύνατον δὲ τοῦτο, ἀδυνατότερον ἄρα τὸ σωθῆναι πλούσιον. Τί οὖν ἔστιν εἰπεῖν ; Πρῶτον μὲν, ὅτι ἀληθῶς οὕτως ἔχει· πλούσιον γὰρ ὄντα ἀδύνατον σωθῆναι. Μὴ γάρ μοι εἴπῃς ὅτι ὁ δεῖνα πλούσιος ὢν, ἐδίδου τὰ προσόντα, καὶ ἐσώθη· οὐ γὰρ πλούσιος ἐσώθη, ἀλλ’ ἢ ἀκτήμων γεγονὼς, ἢ τέως οἰκονόμος ὢν ἐσώθη, καὶ οὐχί πλούσιος. Ἄλλο γὰρ οἰκονόμος καὶ ἄλλο πλούσιος˙ πλούσιος μὲν γάρ ἐστιν, ὁ ἑαυτῷ τηρῶν τὸν πλοῦτον, οἰκονόμος δὲ ὁ δι’ ἑτέρους τοῦτον ἐγχειρισθείς».[CGC2015] [MM2022] [rev. VS2022]
[3]   Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 8, 25), iuxta Theophylacti Archiepiscopi Bulgariae, in quatuor Evangelia enarrationes / Ioanne Oecolampadio interprete, In Lc., Basel, 1524, p. 126v = Paris, 1539, f. cxi r ° = Basel, 1554, p. 237  : «Non multo autem post subijcit quomodo impossibile sit. Dicit enim facilius esse calemum per foramen acus intrare quam divitem salvari. Impossibile enim est quod totum [quod t. : omnino quod Ed1554] camelum capiat foramen acus sive per camelum animal intelligas sive funem nauticum crassum. Si igitur facilius camelum per foramen acus transire quam salvari divitem, impossibile et [autem Ed1554] hoc ; impossibilius igitur salvari divitem. Quid igitur dicendum? Primum quidem quod vere sic habet, impossibile salvari eum qui dives est . Nec enim mihi dicas quod salvatus sit dives quispiam, qui sua dederit. Non enim dives salvatus est, sed quia pauper factus, vel dispensator existens servatus est, non dives. Aliud enim est dispensator, aliud dives. Dives enim est qui sibi reservat divitias, dispensator vero cui concredite sunt propter alios».
<cuius fons> graecus ut supra [1-2].
¶Nota 1 : Le terme latin rudens-tis (épais cordage de navigation : σχοινόν τινα ναυτικὴν παχεῖαν) est bien attesté dans la littérature classique. Hapax du vocabulaire thomasien, le mot est pour ainsi dire inexistant dans les textes médiévaux les plus diffusés (LLT2020 ; PL). Rudens est la traduction exacte de κάμιλος, variante homophone de κάμηλος dans des manuscrits grecs tardifs du Nouveau Testament (cf. Nestlé Aland Mt. 19, 24 ; Mc. 10, 25 ; Lc. 18, 25). La variante biblique, la remarque de Théophylacte et la graphie iconomus pour οἰκονόμος relèvent du iotacisme, évolution phonétique caractérisée essentiellement par l’isophonie du iota (ι) et de l’êta (η) qui s’est répandue dans le monde byzantin de l’Antiquité tardive à Erasme. [ADL2020] [MM2020] [rev. VS2022]
¶Nota 2 : La deuxième partie de la sentence a été remplacée par une version amplifiée, réécrite par la Piana (Ed1570) à partir de la version d’Oecolampade à peine camouflée par quelques inversions, selon un procédé déjà relevé ici. Le vocabulaire et la remarque sur l’équivocité de κάμηλος / κάμιλος sont perdus. [MM2020]
47 rudentem] tudentem cacogr. WI1391, + (siue nauticum funem) Ed1657
48 autem] ergo Ed1569 Ed1657 Ed1876
49 ergo] igitur Ed1470 Ed1569 Ed1657 Ed1876
50 quod] per WI1391
51 enim] autem WI1391
52 et] om. Ed1470 Ed1569 Ed1657 Ed1876
53 iconomus] oeconomus Ed1470 Ed1569 Ed1657 Ed1876 (hic et ubique)
54 est] om. La88 Ed1569
55 divitias] om. Ed1657
56 sive] vel Ed1657
57 opus] utilitatem Ed1657 (cum nota : « vel simpliciter ὁ δι’ ἑτέρους non ut prius ad opus ambigua locutio »)
58 aliorum] om. Ed1657
59 [2] Nomen... tenet] [3] Nam sive per camelum animal intelligas sive funem nauticum crassum ; quocumque modo impossibile est, quod foramen acus totum capiat camelum. Si igitur facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem salvari, et hoc quod facilius est, impossibile est ; impossibilius ergo est salvari divitem. Quid igitur dicendum? Equidem quod vere sic habet, divitem servari non posse. Neque mihi dicas, quod salvatus sit dives quispiam, qui sua dederit. Non enim dives salvatus est, sed quia pauper factus, vel dispensator existens servatus est, non dives. Aliud est enim dispensator, aliud dives. Dives est qui sibi divitias reservat, dispensator vero cui divitie propter alios concredite sunt Ed1570 Ed1861 Ed1876 (in apparatu sine indicatione codicum aut editionum) Ed1953
marg.| {CLC18d5.2} CHRYSOSTOMUS. 60*{hom.18}. − Abraham quidem possidebat opes pauperibus ; et qui iuste eas possident, quasi suscipientes a Deo dispensant in divinis mandatis. Qui vero contra Deum acquisiverunt61*, et in expendendo faciunt illud idem, meretricibus et parasitis dantes62, vel humi abscondentes, egenis vero nihil impendentes. Non ergo prohibet ditari, sed opibus famulari ut in necessariis utamur eis63*, non ut custodiamus. Nam famuli est custodire sed Domini dispensare. Si conservari eas vellet, non tradidisset eas hominibus sed sineret in terra iacere.AR
AR ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2021}
60 Chrysostomus] + in Iohannem Ed1953
61 acquisiverunt] acquisierunt Ed1953
62 dantes] dante .s.<cilicet> Li448
63 ut in necessariis utamur eis] vult necessariis ut eis utamur Ed1953
marg.| {CLC18d5.3} THEOPHYLACTUS. − Porro attendas illud quod divitem quidem impossibile dicit salvari, possidentem vero divitias difficile ; quasi dicat : dives, qui captus est a divitiis et famulatur eis, non salvabitur. Habens vero illas, scilicet qui eis dominatur, vix salvabitur causa humane fragilitatis. Conatur enim nos diabolus supplantare quoadusque possidemus divitias, et difficile est fugere discipulas64* eius. Ideoque bonum est paupertas et quasi temptatione carens.AS br
br ¶FonsG : Theophylactus   , Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 18, 24-30), PG 123, 1013Β8-C7  : «Ἔπειτα καὶ τοῦτο σκόπει, ὅτι τὸν μὲν πλούσιον ἀδύνατον σωθῆναι, τὸν δὲ τὰ χρήματα ἔχοντα δύσκολον, ὡς ἂν εἰ ἔλεγεν, Ὁ μὲν ἐχόμενος ὑπὸ τῶν χρημάτων, καὶ δουλεύων αὐτοῖς, καὶ κρατούμενος οὐ σωθήσεται, ὁ δὲ ἔχων τὰ χρήματα, τουτέστι, κύριος αὐτῶν ὢν, καὶ αὐτὸς ἔχων ταῦτα, οὐκ ἐχόμενος δὲ ὑπ´ αὐτῶν, δυσκόλως σωθήσεται διὰ τὴν ἀνθρωπίνην ἀσθένειαν. Ἀδύνατον γὰρ μὴ παραχρήσασθαι οἷς ἔχομεν· ἕως γὰρ ἔχομεν χρήματα, σπουδάζει ὁ διάβολος ὑποσκελίζειν ἡμᾶς, εἰς τὸ παρὰ τὸν κανόνα, καὶ τὸν νόμον τῆς οἰκονομίας χρήσασθαί ἔστιν ὅτε, καὶ δύσκολον ἐκφυγεῖν τὰς παγίδας αὐτοῦ. Διὰ τοῦτο καλὸν ἡ ἀχρημοσύνη καὶ σχεδὸν ἀπείραστον». [CGC2015]* [VS2022]
¶Nota : Les manuscrits témoins de l’exemplar traduisent παγίδας par discipula, graphie médiévale équivalente à decipula / descipula attestée du 9e au 14e s. La crainte de l’équivocité a conduit à la quasi élimination de la graphie. Voir cependant Iob 18, 10 (Edmaior.) : decipula, descipula G* (Clm6239) ; Glossae biblicae (Iob. 18, 10), CCCM 189B , Karlsruhe, Badische Landesbibliothek, Aug. 135, [K²], f. 96r-105v, saec. 9 4/4, sectio 11, glossa 38, p. 145.20 : «discipula id est pedica » ; art. « decipula.2. », Dictionary of Medieval Latin from British Sources. – Dans l’état actuel des éditions de Thomas d’Aquin, la graphie discipula n’est attestée à propos d’aucune des cinq occurrences de decipula qui n’appartiennent jamais au vocabulaire propre de Thomas ; v. g. In Iob (Iob. 18, 10), Leonina 26, p. 110.135. Thomas reprend 2 fois le terme en citant Ier. 5, 27 ; voir en particulier M.   Morard ed., Thomae de Aquino Super Psalmos reportatio (Ps. 13, 3), ed. Leon. in praepar., § VI. [MM2021]
AS ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
64 fugere discipulas (descipulas Li448² al. m. post. )] effugere discipulas Mt366, aufugere decipulas Ed1953
marg.| {CLC18d5.4} CHRYSOSTOMUS. − Nulla enim est divitiarum commoditas, anima patiente penuriam ; nec lesio paupertatis, anima divitiis affluente. Si autem ditescentis indicium est nullius egere, et pauperascentis indigere ; palam est quod magis esse pauperem facit magis ditescere facilius est enim quod quis in paupertate quam in divitiis opes contemnat neque enim talis est ambitus ut per magis habere sedetur ; sed per hoc consuevit magis accendi, sicut ignis quando maiorem suscipit escam. Que autem mala videntur esse inopie, communia sunt ; que vero divitiarum, propria sunt earum.
marg.| {CLC18d5.5} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Divitem ergo hic appellat cupidum rerum temporalium et de talibus superbientem. His divitibus contrarii sunt « pauperes spiritu, quorum est regnum celorum »bs Mystice autem facilius est Christum pati pro dilectoribus seculi, quam dilectores seculi ad Christum posse converti. Cameli enim nomine se intelligi voluit, quia sponte humiliatus infirmitatis nostre onera sustulit. Per acum autem punctiones significat, per punctiones dolores in passione65 susceptos. Foramen autem   acus dicit angustiam passionis.AT bt
bs Mt. 5, 3.
bt ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 47, CCSL 44B, p. 112.3-19 : «Divitem hic appellat cupidum rerum temporalium et de talibus superbientem. His divitibus contrarii sunt pauperes spiritu, quorum est regnum caelorum. Nam eo manifestatur omnes cupidos, etiam si facultatibus huius mundi careant, ad hoc genus divitum quod est reprehensum pertinere, quia postea dixerunt qui audiebant : Et quis poterit salvus fieri?, cum incomparabiliter maior turba sit pauperum, videlicet intellegentes in eo numero deputari etiam illos qui, quamquam talia non habeant, tamen habendi cupiditate rapiuntur. Sensus est autem facilius Christum pati pro dilectoribus saeculi, quam dilectores saeculi ad Christum posse converti. Cameli autem nomine se intellegi voluit, quia humiliatus onera sustulit. In quo enim manifestius intellegitur quam in ipso quod scriptum est : Quanto magnus es, humilia te in omnibus ? Per acum autem punctiones significat, per punctiones dolores in passione susceptos. Foramen ergo acus dicit angustias passionis». [FG2017]*
AT ¶Codd. : Li448 Ed1953 {FG2017} *
65 passione] passiones Li448* (exp.)
marg.| {CLC18d5.6} CHRYSOSTOMUS. 66*{hom.64}. − Hic autem sermo quasi gravis transcendebat discipulorum virtutem.
Unde sequitur :
66 Chrysostomus Li448 ] + In Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Lc. 18,26 
Et dixerunt : Qui hec audiebant et quis potest salvus fieri ?
marg.| Hoc dixerunt discipuli, non de se sed de toto mundo timentes.
marg.| {CLC18d5.7} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. 67 − Cum autem incomparabiliter maior sit turba pauperum, que, divitibus perditis, potest salvari, intellexerunt omnes qui divitias amant, etiam si adipisci nequeant, in divitum numero deputari.
Sequitur :
67 De… evangeliorum] marg. Li448
Numérotation du verset Lc. 18,27 
Ait illis68 : Que impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum
68 illis Ed1953 cumSJ] + Ihesus Li448
marg.| Quod non ita intelligendum est quasi dives cum cupiditate et superbia in regnum Dei sit intraturus. Sed possibile est Deo ut a cupiditate et superbia ad caritatem et humilitatem convertatur.AU bu
bu ¶Fons : <revera> Beda Venerabilis , In Lc., lib. 5, c. 18, CCSL 120, p. 328.1310-1321 : «Quo pertinet ista responsio cum incomparabiliter maior sit turba pauperum quae diuitibus perditis potuerit saluari, nisi quia intellexerunt omnes qui diuitias amant etiam si adipisci nequeant in diuitum numero deputari. Ait illis : quae impossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud deum. Non ita accipiendum est quod cupidi et superbi qui nomine illius diuitis significati sunt in regnum caelorum sint intraturi cum suis cupiditatibus et superbia sed possibile est deo ut per uerbum eius, sicut etiam factum esse et cotidie fieri uidemus, a cupiditate temporalium ad caritatem aeternorum et a perniciosa superbia ad humilitatem saluberrimam conuertantur». <Potius quam> <ex quo> Augustinus Hipponensis   , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 47, CCSL 44B, p. 112.9-113.26 : «Cum incomparabiliter maior turba sit pauperum, videlicet intellegentes in eo numero deputari etiam illos qui, quamquam talia non habeant, tamen habendi cupiditate rapiuntur. Sensus est autem facilius Christum pati pro dilectoribus saeculi, quam dilectores saeculi ad Christum posse converti. Cameli autem nomine se intellegi voluit, quia humiliatus onera sustulit. In quo enim manifestius intellegitur quam in ipso quod scriptum est : Quanto magnus es, humilia te in omnibus? Per acum autem punctiones significat, per punctiones dolores in passione susceptos. Foramen ergo acus dicit angustias passionis. Quod autem ait : Quae impossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud Deum , non ita accipiendum est, quod cupidi et superbi, qui nomine illius divitis significati sunt, in regnum caelorum sint intraturi cum suis cupiditatibus et superbia, sed possibile est Deo, ut per verbum eius, sicut et iam factum esse et cotidie fieri videmus, a cupiditate temporalium ad caritatem aeternorum et a perniciosa superbia ad humilitatem saluberrimam convertantur». [FG2017]
AU ¶Codd. : Li448 Ed1953 {FG2017} *
marg.| {CLC18d5.8} THEOPHYLACTUS. − Apud homines ergo, quorum serpit intentio ad terrena, impossibilis est salus, ut dictum est. Apud Deum vero possibilis est. Cum enim homo consiliarium69 habet Deum, et iustificationes et doctrinas paupertatis imbiberit necnon eius auxilium invocet, hoc fiet possibile. AV bv
bv ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 18, 27), PG 123, 1013C9-D1 . [CGC2015]* : «Ὁ δὲ εἶπε :·"Τὰ ἀδύνατα παρὰ ἀνθρώποις, δυνατὸ παρὰ τῷ θεῷ". Παρά μὲν γὰρ τοῖς ἀνθρωπίνην γνώμην ἔχουσιν, ἤτοι κάτω συρομένοις, καὶ ἐπιθυμοῦσι τῶν γηΐνων, ἀδύνατόν ἐστι σωθῆναι, ὡς εἴρηται, παρὰ δὲ Θεῷ δυνατὸν, τουτέστιν, ὅταν τις σύμβουλον ἔχῃ τὸν Θεὸν, καὶ τὰ δικαιώματα τοῦ Θεοῦ, καὶ τὰς περὶ ἀχρημοσύνης ἐντολἀς διδασκάλους λάβῃ, καὶ τὴν παρ’ ἐκείνου ἐπικαλοῖτο ἐπικουρίαν, δυνατὸν ἔσται τοῦτο· ἡμῶν μὲν γάρ ἐστι τὸ θελῆσαι τὸ ἀγαθὸν, θεοῦ δὲ τὸ τελειῶσαι». [MM2021]
AV ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2021}
69 consiliarium] conciliarium Li448
marg.| {CLC18d5.9} CYRILLUS. − Congrue autem dives cum multa contempserit, recompensationem exspectabit ; qui vero parva possidens ea abdicavit, quid ei sperandum esset, querere decebat.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 18,28 
Ait autem Petrus : Ecce dimisimus omnia.
marg.| Mattheusbwaddit : « Quid ergo erit nobis? »
bw Mt. 19, 27.
marg.| {CLC18d5.10} BEDA. − Quasi dicat : Fecimus quod iussisti quid igitur dabis nobis premii? Et quia non sufficit dimittere omnia, iungit quod perfectum est, dicens :
Et secuti sumus te.
marg.| {CLC18d5.11} CYRILLUS. − Illud autem necesse est dicere, quod paucis abrenuntiantes, quantum spectat ad propositum et obedientiam, pari lance cum opulentis penduntur, paribus utentes affectibus, dum rerum quas possident abiectionem ultro inferunt.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 18,29 
Amen dico vobis nemo est qui reliquerit domum aut parentes aut fratres aut uxores aut filios aut agros propter regnum Dei,
Numérotation du verset Lc. 18,30 
et non recipiat multo plura in hoc tempore et in seculo futuro vitam eternam.
marg.| Elevat ad acceptissimam spem omnes audientes, iureiurando promittens, dum apponit sermoni amen. Doctrina enim divina mundum vocante ad fidem Christi, forsitan aliqui respicientes parentes infideles, noluerunt eos turbare veniendo ad fidem ; et similis est ratio aliorum germanorum. Deserunt autem quidam patrem et matrem, et totius parentele amorem despiciunt propter amorem Christi.
marg.| {CLC18d5.12} BEDA. − Sensus igitur iste est qui propter regnum Dei inquirendum omnes affectus contempserit, omnes seculi divitias, delicias risusque calcaverit, multo plura in presenti recipiet. Cuius sententie occasione, quidam iudaicam mille annorum fabulam post resurrectionem iustorum edificant, quando omnia que propter deum dimittimus, multiplici nobis sint fenore reddenda, et insuper vita eterna donanda nec vident inexperti, quod si in ceteris digna sit repromissio, in uxoribus tamen, iuxta alios evangelistas centenis, appareat turpitudo ; presertim cum dominus in resurrectione non esse nubendum testetur ; et iuxta marcum, ea que dimissa fuerint, in hoc tempore cum persecutionibus accipienda confirmet, quasi in illis mille annis abesse dogmatizant.
marg.| {CLC18d5.13} CYRILLUS. − Hoc ergo dicimus, quod omissis temporalibus et carnalibus, multo maiora sibi aliquis vindicabit quoniam et apostoli, cum pauca dimiserint, obtinuerunt multiplicia dona charismatum, et celebres reputati sunt ubique. Erimus ergo similes illis si domum quis dimittat, recipiet mansiones supernas, si patrem, patrem habebit celestem ; si a germanis recesserit, in fratrem hunc recipiet Christus ; cum dimiserit coniugem, inveniet divinam sapientiam, a qua procreabit spirituales fructus, inveniet Hierusalem celestem, que est mater nostra ; a fratribus etiam et a sororibus sui propositi glutino spirituali colligatis, multo in hac vita gratiosiorem recipiet caritatem.
Numérotation du verset Lc. 18,
* distinctio 6
prol.| [Lc. 18, 31-43 legitur Dominica in Quinquagesima ; cf. Ordinarium OP 596]
marg.| {CLC18d6.1} GREGORIUS. In homiliario. 70* − Previdens salvator ex passione sua discipulorum animos turbandos, eis longe ante et passionis sue 71 penam et resurrectionis sue gloriam predicit.AW bx
Unde dicitur :
bx ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 2, § 1, CCSL 141, p. 12.1-13.3 : «Redemptor noster praeuidens ex passione sua discipulorum animos perturbandos, eis longe ante et eiusdem passionis poenam, et resurrectionis suae gloriam praedicit, ut cum morientem, sicut praedictum esset, cernerent, etiam resurrecturum non dubitarent». [FG2013]*
70 Gregorius in homiliario] scrips. , Theoph’ Li448 Mt366 Ed1470 , Gregorius hom. 2 in evang. Ed1657, Gregorius in Evangelia Ed1953
71 sue] eius Ed1657
Numérotation du verset Lc. 18,31 
Assumpsit autem Iesus duodecim et ait illis : Ecce ascendimus Hierosolymam et consummabuntur omnia que scripta sunt per prophetas de filio hominis.
marg.| {CLC18d6.2} BEDA. − Previdens enim quosdam hereticos futuros, qui Christum dicerent legi prophetisque docuisse contraria, ostendit quod per prophetarum presagia sue passionis et posterioris glorie sit celebrata perfectio.
marg.| {CLC18d6.3} CHRYSOSTOMUS. 72*{hom.66}. − Seorsum autem de passione cum discipulis confert non enim oportebat hunc sermonem pluribus divulgari, ne turbarentur. Hoc autem predicebat discipulis, ut exercitati per exspectationem facilius sustinerent.
72 Chrysostomus Li448 ] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CLC18d6.4} CYRILLUS. − Et ut sciant quoniam passionem prenovit, et spontaneus ad eam accessit ; ne dicerent qualiter in manus hostium incidit qui nos promittebat salvare unde seriatim ordinem passionis enarrat, subdens :
Numérotation du verset Lc. 18,32 
Tradetur enim gentibus et illudetur et flagellabitur et conspuetur.
marg.| {CLC18d6.5} CHRYSOSTOMUS. − Hoc Isaias predixerat dicensby : Obtuli scapulas meas ad verbera, genas meas ad alapas, et faciem meam non diverti a sputorum dedecore. Sed et crucis patibulum predixit Propheta cum aitbz :"Tradidit in mortem animam suam et cum sceleratis reputatus est". Unde et hic subditur :
by Is. 50, 6.
bz Is. 53, 12.
Numérotation du verset Lc. 18,33 
Et postquam flagellaverint, occident eum.
marg.| Sed et resurrectionem eius David predixit dicensca : Non derelinques animam meam in inferno. Unde hic subditur :
ca Ps. 15, 10.
et tertia die resurget.
marg.| {CLC18d6.6} ISIDORUS. − [a] Admiror autem dementiam querentium cur Christus ante triduum resurrexit? [c] Si enim resurgeret tardius [b] quam predixerat, [d] impotentie esset. [e] Celerius vero est summe virtutis indicium. [f] Si quem enim cum spoponderit73 suo creditori post triduum persolvere debitum, [g] 74* [h] ut veridicum eum mirabimur. [j] Dicam etiam quod non dixit se resurrecturum post tres dies 75 sed die tertia. Habes Parasceven, habes sabbatum usque ad solis occasum et76 post sabbatum resurrexit.AX cb cc
cb ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 18, 31-33 (Krikones §2737 Isidorus) = Vat. gr. 1611, f. 250va12-33  : «Ἰσιδώρου. [a] Ἐγὼ δὲ λίαν θαυμάζω καὶ ἐκπλήττομαι τἠν ἄνοιαν τῶν ζητούντων, δι ἣν αἰτίαν ὁ Χριστὸς πρὸ τῶν τριῶν ἡμερῶν ἀνέστη ; εἰ μὲν γάρ φησιν αὐτὸν μηδόλως ἐγηγέρθαι, τίνος ἔνεκεν περὶ χρόνου ἀκριβολογοῦνται· εἰ δ’ ἐγηγέρθαι μὲν θᾶττον [b] δὲ ἢ ἐπηγγείλατο ἐξ τοῦ ἐγηγέρθαι καὶ τὸ πάντως ἠληθευκέναι αὐτὸν συναποδεκδεῖχθαι νομιζέτωσιν· τὸ γὰρ ἀδύνατον καὶ ὂν καὶ δοκεῖ· ὅσον πρὸς τὴν τῶν ἀνθρώπων ἀσθένειαν, φημὶ, κατορθώσας οὐκ ἂν περὶ τὸ δυνατὸν ἐξησθένησεν, [c] εἰ καὶ ὅτι μάλιστα τὸ μὲν βραδέως ἀναστῆναι [d] ἀσθενείας , [e] τὸ δὲ ταχέως, δυνάμεως μεγίστης τεκμήριον καθέστηκεν […] [f] ἆρα εἰ χρεώστην τινὰ ἐπαγγειλάμενον τῷ οἰκείῳ δανειστῇ μετὰ τρεῖς ἡμέρας πληρώσειν τὸ χρέος, [g] πρὸ τῆς προθεσμίας πληρώσαντα θεασοίμεθα, ὡς ψευσάμενον κρινοῦμεν ἢ ὡς πλέον [h] ἀληθεύσαντα θαυμασόμεθα […] [j] ἐκεῖνο ἂν ἔποιμι τῇ τρίτῃ εἶπεν ἀναστήσεσθαι. Ἔχεις τἠν Παρασκευὴν, ἔχεις τὸ σάββατον ἕως δυσμῶν ἡλίου, καὶ μετὰ τὸ σάββατον ἀνεστη».
<cuius fons>   Isidorus Pelusiota , Epistolae, lib. 2, ep. 212 Theognosto presbytero, PG 78, [a-e] 652B1-12, [f-g] 652C11-15 , [h-j] 653B3-5 .
cc ¶Nota Le segment [g] du scholion est omis par la tradition manuscrite de la Catena examinée à ce jour. Il est cependant traduit exactement dans l’édition princeps de la Catena, chose d’autant plus remarquable qu’il n’existe pas de traduction latine de cette lettre avant le 16e siècle. Il faut donc supposer le recours par les éditeurs romains soit au grec de l’original d’Isidore, soit à une tradition indépendante du texte de la Catena plus proche de l’antigraphe thomasien que de la tradition parisienne. Cf. cordier , Catena in Lc, p. 472 § 85.
<Non hab.> ACO ; Quarante-neuf lettres de saint Isidore de Péluse, R. Aigrin, Paris, 1911. ; LLT. [MM2019] [ADL2020] [MM2020]
73 spoponderit Ed1953 ] scrips., sposponderit La88² Li448 Mt366
74 debitum Arag5 La88 Li448 Mt366 ] + eadem die satisfacientem viderimus non fallacem sed potius Ed1470 Ed1657 Ed1953 cum graec. (Nicetas Isidor.)
75 resurrecturum – post tres dies] inv . Ed1953
76 et] + quod Ed1657
marg.| {CLC18d6.7} CYRILLUS. − Discipuli autem nondum noverant exquisite quod prophete predixerant ; sed postquam resurrexit a mortuis77*, aperuit eis sensum ut intelligerent Scripturas.AY
Unde sequitur :
AY ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2019}
77 a mortuis] om. Ed1953
Numérotation du verset Lc. 18,34 
Et ipsi nihil horum intellexerunt.
marg.| {CLC18d6.8} BEDA. − Quia enim discipuli, eius vitam maxime desiderabant, eius mortem audire non poterant et quoniam non solum hominem innocentem, sed et deum verum sciebant, hunc nullatenus mori posse putabant ; et quia parabolas eum sepe loquentem audire consueverant, quoties aliquid de sua passione dicebat, ad aliud allegorice referendum esse credebant.
Unde sequitur :
Erat autem verbum istud absconditum ab eis et non intelligebant que dicebantur.
marg.| Iudei vero, quia in eius necem conspiraverant, quod de passione sua loqueretur dicens oportet exaltari filium hominis, intelligebant ; unde dixerunt nos audivimus ex lege, quia Christus manet in eternum ; et quomodo tu dicis oportet exaltari filium hominis?
Numérotation du verset Lc. 18,
* distinctio 7
prol.| [Lc. 18, 31-43 legitur Dominica in Quinquagesima ; cf. Ordinarium OP 596]
marg.| {CLC18d7.1} GREGORIUS. In homiliario. 78* − Quia carnales adhuc discipuli non valebant capere verba mysterii, venitur ad miraculum ante eorum oculos cecus lumen recipit, ut eos ad fidem celestia facta solidarent.AZ cd
Unde dicitur :
cd ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 2, § 1, CCSL 141, p. 13.5-8 : «Sed quia carnales adhuc discipuli nullo modo ualebant capere uerba mysterii, uenitur ad miraculum. Ante eorum oculos caecus lumen recipit ut qui caelestis mysterii uerba non caperent, eos ad fidem caelestia facta solidarent. Sed miracula Domini et Saluatoris nostri sic accipienda sunt, fratres mei, ut et in ueritate credantur facta, et tamen per significationem nobis aliquid innuant». [FG2013]*
AZ ¶Codd. : Li448 (163ra ) Ed1953 {MM2018}
78 homiliario] scrips., omel. Li448, Evangelia Ed1953
Numérotation du verset Lc. 18,35 
Factum est autem cum appropinquaret Iericho, cecus quidam sedebat secus viam mendicans.
marg.| {CLC18d7.2} THEOPHYLACTUS. − Et ne incessus Domini esset inutilis, in via fecit ceci miraculum, hoc documentum discipulis suis dans, ut in omnibus simus proficui et nihil sit in nobis otiosum.BA ce
ce ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 18, 35), PG 123, 1017B8-13 [CGC2015]
BA ¶Codd. : Li448 (162ra ) Ed1953 {MM2018}
marg.| {CLC18d7.3} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum 79 . − Possemus80 de appropinquantibus ad81 Iericho sic intelligere, ut iam inde egressi, prope tamen adhuc essent ad eam civitatem quod quidem minus usitate dicitur, sed tamen videri posset hoc dictum, quoniam Mattheuscf, egredientibus eis ab Iericho, dicit illuminatos duos cecos qui iuxta viam sedebant. De numero quippe82 nulla esset83 questio, si alter evangelistarum de uno tacuisset, unius reminiscens. Nam et Marcuscgunum commemorat, cum et egredientibus eis84 ab Iericho dicit illuminatum ; cuius et nomen dixit et patrem, ut intelligamus eum fuisse potissimum, alterum ignotum, ut merito ille notus etiam solus decenter commemoraretur. Sed, quoniam que sequuntur in evangelio secundum Lucam apertissime85 ostendunt id86 quod ipse narrat, adhuc venientibus eis87 Iericho factum esse, nihil aliud restat intelligere, nisi bis esse factum hoc miraculum : semel in uno ceco cum adhuc veniret in illam civitatem, iterum in duobus cum inde egrederetur ut illud unum Lucas, alterum88 Mattheus enarraret89.BB ch
cf Cf. Mt. 20, 29-34.
cg Cf. Mc. 10, 46-52.
ch ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 48A, CCSL 44B, p. 113.1-114.17 : «Possemus de propinquantibus ad hiericho sic intellegere, ut iam inde egressi prope tamen adhuc essent ad eam ciuitatem. quod quidem minus usitate dicitur, sed tamen uideri posset hoc dictum, quoniam matheus egredientibus eis ab hiericho dicit inluminatos duos caecos qui iuxta uiam sedebant. de numero quippe nulla esset quaestio, si alter euangelistarum de uno tacuisset unius reminiscens ; nam et marcus unum commemorat, cum et ipse egredientibus eis ab hiericho dicat inluminatum, cuius et nomen dixit et patrem, ut intellegamus eum fuisse notissimum alterum ignotum, ut merito ille notus etiam solus decenter commemoraretur. sed quoniam quae consequuntur in euangelio secundum lucam apertissime ostendunt id quod ipse narrat adhuc uenientibus eis hiericho factum esse, nihil aliud restat intellegere, nisi bis esse factum hoc miraculum, semel in uno caeco, cum adhuc ueniret in illam ciuitatem, et iterum in duobus, cum inde egrederetur, ut illud unum lucas alterum matheus narraret, neque hoc sine aliquo sacramento». [FG2017]
BB ¶Codd. : Li448 (162ra ) Ed1953 {FG2017}
79 De…evangeliorum Ed1953 ] marg. Li448
80 Possemus Li448 ] possumus Ed1953
81 ad Li448] om. Ed1953
82 quippe Li448 ] quidem Ed1953
83 esset Ed1953 ] est Li448
84 egredientibus eis Ed1953 ] inv . Li448
85 apertissime Li448 ] aptissime Ed1953
86 id Li448 ] illud Ed1953
87 eis Li448 ] ipsis Ed1953
88 alterum Ed1953 ] illud praem. Li448
89 enarraret Li448 ] enarret Ed1953
marg.| {CLC18d7.4} CHRYSOSTOMUS. 90 − [b] Multus autem erat populus circa Christum et cecus eum quidem non noverat, sentiebat autem effectum, et rapiebat91 per affectum quod non hausit aspectus. Unde subditur :
90 Chrysostumus Li448 ] Cyrillus Ed1953
91 rapiebat Ed1953 ] rapuit Li448
Numérotation du verset Lc. 18,36 
Et cum audiret turbam pretereuntem, interrogabat quid hoc esset.
marg.| Et oculati quidem secundum opinionem92 loquebantur.
Sequitur enim :
92 opinionem Ed1953 ] op<erat>ionem? Li448
Numérotation du verset Lc. 18,37 
Dixerunt autem ei quod Iesus Nazarenus transiret.
marg.| Cecus vero vera clamabat alia docetur et alia predicat. [a] Nam sequitur :
Numérotation du verset Lc. 18,38 
Et clamavit dicens : Iesu fili David, miserere mei.
marg.| Quis te docuit hec, o homo? Num93 perlegisti libros privatus94 luminibus? Unde igitur nosti luminare mundi? Vere Dominus illuminat cecos.BC ci
ci <cuius fons> Chrysostomus , De caeco et Zaccheo, § 1, PG 59, [a] 600a, [b] 600b : alia translatio. [FG2017] [MM2017]
BC ¶Codd. : Li448 (162va ) Ed1953 {FG2017} {MM2017} *
93 Num Ed1953 ] non Li448
94 privatus Ed1953 ] privati Li448
marg.| {CLC18d7.5} CYRILLUS. − In iudaismo autem nutritus non ignoravit quod de progenie David Deus secundum carnem nasceretur. Et ideo ei ut Deo loquitur dicens miserere mei . Hunc imitentur qui in duo dividunt Christum. Hic enim Christum tamquam Deum adit et ‘filium David’ eum nominat. Mirentur autem instantiam confessionis eius. Quidam enim eum confitentem fidem compescebant.
Sequitur enim95 :
95 enim Li448] om. Ed1953
Numérotation du verset Lc. 18,39 
Et qui preibant increpabant96 eum ut taceret.
96 increpabant Ed1953 ] om. Li448
marg.| Sed per inhibitiones huiusmodi non impediebatur eius audacia. Novit enim fides omnibus repugnare et in omnia triumphare. Utile enim est pro cultu divino pudorem deponere. Nam si causa pecunie sunt impudentes nonnulli, pro anime salute non decet bonam induere impudentiam?
Unde sequitur :
Ipse vero multo magis clamabat : fili David miserere mei.
marg.| Sistit autem Christum vox invocantis in fide, et invocantes in fide respicit. Et ideo merito vocat cecum et accedere iussit.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 18,40 
Stans autem Iesus iussit illum adduci ad se,
marg.| ut scilicet qui prius fide eum tetigerat, appropinquaret et corpore. Appropinquantem cecum Dominus interrogat.
Nam sequitur :
Et cum appropinquasset, interrogavit illum,
Numérotation du verset Lc. 18,41 
dicens : Quid tibi vis faciam?
marg.| D ispensative interrogat, non quasi ignorans sed ut scirent astantes quod non petebat pecuniam, sed divinam efficaciam, ut a Deo.BD
Unde sequitur :
BD ¶Codd. : Li448 (162va-b ) Ed1953 {MM2018}
At ille dixit : Domine, ut videam.
marg.| {CLC18d7.6} CHRYSOSTOMUS. − Vel quia calumniatores veritatis Iudei possent dicere, ut in ceco nato non est hic sed similis eius ; voluit ut cecus prius ostenderet defectum nature, et tunc cognoscat gratie maiestatem. At ubi petitionis modum cecus explicuit, tunc cum summa maiestate precepit ei ut videret.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 18,42 
Et dixit illi Iesus : Respice.
marg.| Quod redundabat in crimen perfidie Iudeorum. Quis enim prophetarum talia dixit? Aspice tamen quid assumat medicus ab eo cui collata est sanitas.
Sequitur enim :
Fides tua te salvum fecit.
marg.| Pro fide enim venduntur beneficia. Diffunditur enim gratia quam suscepit fides. Et sicut ab aliquo fonte hi quidem parvis vasis modicum aque hauriunt, hi vero maioribus multum, fonte non distinguente mensuras. Et secundum fenestras que aperiuntur magis vel minus, splendor solis infunditur. Ita, secundum capacitatem intentionis hauritur gratia. Vertitur autem vox Christi in lucem languentis. Erat enim verbum vere lucis.
Unde sequitur :
Et confestim vidit.
marg.| At cecus et ante beneficium fidem ostendit fervidam et post beneficium benevolentiam observavit.BE
Sequitur enim :
BE ¶Codd. : Li448 (162vb ) Ed1953 {MM2018}
Et sequebatur illum magnificans Deum.
marg.| {CLC18d7.7} CYRILLUS. − Ex quo patet quod a duplici cecitate liberabatur, corporali scilicet et intellectuali. Neque enim glorificasset ut Deum nisi vere vidisset sed et aliis factus est occasio glorificandi Deum.BF
Sequitur enim :
BF ¶Codd. : Li448 (163ra ) Ed1953 {MM2018}
Et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo.
marg.| {CLC18d7.8} BEDA. − Non solum pro impetrato munere lucis sed et merito fidei impetrantis.BG
BG ¶Codd. : Li448 (163ra ) Ed1953 {MM2018}
marg.| {CLC18d7.9} CHRYSOSTOMUS. − Hic autem necesse est querere cur Christus demoniacum quidem curatum sequi volentem prohibet? Cecum autem illuminatum sequentem non prohibet, sed neutrum irrationale puto. Illum enim mittit preconem ut ex sua consistentia benefactorem predicet. Erat enim excellens miraculum, videre furiosum sane mentis effectum. Cecum vero permittit sequi, quando97 Hierosolymam ascendebat per crucem perfecturus altum mysterium, ut recentem habentes miraculi mentionem, non existimarent eum infirmitate potius quam misericordia pati.BH
BH ¶Codd. : Li448 (163ra ) Ed1953 {MM2018}
97 quando] qui Li448
marg.| {CLC18d7.10} AMBROSIUS. − In hoc autem ceco typus populi gentilis est, qui sacramento dominico recepit amissi luminis claritatem. Nihil autem interest utrum in uno ceco medicinam, an in duobus accipiat, quoniam ex Cham et Iaphet, Noe filiis, originem ducens, in duobus cecis, duos generis sui pretendebat auctores.BI cj
cj ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 80, CCSL 14, p. 329.984-992 : «Factum est autem cum adpropinquasset Hiericho, quidam caecus sedebat secus uiam. In libro secundum Matthaeum duo inducuntur, hic unus ; ibi egredienti Hiericho, hic adpropinquanti. Sed nulla distantia ; nam cum in hoc uno typus populi gentilis sit, qui sacramento Dominico recepit amissi luminis claritatem, nihil interest utrum in uno medicinam an in duobus accipiat, quoniam ex Cham et Iaphet Noe filiis originem ducens in duobus caecis duos generis sui praetendebat auctores». [FG2013]
BI ¶Codd. : Li448 (163ra ) Ed1953 {MM2018}
marg.| {CLC18d7.11} GREGORIUS. In homiliario. 98* − Vel [a] cecum est genus humanum, quod in parente primo claritatem superne lucis ignorans, damnationis sue tenebras patitur. [b] Iericho autem interpretatur luna, que dum menstruis momentis decrescit, defectum nostre mortalitatis designat. Dum igitur conditor noster appropinquat Iericho, cecus ad lumen redit quia dum divinitas defectum nostre carnis suscepit, humanum genus lumen quod amiserat recepit. Qui ergo eterne lucis claritatem nescit, cecus est. Si autem tantum redemptorem credidit, qui dixit ego sum via, iuxta viam sedet si vero credidit, et exorat ut eternum lumen recipiat, iuxta viam sedet et mendicat. [c] Illi autem qui Iesum venientem precedunt, designant carnalium desideriorum turbas, tumultusque vitiorum, qui priusquam Iesus ad cor nostrum perveniat, dissipant cogitationem nostram, et in ipsa nos nostra oratione conturbant. [d] Ipse vero magis clamabat quia quanto graviori tumultu cogitationum premimur, tanto orationi insistere ardentius debemus. Cum autem adhuc turbas phantasmatum in oratione patimur, Iesum aliquatenus transeuntem sentimus ; cum vero orationi vehementer insistimus, [e] Deus in corde figitur, et lux amissa reparatur. [f] Vel transire humanitatis est, stare divinitatis. Cecum igitur clamantem dominus transiens audivit, stans illuminavit quia per humanitatem suam vocibus nostre cecitatis compatiendo misertus est, sed lumen nobis gratie per divinitatis potentiam infundit. [h] Ad hoc autem requirit quid velit, ut cor ad orationem excitet [g] peti enim hoc vult quod et nos petere et se concedere prenoscit.ck
ck ¶Fons : [a] Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 2, § 1, CCSL 141, p. 13.14-16 : «Caecum quippe est genus humanum, quod in parente primo a paradisi gaudiis expulsum, claritatem supernae lucis ignorans, damnationis suae tenebras patitur, sed tamen per Redemptoris sui praesentiam illuminatur, ut internae (aeternae : A) lucis gaudia iam per desiderium uideat, atque in uia uitae boni operis gressus ponat». [b]   Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 2, § 2, p. 13.20-14.38 : «Notandum uero est quod cum Iesus Iericho appropinquare dicitur, caecus illuminatur. Iericho quippe interpretatur luna. Luna autem in sacro eloquio pro defectu ponitur carnis, quia dum menstruis momentis decrescit, defectum nostrae mortalitatis designat. Dum igitur conditor noster appropinquat Iericho, caecus ad lumen redit, quia dum diuinitas defectum nostrae carnis suscepit, humanum genus lumen quod amiserat recepit. Vnde enim Deus humana patitur, inde homo ad diuina subleuatur. Qui uidelicet caecus recte et iuxta uiam sedere, et mendicans esse describitur. Ipsa enim Veritas dixit : Ego sum uia. Qui ergo aeternae lucis claritatem nescit, caecus est, sed si iam in Redemptorem credidit, iuxta uiam sedet ; si autem iam credidit, sed ut aeternam lucem recipiat rogare dissimulat atque a precibus cessat, caecus quidem iuxta uiam sedet (sedit : A) ; sed minime mendicat ; si uero et credidit et exorat, et iuxta uiam sedet (sedit : A) caecus et mendicat». [c]   Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 2, § 3, p. 14.39-44 : «Sed quid clamante caeco subiungitur audiamus : Et qui praeibant increpabant eum ut taceret. Quid autem designant isti qui Iesum uenientem praecedunt, nisi desideriorum carnalium turbas tumultus que uitiorum, qui priusquam Iesus ad cor nostrum ueniat, tentationibus suis cogitationem nostram dissipant et uoces cordis in oratione perturbant?». [d]   Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 2, § 4, p. 14.39-44 : «Sed quid ad haec illuminandus caecus fecit audiamus. Sequitur : Ipse uero magis clamabat : Fili Dauid, miserere mei. Ecce quem turba increpat ut taceat magis ac magis clamabat, quia quanto grauiori tumultu cogitationum carnalium premimur, tanto orationi insistere ardentius debemus. Contradicit turba ne clamemus, quia peccatorum nostrorum phantasmata plerumque et in oratione patimur». [e]   Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 2, § 5, p. 15.74-75 : «Cum uero orationi uehementer insistimus, stat Iesus ut lucem restituat, quia Deus in corde figitur et lux amissa reparatur». [f]   Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 2, § 6, p. 15.74-75 : «Qua tamen in re et aliud aliquid nobis Dominus innuit, quod intelligi de humanitate ac diuinitate illius utiliter possit. Clamantem etenim caecum transiens audiuit, sed stans miraculum illuminationis exhibuit. Transire namque humanitatis est, stare diuinitatis. Per humanitatem quippe habuit nasci, crescere, mori, resurgere (surgere : A), de loco ad locum uenire. Quia ergo in diuinitate mutabilitas non est, atque hoc ipsum mutare transire est, profecto iste transitus ex carne est, non ex diuinitate (carnis est non diuinitatis : A). Per diuinitatem uero ei semper stare est, quia ubique praesens, nec per motum uenit, nec per motum recedit. Caecum igitur clamantem Dominus transiens audiuit, (add. sed : A) stans illuminat, quia per humanitatem suam uocibus nostrae caecitatis compatiendo misertus est, sed lumen nobis gratiae per diuinitatis potentiam infudit».   Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 2, § 7, p. 16.92-98 : «Et notandum quid caeco uenienti dicat : Quid tibi uis faciam? Numquid qui lumen reddere poterat quid uellet caecus ignorabat? Sed [g] peti uult hoc quod et nos petere et se concedere praenoscit. Importune namque ad orationem nos admonet (A) dicens : Scit enim Pater uester caelestis quibus indigetis antequam petatis. Importune namque ad orationem nos admonet (B) et tamen dicit : Scit namque Pater uester quid opus sit uobis antequam petatis eum. [h] Ad hoc ergo requirit ut petatur, ad hoc requirit ut cor ad orationem excitet». [FG2013]
98 homiliario] scrips., omel. Li448, Evangelia Ed1953
marg.| {CLC18d7.12} AMBROSIUS. − Vel interrogavit cecum ut crederemus nisi confitentem non posse salvari.BJ cl
cl ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 83, CCSL 14, p. 330.1020-1021 : «Verum ne caecum illum tamquam fastidiosi pauperum cito reliquisse uideamur et transisse ad diuitem, exspectemus eum, quia exspectauit et Dominus, interrogemus eum, quia interrogauit et Christus. Nos interrogemus, quia nescimus, ille, quia nouerat ; nos interrogemus, ut sciamus unde iste curatus sit, ille interrogauit, ut in uno plures disceremus unde Dominum uidere mereamur ; interrogauit enim, ut crederemus nisi confitentem non posse sanari. Et confestim inquit uidit et sequebatur illum magnificans Dominum. Et perambulabat in Hiericho». [FG2013]*
BJ ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2018}
marg.| {CLC18d7.13} GREGORIUS. In homiliario. 99* − Cecus autem a Domino non aurum, sed lucem querit. Et nos non falsas divitias, sed lucem queramus, quam videre cum solis angelis possimus. Ad quam lucem via fides est. Unde recte ceco dicitur :
99 homiliario] scrips., omel. Li448, Evangelia Ed1953
Respice fides tua te salvum fecit.
marg.| Qui 100 videt et sequitur quia bonum quod intelligit operatur.BK cm
cm ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 2 § 7, CCSL 141, p. 16-17.100-.112 : «Ecce caecus a Domino non aurum, sed lucem quaerit. Paruipendit extra lucem aliquid quaerere, quia etsi habere caecus quodlibet potest, sine luce non potest uidere quod habet. Imitemur ergo, fratres carissimi, eum quem et corpore audiuimus et mente saluatum. Non falsas diuitias, non terrena dona, non fugitiuos honores a Domino, sed lucem quaeramus ; nec lucem quae loco clauditur, quae tempore finitur, quae noctium interruptione uariatur, quae a nobis communiter cum pecoribus cernitur, sed lucem quaeramus quam uidere cum solis angelis possimus, quam nec initium inchoat, nec finis angustat. Ad quam profecto lucem uia fides est. Vnde recte et illuminando caeco protinus respondetur : Respice, fides tua te saluum fecit. [...] [§ 8, p. 17.123-124 : ] Sed iam petenti caeco quid factum est, uel quid ipse fecit audiamus. Sequitur : Confestim uidit et sequebatur eum. Videt et sequitur, qui bonum quod intelligit operatur». [FG2013] [MMM2018]
BK ¶Codd. : Li448 (163rb ) Ed1953 {MM2018}
100 Qui Li448 ] quoniam Ed1953
marg.| {CLC18d7.14} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Si autem Iericho lunam et, ob hoc, mortalitatem interpretatur101*, morti propinquans Dominus Iudeis solis lumen evangelii iusserat predicari ; quos significavit ille unus cecus quem Lucas commemorat a morte autem resurgens atque descendens, et Iudeis et gentibus, quos duos populos significare videntur, duo ceci commemorati a Mattheo.BL cn
cn ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 48A, CCSL 44B, p. 114.18-23 : «Si enim hiericho lunam et ob hoc mortalitatem interpretamur, morti propinquans dominus iudeis solis lumen euangelii iusserat praedicari, quos significauit ille unus caecus quem lucas commemorat, a morte autem resurgens atque ascendens et iudeis et gentibus, quos duos populos significare uidentur duo caeci commemorati a matheo». [FG2017]
BL ¶Codd. : Li448 (163rb ) Ed1953 {MM2018}
101 interpretatur Li448 ] interpretamur Ed1953



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Lc. Capitulum 18 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=57&chapitre=57_18)

Notes :