Capitulum 5

Numérotation du verset Lc. 5,1 

Factum est autem,
cum turbe irruerent in eum,
ut audirent verbum Dei et ipse
stabat secus1 stagnum
1 secus Li448 Rusch Weber ] iuxta Li448@
Genesareth.
Numérotation du verset Lc. 5,2 

Et vidit duas naves
stantes secus stagnum
piscatores autem
descenderant
et lavabant retia.
Numérotation du verset Lc. 5,3 

Ascendens autem in unam navim que erat Simonis
rogavit eum a terra reducere pusillum
et sedens docebat de navicula turbas.
Numérotation du verset Lc. 5,4 

Ut cessavit autem2 loqui dixit ad Simonem: Duc in altum
2 cessavit autem Rusch Weber ] inv. Catena
et laxate retia vestra in capturam.
Numérotation du verset Lc. 5,5 

Et respondens Simon
dixit illi: Preceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus,
in verbo autem tuo laxabo rete.
Numérotation du verset Lc. 5,6 

Et cum hoc fecissent concluserunt piscium multitudinem copiosam,
rumpebatur autem rete eorum.
Numérotation du verset Lc. 5,7 

Et annuerunt sociis qui erant in alia navi ut venirent et adiuvarent eos et venerunt et impleverunt ambas naviculas
ita ut3 mergerentur.
3 ut CorS1 (al. sic, G. non hab. PENE ) Cor3 (grec. littera non habet PENE ) Rusch Weber ] + pene Catena
Numérotation du verset Lc. 5,8 

Quod cum videret Simon Petrus procidit ad genua Iesu dicens : Exi a me, Domine, quia homo peccator sum4.
4 Domine –quia ... sum Rusch ] inv. Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 5,9 

Stupor enim circumdederat eum et omnes qui cum illo erant in captura piscium quam ceperant.
Numérotation du verset Lc. 5,10 

Similiter autem
Iacobum et Ioannem filios Zebedei qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Iesus: Noli timere,
ex hoc iam homines eris capiens.
Numérotation du verset Lc. 5,11 

Et subductis ad terram navibus,
relictis omnibus secuti sunt
eum5.
5 eum Catena Rusch ] illum Weber
Numérotation du verset Lc. 5,12 

Et factum est cum esset in una civitate6
6 civitate Rusch ] civitatum Catena Weber
et ecce vir plenus lepra
et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum
dicens: Domine, si vis potes me mundare
Numérotation du verset Lc. 5,13 

et extendens7 manum8 tetigit eum9
7 extendens Rusch Weber ] + Ihesus Catena |
8 manum Rusch Weber ] manus Li448@ |
9 eum Rusch ] illum Catena Weber |
dicens: Volo
mundare
et confestim
lepra discessit ab illo.
Numérotation du verset Lc. 5,14 

Et ipse10 precepit illi ut nemini diceret
10 ipse Rusch Weber] om. Catena
sed: Vade ostende te sacerdoti
et offer
pro emundatione tua sicut precepit Moyses in testimonium illis.
Numérotation du verset Lc. 5,15 

Perambulabat autem magis sermo
de illo et conveniebant turbe multe ut audirent et curarentur ab infirmitatibus suis,
Numérotation du verset Lc. 5,16 

ipse autem secedebat in desertum11
11 desertum Li448@ Rusch ] deserto Weber
et orabat.
Numérotation du verset Lc. 5,17 

Et factum est in una dierum et ipse12 sedebat docens
12 ipse Rusch Weber ] Ihesus Catena
et erant Pharisei sedentes et legis doctores qui venerant ex omni castello Galilee et Iudee et Hierusalem et virtus Domini erat13 ad sanandum eos.
13 Domini erat Li448 Rusch ] inv. Li448@ Weber
Numérotation du verset Lc. 5,18 

Et ecce viri portantes in lecto hominem qui erat paralyticus
et querebant eum inferre et ponere ante eum.
Numérotation du verset Lc. 5,19 

Et non invenientes qua parte illum14 inferrent pre turba ascenderunt supra tectum
14 illum Rusch Weber ] eum Catena
et15 per tegulas
15 et Catena Rusch ] om. Weber
submiserunt eum16 cum lecto in medium ante Iesum
16 eum Rusch ] illum Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 5,20 

quorum fidem
ut vidit dixit: Homo, remittuntur tibi peccata tua.
Numérotation du verset Lc. 5,21 

Et ceperunt cogitare scribe et Pharisei dicentes: Quis est hic qui loquitur blasphemias17? Quis potest dimittere peccata18 nisi solus Deus?
17 blasphemias Rusch Weber ] blasphemiam Catena |
18 dimittere peccata Rusch Weber ] inv. Catena |
Numérotation du verset Lc. 5,22 

Ut autem cognovit19 Iesus cogitationes eorum respondens dixit ad illos: Quid cogitatis in cordibus vestris?
19 autem cognovit Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Lc. 5,23 

Quid est facilius dicere
dimittuntur tibi peccata
an dicere surge et ambula?
Numérotation du verset Lc. 5,24 

Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem20 in terra dimittendi21 peccata
20 habet potestatem Rusch ] inv. Li448@ Weber |
21 dimittendi Rusch Catena ] dimittere Weber |
ait paralytico: Tibi dico surge, tolle lectum22 tuum
22 lectum ΩJ Rusch Weber ] grabatum Catena
et vade in domum tuam.
Numérotation du verset Lc. 5,25 

Et confestim surgens
coram eis23
23 eis Rusch ] illis Catena Weber
tulit lectum24 in quo iacebat et abiit in domum suam magnificans Deum.
24 lectum CorS1 (alii sic hab. sed G non hab.) ΩJ Catena Rusch ] om. CorS1 (G. non hab.) Cor3 (Glossa ! non habet) Weber
Numérotation du verset Lc. 5,26 

Et stupor apprehendit omnes et magnificabant Deum. Et repleti sunt timore dicentes: Quia vidimus mirabilia hodie.
Numérotation du verset Lc. 5,27 

Et post hec exiit et vidit
publicanum nomine Levi
sedentem
ad teloneum25
25 teloneum Weber ] theoloneum Rusch Catena , telonium Wordsworth ( J P ), theloneum Ω Wordsworth (X)
et ait illi: Sequere me.
Numérotation du verset Lc. 5,28 

Et relictis omnibus surgens secutus est eum.
Numérotation du verset Lc. 5,29 

Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua et erat turba26 multa publicanorum et aliorum qui cum illis erant discumbentes.
26 turba Li448 Rusch Weber ] tuba Li448@
Numérotation du verset Lc. 5,30 

Et murmurabant
Pharisei
et scribe eorum27
27 eorum Rusch Weber] om. Catena
dicentes ad discipulos eius: Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis?
Numérotation du verset Lc. 5,31 

Et respondens Iesus dixit ad illos: Non egent
qui sani sunt medico28
28 qui sani sunt - medico Rusch Weber ] inv. Catena
sed qui male habent.
Numérotation du verset Lc. 5,32 

Non enim29 veni vocare iustos
29 enim Catena Rusch ] om. Weber
sed peccatores
in
penitentiam.
Numérotation du verset Lc. 5,33 

At illi dixerunt ad eum: Quare discipuli Ioannis ieiunant frequenter
et observationes30
30 observationes Catena Rusch ] obsecrationes Weber
faciunt similiter et Phariseorum tui autem comedunt31
31 comedunt Rusch ] edunt Catena Weber
et bibunt?
Numérotation du verset Lc. 5,34 

Quibus ipse ait: Numquid potestis
filios sponsi dum cum illis est sponsus facere ieiunare?
Numérotation du verset Lc. 5,35 

Venient autem dies et cum ablatus fuerit ab illis sponsus tunc
ieiunabunt in illis diebus.
Numérotation du verset Lc. 5,36 

Dicebat autem et similitudinem ad illos:
Quia nemo commissuram
a vestimento novo
immittit in vestimentum vetus, alioquin
et novum rumpet32
32 rumpet Rusch ] rumpit Li448@ Weber
et veteri non conveniet33
33 conveniet Rusch ] convenit Li448@ Weber
commissura
a novo.
Numérotation du verset Lc. 5,37 

Et nemo mittit vinum novum
in utres veteres, alioquin rumpet34 vinum novum utres et ipsum effundetur et utres peribunt
34 rumpet Rusch Weber ] rumpit Li448@ , rup. Li448
Numérotation du verset Lc. 5,38 

sed vinum novum35 in utres novos mittendum est
35 vinum novum Rusch Weber ] inv. Catena
et utraque conservantur
Numérotation du verset Lc. 5,39 

et nemo bibens vetus statim vult novum.
Dicit enim vetus melius est.

Capitulum 5

Numérotation du verset Lc. 5,
distinctio 1 
prol.| [Lc. 5, 1-11 legitur Dominica 5 post Trinitatem = 6 post Pentecosten ; cf. Ordinarium OP 698 = Cist. 99]
marg.| {CLC5d1.1} AMBROSIUS. 1* − Ubi Dominus impertivit multis varia genera sanitatum nec tempore nec loco cepit a studio sanandi turba cohiberi. Vespera incubuit, sequebantur ; stagnum occurrit2*, urgebant.A a
a ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 4, § 68, CCSL 14, p. 131.847-850 : «Ubi Dominus multis inpertiuit uaria genera sanitatum, nec tempore nec loco coepit a studio sanandi turba cohiberi. Vespera incubuit, sequebantur : stagnum occurrit, urguebant». [FG2013]*
A ¶Codd. : Li448 ( 43vb ) Mt366 Ed1953 {MM2020}
1 Ambrosius] + in Lucam Ed1953
2 occurrit] + et turbe Ed1953
prol.| Unde dicitur3 :
3 dicitur] sequitur Mt366
Numérotation du verset Lc. 5,1 
Factum est autem cum turbe irruerent in eum.
marg.| {CLC5d1.2} CHRYSOSTOMUS. − Erant enim ei connexi, diligentes eum et mirantes, et tenere cupientes. Quis enim discessisset, dum huiusmodi miracula faciebat quis noluisset solam prospicere faciem, et os talia loquens neque enim in agendo miracula solum admirabilis erat ; sed visus eius abundabat plurima gratia ; unde et loquentem eum audiunt in silentio, seriem locutionis non irrumpentes ; dicitur enim ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genezareth.
marg.| {CLC5d1.3} BEDA. − Stagnum genezareth idem dicunt esse quod mare Galilee, vel mare Tiberiadis ; sed mare Galilee ab adiacente provincia dicitur ; mare autem Tiberiadis a proxima civitate. Porro genezareth a laci ipsius natura, que crispantibus aquis de seipso sibi excitare auram perhibetur, greco vocabulo quasi generans sibi auram dicitur neque enim in stagni morem sternitur aqua, sed frequentibus auris spirantibus agitatur, haustu dulcis, et ad potandum habilis. Sed hebree lingue consuetudine omnis aquarum congregatio, sive dulcis, sive salsa, mare nuncupatur.
marg.| {CLC5d1.4} THEOPHYLACTUS. − Fugit autem Dominus gloriam quanto magis ipsa eum sequebatur ; et ideo a turbis se separans ascendit in navem.b
b ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 5, 1), PG 123, 757C3-5. [CGC2015]
Numérotation du verset Lc. 5,2 
Et vidit duas naves stantes secus stagnum piscatores autem descenderant, et lavabant retia.
marg.| {CLC5d1.5} CHRYSOSTOMUS. − Quod signum erat vocationis. Secundum vero Mattheum invenit eos reficientes retia ; tantus enim erat paupertatis excessus, ut laniata repararent, nova nequeuntes habere. volens autem diligenter congregare spectaculum, ut nemo remaneret post tergum, sed omnes facie ad faciem cernerent, ascendit in navim .
Unde dicitur :
Numérotation du verset Lc. 5,3 
Ascendens autem in unam navim, que erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum.
marg.| {CLC5d1.6} THEOPHYLACTUS. − Vide autem Christi mansuetudinem, quomodo rogat Petrum et Petri obedientiam, quomodo in omnibus fuit obediens.B c
c ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 5, 2), PG 123, 757C15-D5 (ad sensum). [CGC2015]
B ¶Codd. : La88 Li448 Ed1953 {MM2013}
marg.| {CLC5d1.7} CHRYSOSTOMUS. − Postquam vero multa peregerat miracula, iterum doctrinam proponit, et existens in mari piscatur existentes in terra.
Unde sequitur :
Et sedens docebat turbas de navicula.
marg.| {CLC5d1.8} GREGORIUS NAZIANZENUS. − Cunctis condescendens, ut a profundis extrahat piscem, hominem scilicet natantem in mobilibus rebus et amaris huius vite procellis.C d
d ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 5, 3 (Krikones §863 : Gregorius Theologus) Vat. gr. 1611, f. 82v7-8  : «Γρηγορίου τοῦ Θεολόγου. Γίνεται δὲ ἁλιεὺς καὶ πᾶσι συγκαταβαίνει, ἵν' ἐκ βάθους τὸν ἰχθὺν ἀνενέγκῃ, τὸν νηχόμενον ἐν τοῖς ἀστάτοις καὶ ἁλμυροῖς τοῦ βίου κύμασιν ἄνθρωπον».
<cuius fons>   Gregorius Nazianzenus , Oratio 37 [CPG 3010.37], In Mt. 19, 1-12 (al. De repudio), § 1, PG 36, 284B2-5  : «Ὅπερ οὖν εἶπον, ἁλιεὺς γίνεται,πᾶσι συγκαταβαίνει, σαγηνεύει, πάντα στέγει, ἵν' ἐκ βάθους τὸν ἰχθὺν ἀνενέγκῃ, τὸν νηχόμενον ἐν τοῖς ἀστάτοις καὶ ἁλμυροῖς τοῦ βίου κύμασιν ἄνθρωπον». [ADL2020] [MM2020] [rev. VS2021]
C ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC5d1.9} BEDA. − Mystice autem due naves circumcisionem et preputium figurant ; quas videt dominus, quia in utroque populo novit qui sunt eius, et ad future vite tranquillitatem quasi ad littus videndo, hoc est misericorditer visitando, provehit. Piscatores sunt ecclesie doctores, qui nos per rete fidei comprehendunt, et quasi littori, sic terre viventium advehunt. Sed hec retia modo laxantur in capturam, modo lota plicantur quia non omne tempus est habile doctrine ; sed nunc exercenda est lingua doctoris, et nunc suimet cura gerenda. Navis Simonis est ecclesia primitiva, de qua Paulus diciteQui operatus est Petro in apostolatum circumcisionis ; bene una dicta, quia « multitudinis credentium erat cor unum et anima una »f
e Gal. 2, 8.
f Act. 4, 32.
marg.| {CLC5d1.10} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − De qua docebat turbas, quia de auctoritate ecclesie docet gentes. Quod autem Dominus ascendens in navim rogat eum a terra reducere pusillum, significat temperate utendum verbo ad turbas, ut nec terrena eis precipiantur, nec a terrenis in profunda sacramentorum recedatur. Vel prius in proximis regionibus gentibus predicandum, ut quod postea dicit : Duc in altum , ad remotiores gentes postea predicandum precipiat.g
g ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 2, CCSL 44B, p. 42.1-11 : «Quod dominus de nauicula docet turbas, significauit hoc tempus, quando dominus de auctoritate ecclesiae docet gentes. quod dominus ascendens in nauem quae erat petri rogat eum a terra reducere pusillum, significat uel temperate utendum uerbo ad turbas, ut nec terrena eis praecipiantur, nec sic a terrenis in profundiora sacramentorum recedatur, ut ea penitus non intellegant ; uel prius in proximis regionibus gentibus praedicandum, ut quod dicit item petro : duc in altum et laxate retia uestra in capturam, ad remotiores gentes, quibus postea praedicatum est, pertineat». [FG2017]
Numérotation du verset Lc. 5,
distinctio 2 
prol.| [Lc. 1, 5 legitur in vigilia Ioanis Baptistae iuxta LHR 60.1a]
prol.| [Lc. 5, 1-11 legitur Dominica 5 post Trinitatem = 6 post Pentecosten ; cf. Ordinarium OP 698 = Cist. 99]
marg.| {CLC5d2.1} CYRILLUS. − Postquam sufficienter populum docuerat, regreditur iterum ad magnificentias proprias, et per piscatoria magisteria 4* piscatur discipulos.D h
Unde sequitur :
h ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 5, 4-7 (Krikones §864 . Cyrillus) : Vat. gr. 1611, f. 82va 21-22 = Vat. gr. 1642, f. 253vb9-14  ; BAV, Pal. gr. 20, f. 54v30-32  : «Ἐπειδὴ γὰρ ἀρκούντως τοῖς ὄχλοις διείλεκται, τρέπεται πάλιν πρὸς τὴν συνήθη μεγαλουργίαν, καὶ διὰ τῶν ἁλιευτικῶν ἐπιτηδευμάτων ἁλιεύει τοὺς μαθητάς· ἵν' εἰδεῖεν ὡς πανσθενὲς ἔχει τὸ θέλημα, καὶ τοῖς θεοπρεπεστάτοις αὐτοῦ νεύμασιν ἡ κτίσις ὑπηρετεῖ».
<cuius fons> =   Cyrillus Alexandrinus , Scholia in Lucam ex catenis, PG 72, 553B (16-22) [MOB2014]* [MM2020]
¶Nota Proprias force un peu le sens de συνήθη qui désigne quelque chose de conforme à l’usage habituel ; mais comme il s’agit en l’occurrence d’actes caractéristiques de la «grandeur» (μεγαλουργίαν) du Christ, ce qui lui est habituel à cet égard lui est également propre. La leçon magisteria est plus étonnante. Les éditions ont corrigés d’après le grec en mimisteria : διὰ ἁλιευτικῶν ἐπιτηδευμάτων désigne effectivement «les actes courant de la vie pêcheur». Le texte du scholion ne présente aucune variation dans les 3 mss. recollationnés après Mai. Une erreur de lecture du texte latin est difficile à conjecturer ici. Il s’agit plutôt d’une reformulation intentionnelle du glossateur. [MM2020]
4 magisteria] ministeria Ed1953
Numérotation du verset Lc. 5,4 
Ut autem cessavit loqui, dixit ad Simonem : Duc in altum et laxate retia vestra in capturam.
marg.| {CLC5d2.2} CHRYSOSTOMUS. 5 − Condescendens enim hominibus, sicut magos per sidus vocavit, sic et piscatores per piscatoriam artem. E
5 Chrysostomus] lac. La88
marg.| {CLC5d2.3} THEOPHYLACTUS. − Petrus autem non distulit.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 5,5 
Et respondens Simon dixit illi : Preceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus.
marg.| Non autem addidit non te audiam, nec secundis laboribus me exponam ; sed magis subdit :
In verbo autem tuo laxabo rete
marg.| Quia vero turbam de navicula Dominus instruxerat, non sine mercede navicule Dominum dereliquit, dupliciter beneficians ipsum quia primo dedit ei multitudinem piscium, et deinde discipulum ipsum fecit.
Numérotation du verset Lc. 5,6 
Et cum hoc fecisset, concluserunt piscium multitudinem copiosam.
marg.| Tot autem pisces cepit ut non posset eos foras educere, sed a sociis auxilium peteret.
Unde sequitur :
Rumpebatur autem rete eorum
Numérotation du verset Lc. 5,7 
et annuerunt sociis qui erant in alia navi, ut venirent et adiuvarent eos.
marg.| Per nutum ipsos vocant quia ex stupore propter capturam piscium loqui non poterant. Et sequitur de eorum auxilio , cum dicitur :
Et venerunt, et impleverunt ambas naviculas, ita ut pene mergerentur.i
i ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 5, 2), PG 123, 757D6-760A5. [CGC2015]
marg.| {CLC5d2.4} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Ioannes quidem videtur simile miraculum dicere ; sed illud longe aliud est, quod factum est post resurrectionem Domini ad mare Tiberiadis. Ibi enim non solum ipsum tempus valde diversum est, sed etiam res ipsa plurimum distat. Nam retia illic in dexteram partem missa, centum quinquaginta tres pisces ceperunt, magnos quidem ; sed pertinuit ad evangelistam dicere, quod cum tam magni essent, retia non sunt disrupta ; respicientem scilicet ad hoc factum quod Lucas commemorat, ubi pre multitudine piscium retia rumpebantur.j
j ¶Fons : Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 4, c. 9, § 10, p. 406.5-13 : «Iohannes quidem uidetur simile aliquid dicere, sed illud longe aliud est, quod factum est post resurrectionem domini ad mare tiberiadis. ibi enim non solum ipsum tempus ualde diuersum est, sed etiam res ipsa plurimum distat. nam retia illic in dextram partem missa centum quinquaginta tres pisces ceperunt, magnos quidem, sed pertinuit ad evangelistam dicere, quod, cum tam magni essent, retia non sunt disrupta, respicientem scilicet ad hoc factum, quod Lucas commemorat, ubi prae multitudine piscium retia rumpebantur». [FG2013]
marg.| {CLC5d2.5} AMBROSIUS. − Mystice autem [a] navis Petri, secundum Mattheum fluctuat, secundum Lucam repletur piscibus, ut et principia ecclesie fluctuantis, et posteriora exuberantis agnoscas. [b] Non turbatur ista que Petrum habet ; turbatur illa que Iudam habet in utraque Petrus ; sed qui suis meritis firmus est, turbatur alienis. Caveamus igitur proditorem, ne per unum plurimi fluctuemus. Illic turbatio ubi modica fides ; hic securitas ubi perfecta dilectio. Denique etsi aliis imperatur ut laxent retia sua, soli tamen Petro dicitur : D uc in altum , hoc est in profundum disputationum. Quod est tam altum quam scire Dei Filium? Que sunt autem Apostolorum que laxari iubentur retia, nisi verborum complexiones, et quasi quidam orationis sinus, et disputationum recessus, qui eos quos ceperint non amittant? Et bene apostolica instrumenta piscandi retia sunt, que non captos perimunt, sed reservant, et fluctuantes de infimis ad superna transducunt. Dicit autem :   Preceptor , per totam noctem laborantes nihil cepimus [c] quia non hoc humane facundie opus, sed superne vocationis est munus.k
k ¶Fons : [a] Ambrosius, Super Lucam, lib. 4, § 68, CCSL 14, p. 131.847-857 : «Ubi Dominus multis inpertiuit uaria genera sanitatum, nec tempore nec loco coepit a studio sanandi turba cohiberi. Vespera incubuit, sequebantur : stagnum occurrit, urguebant. Et ideo ascendit in Petri nauem. Haec est illa nauis, quae adhuc secundum Matthaeum fluctuat, secundum Lucam repletur piscibus, ut et principia ecclesiae fluctuantis et posteriora exuberantis agnoscas ; pisces enim sunt qui hanc enauigant uitam. Ibi adhuc discipulis Christus dormit, hic praecipit ; dormit enim trepidis, perfectis uigilat». [b]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 4, § 70-72, CCSL 14, p. 132.867-133.902 : «Ergo quia sanctus Matthaeus illa praelibauerat, sanctus Lucas eam sibi nauem, in qua Petrus piscaretur, elegit. Non turbatur ista quae Petrum habet, turbatur illa quae Iudam habet. Etsi multa illic discipulorum merita nauigabant, tamen eam adhuc perfidia proditoris agitabat. In utraque Petrus, sed qui suis meritis firmus est turbatur alienis. Caueamus igitur perfidum, caueamus proditorem, ne per unum plurimi fluctuemus ergo non turbatur haec nauis, in qua prudentia nauigat, abest perfidia, fides spirat. Quemadmodum enim turbari poterat, cui praeerat is, in quo ecclesiae firmamentum est? Illic ergo turbatio, ubi modica fides. Hic securitas, ubi perfecta dilectio. Denique etsi aliis imperatur ut laxent retia sua, soli tamen Petro dicitur : duc in altum, hoc est in profundum disputationum. Quid enim tam altum quam altitudinem diuitiarum uidere, scire Dei Filium et professionem diuinae generationis adsumere? Quam licet mens non queat humana plenae rationis inuestigatione conprehendere, fidei tamen plenitudo conplectitur. Nam etsi non licet mihi scire quemadmodum natus sit, non licet tamen nescire quod natus sit. Seriem generationis ignoro, sed auctoritatem generationis agnosco. Non interfuimus, cum ex Patre Dei filius nasceretur, sed interfuimus, cum a patre Dei Filius diceretur. Si Deo non credimus, cui credimus? Omnia enim quae credimus uel uisu credimus uel auditu. Visus saepe fallitur, auditus in fide est. An adserentis persona discutitur? Si uiri boni dicerent, nefas putaremus non credere : Deus adserit, probat Filius, refugiens sol fatetur, tremens terra testatur. in hoc altum disputationis ecclesia a Petro ducitur, ut uideat hinc resurgentem Dei Filium, inde sanctum Spiritum profluentem. Quae sunt autem apostolorum quae laxari iubentur retia nisi uerborum conplexiones et quasi quidam orationis sinus et disputationum recessus, qui eos quos ceperint non amittant? Et bene apostolica instrumenta piscandi retia sunt, quae non captos perimunt, sed reseruant et de profundo ad lumen extrahunt, fluctuantes de infimis ad superna transducunt». [c]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 4, § 76, CCSL 14, p. 134.932-933 : «O uacua praesumtio, o humilitas fructuosa ! Qui nihil ante ceperant magnam in uerbo Domini concludunt piscium multitudinem. Non hoc humanae facundiae opus, sed supernae uocationis est munus. Cedunt disputationes hominum, fide plebis sua credit». [FG2013]
marg.| {CLC5d2.6} CYRILLUS. − Hoc autem fuit figura futuri non enim incassum laborabunt evangelice doctrine rete tendentes ; sed greges gentium aggregabunt.F l
l ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 5, 4-7 (Krikones §866 : Cyrillus).
<cuius fons> =   Cyrillus Alexandrinus , Scholia in Lucam ex catenis, PG 72, 553C31-36 : «Οἱ δὲ δι' ὅλης μὲν ἔϕασκον κοπιάσαι νυκτὸς, λαβεῖν δὲ μηδέν· πλὴν ἐν ὀνόματι τοῦ Χριστοῦ καθῆκαν τὸ λῖνον, καὶ μεστὸν εἶχον εὐθὺς τῶν τεθηρευμένων· ἵνα διὰ πράγματος ἐναργοῦς, καὶ ὡς ἐκ τύπου καὶ εἰκόνος, τοῦ παραδόξως τετελεσμένου πληροϕορηθῶσιν, ὅτι οὐκ ἄμισθος ὁ πόνος αὐτῶν, οὔτε ἄκαρπος ἡ σπουδὴ ἣν ἂν ποιήσαιντο, τῆς εὐαγγελικῆς μυσταγωγίας τὸ λῖνον ἁπλώσαντες, ἀλλ' ἐν αὐτῷ πάντη τε καὶ πάντως τὰς τῶν ἐθνῶν ἀγέλας συλλέξουσι». [MOB2014] [MM2015] [MOB2015]
F ¶Codd. : La88 Ed1953 {MM2013}
marg.| {CLC5d2.7} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Quod autem retia rumpebantur piscium copia et navicule implete sunt ita ut6* mergerentur, significat hominum carnalium multitudinem tantam futuram in Ecclesia ut etiam disruptione pacis per hereses et schismata scinderentur 7*.G m
m ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 2, CCSL 44B, p. 42.12-16 : «Ut quod etiam retia rumpebantur piscium copia, et nauiculae impletae sunt ita ut mergerentur, significet hominum carnalium multitudinem tantam futuram in ecclesia, ut etiam diruptione pacis exeuntibus inde heresibus et scismatibus tanta remaneret». [FG2017]*
G ¶Codd. : La88 Li448 Ed1953 {MM2013} {MM2020}
6 ut] + pene Ed1953
7 sciderentur] scinderetur Ed1953
marg.| {CLC5d2.8} BEDA. − Rumpitur autem rete, sed non labitur piscis, quia suos Dominus etiam8 inter persequentium scandala servat.H n
n ¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 2, c. 5, CCSL 120, lin. 583 sqq. : «Rumpitur autem rete sed non labitur piscis quia suos dominus etiam inter persequentium scandala seruat». [MM2020]
H ¶Codd. : La88 Li448 Ed1953 {MM2020}
8 etiam] om. Ed1953
marg.| {CLC5d2.9} AMBROSIUS. − Alia autem navis est Iudea, ex qua Ioannes et Iacobus eliguntur. Hi igitur de synagoga ad navim Petri, hoc est ad ecclesiam, convenerunt, ut implerent ambas naviculas omnes enim in nomine Iesu genuflectunt, sive Iudeus sive Grecus.o p
o ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 4, § 77, CCSL 14, p. 134.935-944 : «Rumpuntur retia, nec labitur piscis. Vocantur ad adiumentum socii qui erant in alia naui. Quae est illa alia nauis nisi forte Iudaea, ex qua Iohannes et Iacobus adleguntur * ? Facta est enim Iudaea sanctificatio eius. Hi igitur de synagoga ad nauem Petri, hoc est ad ecclesiam conuenerunt, ut inplerent ambas nauiculas ; omnes enim in nomine Iesu genu flectunt, siue Iudaeus siue Graecus ; omnia et in omnibus Christus. Sed mihi cumulus iste suspectus est, ne plenitudine sui naues paene mergantur ; oportet enim et haereses esse, ut probentur boni».
p * eliguntur ] edd. (ed. Maurinorum, accurantibus Iacobo Du Frisch et Nicolao Le Nourry, Parisiis, 1688) Ball. (editio Pauli Angeli Ballerini, Milano, 1877). Cf. CCSL 14, p. 134, in apparatu. [FG2013]
marg.| {CLC5d2.10} BEDA. − Vel alia navis est ecclesia gentium, que et ipsa, una navicula non sufficiente, piscibus impletur electis quia « novit Dominus qui sunt eius »q Et apud ipsum certus est suorum numerus electorum ; dumque tot in iudea credituros non invenit quot ad fidem vitamque predestinatos novit eternam, quasi alterius navis receptacula piscibus querens suis, corda quoque gentium fidei gratia replet. Et bene rupto reti socia navis advocatur, quando Iudas proditor, Simon magus, ananias et saphira, et multi discipulorum abierunt retro ac deinde barnabas et paulus ad gentium sunt apostolatum segregati.
q 2Tim. 2, 19.
marg.| {CLC5d2.11} AMBROSIUS. − Possumus tamen et aliam ecclesiam intelligere navim alterius ab una enim plures ecclesie derivantur.r
r ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 4, § 78, CCSL 14, p. 134.944-945 : «Possumus tamen et aliam ecclesiam intellegere nauem alterius ; ab una enim plures ecclesiae deriuantur. Ecce alia sollicitudo Petri, cui sua iam praeda suspecta est. Sed nouit perfectus quemadmodum seruare possit reconditos, qui scit quemadmodum possit capere dispersos. Quos in uerbo capit uerbo reddit ; negat suam praedam, negat suum munus». [FG2013]
marg.| {CLC5d2.12} CYRILLUS. − Innuit autem sociis ut auxiliarentur eis. Multi enim sequuntur apostolorum labores ; et prius illi qui evangeliorum ediderunt scripturas, post quos alii presides et populorum pastores, et in deitatis doctrina periti.s
s ¶Fons : Cf. Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 5, 4-7 (Krikones §866 : Cyrillus) [MM2015]
<cuius fons> = Cyrillus Alexandrinus , Commentarii in Lc. , PG 72, 553CD43-49 : «Πολλοὶ γὰρ τοῖς τῶν ἁγίων ἀποστόλων συνήραντο καὶ συναίρονται πόνοις, καὶ πρό γε τῶν ἄλλων, οἱ τὰς ἱερὰς ἡμῖν τῶν ἁγίων Εὐαγγελίων ἀνερευνῶντες Γραϕὰς, καὶ μετ' ἐκείνους ἕτεροι ποιμένες τε καὶ διδάσκαλοι, καὶ λαῶν ἡγούμενοι, καὶ τῶν τῆς ἀληθείας δογμάτων ἐπιστήμονες».) [MOB2014]
marg.| {CLC5d2.13} BEDA. − Harum autem impletio navium in fines seculi crescit ; sed quod implete merguntur, hoc est in submersione premuntur (non enim sunt submerse, sed periclitate), Apostolus exponit dicenst : « In novissimis diebus erunt tempora periculosa, et erunt homines seipsos amantes », etc. nam mergi naves, est homines in seculo, ex quo electi per fidem fuerant, morum pravitate relabi.
t 2Tim. 3, 1-2.
Numérotation du verset Lc. 5,
distinctio 3 
marg.| {CLC5d3.1} AMBROSIUS. u − Admirabatur Petrus dona divina ; et quo plus metuerat, presumebat9 minus.v
Unde dicitur :
u [Lc. 5, 1-11 legitur Dominica 5 post Trinitatem = 6 post Pentecosten ; cf. Ordinarium OP 698 = Cist. 99]
v ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 4, § 79, CCSL 14, p. 134.950-135.952 : «  Exi inquit   a me, Domine, quia homo peccator sum. Ammirabatur enim dona diuina et quo plus meruerat hoc praesumebat minus. Dic et tu : exi a me, Domine, quia peccator sum, ut respondeat tibi Dominus : noli timere» [FG2013]
9 presumebat] praem. hec Li448
Numérotation du verset Lc. 5,8 
Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Iesu dicens : exi a me, Domine quia homo peccator sum10.I
I ¶Codd. : Li448 (45rb) Ed1775 Ed1546 Ed1953 {MM2018}
10 Domine - quia homo peccator sum Ed1953 ] inv . Li448
marg.| {CLC5d3.2} CYRILLUS. − Reducens enim ad conscientiam patrata delicta, tremit et trepidat et velut immundus mundum non credit11 se posse suscipere. Acceperat enim a lege, distinguendum esse inter maculatum et sanctum.J w
w ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 5, 8-10 (Krikones §871 : Cyrillus) [MM2015]
<cuius fons> =   Cyrillus Alexandrinus , Scholia in Lucam ex catenis, PG 72, 556, 2-7 : «Διὰ ταῦτα καὶ Πέτρος, ἐπειδὴ τῇ μνήμῃ τῶν προτέρων ἁμαρτημάτων προσέπεσε, τρέμει καὶ δέδοικε, καὶ ὡς ἄναγνος, τὸν καθαρὸν οὐ θαρῥεῖ ὑποδέξασθαι, διὰ δειλίαν ἐπαινουμένην· ἔμαθε γὰρ, κατὰ τὸν νόμον, ἀνὰ μέσον ἁγίου καὶ βεβήλου διαστέλλειν». [MOB2014]
J ¶Codd. : Li448 (45rb) Ed1953 {MM2021}
11 credit] credat Li448
marg.| {CLC5d3.3} GREGORIUS NYSSENUS. − Cum enim mandasset demergere retia, tota12* copia piscium capta est, quantum ipse maris Dominus et terre voluerat. Vox enim verbi semper est vox virtutis, cuius precepto in origine mundi lux et cetere creature prodibant. In his admiratur Petrus. K x
Unde sequitur :
x <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. #, # (Krikones § # Gregorius Nyssenus) : Vat. gr. 1611, f. # #  : «Γρηγορίου Νύσσης».
<cuius fons>   Gregorius Nyssenus , # [CPG 3#], Gregorii Nysseni opera, t. # #, 19#, p. # (PG 4#, #),
<Non hab.> Némésius d’Emèse, De natura hominis, selon E.   Dobler , Falsche Väterzitate bei Thomas von Aquin, Fribourg (CH), 2001, p. 136. [MM2019]
K ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2021}
12 tota] tanta Ed1953
Numérotation du verset Lc. 5,9 
Stupor enim circumdederat eum et omnes qui cum illo erant, in captura piscium quam ceperant.
Numérotation du verset Lc. 5,10 
Similiter autem Iacobum et Ioannem filios Zebedei qui erant socii Simonis.
marg.| {CLC5d3.4} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Andream non nominat, qui tamen intelligitur in ea navi fuisse, secundum Matthei et Marci narrationem.L y
Sequitur :
y ¶Fons : Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 17, § 37, p. 137.15-16 : «Nam Lucas andream non nominat, qui tamen intellegitur in ea naui fuisse secundum matthei et marci narrationem, qui breuiter hoc perstringunt, quemadmodum gestum sit, quod Lucas apertius explicauit commemorans ibi etiam miraculum super captura piscium et quod ex ipsa naui dominus prius fuerit locutus ad turbas». [FG2013]*
L ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2021}
Et ait ad Simonem Iesus : Noli timere.
marg.| {CLC5d3.5} AMBROSIUS. − Dic et tu exi a me, Domine, quia peccator sum, ut respondeat Deus noli timere. Indulgenti Domino peccatum fatere. Vides quam bonus Dominus, qui tantum tribuit hominibus ut vivificandi habeant potestatem.z
Unde sequitur :
z ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 4, § 79, CCSL 14, p. 134.950-135.958 : «Exi inquit a me, Domine, quia homo peccator sum. Ammirabatur enim dona diuina et quo plus meruerat hoc praesumebat minus. Dic et tu : exi a me, Domine, quia peccator sum, ut respondeat tibi Dominus : noli timere. <Noli timere> indulgenti Domino peccatum fateri, noli timere etiam quae tua sunt Domino deferre, quia quae sua sunt nobis ille concessit. Nescit inuidere, nescit eripere, nescit auferre. Vides quam bonus Dominus, qui tantum tribuit hominibus, ut uiuificandi habeant potestatem». [FG2013]
Ex hoc iam homines eris capiens.
marg.| {CLC5d3.6} BEDA. − Hoc ad ipsum Petrum specialiter pertinet exponit enim ei dominus quid hec captura piscium significet ; quod scilicet ipse sicut nunc per retia pisces, sic aliquando per verba sit capturus homines totusque facti huius ordo quid in ecclesia, cuius ipse typum tenet, quotidie geratur, ostendit.
marg.| {CLC5d3.7} CHRYSOSTOMUS. − Considera autem eorum fidem et obedientiam ; habentes enim opus pre manibus appetibilis piscationis, cum audissent mandantem, non distulerunt, sed relictis omnibus sequebantur. Talem enim obedientiam requirit a nobis Christus, ut eam non pretermittamus, etiam si aliquid valde necessarium urgeat.
Unde et sequitur :
Numérotation du verset Lc. 5,11 
Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum.
marg.| {CLC5d3.8} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − [a] Mattheus et Marcus breviter hoc perstringunt quemadmodum gestum sit, quod Lucas hic apertius explicavit. Hoc tamen videtur distare quod tantum Petro a Domino dictum commemorat ex hoc iam homines eris capiens, quod illi ambobus fratribus dictum esse narraverunt. Sed potuit utique prius hoc Petro dici, cum de capta ingenti multitudine piscium miraretur, quod Lucas insinuavit ; ambobus postea, quod illi duo commemoraverunt. [c] Vel intelligendum est hoc primo fuisse factum quod Lucas commemorat ; nec tunc eos a Domino vocatos, sed tantum fuisse predictum Petro, quod homines esset capturus. Non autem quod numquam pisces esset capturus. Unde datur locus intelligere eos ad capturam piscium remeasse, ut postea fieret quod Mattheus et Marcus narrant. Tunc enim non subductis ad terram navibus, tamquam cura redeundi, sed ita eum secuti sunt, tamquam vocantem aut iubentem. [b] Sed si, secundum Ioannem, iuxta Iordanem secuti sunt eum Petrus et Andreas ; quomodo ab aliis evangelistis dicitur quod eos in Galilea piscantes invenit et ad discipulatum vocavit, nisi quia intelligendum est, non sic eos vidisse Dominum iuxta Iordanem ut ei inseparabiliter cohererent, sed tantum cognovisse quis esset, eumque miratos ad propria remeasse?aa
aa ¶Fons : [a-b] Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 17, § 37, p. 137.16-17 : «Nam Lucas andream non nominat, qui tamen intellegitur in ea naui fuisse [a] secundum matthei et marci narrationem, qui breuiter hoc perstringunt, quemadmodum gestum sit, quod Lucas apertius explicauit commemorans ibi etiam miraculum super captura piscium et quod ex ipsa naui dominus prius fuerit locutus ad turbas. hoc etiam uidetur distare quod tantum petro a domino dictum commemorat ex hoc iam homines eris capiens, quod illi ambobus fratribus dictum esse narrarunt. sed potuit utique prius hoc petro dici, cum de capta ingenti multitudine piscium miraretur, quod Lucas insinuauit, et ambobus postea, quod illi duo commemorauerunt. illud ergo quod de iohanne diximus diligenter considerandum est ; non enim parua repugnantia putari potest, cum et locorum plurimum intersit et temporis et ipsius uocationis. [b] nam si iuxta iordanen, antequam iesus isset in galilaeam, ad testimonium iohannis baptistae secuti sunt eum duo, quorum erat unus andreas, qui fratrem suum simonem continuo adduxit ad iesum, quando et nomen ut petrus uocaretur accepit, quomodo ab aliis evangelistis dicitur, quod eos in galilaea piscantes inuenerit adque ad discipulatum uocauerit, nisi quia intellegendum est non sic eos uidisse tunc dominum iuxta iordanen, ut ei iam inseparabiliter cohaererent, sed tantum cognouisse quis esset eum que miratos ad propria remeasse?». [c] Augustinus Hipponensis   , De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 17, § 41, p. 141.5-18 : «Unde intellegendum est hoc primo esse factum quod Lucas insinuat, nec tunc eos a domino uocatos, sed tantum petro fuisse praedictum, quod homines esset capturus. quod non ita dictum est, quasi iam pisces numquam esset capturus ; nam et post resurrectionem domini legimus eos esse piscatos. dictum est ergo, quod deinceps capturus esset homines ; non dictum est, quod iam non esset capturus pisces. unde datur locus intellegere eos ad capturam piscium ex more remeasse, ut postea fieret quod mattheus et Marcus narrant, quando eos binos uocauit et ipse iussit, ut eum sequerentur, primo duobus petro et andreae, deinde aliis duobus filiis Zebedaei. tunc enim non subductis ad terram nauibus tamquam cura redeundi, sed ita eum secuti sunt, tamquam uocantem ac iubentem, ut sequerentur». [FG2013]
marg.| {CLC5d3.9} AMBROSIUS. − Mystice autem quos Petrus in verbo capit, negat suam predam, negat suum munus. Exi, inquit,   a me, Domine. Noli timere et tu que tua sunt Domino deferre, quia que sua sunt nobis ille concessit.ab
ab ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 4, § 78-79, CCSL 14, p. 134.948-135.955 : «Quos in uerbo capit uerbo reddit ; negat suam praedam, negat suum munus. Exi inquit a me, Domine, quia homo peccator sum. Ammirabatur enim dona diuina et quo plus meruerat hoc praesumebat minus. Dic et tu :   exi a me, Domine, quia peccator sum , ut respondeat tibi Dominus : noli timere. <Noli timere> indulgenti Domino peccatum fateri, noli timere etiam quae tua sunt Domino deferre, quia quae sua sunt nobis ille concessit. Nescit inuidere, nescit eripere, nescit auferre. Vides quam bonus Dominus, qui tantum tribuit hominibus, ut uiuificandi habeant potestatem». [FG2013]
marg.| {CLC5d3.10} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Vel aliter. Ex persona Ecclesie, carnalibus hominibus, plene Petrus dicit :
Exi a me, quia homo peccator sum ;
marg.| tamquam Ecclesia turbis carnalium impleta, et eorum moribus pene submersa, regnum spiritualium, in quibus maxime persona Christi eminet, a se quodammodo repellat. Non enim hoc voce lingue dicunt homines bonis ministris Dei, ut eos a se repellant ; sed voce morum et actuum suadent a se recedi, ne per bonos regantur, et eo vehementius quo deferunt eis honorem ; ut honorificentiam eorum significaverit Petrus cadens ad pedes Domini, mores autem in eo quod dixit : Exi a me .ac
ac ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 2, CCSL 44B, p. 42.17-43.27 : «Ut christo dicere uideatur talis ecclesia : exi a me quia peccator homo sum, tamquam turbis carnalium repleta et eorum moribus pene submersa regimen spiritalium, in quibus maxime christi persona eminet, a se repellat quodammodo. non enim hoc uoce linguae dicunt homines bonis ministris dei, ut eos a se repellant, sed uoce morum et actuum suorum suadent a se recedi, ne per bonos regantur, et eo uehementius, quo deferunt eis honorem, et tamen factis suis a se recedere admonent, ut honorificentiam eorum significauerit petrus cadens ad pedes domini, mores autem in eo quod ait : exi a me, domine, quia peccator homo sum». [FG2017]
marg.| {CLC5d3.11} BEDA. − Confortat autem Dominus timorem carnalium, ne quis vel de sue conscientia culpe tremens, vel de aliorum innocentia stupens sanctitatis iter formidet aggredi. M ad
ad ¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 2, c. 5, lin. 625 sqq. : «Confortat dominus timorem carnalium animos que fragilium. Consolando erigit ne quis uel de suae conscientia culpae tremens uel de aliorum innocentia stupens sanctitatis iter formidet adgredi». [MM2024]
M ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC5d3.12} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Dominus autem dum non recessit ab eis, significat, in bonis et spiritualibus viris non esse oportere hanc voluntatem ut peccatis turbarum commoti, quo quasi securius tranquilliusque vivant, munus ecclesiasticum deserant. Quod autem subductis ad terram navibus, relictis omnibus secuti sunt eum, potest significare finem temporis quo ab huius mundi salo, qui Christo inheserunt penitus recessuri sunt13.N ae
ae ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 2, CCSL 44B, p. 43.27-35 : «Quod tamen quia non fecit dominus, non enim recessit ab eis, sed eos subductis nauibus ad litus perduxit, significat in bonis et spiritalibus uiris non esse oportere hanc uoluntatem, ut peccatis turbarum commoti, quo quasi securius tranquillius que uiuant, munus ecclesiasticum deserant. quod ergo subductis ad terram nauibus relictis omnibus secuti sunt eum petrus et iacobus et iohannes, potest significare finem temporis, quo ab huius mundi salo qui christo inhaeserint penitus recessuri sunt». [FG2017]*
N ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2021}
13 sunt] + Et factum est cum esset in una civitate Li448* ( va-cat )
Numérotation du verset Lc. 5,
distinctio 4 
marg.| {CLC5d4.1} AMBROSIUS. 14* − [b] Quarto signo, ex quo in Capharnaum Dominus venit leprosus sanatur. Si autem quartum diem sole15* illuminavit, et clariorem ceteris fecit, hoc clarius opus estimare debemus, de quo dicitur :
14 Ambrosius] + in Lucam Ed1953
15 quartum diem sole] quarto die solem Ed1953
Numérotation du verset Lc. 5,12 
Et factum est cum esset in una civitate et ecce vir plenus lepra.
marg.| [a] Bene ubi leprosus mundatur, certus non exprimitur locus, ut ostendatur non unum populum specialis alicuius civitatis, sed omnium16* populos fuisse sanatos. O af
af ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 5, § 1, CCSL 14, p. 135.4-15 : «[a] Bene ubi leprosus mundatur, certus non exprimitur locus, ut ostendatur non unum populum specialis alicuius ciuitatis, sed omnium populos fuisse sanatos. Bene autem et secundum Lucam [b] quarto signo, ex quo in Cafarnaum Dominus uenit, iste sanatur ; nam si quartum diem sole inluminauit et clariorem fecit ceteris diebus, cum inlucescerent elementa mundi, et hoc clarius opus aestimare debemus. Et secundum Matthaeum primus hic post benedictiones a domino sanatus inducitur, ut quia dixerat dominus : non ueni legem soluere, sed inplere, ille qui excludebatur a lege purgari se domini potestate praesumens non ex lege, sed supra legem esse gratiam iudicaret, quae leprosi maculam posset abluere». [FG2013]*
O ¶Codd. : Li448 (46ra) Mt366 (162va) Ed1953 {MM2016} {MM2020}
16 omnium] omnes Ed1953
marg.| {CLC5d4.2} ATHANASIUS. − Adoravit autem leprosus Dominum Deum17 existentem in corpore, et neque propter carnem putavit esse creaturam Verbum Dei nec pro eo quod Verbum erat vilipendit carnem quam vestiebat ; immo ut in templo creato adorabat omnium creatorem in faciem procidens.P ag
ag ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 1, 35 (Krikones §884 : Athanasius), Vat. gr. 1611, f. 84v 6-9 : «Ἀθανασίου. [...] : «Ἀλλ’ οὐ τοιοῦτος ὁ λεπρός· προσεκύνει γὰρ τὸν Θεὸν ἐν σώματι ὄντα καὶ ἐγίνωσκεν, ὅτι Θεὸς ἦν λέγων· : Κύριε, ἐὰν θέλῃς, δύνασαί με καθαρίσαι. Καὶ οὔτε διὰ τὴν σάρκα ἐνόμισε κτίσμα τὸν τοῦ Θεοῦ Λόγον,· οὔτε διὰ τὸ εἶναι τὸν Λόγον πάσης κτίσεως δημιουργὸν, ἐξουθένει τὴν σάρκα, ἣν ἐνδεδυμένος ἦν·ἀλλ’ ὡς ἐν κτιστῷ ναῷ τὸν κτίστην τοῦ παντὸς προσεκύνει καὶ ἐκαθαρίζετο».
<cuius fons> Cf.   Athanasius Alexandrinus , Epistola ad Adelphium [CPG 2098], c. 3, Athanasius Werke 1.2.5, p. 744.11-745.1 (PG 26, 1076A12-B5 )
¶Nota 1 : Une traduction latine de cette lettre contenue dans le ms. Firenze, Laur., S.Marco 584 (s9/10), n. v., remonterait au 6e siècle ; non encore examiné à la date de cette note ; cf. B. Altaner, « Altlateiniche Übersetzungen von Schriften des Athanasios von Alexandreia », in : Kleine patristische Schriften, TU 83, p. 400-402.
¶Nota
2 : L’ajout de Dominum avant Deum peut provenir d’une variante textuelle de l’exemplaire de la chaîne de Nicétas ; la variante signalée par l’édition critique d’Athanase rend l’hypothèse plausible [vérification dans les autres témoins à faire] mais il peut aussi s’agir d’une hésitation du traducteur qui aura proposé au choix deux traductions qui ont finalement été retenues toutes les deux. Ce genre d’accident est un indice en faveur d’une élaboration orale de la traduction latine. Le traducteur aura traduit d’abord Dominum, puis précisé Deum sans annuler Dominum, ce qui aurait probablement été fait s’il avait rédigé la traduction remise à Thomas. [MM2024]
P ¶Codd. : Li448 (46ra) Mt366 (162va) Ed1953 {MM2024}
17 Dominum Deum] cf. τὸν Θεὸν  Athanasius Werke* ; κύριον (Athanasius Werke  Z D Vat. 1431 arm.)
marg.| Sequitur enim :
Et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum
marg.| {CLC5d4.3} AMBROSIUS. − [a] Quod in faciem procidit, humilitatis est et pudoris, ut unusquisque de vite sue maculis erubescat sed confessionem verecundia non repressit. Ostendit vulnus, remedium postulavit, [c]
dicens : Domine, si vis, potes me mundare.
marg.| [e] De voluntate Domini non quasi pietatis incredulus dubitavit, sed quasi colluvionis18 sue conscius non presumpsit. [b] Religionis autem et fidei plena confessio est. [d] In19 voluntate Domini tribuit20 potestatem.Q ah
ah ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 5, § 2, CCSL 14, p. 135.17-136.24 : «Verum ut in Domino potestatis auctoritas ita in illo fidei constantia declaratur. Ille [a] in faciem procidit, quod humilitatis est et pudoris, ut unusquisque de suae uitae maculis erubescat, sed confessionem uerecundia non repressit. Ostendit uulnus, remedium postulauit, [b] et ipsa religionis et fidei plena confessio est : [c] si vis inquit potes me mundare. [d] In uoluntate Domini tribuit potestatem, [e] de uoluntate autem Domini non quasi pietatis incredulus addubitauit, sed quasi conluuionis suae conscius non praesumsit». [FG2013]*
<vel> Cf.   Beda Venerabilis , In Mc., lib. 2, c. 5, CCSL 120, linea 656 : «Et quia dominus ait, non ueni soluere legem sed adimplere, ille qui excludebatur a lege purgari se domini potestate praesumens non ex lege sed supra legem esse gratiam iudicabat quae leprosi maculam posset abluere. Verum ut in domino potestatis auctoritas ita in illo fidei constantia declaratur. [a1] Ille in faciem procidit quod humilitatis est et pudoris ut unusquisque de suae uitae maculis erubescat, sed confessionem uerecundia non repressit. Ostendit uulnus remedium postulauit, [b4] et ipsa religionis et fidei plena confessio est. [c2] Si uis, inquit, potes me mundare. [d5] In uoluntate domini tribuit potestatem, de uoluntate autem domini non quasi pietatis incredulus dubitauit sed quasi conluuionis suae conscius non praesumpsit». [e3]   Beda Venerabilis , In Lc., lib. 1, c. 1, CCSL 120, linea 533 : «In uoluntate domini tribuit potestatem de uoluntate autem domini non quasi pietatis incredulus dubitauit sed quasi conluuionis suae conscius non praesumpsit».
<vel>   Beda Venerabilis , In Lc., lib. 2, c. 5, CCSL 120, linea 661-663 : «[a] Ille in faciem procidit quod humilitatis est et pudoris ut unusquisque de suae uitae maculis erubescat, sed confessionem uerecundia non repressit. Ostendit uulnus remedium postulauit, [b] et ipsa religionis et fidei plena confessio est. [c]   Si uis , inquit  , potes me mundare . [d] In uoluntate domini tribuit potestatem [e] de uoluntate autem domini non quasi pietatis incredulus dubitauit sed quasi conluuionis suae conscius non praesumpsit.» [MM2016]
Q ¶Codd. : Li448 ( 46ra ) Mt366 (162va) Ed1953 {MM2018} {MM2024}
18 colluvionis Li448 ] iniquitatis Ed1953
19 in Li448 ] praem. que Ed1953
20 tribuit Li448 ] posuit Ed1953
marg.| {CLC5d4.4} CYRILLUS. − Noverat enim lepram experimentis medicorum non cedere sed vidit divina maiestate pelli demones et ceteros ab aliis valetudinibus curari que coniecit divina dextera fieri.R ai
ai ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 5, 12-13 (Krikones §882) [MM2015]
<cuius fons> =   Cyrillus Alexandrinus , Scholia in Lucam ex catenis, PG 72, 556, 13-18 : «Oὐ γὰρ οἶδεν ἡ λέπρα ταῖς τῶν ἰατρῶν ἐμπειρίαις παραχωρεῖν· ἀλλὰ τεθέαμαι, ϕησὶν, ἐλαυνομένους ἐν ἐξουσίᾳ θεοπρεπεῖ τοὺς ἀκαθάρτους δαίμονας, νοσημάτων πολλῶν ἀπαλλαττομένους ἑτέρους. Συνῆκα ὡς θείᾳ τινὶ καὶ ἀμάχῳ χειρὶ τὰ τοιαῦτα γίνεται». [MOB2014]
R ¶Codd. : Li448 Mt366 (162va) Ed1953 {MM2021} {MM2024}
marg.| {CLC5d4.5} TITUS. − Addiscamus etiam ex verbis leprosi corporalium infirmitatum medelam non querere, sed divino beneplacito totum committere, qui novit opportuna et omnia iudicio disposuit.S aj
aj ¶FonsG : <revera> Niceta Heracleensis , Catena in Lc. 5, 12 (Krikones § 881 : Titus), Vat. gr. 1611, f. 84r32-34  : «Τίτου. Μάθωμεν ἐκ τῶν τοῦ λεπροῦ ῥημάτων μὴ πάντως τῶν σωματικῶν νοσημάτων τὴν ἴασιν ἐπιζητεῖν, ἀλλὰ τῇ βουλήσει τοῦ Θεοῦ τὸ πᾶν ἐπιτρέπειν· αὐτὸς γὰρ οἶδε τὰ συμφέροντα καὶ πάντα κρίσει ποιεῖ».
<cuius fons>   Titus Bostrensis, Commentarii in Lc. (Lc. 5, 12) ex catenis [CPG 3576], ed. J.   Sickenberger , Titus von Bostra, Leipzig, 1901, p. 158 .1-4. [MM2019] [rev. VS2022]*
S ¶Codd. : Li448 ( 46rb ) Mt366 (162va) Ed1953 {MM2019} {MM2024}
marg.| {CLC5d4.6} AMBROSIUS. 21 − Eo autem sanat genere quo fuerat obsecratus.
Unde sequitur :
21 Ambrosius] ā + lac. Mt366
Numérotation du verset Lc. 5,13 
Et extendens Iesus manum, tetigit illum.
marg.| Lex tangi leprosos prohibet. Sed qui Dominus legis est, non obsequitur legi sed legem facit. Non ergo tetigit quia sine tactu mundare non poterat, sed ut probaret quia subiectus non erat legi, nec contagium timebat ut homines sed quia contaminari non poterat qui alios liberabat, simul e contrario : ut lepra tactu Domini fugaretur que solebat contaminare tangentem.T ak
ak ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 5, § 7, CCSL 14, p. 137.57-67 : «Simul illud mirabile quod eo sanauit genere quo fuerat obsecratus. Si uis, potes me mundare. Volo inquit, mundare. Habes uoluntatem, habes etiam pietatis effectum. Et extendens manum tetigit eum. Lex tangi leprosos prohibet, sed qui Dominus legis est non obsequitur legi, sed legem facit. Non ergo tetigit, quia sine tactu mundare non poterat, sed ut probaret quia subiectus non erat legi nec contagium timebat ut homines, sed quia contaminari non poterat qui alios liberabat, simul e contrario lepra tactu Domini fugaretur, quae solebat contaminare tangentem». [FG2013]
T ¶Codd. : Li448 ( 46rb ) Mt366 (162vb) Ed1953 {MM2019} {MM2024}
marg.| {CLC5d4.7} THEOPHYLACTUS. − Ipsius enim sacra caro est purgativa et vitam tribuens, sicut existens verbi Dei caro.U al
al ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 5, 5), PG 123, 761A2-4. [CGC2015]
U ¶Codd. : Li448 ( 46rb ) Mt366 (162vb) Ed1953 {MM2016} {MM2024}
marg.| {CLC5d4.8} AMBROSIUS. − In hoc autem quod subdit :
Volo, mundare,
marg.| habes voluntatem, habes etiam22* pietatis effectum.V am
am ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 5, § 7, CCSL 14, p. 137.59-60 : «Simul illud mirabile quod eo sanauit genere quo fuerat obsecratus. Si uis, potes me mundare. Volo inquit, mundare. Habes uoluntatem, habes etiam pietatis effectum». [FG2013]
V ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
22 etiam] et Ed1953
marg.| {CLC5d4.9} CYRILLUS. − [b] A maiestate autem processit imperiosum mandatum. Qualiter igitur in servis computatur unigenitus filius, qui volendo tantummodo cuncta potest? Legitur de deo patre quod « omnia quecumque voluit fecit »an. Qui vero sui patris potestate fungitur, quomodo diversificabitur in natura ab eo ? Solent etiam quecumque sunt eiusdem virtutis, eiusdem esse substantie. [a] Mirare tamen in his Christum divine et corporaliter operantem divinum enim est ita velle ut presto fiant omnia, humanum autem extendere dexteram. Unus itaque Christus ex utrisque perficitur, eo quod « verbum caro factum est »ao.ap
an Ps. 113, 3.
ao Io 1, 14.
ap ¶Fons : [a] <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 12-13 (Krikones §886). [MOB2015 MM2015]
<cuius fons> =   Cyrillus Alexandrinus , Scholia in Lucam ex catenis, PG 72, 556B28-33 : «Σὺ δέ μοι θαύμασον ἐν τούτοις, θεϊκῶς τε ἅμα καὶ σωματικῶς ἐνεργοῦντα Χριστόν· θεϊκὸν μὲν γὰρ τὸ θέλειν οὕτως, ὡς παρίστασθαι αὐτῷ πάντα ὅσα ἠθέλησεν· ἀνθρώπινον δὲ τὸ ἐκτεῖναι τὴν χεῖρα. Εἷς οὖν ἐξ ἀμϕοῖν νοεῖται Χριστὸς, εἰ καὶ γέγονε σὰρξ ὁ Λόγος».) [MOB2014]
[b] <revera>   Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 12-13 (Krikones §883) [MM2015]
<cuius fons> =   Cyrillus Alexandrinus, Thesaurus, PG 75, 517.42-54 : «’Εξ αὐθεντίας ἡ χάρις· δεσποτικὸν τὸ ἐπίταγμα. Πῶς οὖν ἐν δούλοις ὡς γενητὸς ὁ Υἱὸς, ὁ καὶ ἐν τῷ ἐθελῆσαι μόνον πάντα ποιεῖν δυνάμενος, καὶ τὸ θεϊκὸν ἀξίωμα καὶ τοῦ τεκόντος ἴδιον καὶ κατὰ τοῦτο ϕέρων ; Γέγραπται γὰρ περὶ τοῦ Θεοῦ καὶ Πατρὸς, ὅτι Πάντα ὅσα ἠθέλησεν ἐποίησεν, ὡς ἐν τῇ θείᾳ θελήσει τῶν ἔργων εὐθὺς ὑϕισταμένων, καὶ νεύματι μόνῳ πρὸς τὸ εἶναι καλουμένων. ‘Ο δὲ τοῦ ἰδίου Πατρὸς τήν τε δύναμιν ἔχων καὶ τὴν ἐξουσίαν, πῶς ἂν εἴη πρὸς αὐτὸν ἑτεροϕυὴς διὰ τὸ εἶναι γενητὸς, οὐχ οὕτω ϕύσεως ἐχούσης ἐκείνου ; Φιλεῖ γὰρ ἀεὶ τὰ τὴν αὐτὴν ἐνέργειαν ἔχοντα, τῆς αὐτῆς ὑπάρχειν καὶ οὐσίας, καὶ τὸ ἑτεροϕυὲς ἐν τούτοις ἀπίθανον») [MOB2014]
marg.| {CLC5d4.10} GREGORIUS NYSSENUS. − Et quia cum utraque hominis particula, anima scilicet et corpore, unita est deitas, per utraque patebant superne nature indicia. Corpus enim reconditum in se lumen declarabat, cum23 palpando prestabat remedia, sed anima prepotenti voluntate divinam ostendebat virtutem. Velut enim sensus tactus proprius corporis est, sic et anime voluntarius motus vult anima, tangit corpus.W aq
aq <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. #, # (Krikones § # Gregorius Nyssenus) : Vat. gr. 1611, f. # #  : «Γρηγορίου Νύσσης».
<cuius fons>   Gregorius Nyssenus , # [CPG 3#], Gregorii Nysseni opera, t. # #, 19#, p. # (PG 4#, #),
<Non hab.> Némésius d’Emèse, De natura hominis, selon E.   Dobler , Falsche Väterzitate bei Thomas von Aquin, Fribourg (CH), 2001, p. 136. [MM2019]
W ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2021}
23 cum] dum Li448
marg.| {CLC5d4.11} AMBROSIUS. − [b] Dicit ergo : Volo , propter Photinum ; imperat propter Arium ; tangit propter Manicheum. [a] Nihil autem medium est inter opus Dei atque preceptum, ut intelligas medentis affectum, virtutem operis.
Unde sequitur :
Et confestim lepra discessit ab illo.
marg.| [c] Sed ne lepra transire possit in medicum, unusquisque dominice humilitatis exemplo iactantiam vitet.
Nam sequitur :
Numérotation du verset Lc. 5,14 
Et precepit illi ut nemini diceret,
marg.| ut scilicet doceret non vulganda nostra beneficia, sed premenda, ut non solum a mercede abstineamus pecunie, sed etiam gratie. Aut fortasse illa silentii causa est imperati, quod meliores putabat, qui fide magis spontanea quam speratis beneficiis credidissent.ar
ar ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 5, § 3, CCSL 14, p. 136.24-32 : «Cui morali quadam Dominus sanctitate respondit :   volo, mundare . Et continuo lepra eius discessit ab eo. [a] Nihil enim medium est inter opus Dei atque praeceptum, quia in praecepto est opus. Denique dixit, et facta sunt. Videtis igitur quod dubitari non potest quia uoluntas Dei potestas est. Si ergo uoluntas eius potestas est, qui unius uoluntatis trinitatem adserunt unius utique adserunt potestatis. Itaque statim lepra discessit : ut intellegas medentis adfectum, ueritatem operi addidit». [b]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 5, § 4, CCSL 14, p. 136.39-40 : «Volo ergo dicit propter Fotinum, imperat propter Arrium, tangit propter Manicheum». [c]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 5, § 5, CCSL 14, p. 136.40-50 : «Nec unius tantum lepra curatur, sed omnium quibus dicitur : iam uos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum uobis. Si igitur leprae medicina uerbum est, contemtus utique uerbi lepra mentis est. Sed ne lepra transire possit in medicum, unusquisque dominicae humilitatis exemplo iactantiam uitet. Cur enim praecipitur nemini dicere nisi ut doceret non uulganda nostra beneficia, sed premenda, ut non solum a mercede abstineamus pecuniae, sed etiam gratiae? Aut fortasse etiam illa silentii causa est imperati, quod meliores putabat qui fide magis spontanea quam speratis beneficiis credidissent». [FG2013]
marg.| {CLC5d4.12} CYRILLUS. − Leproso etiam silente, sufficiebat ipsa negotii vox ad narrandum omnibus agnoscentibus per eum potestatem curantis.X as
as ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 5, 12-13 (Krikones §888 : Cyrillus), Vat. gr. 1611, f. 84va30-31  ; Vat. gr. 1642, f. 261ra9-13  ; Athos, Ibiron 371, f. 208v (non vidi), «Κυρίλλου. Τί δήποτε [...] καὶ σιωπῶντος τοῦ ληπροῦ [om. PG72] ἤρκει καὶ αὐτὴ τοῦ πράγματος ἡ φωνὴ [ϕύσις PG72] πρὸς τὸ ἀπαγγεῖλαι* πᾶσι τοῖς εἰδόσιν αὐτὸν τὴν τοῦ θεραπεύσαντος δύναμιν».
* πρὸσ τὸ Vg1611 Vg1642 Cramer] om. PG72
<cuius fons> = Catena Graecorum Patrum in Lc. [CPG C132], ed. Cramer, p. 43.15-21 (Cyrillus), «... καὶ σιωπῶντος τοῦ ληπροῦ ἤρκει καὶ αὐτὴ τοῦ πράγματος ἡ φωνὴ, πρὸς τὸ ἀπαγγεῖλαι πᾶσι τοῖς εἰδόσιν αὐτὸν τὴν τοῦ θεραπεύσαντος δύναμιν». [ADL2020] [MM2020]
<cuius fons> Cf.   Cyrillus Alexandrinus , Scholia in Lucam ex catenis, PG 72, 556C3-5 [C135] in Pal. gr. 20, f. 58r10-11  ; Vat. gr. 758, f. 18v5-6 (rel. diff.) ; cf. Vg1423, f. 115v (non vidi), «῎Ηρκει μὲν γὰρ* καὶ σιωπῶντος** αὐτὴ τοῦ πράγματος ἡ ϕύσις*** ἀπαγγεῖλαι πᾶσι τοῖς εἰδόσιν αὐτὸν τὴν τοῦ θεραπεύσαντος δύναμιν». [MOB2014] [MOB2015]
* μὲν γὰρ] inv. Vg758
**σιωπῶντος] + καὶ Vg758, τοῦ ληπροῦ Pal20 Vg758 cum Vg1611 Vg1642 Cramer
*** ϕύσις] + πρὸσ τὸ Vg758 cum Niceta Cramer
<Non hab.> J. Reuss, Lukas-Kommentare aus der griechischen Kirche, Berlin, 1984, p. 284-285.
¶Nota 1. Thomas traduit à la lettre la dernière phrase d’un scholion emprunté par Nicétas à la chaîne [C131] (Cramer) dont le texte confirme les leçons de la chaîne de Nicétas retenues par Thomas. Cette version, attestée par au moins trois manuscrits (Vg1611 Vg1642 Ibiron 371) diffère par l’incipit et le contenu du texte édité par A. Mai (PG 72) qui omet de signaler les variantes des témoins déclarés. En particulier, l’expression τοῦ πράγματος ἡ φωνὴ semble authentique dans la mesure où elle employée, dans un contexte différent, par Cyrille dans sa lettre ad Monachos AEgyptii [CPG 5301], Collectio Vaticana, ACO 1/1/1, p. 14.17-18  ; Collection Casinensis, ACO 1/3, p. 7.22 («ex re sermne»). ¶Nota 2. La leçon vox negotii, attestée par le grec φωνὴ τοῦ πράγματος, suggère que les faits parlent d’eux-mêmes, mieux que le lépreux auquel Jésus ordonne le silence. La variante ϕύσις, lectio facilior, résulte d’une confusion paléographique et signifie que c’est la nature, par le témoignage de la guérison, qui parle à la place du miraculé. [MM2020]*
X ¶Codd. : Li448 (46va) Ed1953 {MM2015}
marg.| {CLC5d4.13} CHRYSOSTOMUS. 24* {hom.26}. − Et quia ut plurimum homines, dum egrotant, Dei sunt memores, ut autem convalescunt hebetantur, mandat ut Deum pre oculis habeat, dans gloriam Deo.
Unde sequitur :
24 Chrysostomus Li448 ] + In Matthaeum Ed1953
Sed vade, ostende te sacerdoti,
marg.| ut scilicet mundatus leprosus committeret se sacerdotis aspectui ; ac sic per illius censuram numeraretur inter suos.
marg.| {CLC5d4.14} AMBROSIUS. − Et ut etiam intelligeret sacerdos non legis ordine, sed gratia Dei supra legem esse curatum ; et dum mandatur sacrificium secundum preceptum Moysi, ostendit Dominus quia legem non solveret, sed impleret.at
Unde sequitur :
at ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 5, § 8, CCSL 14, p. 137.67-75 : «Ostendere autem se sacerdoti iubetur et offerre pro emundatione sua, ut, dum offert se sacerdoti, intellegeret sacerdos non legis ordine, sed gratia Dei supra legem esse curatum et, dum mandatur sacrificium secundum praeceptum Moysi, ostend eret Dominus quia legem non solueret, sed inpleret, qui secundum legem gradiens supra legem sanare eos quos remedia legis non sanauerant uideretur. Et bene addidit : sicut praecepit Moyses ; lex enim spiritalis est, ideo que uidetur sacrificium spiritale mandasse». [FG2013]
Et offer pro emundatione tua sicut precepit Moyses.
marg.| {CLC5d4.15} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Videtur hic approbare sacrificium quod per Moysen preceptum est, cum id non recipiat ecclesia. Quod ideo iussisse intelligi potest, quia nondum ceperat esse sacrificium sanctum sanctorum, quod corpus eius est. Non enim oportebat auferri significativa sacrificia, priusquam illud quod significabatur confirmatum esset contestatione apostolorum predicantium, et fide credentium populorum.au
au ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 3, CCSL 44B, p. 44.2-11 : «Quod dominus dicit leproso mundato : uade ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua, sicut praecepit moyses in testimonium illis, hic uidetur adprobare sacrificium quod per moysen praeceptum est, cum id non receperit ecclesia. Quod ideo iussisse intellegi potest, quia nondum esse coeperat sacrificium sanctum sanctorum, quod corpus eius est. Nondum enim obtulerat in passione holocaustum suum, quo sacrificio confirmato in credentibus populis templum ipsum euersum est, ubi illa sacrificia offerri solebant. hoc autem factum est secundum prophetiam danihelis. non enim oportebat auferri significantia sacrificia, priusquam illud quod significabatur confirmatum esset contestatione apostolorum praedicantium et fide credentium populorum».
<Paral.>CMT8 § 1 : Beda ; CMC1 § 13 : Beda [MM2016]
marg.| {CLC5d4.16} AMBROSIUS. − Vel quia lex spiritualis est, videtur sacrificium mandasse spirituale. Unde dixit : Sicut precepit Moyses . Denique addidit : I  n testimonium illis .av
av ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 5, § 8-9, CCSL 14, p. 137.74-76 : «Et bene addidit : sicut praecepit Moyses ; lex enim spiritalis est, ideo que uidetur sacrificium spiritale mandasse. Denique addidit : ut sit in testimonium hoc uobis, hoc est : si Deo credatis, si inpietatis lepra discedat, si occultorum cognitor sit sacerdos, si puri testis adfectus, unde potest ille magis sacerdos uideri quem occulta non lateant, cui dicitur : tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech? Et ecce uiri portantes in lecto hominem qui fuerat paralyticus et quaerentes eum inferre et ponere ante eum et non inuenientes qua parte illum inferrent prae turba ascenderunt super tectum et per tegulas summiserunt illum in lecto in medio ante Iesum». [FG2014]*
marg.| {CLC5d4.17} TITUS. − Heretici perperam hoc accipiunt, dicentes in opprobrium legis esse dictum. Qualiter autem iuberet offerre pro emundatione secundum preceptum Moysi?Y aw
aw ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 5, 14 (Krikones §894 : Titus), Vat. gr. 1611, f. 85r1-4 : «Τίτου. Κακῶς οὖν οἱ αἱρετικοὶ τὸ “εἰς μαρτύριον” εἰς ὕβριν κατὰ τοῦ νόμου λαμβάνουσιν οὐ συνιέντες, οἱ ἀνόητοι, ὅτι τὸ “εἰς μαρτύριον” εἰς ἀπόδειξιν λέγεται, τουτέστιν· ὅτι “ἐθεραπεύθης, ἵνα πληρώσῃς τὸν νόμον· οὐ γὰρ ἧλθον καταλῦσαι τὸν νόμον, ἀλλὰ πληρῶσαι”. Ὅπου γὰρ μαρτυρία, παράστασίς ἐστιν ἀμφιβαλλομένου πράγματος. Εἰ δὲ κατὰ τοῦ νόμου ἔλεγε τὸ “εἰς μαρτύριον αὐτοῖς”, πῶς ἐκέλευε προσενεγκεῖν περὶ τοῦ καθαρισμοῦ καθὼς προσέταξε Μωϋσῆς; ματαία τοίνυν τῶν αἱρετικῶν ἡ ὑπόνοια».
<cuius fons>   Titus Bostrensis, Commentarii in Lc. (Lc. 5, 14) ex catenis [CPG 3576], ed. J.   Sickenberger , Titus von Bostra, Leipzig, 1901, p. 159 .1-2, 8-9. [MM2020]* [rev. VS2022]
Y ¶Codd. : Li448 Ed1546 Ed1775 Ed1953 . {MM2015}
marg.| {CLC5d4.18} CYRILLUS. 25* − Dicit ergo in testimonium illis quia ex hoc facto ostenditur Christum incomparabili excellentia Moysi preferri26. Quia enim Moyses insufficiens erat a sorore lepre pellere morbum, orabat Dominum ut eam liberaret ; sed salvator in potestate divina protulit : volo munderis 27*  . Z ax
ax ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 5, 14 (Krikones §891 : Cyrillus) ; cf. Vg1642, f. 261r (incipit diff.) Κυρίλλου.
<cuius fons>   Cyrillus Alexandrinus ,Scholia in Lucam ex catenis,PG 72, 557.12-24 (A-B)  : «καὶἐξαὐτοῦκαὶ τοῦ θεραπεῦσαι τὸν λεπρὸνἔξεστινἰδεῖν,καὶμάλασαφῶςἐνἀπαραβλήτοιςὑπεροχαῖςτῶνΜωϋσέωςνόμωνὄνταΧριστόν .ἘλεπρώθημὲνγὰρἡΜαριὰμ, ἀδελφὴ δὲ Μωϋσέως αὕτη, κατελάλησε γὰραὐτοῦ·καὶκατεδάκνετομὲνλίανἐπὶτούτῳΜωϋσῆς·ἐπειδὴδὲοὐκἦνἱκανὸςἀποστῆσαιτοῦ γυναίου τὴννόσον, προσέπιπτε τῷ Θεῷ λέγων·Ὁ Θεὸς δέομαί σου, ἴασαι ταύτην."Πρόσχες τοίνυν ἀκριβῶς· αἴτησις ἦν ἐκεῖ, διὰ προσευχῆς τῆς ἄνωθενἡμερότητος ἠξίου τυχεῖν·ὁ δέ γε τῶν ὅλων Σωτὴρ μετ’ ἐξουσίας ἔφη τῆς θεοπρεποῦς·"Θέλω, καθαρίσθητι"». [MM2015]
Z ¶Codd. : Li448 Ed1953 . {MM2020}
25 Cyrillus Li448 Ed1546 ] Chrysostomus Homil. XXVI in Matth. (al. Cyrillus) Ed1775, Chrysostomus In Mattheum Ed1953
26 preferri Ed1546 Ed1775 Ed1953 ] proferri Li448
27 munderis Li448 * (al. m. corr.)] mundare Ed1546 Ed1775 Ed1953
marg.| {CLC5d4.19} CHRYSOSTOMUS. 28* − [a] Vel in testimonium illis , hoc est ad reprehensionem eorum, et ad probationem quod legem revereor. Cum enim te curaverim, mitto te ad sacerdotum experientiam ut attesteris mihi quod non sum prevaricatus in legemay az [b] Et quamvis Dominus impendens remedia, moneret   nemini dicereba, instruens nos evitare superbiam,   fama tamen eius volabatbb, undique instillans29 auditui cunctorum miraculum. AA
Unde sequitur :
ay ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 5, 14 (Krikones §890 et 892# : Chrysostomus)
<cuius fons> [a] Cf.   Chrysostomus, In Mt., hom. 25/26, § 3, PG 57, 330 : «Τί δέ ἐστιν, εἰς μαρτύριον αὐτοῖς ; Εἰς ἔλεγχον, εἰς ἀπόδειξιν, εἰς κατηγορίαν, ἐὰν ἀγνωμονῶσιν. Ἐπειδὴ γὰρ ἔλεγον, Ὡς πλάνον καὶ ἀπατεῶνα διώκομεν, ὡς ἀντίθεον καὶ παράνομον· σύ μοι μαρτυρήσεις, φησὶ, κατ’ ἐκεῖνον τὸν καιρὸν, ὅτι οὐ παράνομος ἐγώ. Καὶ γὰρ θεραπεύσας σε παραπέμπω τῷ νόμῳ καὶ τῇ τῶν ἱερέων δοκιμασίᾳ· ὅπερ τιμῶντος ἦν τὸν νόμον, καὶ θαυμάζοντος τὸν Μωϋσέα, καὶ οὐκ ἐναντιουμένου τοῖς παλαιοῖς δόγμασιν. Εἰ δὲ μηδὲν ἔμελλον κερδαίνειν, κἀντεῦθεν μάλιστα τὴν πρὸς τὸν νόμον αὐτοῦ καταμαθεῖν ἔστι τιμὴν, ὅτι καὶ προειδὼς οὐδὲν καρπωσομένους, τὰ αὐτοῦ πάντα ἐπλήρου. Καὶ γὰρ προῄδει τοῦτο αὐτὸ, καὶ προεῖπεν. Οὐδὲ γὰρ εἶπεν, εἰς διόρθωσιν αὐτῶν, οὐδὲ,προεῖπεν.Οὐδὲγὰρεἶπεν,εἰςδιόρθωσιναὐτῶν,οὐδὲ,εἰςδιδασκαλίαν·ἀλλ’,εἰς μαρτύριον αὐτοῖς,τουτέστιν,εἰςκατηγορίαν,καὶεἰςἔλεγχον,καὶεἰςμαρτυρίαν,ὅτιτὰπαρ’ἐμοῦπάνταγέγονε·καὶπροειδὼςἀδιορθώτουςμένοντας,οὐδὲοὕτωςἐνέλιπονἅπερποιῆσαιἐχρῆν·ἐκεῖνοιδὲτὴνοἰκείανἔμενονδιατηροῦντεςκακίαν.Τοῦτογοῦνκαὶἀλλαχοῦφησι·Κηρυχθήσεται τὸ Εὐαγγέλιον τοῦτο ἐν ὅλῳ τῷ κόσμῳ εἰς μαρτύριον πᾶσι τοῖς ἔθνεσι, καὶ τότε ἥξει τὸ τέλος·τοῖςἔθνεσι,τοῖςοὐχὑπακούουσι,τοῖςοὐπειθομένοις.Ἵναγὰρμήτιςλέγῃ,Καὶτίνοςἕνεκενπᾶσικηρύττεις,εἰμὴπάντεςμέλλουσιπείθεσθαι ;ἵνατὰἐμαυτοῦπάντα φανῶ πεποιηκὼς, καὶ μηδεὶς ἔχῃ μετὰ ταῦτα ἐγκαλεῖν, ὡς οὐκ ἀκηκοώς. Καταμαρτυρήσει γὰρ αὐτῶν αὐτὴ ἡ κήρυξις, καὶ οὐκ ἂν ἔχοιεν μετὰ ταῦτα εἰπεῖν, ὅτι Οὐκ ἠκούσαμεν· πρὸς γὰρ τὰ πέρατα τῆς οἰκουμένης ὁ λόγος ἐξέβη τῆς εὐσεβείας».[ACB2014]
<ex quo> Aniani versio (Paris, BnF, lat. 1776, f. 170ra), «Quid est quod ait   in testimonium illis? In recordationem profecto, in accusationem atque documentum. Si perverse voluerint esse sententie, quid enim dicebant? ut seducto<rem> atque deceptorem iure persequimur, tu, inquit, michi illo tempore in testimonium eris quia [scrips., quod ms.] a prevaricatione sui legis alienus quippe qui tecum curaverim ad legem remitto atque ad sententiam sacerdotum. Idem certe erat onorantis legem et Moysi, precepta venerantis nec antiquis dogmatibus resistentis».
<ex quo> Burgundionis versio (Firenze, BML, Plut. 14.d.4, f. 103ra-rb), «Quid autem est   In testimonium eis ? In redargutionem, in demonstrationem, in accusationem si ingrati fuerint. Quia enim dicebant ut erroneum et deceptorem persequimur, ut Deo contrarium et iniquum, tu michi testaberis ait secundum illud tempus quoniam non iniqus ego sum. Etenim curans te transmitto legi et sacerdotum probationi, quod honorantis erat legem et admirantis Moysem et non adversantis veteribus dogmatibus».
az [b] Cf. Chrysostomus, In Mt., hom. 31(32), § 3, Burgundionis versio Vat. lat. 383, hom. 31, f. 112vb-113ra  : «Tu autem mihi non resurrectionem intende solum sed, quonima et ininxit nulli dicere et hoc maxime per omnia erudiaris, tumorem et vanam gloriam abicere et cum hoc et illud disce quoniam eos qui flebant extra domum eiecit et indignos tali contemplatione ostendit». <cuius fons> PG 57, 373.26-37 = Cf. forsan Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 5, 14 (Krikones §892#) [MM2015]
<ex quo>   Cyrillus Alexandrinus , Scholia in Lucam ex catenis, PG 72, 556C35-40 : « Καὶ αὐτὸς παρήγγειλεν αὐτῷ μηδενὶ εἰπεῖν . Ἤρκει μὲν γὰρ καὶ σιωπῶντος αὐτὴ τοῦ πράγματος (35) φύσις ἀπαγγεῖλαι πᾶσι τοῖς εἰδόσιν αὐτὸν τὴν τοῦ θεραπεύσαντος δύναμιν · αὐτὸς δὲ παραγγέλλει μη δενὶ εἰπεῖν · τί δήποτε  ; Ἵνα μάθωσιν ἐντεῦθεν οἱ τὴν τῶν ἰαμάτων χάριν παρὰ Θεοῦ δεχόμενοι , μὴ τὰς παρὰ τῶν θεραπευομένων εὐφημίας αἰτεῖν , μήτε (40) μὴν τοὺς παρά τινων ἐπαίνους , ἵνα μὴ εἰς ὑπεροψίαν ἐκπέσοιεν , τὸ πάντων τῶν κακῶν αἴσχιστον [ ( al. cod. ἔσχατον ] πάθος ».)
¶Nota Nicétas, Chrysostome sur Matthieu, Cyrille sur Luc (PG 72) sur Luc 4, 14.37 ne semblent pas être sources directes de[b]. Reste à examiner de près la chaîne de Nicétas [MM2015]
ba Cf. Lc. 5, 14 : «Tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Iesus Christus».
bb Cf. Lc. 4, 14 : «Et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilaeam, et fama exiit per universam regionem de illo» ; Lc. 4, 37 : «Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis». [MM2015]
28 Chrysostomus Li448 ] Cyrillus Ed1546 Ed1775 Ed1953
29 instillans Li448 Ed1775 ] installans Ed1953 { MM2015}
Numérotation du verset Lc. 5,15 
Perambulabat autem30* magis sermo de illo.
30 autem] om. Ed1953
marg.| {CLC5d4.20} BEDA. − Unius autem perfecta salvatio multas ad Dominum cogit turbas.
Unde sequitur :
Et conveniebant turbe multe ut audirent et curarentur ab infirmitatibus suis.
marg.| Ut enim leprosus exterius et interius31* se sanatum doceret, perceptum beneficium, ut Marcus ait, etiam iussus non tacet. AB bc bd
bc ¶Fons : <revera> Glossa ordinaria (Mt. 5, 15) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 158a° marg., Cas574], ed. Gloss-e  : «ET CONVENIEBANT TURBE etc. BEDA : Sanatio unius multas ad Dominum cogit turbas. Ut enim ipse exterius et interius se sanatum doceret perceptum beneficium etiam iussus non tacet. Sed ut Marcus ait evangeliste functus officio : «Mox egressus cepit predicare et diffamare sermonem, ita ut non posset manifeste in civitatem introire, sed foris in desertis locis esse et conveniebant ad eum undique»
<cuius fons> Beda Venerabilis , In Lc., lib. 2, c. 5, CCSL 120, lin. 720 sqq. : «Vnius perfecta saluatio multas ad dominum cogit turbas. Vt enim ipse se exterius interius que doceret esse sanatum nequaquam perceptum beneficium uel ab ipso a quo acceperat iussus tacet. Quin potius ut marcus narrat euangelistae functus officio mox egressus coepit praedicare et diffamare sermonem ita ut iam non posset manifeste in ciuitatem introire sed foris in desertis locis esse, et conueniebant ad eum undique».
<Paral.> CMC1d13.16 (vide notam)
bd ¶Nota La rédaction de la Catena est plus proche de la sentence de la Glose que de l’original de Bède qui a néanmoins été consulté [MM2020]
AB ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 . {MM2020}
31 et interius] om. Ed1953
marg.| {CLC5d4.21} GREGORIUS. Sexto Moralium. 32* − Redemptor autem noster per diem miracula in urbibus exibet, et ad orationis studium in nocte pernoctat
Unde sequitur :
32 .VI.] om. Ed1953
Numérotation du verset Lc. 5,16 
Ipse autem secedebat in desertum et orabat
marg.| ut perfectis videlicet predicatoribus innuat quatenus nec activam amore speculationis funditus deserant nec contemplationis gaudia operationis33 nimietate contemnant ; sed quieti contemplantes sorbeant quod occupati erga proximos loquentes profundant. AC be
be ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 6 § 37, CCSL 143, lin. 24 sqq. : «Hinc est quod humani generis redemptor per diem miracula in urbibus exhibet et ad orationis studium in monte pernoctat, ut perfectis uidelicet praedicatoribus innuat quatenus nec actiuam uitam amore speculationis funditus deserant, nec contemplationis gaudia penitus operationis nimietate contemnant ; sed quieti contemplantes sorbeant quod occupati erga proximos loquentes refundant». [MM2020]
AC ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
33 opationis cacogr. Li448
marg.| {CLC5d4.22} BEDA. − Quod autem secedit orare, non ei34 nature tribuas que dicit : volo, mundare , sed ei que extendens manum tetigit leprosum, non quod iuxta Nestorium gemina sit filii persona sed eiusdem persone, sicut nature sic et operationes sunt due. AD bf
bf ¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 2, c. 5, CCSL 120, lin. 1838 sqq. : «Quod secedit orare non ei naturae tribuas quae dicit, volo, mundare, et curabat ab infirmitatibus, sed ei quae extendens manum tetigit leprosum non quo iuxta nestorium gemina sit filii persona sed quo eiusdem personae sicut naturae sic et operationes sint duae». [MM2020]
AD ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
34 enim Li448
marg.| {CLC5d4.23} GREGORIUS NAZIANZENUS. − Et opera quidem in populo, orationes autem in deserto, peragebat, ut plurimum sanciens35 quod liceat parumper 36 quiescere ut mente sincera cum Deo colloquamur. Neque enim ipse indigebat remotione37 quia non erat in eo quod remitteretur38, cum Deus esset, sed ut pateat nobis et operationis hora et altioris solertie39.AE bg
bg ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. (Krikones §910 : Gregorius Theologus) : Vat. gr. 1611, f. 87r2-6 = Vg1642, f. 269ra (uterque sine auctoris nomine : ῎ȣ) ; Pg208, f. 185v1-7 (Γρηγορίου τοῦ Θεολόγου.) : «Καλὸν ἐρημία καὶ ἡσυχία καἰ διδάσκει με ὁ Κάρμηλος Ἠλιού· ἡ ἔρημος Ἰωάννου· Ἰησοῦ τὸ ὄρος· εἰς ὃ πολλάκις ἀναχωρῶν φαίνεται· καὶ καθ´ἡσυχίαν ἑαυτῷ συγγινόμενος. ἐπεὶ καἰ Ἡλίας ἡδέως ἐνεφιλοχώφει τῷ Καρμήλῳ, καὶ Ἰωάννης τῇ ἐρήμῳ, καὶ Ἰησοῦς αὐτός, τὰς μὲν πράξεις τοῖς ὄχλοις, τὰς εὐχὰς δὲ τῇ σχολῇ καὶ ταῖς ἐρημίαις, ὡς τὰ πολλὰ, προσένεμεν . Τί νομοθετῶν ; Ὡς οἶμαι, τὸ χρῆναί τι καὶ ἡσυχάζειν, ὥστε ἀθολώτως προσομιλεῖν τῷ Θεῷ, καὶ μικρὸν ἐπανάγειν τὸν νοῦν ἀπὸ τῶν πλανωμένων. Οὐ γὰρ αὐτὸς ἐδεῖτο ἀναχωρήσεως · οὐδὲ γὰρ εἶχεν [+ εἰς Pg208 ] ὅτι συσταλῇ, Θεὸς ὢν , καὶ Δεσπότης καὶ πάντα πληρῶν, ἀλλ’ ἵν’ ἡμεῖς μάθωμεν καὶ πράξεως καιρὸν καὶ ἀσχολίας ὑψηλοτέρας».
<cuius fons>   Gregorius Nazianzenus, Oratio 26 [CPG 3010.26], Adversus Maximum vel in seipsum, § 7.9-16, SChr 284, p. 240-242 (PG 35, 1237.5-15) . [ADL2020] [MM2020] [rev. VS2021]
<diff.> Gregorius Nazianzenus secundum translationem Rufini Orationes IX [CPL 0198 G (A)], oratio 5 (In semetipsum), § 7.2-3, CSEL 46, p. 175 : «nam quod aptum sit silentium et heremus ad philosophandum docet Helias libenter Carmeli montis rupe contectus et Iohannes habitans in desertis et ipse dominus Iesus actus quidem et gesta sua turbis et populis praebens, orationes uero in silentio explens et in deserto hoc nos edocens, ut arbitror, quod oporteat aliquantulum etiam a turbis populis que subtractum tranquilla et quietiore mente alloqui deum et reparare ac recolligere a diuersis fluctuationibus sensum. 3. non enim ipse dominus indigebat silentio - neque enim erat quo secederet deus, qui replet omnia et ubique est -, sed ut nos disceremus ab eo et negotii tempus et otii ».
¶Nota La Catena attribue exactement cette sentence à Grégoire de Nazianze, alors que dans les manuscrits cités (Vg1611 Vg1642) l’attribution nominale habituelle est remplacée par le sigle ῎ȣ (οὐδενός), indiquant un scholion non identifié. La traduction de Rufin, trop éloignée du grec, n’est pas utilisée ici, mais elle peut avoir aidé à l’identification du passage. [MM2020]
35 sanciens] sanctiens Li448, sentiens Ed1570
36 parumper] parum Ed1570
37 remotione] + vel secessu Ed1657
38 remitteretur] + vel in quod remitteret seipsum Ed1657
39 soleritie] + sive ut actionis et sublimioris cuiusdam occupationis tempus opportunum discamus Ed1657
marg.| {CLC5d4.24} BEDA. − Typice autem leprosus humanum genus languidum peccatis designat, plenum lepra quia « omnes peccaverunt et egent gloria40* Dei »bh, ut scilicet extenta manu, id est Verbo Dei, humanam contingente naturam, a prisci erroris varietate mundentur. Et offerant41* pro emundatione corpora sua hostiam vivam.AF bi bj
bh Rm. 3, 23.
bi ¶Fons : <revera> Glossa ordinaria (Mt. 5, 13) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 158a° marg.], ed. Gloss-e  : «BEDA : Typice leprosus genus humanum significat, plenum lepra quod extenta manu , id est verbo Dei humanam contingente naturam a prisci erroris varietate mundatur, ut diu abominabiles et sequestrati iam queant templo reddi : «Templum Dei sanctum est quod estis vos». Et sacerdoti offerri, de quo dicitur : «Tu es sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech». Et offerant pro emundatione :"Corpora sua, hostiam vivam, sanctam, Deo placentem"».
<vel> Beda Venerabilis , In Lc., lib. 2, c. 5, CCSL 120, p. 117.704-118.717 : «Quia uero typice uir iste peccatis languidum genus designat humanum recte non solum leprosus sed et plenus lepra describitur. Omnes enim peccauerunt et egent gloriam dei, illam scilicet ut extenta manu saluatoris, hoc est incarnato dei uerbo humanam que contingente naturam, ab erroris prisci uarietate mundentur possint que cum apostolis audire, iam uos mundi estis propter sermonem quem locutus sum uobis, et qui diutius abominabiles a populi dei erant castris secreti iam aliquando templo reddi et sacerdoti queant offerri illi utique cui dicitur, tu es sacerdos in aeternum, audientes ab apostolo, templum enim dei sanctum est quod estis uos, offerant que pro emundatione sua sicut praecepit moyses, id est exhibeant corpora sua hostiam uiuentem sanctam deo placentem».
bj ¶Nota La sentence est forgée à partir de la Glose ordinaire puis complétée par recours à l’oeuvre originale de Bède. On notera le remplacement tardif et intempestif de gloria par gratia à l’époque de la Réforme catholique par les éditeurs de la Piana. [MM2019] [MM2020]
40 gloria] gratia Ed1570 Ed1657 Ed1953
41 offerant] + Deo Ed1570 Ed1953
marg.| {CLC5d4.25} AMBROSIUS. − Si autem lepre medicina verbum est, contemptus verbi lepra mentis est.AG bk
bk ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 5, § 5, CCSL 14, p. 136.42-44 : «Nec unius tantum lepra curatur, sed omnium quibus dicitur : iam uos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum uobis. Si igitur leprae medicina uerbum est, contemtus utique uerbi lepra mentis est». [FG2013]*
AG ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC5d4.26} THEOPHYLACTUS. − Vide autem quod postquam mundatus est aliquis, tunc dignus est offerre hoc munus, scilicet corpus et sanguinem Domini quod est divine unitum nature.AH bl
bl ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 5, 16), PG 123, 761C3-5 (ad sensum). [CGC2015]
AH ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Lc. 5,
distinctio 5 
prol.| [Io. 5, 17-26 legitur in octava Pentecostes feria 6 ; cf. Ordinarium OP 691 = Cist. 92 = Rom.]
marg.| {CLC5d5.1} CYRILLUS. − [1] Scribe et Pharisei, qui facti fuerant prodigiorum Christi visores, audiebant ipsum quoque docentem
Unde dicitur :
Numérotation du verset Lc. 5,17 
Et factum est in una dierum, et Iesus sedebat docens. Et erant Pharisei sedentes, et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilee, et iudee, et Hierusalem ; et virtus domini erat ad sanandum eos.
marg.| Non quasi mutuo acciperet potestatem alterius, sed quasi Deus et dominus propria operabatur virtute. Fiunt autem homines sepe donorum spiritualium digni ; sed plerumque deficiunt ea ratione quam novit donorum largitor ; quod in Christo non accidit affluebat enim in prestandis remediis virtus divina. [2] Quia vero necessarium erat, ubi tanta scribarum et Phariseorum turba convenerat, aliquid fieri ex his que virtuti attestarentur ipsius coram eis qui eum parvipendebant, factum est quoddam miraculum in paralytico in quo quia defecisse videbatur medicinalis ars, portabatur a proximis ad supernum et celestem medicum.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 5,18 
Et ecce viri portantes in lecto hominem qui erat paralyticus ; et querebant eum inferre, et ponere ante eum.bm
bm ¶Fons : <revera>
[1] Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 5, 17 (Krikones §912) [MM2015]
<cuius fons> Cyrillus Alexandrinus , Scholia in Lucam ex catenis, PG 72, 564.17-33 : «Περὶ αὐτὸν μὲν ἦν τῶν βασκάνων τὸ θέατρον· Γραμματεῖς δὲ οὗτοι καὶ Φαρισαῖοι, καὶ τῶν παραδόξως ἐπιτελουμένων ἐγίνοντο θεωροὶ, καὶ κατηκροῶντο διδάσκοντος· καὶ ἦν, ϕησὶ, δύναμις Θεοῦ εἰς τὸ ἰᾶσθαι αὐτόν· [ita cod. αὐτόν] ἆρα ὡς τοῦ Θεοῦ διδόντος αὐτῷ τὸ δύνασθαι κατορθοῦν τὰς θεοσημείας ; ἆρα τὴν παρ' ἑτέρου δύναμιν ἐδανείζετο ; Καὶ τίς ὁ ϕάναι ταῦτα τολμῶν ; Αὐτὸς γὰρ μᾶλλον ἦν ἐξ ἰδίας ἰσχύος ἐνεργῶν ὡς Θεὸς καὶ Κύριος, καὶ οὐχ ὡς θείας χάριτος μέτοχος. ῎Ανθρωποι μὲν γὰρ ἀξιοῦνται πολλάκις χαρισμάτων πνευματικῶν· ἀλλ' ἔστιν ἰδεῖν ἐνιαχοῦ καὶ ἀσθενοῦντας ἔσθ' ὅτε, καθ' ὃν οἶδε λόγον αὐτὸς ὁ τῶν θείων χαρισμάτων διανομεύς· ἐπὶ δέ γε τοῦ πάντων ἡμῶν Σωτῆρος τοιοῦτον οὐδὲν, ἀλλ' ἦν εἰς τὸ ἰᾶσθαι αὐτὸν, οὐκ ἀνθρωπίνη μᾶλλον, ἀλλὰ καὶ θεία καὶ ἄμαχος ἰσχύς· Θεὸς γὰρ ἦν, καὶ Υἱὸς Θεοῦ».) [MOB2014]
[2] <revera>   Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 5, 18-20 (Krikones §913)
<cuius fons>   Cyrillus Alexandrinus , Scholia in Lucam ex catenis, PG 72, 565.20-29 : «οὖν ὁ Σωτὴρ, ἐπειδὴ ἀναγκαῖον ἦν, οὐκ εὐαριθμήτου πληθύος τῶν Γραμματέων καὶ Φαρισαίων συνειλεγμένης, γένεσθαί τι τῶν ὅτι μάλιστα θεοπρεπεστάτων εἰς ὄνησιν αὐτῶν, μικρὰ γὰρ ἐϕρόνουν περὶ αὐτοῦ, ᾠκονομήθη τι πάλιν τῶν τεθαυμασμένων· ἔρῥιπτο μὲν γὰρ ἐπὶ κλίνης παράλυτος ἀνὴρ, ἀνιάτῳ νόσῳ κεκρατημένος· ἐπειδὴ ἀσθενοῦσα πρὸς τὸ συμβὰν ἡ τῶν ἰατρῶν ἠλέγχετο τέχνη, πρὸς τὸν ἄνωθεν καὶ ἐξ οὐρανῶν ἰατρὸν παρὰ τῶν οἰκείων ἀπεκομίζετο».) [MOB2014]
marg.| {CLC5d5.2} CHRYSOSTOMUS. − Mirandi vero sunt qui paralyticum adduxerunt, qualiter cum nequissent intrare per ostium, novum aliquid et alienum attentaverunt.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 5,19 
Et non invenientes qua parte eum inferrent pre turba, ascenderunt supra tectum.
marg.| Detegentes autem tectum deponunt grabatum, et ponunt in medio paralyticum.
Unde sequitur :
Et per tegulas submiserunt illum cum lecto in medium ante Iesum.
marg.| Dicet aliquis demissum fuisse locum a quo per tegulas deposuerunt paralytici lectum.
marg.| {CLC5d5.3} BEDA. − Hominem autem Dominus a paralysi curaturus, primo peccatorum vincula dissolvit, ut ostenderet eum ob nexus culparum artuum dissolutione damnari, nec nisi his relaxatis membrorum posse recuperatione sanari.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 5,20 
Quorum fidem ut vidit, dixit homo, remittuntur tibi peccata tua.
marg.| {CLC5d5.4} AMBROSIUS. − Magnus Dominus, qui aliorum merito ignoscit aliis ; et dum alios probat, aliis relaxat errata. Cur apud te, homo, collega non valeat, cum apud Deum servus et interveniendi meritum et ius habeat impetrandi? Si gravium peccatorum diffidis veniam, adhibe precatores, adhibe Ecclesiam que pro te precetur, cuius contemplatione, quod tibi Dominus negare posset, ignoscat.bn
bn ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 5, § 11, CCSL 14, p. 138.100-107 : «Magnus Dominus, qui aliorum merito ignoscit aliis et dum alios probat aliis relaxat errata. Cur aput te, homo, collega non ualeat, cum aput Dominum [Deum G (Sankt-Gallen 99) g (Sankt-Gallen 96)] seruus et interueniendi meritum et ius habeat inpetrandi? Disce qui iudicas ignoscere, disce qui aeger es inpetrare. Si grauium peccatorum diffidis ueniam, adhibe precatores, adhibe ecclesiam, quae pro te precetur, cuius contemplatione quod tibi Dominus negare possit ignoscit». [FG2013]*
marg.| {CLC5d5.5} CHRYSOSTOMUS. 42* {hom.30}. − Occurrebat autem et in hoc ipsius patientis fides. Non enim sustinuisset se inferius submitti nisi credidisset.AI
AI ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
42 Chrysostomus Li448 ] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CLC5d5.6} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Quod autem dicit : « Homo, dimittuntur tibi peccata », ad hoc insinuandum valet quia homini dimittebantur peccata, qui hoc ipso quod homo erat, non posset dicere non peccavi, simul etiam ut ille qui homini dimittebat, intelligeretur Deus.AJ bo
bo ¶Fons : Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 25, § 57, p. 159.14-20 : «Quod ergo mattheus dicit dominum dixisse : confide, fili, dimittuntur tibi peccata tua, Lucas autem non dixit fili, sed homo, ad sententiam domini expressius insinuandam ualet, quia homini dimittebantur peccata, qui hoc ipso quod homo erat non posset dicere non peccaui, simul etiam ut ille qui homini dimittebat intellegeretur deus». [FG2013]
AJ ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC5d5.7} CHRYSOSTOMUS. − Nos autem si corporaliter patimur, satagimus nocivum abicere ; cum vero male sit anime, differimus ; atque ideo nec a corporis nocivis curamur. Abscindamus igitur fontem malorum, et cessabunt egritudinum fluxus. Metu autem multitudinis suam intentionem aperire Pharisei non audebant, sed solum in cordibus suis meditabantur.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 5,21 
Et ceperunt cogitare scribe et Pharisei dicentes : Quis est hic qui loquitur blasphemias?
marg.| { CLC5d5.8} CYRILLUS. 43* − In quo mortis precipitant sententiam. Erat enim mandatum in lege quod quicumque blasphemaret in Deum, morte puniretur. AK bp
bp ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 5, 21 (Krikones § 918: Cyrillus): Vat. gr. 1611, f. 87va31-34 : «Κυρίλλου. […] Βλασφημίας δὲ ἐγκλήματι περιβάλλουσι, τὴν ἐσχάτην αὐτοῦ [αὐτῶν Cramer ] καθορίζοντες δίκην καὶ θάνατον καταψηφιζόμενοι· τὸν γὰρ εἰπόντα δυσφημίας [ δυσφημίαν Reuss Cramer] κατὰ τοῦ Θεοῦ, θάνατον ὑπομένειν ὁ διὰ τοῦ Μωσέως* προσέταττε νόμος […]».
*ὁ διὰ τοῦ Μωσέως] om. Cramer
<cuius fons> =   Cyrilllus Alexandrinus , Fragm. in Lc. (Lc. 5, 21-22) ex catenis, ed. J. Reuss, Lukas-Kommentare aus der griechischen Kirche, Berlin, 1984, p. 247, n° 56.3-6 (PG 72, 568.10-13 ). <vel> Catena Graecorum Patrum in Lucam, [CPG C131]: Cramer, p. 46.4-7 ex Paris, BnF, Coisl. 23, f. 161r (Cyrillus Alexandrinus).
<Paral.>CMC2d1.8b = CLC5d5.8 [MM2022]
43 Cyrillus] Chrysostomus Ed1746 Ed1876 Ed1953
marg.| {CLC5d5.9} AMBROSIUS. − Itaque ab ipsis ex operibus suis Dei filius accipit testimonium ; nam et validius est ad fidem quod confitentur inviti, et perniciosius ad culpam quod negant qui suis assertionibus relinquuntur.
Unde sequitur :
Quis potest peccata dimittere, nisi solus Deus?
marg.| Magna infide plebis amentia, ut cum confessa fuerit solius Dei esse donare peccata, non credat Deo peccata donanti.bq
bq ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 5, § 12, CCSL 14, p. 138.113-139.120 : «Itaque ab ipsis et operis sui Dei filius accepit testimonium et uocis suffragium non requirit ; perfidia enim confiteri potest, credere non potest. Itaque testimonium non deest diuinitati, fides deest saluti. Nam et ualidius est ad fidem quod confitentur inuiti et perniciosius ad culpam quod negant qui suis adsertionibus reuincantur. Magna itaque infidae plebis amentia, ut cum confessa fuerit solius Dei esse donare peccata, non credat Deo peccata donanti». [FG2013]
marg.| {CLC5d5.10} BEDA. − Verum enim dicunt quia nemo peccata dimittere nisi Deus potest, qui per eos quoque dimittit quibus dimittendi tribuit potestatem. Et ideo Christus vere Deus esse probatur, quia dimittere peccata quasi Deus potest. AL
AL ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC5d5.11} AMBROSIUS. − Dominus autem salvos volens facere peccatores, ex occultorum cognitione deum se esse demonstrat.br
Unde sequitur :
br ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 5, § 12, CCSL 14, p. 138.107-139.121-122 : «Dominus autem saluos uolens facere peccatores et occultorum cognitione Deum se esse demonstrat et admiratione factorum adiciens : quid est facilius dicere : dimissa sunt tibi peccata tua aut dicere : surge et ambula?». [FG2013]
Numérotation du verset Lc. 5,22 
Ut autem cognovit Iesus cogitationes eorum, respondens dixit ad illos : Quid cogitatis in cordibus vestris?
marg.| {CLC5d5.12} CYRILLUS. − Quasi dicat o Pharisei, quia dicitis quis potest peccata dimittere, nisi solus Deus respondeo vobis quis potest secreta cordis scrutari, nisi solus Deus qui per Prophetas dicitbs : « Ego Dominus scrutans corda et probans renes ».bt
bs Ier. 17, 10.
bt ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 5, 21-22 (Krikones §918 : Cyrillus) [MM2015]
<cuius fons>   Cyrillus Alexandrinus , Scholia in Lucam ex catenis, PG 72, 568, 16-22 : «Οὐκοῦν, ὅταν λέγεις, ὦ Φαρισαῖε, Τίς δύναται ἁμαρτίας ἀϕιέναι, εἰ μὴ εἷς ὁ Θεός ; ἐρῷ σοι κἀγώ· Τίς δύναται καρδίας εἰδέναι καὶ τοὺς ἐν τῷ βάθει τῆς διανοίας λογισμοὺς καθορᾷν, εἰ μὴ μόνος ὁ Θεός ; Αὐτὸς γάρ πού ϕησι διὰ ϕωνῆς τῶν προϕητῶν, ὅτι"’Εγὼ Κύριος ἐτάζων καρδίας, καὶ δοκιμάζων νεϕρούς"».) [MOB2015]
marg.| {CLC5d5.13} CHRYSOSTOMUS. 44* {hom.30}. − Si ergo increduli estis erga primum, scilicet remissionem peccati, ecce aliud adicio, dum intima vestra patefacio quin etiam aliud dum paralytici corpus consolido.
44 Chrysostomus Li448 ] + In Matthaeum Ed1953
Unde subdit :
Numérotation du verset Lc. 5,23 
Quid est facilius : dicere dimittuntur tibi peccata, an dicere surge et ambula ?
marg.| Palam quidem est quia consolidare corpus facilius est quanto namque nobilior est anima corpore, tanto est excellentior absolutio criminum verum, quia illud non creditis eo quod lateat, adiciam quod minus est ; apertius tamen, quatenus quod est magis occultum per hoc demonstretur. Et quidem cum allocutus est infirmantem, non dixit dimitto tibi peccata, propriam exprimens potestatem ; sed remittuntur tibi peccata. Cogentibus autem illis, evidentius propriam declarat potestatem, dicens :
Numérotation du verset Lc. 5,24 
Ut autem sciatis quia filius hominis potestatem habet in terris dimittendi peccata.
marg.| {CLC5d5.14} THEOPHYLACTUS. − Vide quod in terra dimittit peccata dum enim sumus in terra, peccata nostra delere possumus, postquam vero a terra tollimur, non valebimus confiteri clauditur enim ianua.bu
bu ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 5, 24), PG 123, 764D4-8. [CGC2015]
marg.| {CLC5d5.15} CHRYSOSTOMUS. − Demonstrat autem peccatorum veniam per corporis sanationem.
Unde sequitur :
Ait paralytico : Tibi dico surge.
marg.| Ipsam vero corporis sanationem demonstrat per lecti portationem, ut sic non reputetur phantasia quod factum est.
Unde sequitur :
Tolle grabatum tuum et vade in domum tuam.
marg.| Quasi dicat : ego volebam per tuam passionem curare illos qui sani videntur, infirmantur autem in anima ; sed quia nolunt, vade tuam correcturus familiam.
marg.| {CLC5d5.16} AMBROSIUS. − Nec mora ulla sanitatis intervenit ; unum dictorum remediorumque momentum est.bv
Unde sequitur :
bv ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 5, § 15, CCSL 14, p. 139.144-14 : «Nec mora ulla sanitatis interuenit : unum dictorum remediorum que momentum est. Spectant surgentem increduli, mirantur abeuntem et diuini operis miracula malunt timere quam credere». [FG2013]
Numérotation du verset Lc. 5,25 
Et confestim consurgens coram illis, tulit lectum in quo iacebat, et abiit in domum suam, magnificans Deum.
marg.| {CLC5d5.17} CYRILLUS. − Quo facto patuit quod filius hominis potest in terra relaxare peccata. Quod pro se et pro nobis dixerat. Ipse namque ut Deus factus homo tamquam Dominus legis peccata dimittit. Sortiti sumus etiam nos ab eo tam mirabilem gratiam dictum est enim discipulisbw : « Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis ». Quomodo autem non magis ipse peccata dimittit, qui ceteris potestatem faciendi hoc tradidit?bx
bw Io. 20, 23.
bx ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 5, 24-26 (Krikones §922 : Cyrillus)
<cuius fons>   Cyrillus Alexandrinus , Scholia in Lucam ex catenis, PG 72, 568, 39-53 : «Δέδεικται τοίνυν δι' αὐτοῦ τοῦ πράγματος, ὅτι ἐξουσίαν ἔχει ὁ Υἱὸς τοῦ ἀνθρώπου ἐπὶ γῆς ἀϕιέναι ἁμαρτίας. Καὶ περὶ τίνος ἆρα τοῦτό ϕησιν ; ἆρα περὶ αὑτοῦ ἢ καὶ περὶ ἡμῶν, ’Αληθὲς τοῦτό τε κἀκεῖνο αὐτὸς μὲν γὰρ ὡς ἐνανθρωπήσας Θεὸς, ὡς τοῦ νόμου Κύριος, ἀϕίησιν ἁμαρτίας ἐλάβομεν δὲ καὶ ἡμεῖς παρ' αὐτοῦ τὴν οὕτω λαμπρὰν καὶ ἀξιοθαύμαστον χάριν· ἐστεϕάνωσε γὰρ τὴν ἀνθρώπου ϕύσιν καὶ τῇ τοιᾷδε τιμῇ· καὶ γοῦν ἔϕη τοῖς ἁγίοις ἀποστόλοις·"’Αμὴν λέγω ὑμῖν, ὅσα ἂν δήσητε ἐπὶ τῆς γῆς, ἔσται δεδεμένα ἐν τοῖς οὐρανοῖς· καὶ ὅσα ἂν λύσητε ἐπὶ τῆς γῆς, ἔσται λελυμένα ἐν τοῖς οὐρανοῖς." Καὶ πάλιν·῎Αν τινων ἀϕῆτε τὰς ἁμαρτίας, ἀϕίενται αὐτοῖς· ἄν τινων κρατῆτε, κεκράτηνται». [MOB2014] [MM2015]
marg.| {CLC5d5.18} CHRYSOSTOMUS. − Reges autem terreni et principes homicidas absolventes, a pena presenti liberant, a criminibus autem expiare non possunt.
marg.| {CLC5d5.19} AMBROSIUS. − Spectant autem surgentem increduli, mirantur abeuntem.AM by
Unde sequitur :
by ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 5, § 15, CCSL 14, p. 139.145-146 : «Nec mora ulla sanitatis interuenit : unum dictorum remediorum que momentum est. Spectant surgentem increduli, mirantur abeuntem et diuini operis miracula malunt timere quam credere». [FG2013]
AM ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Lc. 5,26 
Et stupor apprehendit omnes et magnificabant Deum.
marg.| {CLC5d5.20} CHRYSOSTOMUS. 45* {hom.30}. − Paulatim serpunt Iudei magnificantes deum, non tamen putant eum deum esse ; obstabat enim eis caro nec tamen erat modicum estimare eum precipuum esse mortalium et a deo processisse.
45 Chrysostomus Li448 ] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CLC5d5.21} AMBROSIUS. − [b] Divini autem operis miracula malunt timere quam credere.
Unde sequitur :
Et repleti sunt timore dicentes :Quia vidimus mirabilia hodie.
marg.| Si autem credidissent, non timuissent utique, sed dilexissent perfecta enim dilectio foras timorem excludit. [a] Non otiosa autem huius paralytici nec angusta medicina est, quoniam orasse premittitur, non propter suffragium, sed propter exemplum.bz
bz ¶Fons : [a] Ambrosius, Super Lucam, lib. 5, § 10, CCSL 14, p. 137.85-138.87 : «Non otiosa huius paralytici nec angusta medicina est, quando Dominus et orasse praemittitur, non utique propter suffragium, sed propter exemplum ; imitandi enim specimen dedit, non inpetrandi ambitum requisiuit». [b]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 5, § 15, CCSL 14, p. 139.146-140.1149 : «Spectant surgentem increduli, mirantur abeuntem et diuini operis miracula malunt timere quam credere. Nam si credidissent, non timuissent utique, sed dilexissent ; perfecta enim dilectio timorem excludit foras». [FG2013]
marg.| {CLC5d5.22} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − De paralytico enim potest intelligi animam dissolutam membris, hoc est operationibus, Christum querere, id est voluntatem verbi Dei ; impediri autem a turbis, scilicet cogitationum, nisi tecta, id est operta scripturarum, aperiat, et per hoc ad notitiam Christi perveniat, hoc est, ad eius humilitatem fidei pietate descendat.ca
ca ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 4, CCSL 44B, p. 45.1-6 : «De paralytico potest intellegi animam dissolutam membris, hoc est bonis operationibus, christum quaerere, id est uoluntatem uerbi dei, impediri autem turbis, nisi tecta, hoc est operta scripturarum, aperiat et per haec ad notitiam christi perueniat, hoc est ad eius humilitatem fidei pietate descendat». [FG2017]
marg.| {CLC5d5.23} BEDA. − Et bene domus Iesu tegulis contecta describitur quia, sub contemptibili litterarum velamine, spiritualis gratie virtus invenitur.AN cb
cb ¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 2, c. 5, CCSL 120, lin. 807 sqq. : «Et bene domus iesu tegulis contecta describitur quia sub contemptibili litterarum uelamine, si adsit qui reseret doctor, diuina spiritalis gratiae uirtus inuenietur». [MM2020]
AN ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC5d5.24} AMBROSIUS. − Unusquisque autem eger petende predicatores salutis debet adhibere, per quos nostre vite compago resoluta, actuumque nostrorum clauda vestigia, verbi celestis remedio reformentur. Sint igitur aliqui monitores mentis, qui animum hominis, quamvis exterioris corporis debilitate torpentem, ad superiora erigant, quorum rursus adminiculis et attollere et humiliare se facilis ante Iesum locetur, dominico videri dignus aspectu humilitatem enim respicit Dominus.cc
cc ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 5, § 10, CCSL 14, p. 138.91-99 : «Primum omnium quod ante diximus unusquisque aeger petendae precatores salutis debet adhibere, per quos nostrae uitae conpago resoluta actuum que nostrorum clauda uestigia uerbi caelestis remedio reformentur. Sint igitur aliqui monitores mentis, qui animum hominis quamuis exterioris corporis debilitate torpentem ad superiora erigant. Quorum rursus adminiculis et adtollere et humiliare se facilis ante Iesum locetur dominico uideri dignus aspectu ; humilitatem enim respicit Dominus, quia respexit humilitatem ancillae suae». [FG2013]*
marg.| {CLC5d5.25} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Hi ergo a quibus deponitur, bonos doctores Ecclesie possunt significare ; quod autem cum lecto deponitur, significat ab homine in ista carne adhuc constituto Christum debere cognosci.cd
cd ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 4, CCSL 44B, p. 45.6-9 : «Hi autem a quibus deponitur bonos in ecclesia doctores possunt significare. quod autem cum lecto deponitur, significat ab homine in ista carne adhuc constituto christum debere cognosci». [FG2017]*
marg.| {CLC5d5.26} AMBROSIUS. − Dominus autem plenam spem resurrectionis ostendens, peccata donat animorum, et debilitatem carnis excludit hoc est enim totum hominem esse curatum. Quamvis igitur magnum sit hominibus peccata dimittere, tamen multo divinius est resurrectionem donare corporibus, quandoquidem Deus resurrectio est. Lectus autem qui tolli iubetur, nihil est aliud quam corpus humanum.ce
ce ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 5, § 13, CCSL 14, p. 139.124-133 : «Quo loco plenam speciem resurrectionis ostendit, qui mentis uulneribus corporis que sanatis peccata donat animorum, debilitatem carnis excludit ; hoc est enim totum hominem esse curatum. Quamuis igitur magnum sit hominibus peccata dimittere quis enim potest peccata dimittere nisi solus Deus, qui per eos quoque dimittit quibus dimittendi tribuit potestatem? Tamen multo diuinius est resurrectionem donare corporibus, quandoquidem ipse Dominus resurrectio est. Hic lectus qui tolli iubetur quid est aliud nisi quia humanum iubetur corpus adtolli? Ipse est, qui per singulas noctes lauatur a Dauid, lectus doloris, in quo anima nostra graui conscientiae aegra cruciatu iacebat». [FG2013]
marg.| {CLC5d5.27} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Ut non iam in carnalibus gaudiis tamquam in lecto requiescat infirmitas anime, sed magis ipsa contineat affectiones carnales, et tendat ad domum suam, id est requiem secretorum cordis sui.cf
cf ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 4, CCSL 44B, p. 45.12-15 : «Quem tamen lectum sanus postea iubetur portare et ire in domum suam, ut remissione peccatorum conualescentibus per spem bonam membris animae hoc opus restare intellegatur, ut non iam in carnalibus gaudiis tamquam in lecto requiescat infirmitas animae, sed magis ipsa contineat affectiones carnales et tendat ad requiem secretorum cordis sui». [FG2017]
marg.| {CLC5d5.28} AMBROSIUS. − Vel domum repetere suam, hoc est ad paradisum redire. Ea est enim46* vera domus que hominem prima suscepit, non iure amissa sed fraude. Merito ergo restituitur, quoniam venerat qui nexum fraudis aboleret ius47* reformaret.AO cg
cg ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 5, § 14, CCSL 14, p. 139.139-144 : «Nec solum leuare lectum, sed etiam domum suam repetere, hoc est ad paradisum redire censetur ; ea est enim uera domus, quae hominem prima suscepit, non iure amissa, sed fraude. Merito ergo restituitur domus, quoniam uenerat qui nexum fraudis aboleret, ius reformaret». [FG2013]*
AO ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
46 est enim] inv . Ed1953
47 ius] iusque Ed1953
Numérotation du verset Lc. 5,
distinctio 6 
prol.| [Lc. 5, 27 legitur in vigilia Matthaei iuxta LHR 127.1a]
prol.| [Paral. bibl. : Mt. 9, 9-10 // Mc 2, 14-15 // Lc. 5, 27-28]
marg.| {CLC5d6.1} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − [b] Post paralyticum sanatum, de conversione publicani subiungit, dicens :
Numérotation du verset Lc. 5,27 
marg.| Et post hec exiit et vidit publicanum nomine Levi, sedentem ad telonium 48.
48 telonium] teloneum Li448
marg.| [a] Ipse est Mattheus qui et Levi. AP ch
ch ¶Fons : Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 26, § 59, p. 162.15-19 : «[a] nihil hic repugnat ; ipse est enim mattheus qui et leui. [b] Lucas etiam hoc post eundem paralyticum sanatum ita subiungit : et post haec exiit et uidit publicanum nomine leui sedentem ad telonium et ait illi : sequere me». [FG2013]* [MM2020]
AP ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC5d6.2} BEDA. − Sed Lucas et Marcus propter honorem evangeliste, nomen tacent vulgatum ; Mattheus autem in sermonis principio accusator sui factus, Mattheum se et publicanum nominat, ne quis a salute desperet pro immanitate peccatorum, cum ipse de publicano in apostolum sit mutatus.
marg.| {CLC5d6.3} CYRILLUS. − Publicanus enim fuerat Levi, vir avarus, effrenis erga superflua, alieni amator, (hoc enim est publicanorum officium) ; sed ab ipsis officinis malitie detrahitur, Christo eum vocante.ci
Unde sequitur :
ci ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 5, 27-28 (Krikones §935 : Cyrillus)
<cuius fons>   Cyrillus Alexandrinus , Scholia in Lucam ex catenis, PG 72, 569.8-16 : «Τελώνης γὰρ ἦν ὁ Λευῒς, ἀνὴρ ἄπληστος εἰς ϕιλοκερδείας, ἀχάλινος εἰς πλεονεξίαν, τῶν οὐδὲν αὐτῷ προσηκόντων ἄδικος ἐραστής· τοῦτο γὰρ τοῖς τελώναις τὸ ἐπιτήδευμα. ’Αλλ' ἐξ αὐτῶν ἡρπάζετο τῶν τῆς ἀδικίας ἐργαστηρίων, καὶ σέσωσται παραδόξως, κεκληκότος αὐτὸν τοῦ πάντων ἡμῶν Σωτῆρος Χριστοῦ· ἔϕη γὰρ αὐτῷ·"’Ακολούθει μοι· ὁ δὲ πάντα ἀϕεὶς, ἠκολούθησεν αὐτῷ"». [MOB2014] [MM2015]
Et ait illi sequere me.
marg.| {CLC5d6.4} AMBROSIUS. − Sequi iubet, non corporis gressu, sed mentis affectu. Itaque ille verbo vocatus, propria dereliquit qui rapiebat aliena.AQ cj
Unde sequitur :
cj ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 5, § 16, CCSL 14, p. 140.156-165 : «Sequitur mystica euocatio publicani, quem sequi iubet non corporis gressu, sed mentis adfectu. Itaque ille prius auare de mercedibus, dura de laboribus periculis que nautarum emolumenta conuertens uerbo uocatus propria derelinquit, qui rapiebat aliena, ac uile illud sedile destituens toto post dominum uestigio mentis incedit. Conuiuii quoque magni exhibet adparatum ; qui enim domicilio Christum recipit interno maximis delectationibus exuberantium pascitur uoluptatum. Itaque Dominus libenter ingreditur et in eius qui crediderit recumbit adfectu». [FG2013]
AQ ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Lc. 5,28 
Et relictis omnibus, surgens secutus est eum.
marg.| {CLC5d6.5} CHRYSOSTOMUS. 49* {hom.31}. − Ubi et vocantis virtutem et vocati obedientiam considera. Neque enim obstitit, neque vacillavit ; sed protinus paruit, nec in propriam domum ire voluit ut suis hoc intimaret, sicut nec piscatores.
49 Chrysostomus Li448 ] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CLC5d6.6} BASILIUS. − Nec solum fenora telonii postposuit, sed etiam contempsit pericula que sibi ac50 suis accidere poterant, dum calculos telonii51 dimitteret imperfectos. AR
AR ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
50 ac] et Li448
51 telonei Li448
marg.| {CLC5d6.7} THEODORETUS. 52* − Et sic ab accipiente53 censum a transeuntibus, Christus censum accepit, non quidem eius 54 accipiens pecuniam sed totaliter eum transferens ad suum consortium55.AS ck
ck ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 5, 27-28 (Krikones §940 : Theodoretus), Vat. gr. 1611, f. 88vb33-35 = Wien, ÖNB, theol. gr. 71, f. 377v (ed. E.   Schwartz , Zur Schriftstellerei Theodorets, Berlin, 1922, p. 37, n° 22) : «Θεοδωρήτου. Καὶ οὕτως αὐτὸν τελωνοῦντα τοὺς παριόντας ἐτελώνησεν ὁ Χριστός οὐ χρήματα λαμϐάνων [λαϐών Schwartz] ἀλλ’ ὅλον αὐτὸν εἰς τὸν οἰκεῖον μετατάξας χορόν».
<cuius fons> Non inveni nec Schwartz 1922 ; cf. CPG 6231.
<Non hab.>   Theophylactus, in loc. cit. ( PG 123, 766A-C) . [CGC2015] [CGC2017] ;   Theophylactus in Mt. 9, 9 (PG 123, 228 ) et Mc. 2, 14 (PG 123, 515 ) , TLG
¶Nota Sans doute à cause d’une imprécision de l’antigraphe, la tradition majoritaire, y compris Nicolaï, a lu «Theo<phylac>tus» au lieu de «Theo<dore>tus», bien que la sentence n’ait qu’un rapport très lointain avec le commentaire de Théophylacte et que le lemme attributif de la chaîne de Nicétas soit sans ambigüité. Seul le lemme de Mt366 indique le biais graphique par lequel l’attribution a glissé de Th<eod>o<retus> à Théophylacte.
Le scholion retenu appartient à la partie perdue des œuvres de Théodoret de Cyr : il n’a pu être repéré nulle part ailleurs, ni chez Théophylacte ni chez aucun autre auteur, ni dans les œuvres conservées de Théodoret. [MM2020]
AS ¶Codd. : La88 (33 va) Li448 (49ra) Mt366 Ed1657 ( sine nota) Ed1660 Ed1953 {FG2017} {MM2017}
52 Theodoretus Mt366 (Th’o)] Theophylactus La88 (Th’oph’) , Li448 (Th’oph.) , Theophylactus edd.
53 accipiente] incipiente La88
54 eius] om. Ed1657 Ed1660
55 consortium] sortium Mt366
marg.| {CLC5d6.8} CHRYSOSTOMUS. 56* {hom.31}. − Vocatum autem Levi Dominus honoravit, dum cum eo confestim epulatus est. Hoc enim maiorem prestabat fiduciam.
Unde sequitur :
56 Chrysostomus] + In Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Lc. 5,29 
Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua.
marg.| Nec solum cum eo discumbit, immo cum pluribus.
Unde sequitur :
Et erat turba multa publicanorum et aliorum qui cum illis erant discumbentes.
marg.| Convenerant enim publicani ad eum sicut ad collegam, et hominem eiusdem officii, sed et ipse glorians de presentia Christi, convocavit omnes. Christus etiam quodlibet genus remedii exhibebat, et non solum disputando et prestando sanitatis remedia, vel etiam redarguendo emulos, sed etiam comedendo, nonnullos errantium dirigebat57*. Inde nos instruens quod quodlibet opus et tempus potest nobis utilitatem afferre. Sed nec publicanorum participationem vitavit propter utilitatem sequentem, more medici, qui nisi tangeret saniem, non liberaret a morbo.AT
AT ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
57 dirigebat] corrigebat Ed1953
marg.| {CLC5d6.9} AMBROSIUS. − Cum peccatoribus enim manducando, etiam cum gentibus non prohibet nos inire convivium.AU cl
cl ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 5, § 18, CCSL 14, p. 140.178-141.180 : «Unde Dominus cum peccatoribus manducando etiam cum gentilibus non prohibet nos inire conuiuium dicens : non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent». [FG2013]
AU ¶Codd. : Li448 Ed1953 {FG2017} *
marg.| {CLC5d6.10} CHRYSOSTOMUS. − Sed tamen Dominus inculpatus est inde a Phariseis invidentibus et volentibus a Christo discipulos separare.AV
Unde sequitur :
AV ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Lc. 5,30 
Et murmurabant Pharisei et scribe dicentes ad discipulos eius : Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis?
marg.| {CLC5d6.11} AMBROSIUS. − Serpentina vox est hanc primam vocem serpens emisit dicens Evecm : “Quid dixit Deus nolite manducare etc.?” Ergo patris sui venena diffundunt.cn
cm Gn. 3, 11.
cn ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 5, § 18, CCSL 14, p. 140.173-141.181 : «Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit? Serpentina uox ista est. Denique hanc primam uocem serpens emisit dicens Euae : quid utique Deus dixit : nolite manducare ex omni ligno? Ergo patris sui uenena diffundunt qui dicunt : quid utique cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit? Unde Dominus cum peccatoribus manducando etiam cum gentilibus non prohibet nos inire conuiuium dicens : non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent». [FG2013]
marg.| {CLC5d6.12} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Videtur autem Lucas hoc aliquanto differentius ab aliis evangelistis commemorasse. Non enim dicit tantum Domino obiectum esse quod cum publicanis et Phariseis manducaret et biberet, sed discipulis ; quod de ipso ac de ipsis acciperetur. Propterea enim Mattheus et Marcus de Christo discipulis obiectum narrant quia quod discipuli cum publicanis et peccatoribus manducabant, magistro magis obiciebatur, quem sectando imitabantur. Una ergo sententia est, tanto melius insinuata quanto quibusdam verbis, manente veritate variata.co
co ¶Fons : Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 27, § 61, p. 164.13-165.3 : «Lucas autem aliquanto differentius hoc uidetur commemorasse. et murmurabant, inquit, Pharisaei et scribae eorum dicentes ad discipulos eius : quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis? non utique magistrum eorum nolens illic intellegi, sed simul omnibus, et ipsi et discipulis eius, hoc obiectum insinuans, non tamen ei dictum, sed illis, quod et de ipso et de illis acciperetur. nam utique et ipse Lucas ita dicit dominum respondisse : non ueni uocare iustos, sed peccatores in paenitentiam. quod non eis respondisset, nisi quod dixerant manducatis et bibitis ad ipsum maxime pertineret. propterea etiam mattheus et Marcus de illo discipulis eius hoc obiectum esse narrarunt, quia, cum et de discipulis dicebatur, magistro magis obiciebatur, quem sectando imitabantur. una ergo sententia est, et tanto melius insinuata, quanto quibusdam uerbis manente ueritate uariata». [FG2013]
marg.| {CLC5d6.13} CHRYSOSTOMUS. 58* {hom.31}. − Ipse autem Dominus in contrarium eorum sermonem convertit, ostendens non esse culpam cum peccatoribus conversari, sed etiam consonum misericordie proprie.
Unde sequitur :
58 Chrysostomus Li448 ] + In Matthaeum Ed1953
Numérotation du verset Lc. 5,31 
Et respondens Iesus dixit ad illos : Non egent medico qui sani sunt sed qui male habent.
marg.| In quo commonet eos communis infirmitatis, et de numero languentium eos esse ostendit ; se vero medicum esse latenter subiungit :
Numérotation du verset Lc. 5,32 
Non enim veni vocare iustos sed peccatores.
marg.| {CLC5d6.14} GREGORIUS NYSSENUS. − Quasi dicat : Adeo peccatores non abominor, quod eorum tantum gratia veni, non ut maneant peccatores sed ut convertantur, et boni fiant.AW cp
cp <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. #, # (Krikones § # Gregorius Nyssenus) : Vat. gr. 1611, f. # #  : «Γρηγορίου Νύσσης».
<cuius fons>   Gregorius Nyssenus , # [CPG 3#], Gregorii Nysseni opera, t. # #, 19#, p. # (PG 4#, #),
<Non hab.> Némésius d’Emèse, De natura hominis, selon E.   Dobler , Falsche Väterzitate bei Thomas von Aquin, Fribourg (CH), 2001, p. 136. [MM2019]
AW ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CLC5d6.15} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Unde addidit59* in penitentiam, quod ad explanandam sententiam valet, ne quisquam peccatores ob hoc ipsum quod peccatores sunt, diligi arbitretur a Christo ; cum et illa similitudo de egrotis bene intimet, quid velit Deus vocando peccatores, tamquam medicus egrotos, ut ab iniquitate tamquam ab egritudine salvi fiant.cq
cq ¶Fons : Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 27, § 61, p. 165.11-18 : «Lucas autem cum dixisset : non ueni uocare iustos, sed peccatores, addidit in paenitentiam, quod ad explanandam sententiam ualet, ne quisquam peccatores ob hoc ipsum quod peccatores sunt diligi arbitretur a christo, cum et illa similitudo de aegrotis bene intimet, quid uelit deus uocando peccatores tamquam medicus aegros, utique ut ab iniquitate tamquam ab aegritudine salui fiant, quod fit per paenitentiam». [FG2013]
59 addidit] addit Ed1953
marg.| {CLC5d6.16} AMBROSIUS. − Sed quomodo dum iustitias dilexit, neque vidit David iustum derelictum, si iustus derelinquitur, peccator asciscitur nisi intelligas quod eos iustos dicit qui ex lege presumant, et evangelii gratiam non requirant. Nemo autem iustificatur ex lege, sed redimitur ex gratia. Non vocat ergo eos qui se iustos dicunt usurpatores enim iustitie non vocantur ad gratiam nam si gratia est ex penitentia, utique qui fastidit penitentiam, abdicat gratiam.cr
cr ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 5, § 21, CCSL 14, p. 141.203-142.230 : «Quomodo igitur Dominus iustitias dilexit neque uidit Dauid iustum derelictum aut quae ista aequitas, si iustus relinquitur, peccator adsciscitur, nisi intellegas quod eos iustos dicit qui ex lege praesumant et evangelii gratiam non requirant? Nemo autem iustificatur ex lege, sed redimitur ex gratia. Est igitur in lege iustitia, sed non est per legem iustitia ; nam et ipse apostolus, Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem Pharisaeus, secundum iustitiam, quae in lege est, conuersatus sine querella, qui gloriatur ex lege, quae mihi inquit lucra fuerunt, haec duxi propter Christum detrimenta esse, hoc est : abiecit iustitiam et gloriam legis ; iustitia enim legis sine Christo uacua est, quia plenitudo legis Christus est. Et ideo etsi est in lege iustitia, non est tamen per legem iustitia. Si enim per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est ; mortuus enim Christus est, ut inpleret iustitiam. Denique Iohanni dicenti : ego a te debeo baptizari, et tu uenis ad me? Respondit : sine modo ; sic enim decet nos inplere omnem iustitiam. Ergo non gratis mortuus, sed pro nobis mortuus est Christus, ut iusti fulgerent sicut sol in regno Patris sui. Sed non Iudaei iusti, quibus dicitur : cum uideritis iustos intrare in regnum caelorum. Isti sunt iusti, qui percutientem non repercutiunt, qui inimicum diligunt. Si sic non accipimus, inuenitur contrarium. Non ueni uocare iustos, sed illos non uocat, qui se iustos dicunt ; ignorantes enim Deum et suam quaerentes iustitiam statuere iustitiae dei non sunt subiecti. Ergo usurpatores iustitiae non uocantur ad gratiam ; nam si gratia ex paenitentia, utique qui fastidit paenitentiam abdicat gratiam». [FG2013]
marg.| {CLC5d6.17} BEDA. − Peccatores autem vocat eos qui sua mala attendentes, nec per legem iustificari se posse putantes, Christi gratie se penitendo despiciunt60*. AX
AX ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
60 despiciunt] suspiciunt Ed1953
marg.| {CLC5d6.18} CHRYSOSTOMUS. 61* {hom.31}. − Ironice autem dicit illos iustos, sicut quando diciturcs : « Ecce Adam factus est quasi unus nostrum ». Quod autem nullus erat iustus super terram, ostendit Paulus dicensct : « Omnes peccaverunt et egent gratia Dei ».
cs Gn. 3, 22.
ct Rm. 3, 23.
61 Chrysostomus Li448 ] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CLC5d6.19} GREGORIUS NYSSENUS. − Vel dicit non egere sanos et iustos medico, scilicet angelos ; sed male habentes et peccatores, id est62 nos quia morbum peccati incurrimus, qui in celis non est.AY cu
cu <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. #, # (Krikones § # Gregorius Nyssenus) : Vat. gr. 1611, f. # #  : «Γρηγορίου Νύσσης».
<cuius fons>   Gregorius Nyssenus , # [CPG 3#], Gregorii Nysseni opera, t. # #, 19#, p. # (PG 4#, #),
<Non hab.> Némésius d’Emèse, De natura hominis, selon E.   Dobler , Falsche Väterzitate bei Thomas von Aquin, Fribourg (CH), 2001, p. 136. [MM2019]
AY ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2021}
62 id est] quasi Li448
marg.| {CLC5d6.20} BEDA. − Per Matthei autem electionem fides gentium exprimitur, qui prius mundanis inhiabant, sed nunc Christi corpus sedula devotione conficiunt.
marg.| {CLC5d6.21} THEOPHYLACTUS. − Vel publicanus est qui principi mundi servit, et debitum carni reddit ; cui gulosus reddit escas, adulter voluptatem, et alius aliud. Cum autem viderit eum Dominus sedentem in telonio, id est non moventem se ad maiorem nequitiam ; tunc a malo erigetur et sequetur Iesum, et suscipiet in domo anime Dominum.cv
cv ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 5, 32), PG 123, 765B14-C24. [CGC2015]
marg.| {CLC5d6.22} AMBROSIUS. − Qui autem domicilio Christum recipit interno, maximis delectationibus exuberantium pascitur voluptatum. Itaque libenter Dominus ingreditur, et in eius recumbit affectu. Sed rursus accendit invidia perfidorum, et future pene species prefiguratur epulantibus enim fidelibus in regno celorum, perfidia ieiuna torquebitur.cw
cw ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 5, § 16, CCSL 14, p. 140.161-167 : «Conuiuii quoque magni exhibet adparatum ; qui enim domicilio Christum recipit interno maximis delectationibus exuberantium pascitur uoluptatum. Itaque Dominus libenter ingreditur et in eius qui crediderit recumbit adfectu. Sed rursus accenditur inuidia perfidorum et futurae poenae species praefiguratur ; epulantibus enim fidelibus et in illo caelorum recumbentibus regno perfidia ieiuna torquebitur». [FG2013]
marg.| {CLC5d6.23} BEDA. − Vel per hoc insinuatur63* Iudeorum invidia que de gentium salute torquetur. AZ
AZ ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
63 insinuatur] designatur Ed1953
marg.| {CLC5d6.24} AMBROSIUS. − Simul etiam ostenditur quantum sit inter emulos legis et gratie quod illi qui legem sequuntur, mentis famem patientur eternam ; qui vero verbum in interioribus anime receperunt, alimenti celestis et fontis ubertate recreati esurire et sitire non possunt. Et ideo, qui animo ieiunabant, murmurabant.cx
cx ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 5, § 17, CCSL 14, p. 140.165-173 : «Sed rursus accenditur inuidia perfidorum et futurae poenae species praefiguratur ; epulantibus enim fidelibus et in illo caelorum recumbentibus regno perfidia ieiuna torquebitur. Simul ostenditur quantum intersit inter aemulos legis et gratiae, quod illi qui legem sequuntur ieiunae mentis famem patiantur aeternam, qui uero uerbum in interioribus animae receperunt alimenti caelestis et fontis ubertate recreati esurire et sitire non possint. Et ideo qui animo ieiunabant murmurabant dicentes». [FG2013]
Numérotation du verset Lc. 5,
distinctio 7 
marg.| {CLC5d7.1} CYRILLUS. − [1] Postquam primum verbum acceperunt a Christo, ab aliis ad alia se transferunt, volentes ostendere sacros discipulos64, et ipsum cum eis Iesum minime curasse de lege.
64 sacros discipulos] inv . Ka12
prol.| Unde dicitur :65
65 dicitur] sequitur Ed1571 Ed1657
Numérotation du verset Lc. 5,33 
At illi dixerunt ad eum : Quare discipuli Ioannis ieiunant frequenter et obsecrationes66* faciunt, similiter et Phariseorum67* tui autem edunt et bibunt.68
66 obsecrationes] observationes Ed1746 Ed1891 Ed1953
67 Phariseorum] Pharisei Ed1953
68 ieiunant frequenter... bibunt] etc. Ed1571, ieiunant etc. Ed1657
marg.| Quasi dicant69 : Comeditis cum publicanis et peccatoribus, cum iubeat lex immundo non communicarecy; sed in excusationem prevaricationis vobis70 accedit misericordia. Cur ergo non ieiunatis, ut mos71 est72 secundum legem volentibus vivere? [2] Sed sancti quidem73 idcirco ieiunant ut, corpus affligentes74, quietent passionis75* ipsius. Sed Christus non egebat76 ieiunio ad perfectionem virtutis, cum tamquam Deus absolutus esset a quolibet vinculo passionis ; sed nec eius comitiva77 ieiunio egebat sed particeps gratie eius sine78 ieiunio roborata79* virtuose conversabatur. Quod si Christus quadraginta diebus80 ieiunavit81*, non hoc fuit ut in se passionem mortificaret sed ut normam abstinentie ostendat82 mortalibus 83*.BA cz
cy Cf. Lv. 15.
cz ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 5, 33 (Krikones §953 : Cyrillus) : Vat. gr. 1611, f. 89vb16  ; BAV, Vat. gr. 1642, f. 278vb19-279rb28 [MM2015] [MM2020]
<cuius fons> =   Cyrillus Alexandrinus , Scholia in Lucam ex catenis, PG 72, 572B-C (20-33), 572D (54) -573A (8), «[1] ’Επειδὴ τοῦ πρώτου τὸν λόγον ἐδέξαντο, ἀπ' ἄλλων εἰς ἄλλα μεταβαίνουσι, βουλόμενοι λαβὴν ποιήσασθαι καὶ ἀποϕῆναι τοὺς ἁγίους μαθητὰς, καὶ αὐτὸν δὲ σὺν αὐτοῖς τὸν ’Ιησοῦν, ὀλίγα τοῦ νόμου πεϕροντικότας· ἀλλ' ἀκούουσι πάλιν· Νυμϕών ἐστι νῦν, καιρὸς κλήσεως, καιρὸς διδασκαλίας· ἀνατρέϕονται οἱ παῖδες, γαλουχοῦνται οἱ κεκλημένοι, οὐκ ἔχει καιρὸν ἡ νηστεία. Ναὶ γὰρ, ϕασὶ, συνεστιᾶσθε τελώναις καὶ ἁμαρτωλοῖς, καίτοι τοῦ νόμου προστάττοντος μὴ συναναμίγνυσθαι τοῖς ἀκαθάρτοις τὸν καθαρόν· καὶ πρόϕασις ὑμῖν τοῦ παραβαίνειν τὸν νόμον, ἡ ϕιλανθρωπία γέγονε. Διὰ τί μὴ νηστεύετε κατά γε τὸ εἰωθὸς τοῖς ἐπιεικέσι καὶ ζῇν ἐθέλουσι νομικῶς ; [...] [2] ῎Ετι οἱ μὲν ἅγιοι διὰ τοῦτο νηστεύουσιν, ἵνα κατατῆκοντες τὸ σῶμα, κατευνάσωσι τὰ ἐναὐτῷ πάθη · ὁ δὲ Χριστὸς οὐ χρείαν εἶχε νηστείας πρὸς κατόρθωσιν ἀρετῆς, παντὸς ὢν πάθους, ὡς Θεὸς, ἐλεύθερος· πλὴν οὔτε οἱ συνόντες αὐτῷ, μεταλαμβάνοντες τῆς δι' αὐτοῦ χάριτος, καὶ ἰσχυροποιούμενοι, καὶ τὴν ἀρετὴν ἐργαζόμενοι καὶ δίχα νηστείας· εἰ δὲ καὶ ἐνήστευσε τὰς τεσσαράκοντα ἡμέρας, οὐχ ἵνα νεκρώσῃ ἐν ἑαυτῷ τὰ πάθη, ἀλλ' ἵνα τοῖς ἀνθρώποις τὸν τῆς ἐγκρατείας ἐν ἑαυτῷ διαγράψῃ νόμον». [MOB2014]
¶Nota Les manuscrits de la Catena examinés à ce jour imposent de retenir la leçon difficiliorpassionis’. Elle doit se comprendre comme un génitif partitif en sous-entendant aliquid. Mais le grec τὰ... πάθη est un neutre pluriel, complément d’objet direct de κατευνάσωσι, ce qui justifie linguistiquement la correction passiones canonisée par l’édition princeps mais qu’attestent aussi quelques manuscrits. Les manuscrits attestent en outre des hésitations sur la traduction de κατόρθωσιν : roborare / decorare et ἀν<θρώπ>οις : mortalibus / carnalibus. Ici encore ce que nous supposons la version la plus proche de l’antigraphe est conforme au grec, tandis que la version retenue par la majorité des éditions est la conséquence d’intervention exogènes tardives. [MM2020]
69 dicant] dicerent Urb28 Ut294, diceret Ed1470 Ed1475C
70 vobis] nobis Clv160.7 (?) Fi263 Fi309 Mt366 Cbg133 Ka12 Ed1470 Ed1475C
71 mos] mox P638
72 est] om. Ka12
73 quidem] om. Urb28
74 affligentes] affligantes Clv160.7
75 passionis] passiones Fi263 P638 Urb28 Ut294 Ed1470 Ed1475C Ed1571 Ed1657 Ed1746 Ed1953
76 egebat] egebant cacogr. Ka12
77 comitiva] comitativa Ed1571 Ed1657
78 eius sine] lac. La88
79 roborata cum graec.] decorata La88 Ut294 Ed1470 Ed1475C Ed1746 Ed1953
80 si... diebus (dies Ed1475C) ] Christus tempus quadraginta dierum Ed1571 Ed1657 , enim praem. Ed1657
81 ieiunavit] ieiunaverat Ut294 Ed1470 Ed1475C Ed1571 Ed1657 Ed1746 Ed1953
82 ostendat] ostenderet Ed1571 Ed1657
83 mortalibus] carnalibus La88 Ut294 Ed1470 Ed1475C Ed1571 Ed1657 Ed1746 Ed1953
marg.| {CLC5d7.2} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Evidenter autem Lucas alios de aliis hoc dixisse narravit ; unde ergo Mattheus dixitda : « Tunc accesserunt ad eum discipuli Ioannis dicentes quare nos et Pharisei ieiunamus?» Nisi quia et ipsi aderant, et omnes certatim ut quisque poterat hoc obiecerunt.db
da Mt. 9, 14.
db ¶Fons : Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 27, § 61, p. 165.11-18 : «Quod Lucas euidentius expressit ita hoc idem intimans, cum dixisset, quid eis responderit dominus de uocatione peccatorum tamquam aegrotorum : at illi, inquit, dixerunt ad eum : quare discipuli iohannis ieiunant frequenter et obsecrationes faciunt, similiter et Pharisaeorum, tui autem edunt et bibunt? ergo et hic sicut Marcus alios de aliis hoc dixisse narrauit. unde ergo mattheus : tunc accesserunt ad eum discipuli iohannis dicentes : quare nos et Pharisaei ieiunamus? nisi quia et ipsi aderant et omnes certatim, ut quisque poterat, hoc obiecerunt, quorum sententia diuerso loquendi modo, sed tamen a ueritate non alieno, a tribus evangelistis insinuata est». [FG2013]
marg.| {CLC5d7.3} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Est autem duplex ieiunium : unum in tribulatione ad propitiandum Deum in peccatis ; aliud in gaudio, cum tanto minus delectant carnalia, quanto spiritualium maior sarcina est. Interrogatus ergo Dominus cur discipuli eius non ieiunarent, de utroque ieiunio respondit et primo de ieiunio tribulationis.dc
dc ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 18, CCSL 44B, p. 60.1-6 : «Ieiunium aut in tribulatione est aut in gaudio : in tribulatione ad propitiandum deum pro peccatis, in gaudio uero, cum tanto minus delectant carnalia, quanto spiritalium maior sagina est. cum ergo dominus interrogatus esset, cur discipuli eius non ieiunarent, de utroque ieiunio respondit. namque ad illud quod in tribulatione ieiunari solet pertinet quod ait sponsi filios tunc ieiunaturos, cum ab eis ablatus fuerit sponsus ; tunc enim desolabuntur et in merore ac luctu erunt, donec eis per spiritum sanctum gaudia consolatoria retribuantur». [FG2017]
Sequitur enim :
Numérotation du verset Lc. 5,34 
Quibus ipse ait : Numquid potestis filios sponsi, dum cum illis est sponsus, facere ieiunare?
marg.| {CLC5d7.4} CHRYSOSTOMUS. 84* {hom.31}. − Quasi dicat presens tempus letitie est et alacritatis ; non igitur immiscenda sunt tristia. BB
BB ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
84 Chrysostomus Li448 ] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CLC5d7.5} CYRILLUS. − Salvatoris enim nostri in hoc seculo demonstratio nihil aliud fuit quam quedam festivitas, intelligibiliter quasi quamdam sponsam copulans illi nostram naturam, ut quondam sterilis fecunda fieret. Igitur filii sponsi esse noscuntur quicumque vocati sunt ab eo per novam et evangelicam disciplinam ; non autem scribe cum Phariseis, qui solam legis umbram considerant.
marg.| {CLC5d7.6} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Per hoc 85 autem quod solus Lucas dicit : non potestis filios sponsi facere ieiunare, intelligitur eosdem86* ipsos qui loquebantur, fuisse facturos ut lugentes ieiunarent filii sponsi, quoniam87* ipsi essent sponsum occisuri.BC dd
dd ¶Fons : Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 27, § 63, p. 167.4-11 : «Lucas autem non ait numquid possunt filii sponsi ieiunare? sed ait : numquid potestis filios sponsi, quamdiu cum illis est sponsus, facere ieiunare? in quo et ipse ad aliud quiddam insinuandum eandem sententiam eleganter aperuit. sic enim intellegitur eosdem ipsos qui loquebantur fuisse facturos, ut lugentes ieiunarent filii sponsi, quoniam ipsi essent sponsum occisuri». [FG2013]*
BC ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}
85 hoc] hec Li448
86 eosdem] eos Ed1953
87 quoniam] quando Ed1953
marg.| {CLC5d7.7} CYRILLUS. − Ubi vero concesserat filiis sponsi quod non decebat eos laborare, tamquam qui spiritualem solemnitatem habebant, ne inter nos annullaretur ieiunium, dispensative subiungit :
Numérotation du verset Lc. 5,35 
Dicens venient autem dies cum ablatus fuerit ab eis sponsus ; tunc ieiunabunt in illis diebus.
marg.| {CLC5d7.8} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Quasi dicat : tunc desolabuntur et in merore et luctu erunt, donec eis per Spiritum sanctum gaudia consolatoria tribuantur.de
de ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 18, CCSL 44B, p. 60.8-10 : «Namque ad illud quod in tribulatione ieiunari solet pertinet quod ait sponsi filios tunc ieiunaturos, cum ab eis ablatus fuerit sponsus ; tunc enim desolabuntur et in merore ac luctu erunt, donec eis per spiritum sanctum gaudia consolatoria retribuantur». [FG2017]
marg.| {CLC5d7.9} AMBROSIUS. − Vel aliter. [b] Non hoc ieiunium relegatur quo conficitur caro, et corporis luxuria castigatur ; hoc ieiunium nos commendat Deo. [a] Sed non possumus ieiunare qui Christum habemus, et Christi carnem epulamur et sanguinem.df
df ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 5, § 22-23, CCSL 14, p. 142.232-143.245 : «Non ueni uocare iustos, sed illos non uocat, qui se iustos dicunt ; ignorantes enim deum et suam quaerentes iustitiam statuere iustitiae dei non sunt subiecti. Ergo usurpatores iustitiae non uocantur ad gratiam ; nam si gratia ex paenitentia, utique qui fastidit paenitentiam abdicat gratiam. Isti erunt uulnerati qui se sanctificant, istis sponsus aufertur, nobis autem non Caiphas, non Pilatus Christum abstulit, [a] nec possumus ieiunare, quia Christum habemus et Christi carnem epulamur et sanguinem. Quomodo enim uidetur ieiunare qui non esurit, quomodo uidetur ieiunare qui non sitit? Quomodo autem potest sitire qui bibit Christum, cum ipse dixerit : qui biberit de aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum? Denique de animi dictum ieiunio etiam sequentia declarabunt. Dixit enim similitudinem ad illos : quia nemo conmissuram a uestimento nouo inmittit in uestimentum uetus. Dixerat filios sponsi, hoc est filios uerbi, qui per lauacri regenerationem in ius diuinae generationis adsumti sunt, quamdiu cum illis sponsus est, ieiunare non posse. [b] Non utique hoc ieiunium relegatur, quo conficitur caro et corporalis * luxuria castigator ; hoc enim ieiunium nos conmendat Deo».* corporis ] A (Milano, Ambros. H 78 sup.) m (Milano, Archivio Capitolare) V (Vaticanus latinus 3835-3836) B (Boulogne 35) L (Oxford, Bodleian Laud. Misc. 259). [FG2013]
marg.| {CLC5d7.10} BASILIUS. − Filii etiam sponsi ieiunare nequeunt, hoc est anime nutrimentum non sumere, sed vivere in omni verbo quod de ore Dei procedit.
marg.| {CLC5d7.11} AMBROSIUS. − Sed qui sunt illi dies quibus nobis Christus auferetur, cum ipse dixerit : « Vobiscum ero usque ad consummationem mundi? »dgSed nemo tibi Christum potest auferre, nisi te illi ipse auferas.dh
dg Mt 28, 20.
dh ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 5, § 20, CCSL 14, p. 141.196-203 : «Venient autem dies, cum auferetur ab illis sponsus. Qui sunt illi dies, quibus nobis Christus aufertur, maxime cum ipse dixerit ; uobis cum ero usque ad consummationem mundi, ipse dixerit : non relinquam uos orfanos? Certum est enim quod si nos relinquat, salui esse nequeamus. Nemo tibi Christum potest auferre, nisi te ipse auferas. Non te auferat iactantia tua, non te auferat adrogantia nec tibi de lege praesumas ; non enim uocare iustos uenit, sed peccatores». [FG2013]
marg.| {CLC5d7.12} BEDA. − Quamdiu enim sponsus nobiscum est, in letitia sumus, nec ieiunare possumus nec lugere ; cum autem per peccata ille recedit, tunc indicendum est ieiunium, et requirendus luctus.
marg.| {CLC5d7.13} AMBROSIUS. − Denique de animi dictum88* ieiunio et89* sequentia declarant.
Sequitur enim :
88 dictum] + est Ed1953
89 et] ut Ed1953
Numérotation du verset Lc. 5,36 
Dicebat autem et90* similitudinem ad illos quia*91 nemo commissuram,
90 et] om. Ed1953
91 quia] quod Ed1953
marg.| id est particulam ablatam,
a vestimento novo immittit in vestimentum vetus.
marg.| Ieiunium vestimentum vetus appellavit92* quod exuendum Apostolus estimavit, dicensdi : « Spoliate vos veterem hominem cum actibus suis ». In eadem igitur forma series convenit preceptorum, ne actus veteris et novi hominis misceamus.BD dj
di Eph 4, 22.
dj ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 5, § 22-23, CCSL 14, p. 143.237-253 : «Denique de animi dictum ieiunio etiam sequentia declarabunt. Dixit enim similitudinem ad illos : quia nemo conmissuram a uestimento nouo inmittit in uestimentum uetus. Dixerat filios sponsi, hoc est filios uerbi, qui per lauacri regenerationem in ius diuinae generationis adsumti sunt, quamdiu cum illis sponsus est, ieiunare non posse. Non utique hoc ieiunium relegatur, quo conficitur caro et corporalis luxuria castigator ; hoc enim ieiunium nos conmendat Deo. Nam quemadmodum discipulos ieiunare prohiberet, cum ipse Dominus ieiunaret, cum postremo diceret nequissimos spiritus non nisi ieiuniis et orationibus solere superari? Denique etiam hoc loco ieiunium uestimentum adpellauit uetus, quod exuendum apostolus aestimauit dicens : ex spoliate * uos ueterem hominem cum actibus eius, ut induamus eum qui baptismatis sanctificatione renouatur. In eandem igitur formam series conuenit praeceptorum, ne actus ueteris et noui hominis misceamus, cum ille corporalis exterior opera carnis operetur et hic interior qui renascitur non uersicolorem speciem ueterum nouorum que debeat habere gestorum, sed concolor Christi illum studio mentis imitari, cui renatus est in lauacro».
* spoliate] A (Milano, Ambros. H 78) C (Paris, BnF, Nal. 1438) m (Milano, Archivio Capitolare), y (familia codicum F O p V). Cf. CCSL 14, p. 143, in apparatu. [FG2013]
BD ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}
92 Ieiunium... vetus – appellavit] inv . Ed1953
marg.| {CLC5d7.14} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Vel aliter. Dono Spiritus sancti percepto, genus etiam ieiunii quod fit per letitiam iam renovati in vitam spiritualem convenientissime celebrant ; quod antequam accipiant, dicit eos esse tamquam vetera vestimenta, quibus inconvenienter pannus novus assuitur, id est aliqua particula doctrine que ad nove vite temperantiam pertinet quia si hoc fiat, et ipsa doctrina quodammodo scinditur, que docet generale ieiunium non a concupiscentia ciborum tantum, sed ab omni letitia temporalium delectationum cuius particulam que ad cibos pertinet dicit non oportere hominibus adhuc veteri consuetudini deditis impartiri quia et illic quasi concisio videtur fieri, et ipsi vetustati non convenit. Dicit etiam eos esse similes veteribus utribus.dk
Unde sequitur :
dk ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 18, CCSL 44B, p. 60.6-61.24 : «Quo dono percepto etiam ieiunii alterum genus, quod fit per laetitiam, iam renouati in uitam spiritalem conuenientissime celebrabunt. quod antequam accipiant, dicit eos tamquam uetera uestimenta, quibus inconuenienter nouus pannus adsuitur, id est aliqua particula doctrinae, quae ad nouae uitae temperantiam pertinet ; quia si hoc fiat, et ipsa doctrina quodammodo scinditur, cuius particula quae ad ieiunium ciborum ualet inoportune traditur, cum illa doceat generale ieiunium non a concupiscentia ciborum tantum, sed ab omni laetitia temporalium delectationum. cuius quasi pannum, id est partem aliquam quae ad cibos pertinet, dicit non oportere hominibus adhuc ueteri consuetudini deditis impertiri, quia et illinc quasi conscissio uidetur fieri, et ipsi uetustati non conuenit. dicit etiam similes eos esse ueteribus utribus, quos uino nouo, id est spiritalibus praeceptis, facilius disrumpi quam id posse continere dicit». [FG2017]
Numérotation du verset Lc. 5,37 
Et nemo mittit vinum novum in utres veteres.
marg.| {CLC5d7.15} AMBROSIUS. − Fragilitas humane conditionis aperitur, cum corpora nostra exuviis defunctorum animalium comparantur.dl
dl ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 5, § 26, CCSL 14, p. 144.285-287 : «  Et nemo mittit vinum novum in utres veteres. Fragilitas humanae condicionis aperitur, cum corpora nostra exuuiis defunctorum animalium conparantur». [FG2013]
marg.| {CLC5d7.16} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Veteribus autem utribus comparantur apostoli, qui vino novo quasi spiritualibus preceptis facilius disrumpuntur quam contineant.
Unde sequitur :
Alioquin rumpit vinum novum utres, et ipsum effunditur et utres pereunt.
marg.| Erunt autem novi utres, cum post ascensionem accepto desiderio consolationis eius, orando et sperando innovabuntur.dm
Unde sequitur :
dm ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 18, CCSL 44B, p. 61.24-27 : «Dicit etiam similes eos esse ueteribus utribus, quos uino nouo, id est spiritalibus praeceptis, facilius disrumpi quam id posse continere dicit. erant autem iam utres noui, cum post ascensum domini desiderio consolationis eius orando et sperando innouabantur». [FG2017]
Numérotation du verset Lc. 5,38 
Sed novum vinum in utres novos mittendum est, et utraque conservantur.
marg.| {CLC5d7.17} BEDA. − [1] Vino siquidem intus reficimur, veste autem foris tegimur. Vestis ergo sunt bona opera que foris agimus quibus coram hominibus lucemus. Vinum fervor fidei, spei et caritatis. [2] Aliter. Veteres utres sunt scribe et Pharisei. Novus pannus et novum vinum precepta evangelii.BE dn
dn ¶Fons : <revera>
[1] Glossa ordinaria (Lc. 5, 37) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 160a° marg.], ed. Gloss-e  : «VINUM NOVUM. Vino intus reficimur , veste foris tegimur. Vestis ergo sunt bona opera que foris agimus, quibus coram hominibus lucemus. Vinum fervor fidei, spei et caritatis, quo in conspectu Dei in novitate sensus intus reformamur».
<cuius fons> Beda Venerabilis , In Mc., lib. 1, c. 2, CCSL 120, lin. 955-959 sqq. : «Quod si quaerit aliquis quid inter uinum nouum mystice et uestimentum distet nouum, facile patet quia uino intus reficimur et inebriamur uestimento autem forinsecus induimur. Cum uero utrumque ad significantiam uitae pertinet spiritalis uestimentum profecto opera nostra bona quae foras agimus et quibus coram hominibus lucemus insinuat uino autem nouo feruor fidei spei et caritatis quo in conspectu nostri conditoris in nouitate sensus nostri intus ipsi reformamur exprimitur».
[2] Glossa ordinaria (Mt. 5, 37) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 160a° marg.], ed. Gloss-e  : «  in utres veteres . Beda  : [...] Aliter. Veteres utres sunt scribe et Pharisei. Novus pannus et novum vinum precepta evangelii que non possunt sustinere Iudei, ne maior scissura fiat, cum quibus Galate precepta legis miscebant in utres veteres novum vinum».
<cuius fons>   Hieronymus, In Mt., lib. 3, CCSL 77, p. 170.859-864 : «duo autem exempla posuit uestimenti et utrium ueterum et nouorum. ueteres debemus intellegere scribas et pharisaeos. plagula uestimenti noui et uinum nouum praecepta euangelica sentienda quae non possunt sustinere iudaei ne maior scissura fiat. tale quid et galatae facere cupiebant ut cum euangelio legis praecepta miscerent et in utribus ueteribus mitterent uinum nouum».
<Paral.>CMT9d3.22.Rabanus CLC5d7.17‎ (Beda). [MM2021]
¶Nota Avec la Glose dont il dépend ici, Thomas place la sentence sous l’autorité de Bède alors même qu’une partie du texte cité vient Jérôme. Cf. CMT9d3.22 .Rabanus : nota. [MM2020]
BE ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC5d7.18} GREGORIUS NYSSENUS. 93 − Vinum enim de novo elicitum, propter fervorem naturalis humidi, fumosum94 est despumans naturali agitatione a se materialem sordiciem95*. Tale vinum, Novum Testamentum est quod antiqui utres, qui propter incredulitatem inveterati sunt, non capiunt. Immo scinduntur excellentia doctrine necnon et gratiam Spiritus incassum fluere faciunt quia in malevolam animam non intrabit96* sapientiado BF dp
do Sap. 1, 4.
dp ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 5, 36-39 (Krikones § 963 : Gregorius Nyssenus) Vat. grec. 1611, f. 90va 23-31 : «Γρηγορίου Νύσσης. ἐκ τοῦ εἰς τὸν Ἀβραἀμ. Ὁ γὰρ νεοθλιβὴς οἶνος διὰ τὴν φυσικῶς γινομένην τοῦ ὑγροῦ ζέσιν, πνεύματος πλήρης ἐστί, διὰ τῆς φυσικῆς κινήσεως ἐξαφρίζων τὸν ὑλώδη ῥύπον ἀφ´ ἑαυτοῦ. Ὁ δὲ τοιοῦτος οἶνος ἐστὶ κατά γε τὸν ἐμὸν λόγον, ἡ πνευματικὴ καὶ νέα διδασκαλία ἣν οἱ σαθροί τε καὶ διερρυηκότες ἀσκοὶ καὶ ὑπὸ τῆς ἀπιστίας πεπαλαιωμένοι οὐ στέγουσιν, ἀλλὰ περιρήγνυνται τῇ μεγαλοφυΐᾳ τοῦ δόγματος . Διὰ τοῦτο ἐάν τι ὑψηλὸν αὐτοῖς ἐκ διδασκαλίας ἐγγένηται νόημα, σχίζονται περὶ τὸν ὄγκον τοῦ δόγματος. Καὶ αὐτοί τε ἀχρειοῦνται διὰ τοῦ ῥήγματος, τήν τε τοῦ Πνεύματος χάριν εἰκῆ ῥέειν παρασκευάζουσιν. Εἰς γὰρ κακότεχνον ψυχὴν οὐκ εἰσελεύσεται σοφία , καθώς φησιν ἡ Γραφή». [VS2022]
<cuius fons>   Gregorius Nyssenus, De deitate Filii et Spiritus sancti [CPG 3192 BHG 2354], Gregorii Nysseni opera, t. 10.2, 1996, p. 119.3-16 (PG 46, 556.32-47 ) : «Ὁ γὰρ νεοθλιβὴς οἶνος διὰ τὴν φυσικῶς ἐγγινομένην τοῦ ὑγροῦ ζέσιν πνεύματος πλήρης ἐστί, διὰ τῆς φυσικῆς κινήσεως ἐξαφρίζων τὸν ἰλυώδη ῥύπον ἀφ’ ἑαυτοῦ. Τοῦτο δὲ οὐδὲν ἄλλο ἐστὶ, κατά γε τὸν ἐμὸν λόγον, ἢ ἡ περὶ τοῦ ἁγίου Πνεύματος διδασκαλία (καθώς φησιν ὁ Ἀπόστολος ὅτι Τῷ Πνεύματι ζέοντες), ἣν οἱ σαθροί τε καὶ διεῤῥυηκότες ἀσκοὶ καὶ ὑπὸ τῆς ἀπιστίας πεπαλαιωμένοι οὐ στέγουσιν, ἀλλὰ περιῤῥήγνυνται τῇ μεγαλοφυΐᾳ τοῦ δόγματος. Διὰ τοῦτο ἐάν τι ὑψηλὸν αὐτοῖς ἐκ διδασκαλίας ἐγγένηται νόημα, σχίζονται παρὰ τὸν ὄγκον τοῦ δόγματος· καὶ αὐτοί τε ἀχρειοῦνται διὰ τοῦ ῥήγματος τήν τε τοῦ Πνεύματος χάριν εἰκῆ ῥέειν παρασκευάζουσιν. Εἰς γὰρ κακότεχνον ψυχὴν οὐκ εἰσελεύσεται σοφία, καθώς φησιν ἡ Γραφή». [MM2020] [rev. VS2022]
<Non hab.> ACO. [MM2019]
BF ¶Codd. : Ka12 Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}
93 Nyssenus] Nazianzenus Ka12 Li448
94 fumosum] furiosum cacogr. Ka12
95 sordiciem] immunditiam Ed1953
96 intrabit] introibit Ka12 Ed1953
marg.| {CLC5d7.19} BEDA. − Sed et97* cuicumque anime nondum innovate, sed in vetustate malitie perseveranti, novorum mysteriorum sacramenta non debent committi. Qui etiam preceptis evangelicis precepta legis miscere volunt, ut Galate, vinum novum in utres veteres mittunt.
Sequitur :
97 et] om. Ed1953
Numérotation du verset Lc. 5,39 
Et nemo bibens vetus, statim vult novum. Dicit enim vetus melius est.
marg.| Quia Iudeis vite veteris saliva imbutis, nove gratie precepta sordebant quia, maiorum traditionibus commaculati dulcedinem spiritualium verborum percipere non valebant.BG



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Lc. Capitulum 5 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=57&chapitre=57_5)

Notes :