Capitulum 19

Numérotation du verset Lc. 19,1 

Et ingressus perambulabat Hiericho.
Numérotation du verset Lc. 19,2 

Et ecce vir nomine Zaccheus et hic erat princeps publicanorum et ipse dives,
Numérotation du verset Lc. 19,3 

et querebat videre Iesum quis esset et non1 poterat pre turba
1 non Rusch Weber] om. Li448@
quia statura pusillus erat.
Numérotation du verset Lc. 19,4 

Et precurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret illum
quia inde erat transiturus.
Numérotation du verset Lc. 19,5 

Et cum venisset ad locum suspiciens Iesus vidit illum et dixit ad eum: Zacchee,
festinans descende
quia hodie in domo tua oportet me manere.
Numérotation du verset Lc. 19,6 

Et confestim2 descendit et excepit illum gaudens.
2 confestim Rusch ] festinans Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 19,7 

Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes: Quia ad hominem peccatorem divertisset.
Numérotation du verset Lc. 19,8 

Stans autem Zaccheus dixit ad Iesum3: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine4, do pauperibus et si quid aliquem defraudavi reddo quadruplum.
3 Iesum Catena Rusch ] Dominum Weber |
4 Domine Rusch Weber] om. Catena |
Numérotation du verset Lc. 19,9 

Ait Iesus ad eum: Quia hodie salus domui huic facta est eo quod et ipse sit
filius5 Abrahe.
5 sit filius Rusch ] inv. Li448@ Weber
Numérotation du verset Lc. 19,10 

Venit enim Filius hominis
querere et salvum facere quod perierat.
Numérotation du verset Lc. 19,11 

Hec illis audientibus adiiciens
dixit parabolam eo quod esset prope Hierusalem et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur.
Numérotation du verset Lc. 19,12 

Dixit ergo: Homo quidam nobilis abiit
in regionem longinquam
accipere sibi regnum et reverti.
Numérotation du verset Lc. 19,13 

Vocatis autem decem servis suis
dedit eis6 decem mnas et ait ad illos: Negotiamini dum venio.
6 eis Rusch ] illis Li448@ Weber
Numérotation du verset Lc. 19,14 

Cives autem eius oderant eum7.
7 eum Rusch ] illum Li448@ Weber
Et miserunt legationem post illum dicentes: Nolumus hunc regnare super nos.
Numérotation du verset Lc. 19,15 

Et factum est ut rediret accepto regno
et iussit vocari servos quibus dedit pecuniam ut sciret
quantum quisque negotiatus esset.
Numérotation du verset Lc. 19,16 

Venit autem primus dicens: Domine, mna tua decem mnas acquisivit.
Numérotation du verset Lc. 19,17 

Et ait illi: Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis8
8 fuisti fidelis Catena Rusch ] inv. Weber
eris potestatem habens supra decem civitates.
Numérotation du verset Lc. 19,18 

Et alter venit dicens:
Domine, mna tua fecit quinque mnas.
Numérotation du verset Lc. 19,19 

Et huic ait: Et tu esto supra quinque civitates.
Numérotation du verset Lc. 19,20 

Et alter9 venit
9 alter Rusch Weber ] tertius Catena
dicens: Domine, ecce mna tua quam habui repositam in sudario,
Numérotation du verset Lc. 19,21 

timui enim te quia homo austerus10 es.
10 austerus Catena Rusch ] austeris Weber
Tollis quod non posuisti et metis quod non seminasti.
Numérotation du verset Lc. 19,22 

Dicit ei: De ore tuo te iudico serve nequam.
Sciebas quod ego homo austerus11 sum tollens quod non posui et metens quod non seminavi.
11 homo austerus Rusch ] austerus homo Catena , austeris homo Weber
Numérotation du verset Lc. 19,23 

Et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam
et ego veniens cum usuris utique exegissem illud12?
12 illud Rusch Weber ] illam Catena
Numérotation du verset Lc. 19,24 

Et astantibus dixit: Auferte ab illo mnam et date illi qui decem mnas habet.
Numérotation du verset Lc. 19,25 

Et dixerunt ei13: Domine, habet decem mnas.
13 ei Rusch Weber] illi Catena
Numérotation du verset Lc. 19,26 

Dico autem vobis, quia omni14 habenti
14 omni Li448 Rusch Weber] om. Li448@
dabitur et abundabit15 ab eo autem qui non habet et quod habet
15 et abundabit Li448@ Rusch ] om. Li448 Weber
auferetur ab eo.
Numérotation du verset Lc. 19,27 

Verumtamen inimicos meos illos
qui noluerunt me regnare super se adducite huc et interficite ante me.
Numérotation du verset Lc. 19,28 

Et his dictis, precedebat ascendens16 Hierosolyma.
16 ascendens Catena Rusch ] + in Weber
Numérotation du verset Lc. 19,29 

Et factum est cum appropinquasset ad17 Bethphage et Bethania ad montem18 qui vocatur Oliveti
17 ad CorS1 (G.)] in CorS1 (al.) |
18 ad montem] in montem Cor3 (Gl.) |
misit duos discipulos suos
Numérotation du verset Lc. 19,30 

dicens: Ite in castellum quod contra vos19 est, in quod introeuntes invenietis
19 vos Catena Rusch ] om. Weber
pullum asine
alligatum
cui nemo umquam hominum sedit. Solvite illum
et adducite.
Numérotation du verset Lc. 19,31 

Et si quis vos interrogaverit: Quare solvitis? Sic dicetis ei: Quia Dominus operam eius desiderat.
Numérotation du verset Lc. 19,32 

Abierunt autem qui missi fuerant20 et invenerunt sicut dixit illis stantem pullum21.
20 fuerant Rusch ] erant Catena Weber |
21 stantem pullum Rusch Weber ] inv. Catena |
Numérotation du verset Lc. 19,33 

Solventibus autem illis pullum
dixerunt domini eius ad illos: Quid solvitis pullum?
Numérotation du verset Lc. 19,34 

At illi dixerunt: Quia Dominus eum necessarium habet.
Numérotation du verset Lc. 19,35 

Et duxerunt illum ad Iesum et iactantes vestimenta sua supra pullum imposuerunt Iesum.
Numérotation du verset Lc. 19,36 

Eunte22 autem illo substernebant
22 Eunte Rusch Weber ] Exeunte Catena
vestimenta sua in via
Numérotation du verset Lc. 19,37 

et cum appropinquaret iam ad descensum montis Oliveti,
ceperunt omnes turbe descendentium23 gaudentes laudare Deum
23 descendentium Li448@ Rusch ] descen. Li448 , discentium Weber
voce magna super omnibus
quas viderant virtutibus
Numérotation du verset Lc. 19,38 

dicentes: Benedictus
qui venit rex in nomine Domini,
pax in celo et gloria in excelsis.
Numérotation du verset Lc. 19,39 

Et quidam Phariseorum de turbis dixerunt ad illum: Magister, increpa discipulos tuos.
Numérotation du verset Lc. 19,40 

Quibus ipse ait: Dico vobis quia si hi tacuerint lapides clamabunt.
Numérotation du verset Lc. 19,41 

Et ut appropinquavit videns civitatem flevit super illam dicens:
Numérotation du verset Lc. 19,42 

Quia si cognovisses et tu
et quidem in hac die tua que ad pacem tibi,
nunc autem24 abscondita sunt ab oculis tuis.
24 autem Li448 Rusch Weber] om. Li448@
Numérotation du verset Lc. 19,43 

Quia venient dies in te
et circumdabunt te inimici tui
vallo et circumdabunt te et coangustabunt te undique
Numérotation du verset Lc. 19,44 

et25 ad terram prosternent te et filios qui in te sunt et non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoveris tempus visitationis tue.
25 et Catena Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Lc. 19,45 

Et ingressus in templum cepit eicere vendentes26 et ementes
26 vendentes Rusch ] + in illo Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 19,46 

dicens27: Scriptum esta quia domus mea domus orationis est, vos autem
0 Cf. Is. 56, 7.
27 dicens Rusch ] + illis Catena Weber
fecistis illam28 speluncam latronumb.
0 Cf. Ier. 7, 11.
28 illam Rusch Weber ] eam Catena
Numérotation du verset Lc. 19,47 

Erat29 docens quotidie in templo.
29 Erat Rusch ] et praem. Catena Weber
Principes autem sacerdotum et scribe et principes plebis querebant illum perdere
Numérotation du verset Lc. 19,48 

et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat audiens illum.

Capitulum 19

Numérotation du verset Lc. 19,
* distinctio 1
prol.| [Lc. 19, 1-10 legitur in dedicatione ecclesie ; cf. Ordinarium OP 723-724]
marg.| {CLC19d1.1} AMBROSIUS. − [a] Zaccheus1 in sicomoro, cecus in via quorum alterum Dominus miseraturus exspectat, alterum sue mansionis claritate nobilitat, de quo dicitur :
1 Zaccheus] Sacheus cacogr. Li448
Numérotation du verset Lc. 19,1 
Et ingressus2* perambulabat Iericho3*
2 ingressus] + Iesus Ed1953
3 Iericho] + et ecce vir nomine Zaccheus Mt366 Ed1953
Numérotation du verset Lc. 19,2 
et hic erat princeps publicanorum et ipse dives.
marg.| [b] Et bene princeps inducitur   publicanorum . Quis enim de se desperet, quando iste pervenit4*, cui census ex fraude? Et ipse quidem dives, ut scias omnes divites avaros.A a
a ¶Fons : [a] Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 82, CCSL 14, p. 329.1008-330.1013 : «Et ecce vir nomine Zacchaeus. Zacchaeus in sycomoro, caecus in uia. Quorum alterum Dominus miseraturus exspectat, alterum mansionis suae claritate nobilitat : alterum sanaturus interrogat, aput alterum se non inuitatus inuitat ; sciebat enim uberem hospitis sui esse mercedem, sed tamen etsi nondum uocem inuitantis audierat, audierat affectum». [b]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 86, CCSL 14, p. 330.1038-1040 : «Et bene princeps inducitur publicanorum. Quis enim de se desperet, quando et iste peruenit, cui census ex fraude? Et ipse inquit diues, ut scias non omnes diuites auaros». [FG2013]
A ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2019} {MM2023}
4 pervenit] + ad gratiam Ed1953
marg.| {CLC19d1.2} CYRILLUS. − Sed Zaccheus in his moram non traxit sed factus est dignus propitiatione Dei, qui cecos illuminat et longinquos vocat.B
B ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2019} {MM2023}
marg.| { CLC19d1.3} TITUS. − [b] Pullulaverat autem in eo semen salutis quia cupiebat Iesum videre.
[a] Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 19,3 
Et querebat videre Iesum quis esset,
marg.| [c] utpote qui numquam eum viderat quoniam5* si vidisset, dudum iam recessisset a nequitia publicana. Si quis enim Iesum videt, non potest in6* nequitiis immorari. Duo autem erant impedimenta huic visioni. Nam retardabat eum populus, non tam virorum quam peccatorum. Erat etiam7* parvus statura.C b
b ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 19,3 (Krikones § 2755: Titus), Vat. gr. 1611, f. 252rb 16- 22: «Τίτου. [a] Ἐπεθύμησεν ὁ Ζακχαῖος ἰδεῖν τὸν Ἰησοῦν. [b] Ἐβλάστησεν ἐν αὐτῷ σπέρμα σωτηρίας· ἐζήτει τὸν Ἰησοῦν θεάσασθαι [c] ὡς μήπω τεθεαμένος, ὡς εἴγε ἦν αὐτὸν [corr. Sickenb., αὐτὴν cacogr. Vg1611] θεασάμενος, πάλαι ἂν ἀπηλλάγη τῆς τελωνικῆς ἀδικίας· ὥστε εἴ τις Ἰησοῦν βλέπει, οὐ δύναται ἀδικίαις παρεδρεύειν. Ὁ μὲν οὖν ἐπεθύμει τῆς γλυκείας ἐκείνης καὶ σωτηρίου ὄψεως. Δύο δὲ ἦν αὐτῷ πρὸς τὴν θέαν ἐμπόδια· ἐκώλυε γὰρ αὐτὸν ὁ ὄχλος οὐ τοσοῦτον ὁ τῶν ἀνθρώπων, ὅσον ὁ τῶν ἁμαρτημάτων · ἦν δὲ καὶ βραχὺς τὴν ἡλικίαν οὐ μόνον τὴν σωματικήν, ἀλλὰ καὶ τὴν πνευματικήν».
<cuius fons>   Titus Bostrensis, Commentarii in Lc. (Lc. 19, 3) ex catenis [CPG 3576], ed. J.   Sickenberger, Titus von Bostra, Leipzig, 1901, p . 229 -230. [VS2022] [MM2023]
C ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2023}
5 quoniam] quia Ed1953
6 in] om. Ed1953
7 etiam ] autem Ed1953
marg.| Unde sequitur :
Et non poterat pre turba quia statura pusillus erat.
marg.| {CLC19d1.4}* AMBROSIUS. − Quid sibi vult quod nullius alterius staturam nisi8* huius expressit? Vide ne forte malitia pusillus, aut adhuc pusillus fide. Nondum enim promiserat9. Cum ascenderet, nondum viderat Christum.D c
c ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 86, CCSL 14, p. 330.1038-331.1048 : «Quid sibi uult quod nullius alterius staturam scriptura nisi huius expressit : qui statura pusillus erat? Vide ne forte malitia pusillus aut adhuc pusillus fide ; nondum enim promiserat, cum ascenderet, nondum uiderat Christum, merito adhuc pusillus. Denique Iohannes magnus, quia et Christum uidit et Spiritum sicut columbam super Christum manentem, sicut ipse ait : uidi spiritum descendentem sicut columbam et manentem super eum». [FG2013]*
D ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2023}
8 nisi] quam Ed1953
9 promiserat] pronus erat Ed1953
marg.| { CLC19d1.5} TITUS. − [1] Sed ille bonum adinvenit ingenium. Nam precurrens sicomorum ascendit et desideratum Iesum transeuntem10* videbat.
Unde sequitur:
10 sicomorum ascendit et desideratum Iesum transeuntem] in arborem sicomorum ascendit et transeuntem Iesum desideratum Ed1953
Numérotation du verset Lc. 19,4 
Et precurrens, ascendit in arborem sicomorum ut videret illum quia inde erat transiturus.
marg.| [2] Hic ergo solam visionem desideravit, sed “qui novit plus facere quam queramus11*”d, dedit ei supra id quod exspectabat.E e
d Cf. Eph. 3, 20 : « Ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem que operatur in nobis » = Τῷ δὲ δυναμένῳ ὑπὲρ πάντα ποιῆσαι ὑπὲρ ἐκπερισσοῦ ὧν αἰτούμεθα ἢ νοοῦμεν, κατὰ τὴν δύναμιν τὴν ἐνεργουμένην ἐν ἡμῖν,
e ¶FonsG : [1] <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 19,4 (Krikones § 2756: Titus), Vat. gr. 1611, 252rb24-26   : « Τίτου . Μηχανᾶται καλὴν μηχανὴν ὁ βραχὺς τὴν ἡλικίαν καὶ ὑπὸ τοῦ ὄχλου ἐμποδιζόμενος. Προδραμὼν γὰρ ἔμπροσθεν ἀνέβη ἐπὶ συκομοραίαν [συκομορέαν Sickenb. cum LXX (א B L Δ)] καὶ παριόντα ἑώρα τὸν ποθούμενον Ἰησοῦν , τὸν μεταβάλλοντα τὸ σκότος εἰς φῶς καὶ τὰ σκολὰ εἰς εὐθεῖαν ἄγοντα».
<cuius fons> =   Titus Bostrensis, Commentarii in Lc. (Lc. 19, 4) ex catenis [CPG 3576], ed. J.   Sickenberger , Titus von Bostra, Leipzig, 1901, p . 230.1-4 .
[2] <revera>   Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 19,5-6 (Krikones § 2757: [ anonymus ] Chrysostomus): Vat. gr. 1611, f. 252rb30-32 : «Χρυσοστόμου . Ὁ μὲν θέας μόνης ἐπεθύμησεν, ἀλλ´ „ ὁ εἰδὼς ἐκ περισσοῦ ποιεῖν ὧν αἰτούμεθα ἢ νοοῦμεν", ὡς Παῦλός φησι, οὐ τοσοῦτον αὐτῷ ἔδωκεν , ὅσον ἐπόθησεν, ἀλλ´ ὑπὲρ ὃ προσεδόκησεν. Ὁ μὲν γὰρ ἰδεῖν μόνον ἐπόθησεν, ὁ δὲ καὶ παρ´ αὐτῷ κατάγεται […]».
<cuius fons>   Chrysostomus , De Caeco et Zacchaeo , PG 59, 603. 35-39 : « Ἀλλ´ ὁ Κύριος ἡμῶν Ἰησοῦς Χριστὸς, περὶ οὗ φησιν ὁ Παῦλος, “ Ὁ εἰδὼς ἐκ περισσοῦ ποιεῖν ὧν αἰτούμεθα ἢ νοοῦμεν,” οὐ τοσοῦτον αὐτῷ ἔδωκεν, ὅσον ἐπόθησεν, ἀλλ´ ὑπὲρ ὃ προσεδόκησεν. Ὁ μὲν γὰρ ἰδεῖν μόνον ἐπόθησεν, ὁ δὲ καὶ τῆς δεξιώσεως αὐτὸν ἠξίωσε ». [VS2022] [MM2022]
E ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2022}
11 queramus] querimus Ed1953
Unde sequitur:
Numérotation du verset Lc. 19,5 
Et cum venisset ad locum, suspiciens Iesus vidit illum.
marg.| {CLC19d1.6} CYRILLUS. − Vidit quidem hominis animam promptissime nitentem ad sancte vivendum, et eum ad quietatemF* convertit.
F ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2022}
marg.| {CLC19d1.7} AMBROSIUS. − Apud12 eum se non invitatus invitat.
Unde sequitur :
12 Apud] Capit ! cacogr. Li448
Et dixit ad eum : Zacchee, festinans descende quia hodie in domo tua oportet me manere.
marg.| Sciebat enim uberem hospitii sui esse mercedem . Sed tamen etsi non vocem, invitantis audierat affectum.G f
f ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 82, CCSL 14, p. 329.1008-330.1013 : «Et ecce vir nomine Zacchaeus. Zacchaeus in sycomoro, caecus in uia. Quorum alterum Dominus miseraturus exspectat, alterum mansionis suae claritate nobilitat : alterum sanaturus interrogat, aput alterum se non inuitatus inuitat ; sciebat enim uberem hospitis sui esse mercedem, sed tamen etsi nondum uocem inuitantis audierat, audierat affectum». [FG2013]*
G ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC19d1.8} BEDA. − Ecce autem camelus, deposita gibbi13* sarcina, per foramen acus transit, hoc est, dives et publicanus, relicto amore divitiarum, contempto censu fraudium14*, benedictionem dominice susceptionis accipit.H g
Sequitur :
g ¶Fons : <revera> Beda Venerabilis , In Lc., lib. 5, c. 19, CCSL 120, lin. 1500 sqq. : «Ecce enim camelus deposita gibbi sarcina per foramen acus transit, hoc est diues et publicanus relicto onere diuitiarum contempto censu fraudium angustam portam artam que uiam quae ad uitam ducit ascendit. Qui mira deuotione fidei ad uidendum saluatorem quod natura minus habuerat ascensu supplet arboris atque ideo iuste quamuis ipse rogare non audeat benedictionem dominicae susceptionis quam desiderabat accepit». [MM2020]
H ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}
13 gibbi] restit., si pro gi cacogr. Li448 * (al. m. post. corr. marg.), sibi (si) Mt366
14 fraudium] fraudum Ed1953
Numérotation du verset Lc. 19,6 
Et festinans descendit et excepit illum gaudens.
marg.| {CLC19d1.9} AMBROSIUS. − Discant divites non in facultatibus crimen herere15*, sed in his qui uti nesciunt facultatibus nam divitie ut16* impedimenta sunt improbis, ita bonis sunt adiumenta virtutis.I h
h ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 85, CCSL 14, p. 330.1029-1037 : «Discant non in facultatibus crimen haerere, sed in his qui uti nesciant facultatibus ; nam diuitiae ut inpedimenta in inprobis ita in bonis sunt adiumenta uirtutis. Diues certe Zacchaeus electus a Christo, sed dimidium bonorum suorum pauperibus largiendo, reddendo etiam in quadruplum quae fraude sustulerat alterum enim non sat est, nec habet gratiam liberalitas, si iniuria perseuerat, quia non spolia, sed dona quaeruntur uberiorem mercedem quam conferebat accepit». [FG2013]*
I ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}
15 herere] hre Li448 Mt366, haberi Ed1953
16 ut] sicut Ed1953
marg.| {CLC19d1.10} CHRYSOSTOMUS. − Sed considera nimiam salvatoris bonitatem. Insons cum sontibus conversatur ; fons iustitie cum avaritia, que est materia pravitatis ingressus domum publicani, nullam ex avaritie nebula iniuriam patitur, sed fulgore iustitie avaritiam delet. Sed mordaces et criminationis amatores invehi temptant in his que ab eo fiebant.
Sequitur enim :
Numérotation du verset Lc. 19,7 
Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset.
marg.| Ipse vero incusatus ut epulo et publicanorum amicus, spernebat hec, ut consummaret propositum quia et medicus nisi patiatur saniem egrotorum, non liberat a morbo ; quod et tunc contigit, quoniam conversus est publicanus, et factus est melior.
Sequitur :
Numérotation du verset Lc. 19,8 
Stans autem Zaccheus, dixit ad Iesum : Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus ; et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum.
marg.| Audi mirabile. Nondum didicit, et obedit ; et sicut sol per radios infusus in domum non illustrat verbo, sed opere ; ita salvator radiis iustitie, nequitie fugavit caliginem nam lux in tenebris lucet. Quodlibet autem unitum est validum, divisum autem debile ; et ideo bipartit substantiam. Est autem diligentius attendendum, quod opes Zacchei non solum erant iniuste, sed etiam ex patrimonio fuerunt congregate ; alioquin quomodo poterat extorta inique restituere in quadruplum sciebat enim legem iubentem restituere in quadruplum male ablata, ut si lex non terreat, damna mitigent. Non ergo exspectat Zaccheus legis censuram, ipse sibi iudex effectus.
marg.| {CLC19d1.11} THEOPHYLACTUS. − Sed si subtilius indagare velimus, nihil de propriis restabat facultatibus. Data enim medietate bonorum pauperibus, ex residuo reddebat lesis in quadruplo. Nec solum hoc promittebat, sed faciebat non enim ait dabo medietatem et restituam quadruplum, sed do et reddo. At Christus illi salutem annuntiat.
Sequitur enim :
Numérotation du verset Lc. 19,9 
Ait Iesus ad eum quia hodie salus huic domui facta est.
marg.| Ipsum Zaccheum significans assecutum fuisse salutem, per domum habitatorem significans.i
Sequitur enim :
i ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 19, 8), PG 123, 1021A10-C2. [CGC2015]
Eo quod et ipse filius sit Abrahe.
marg.| Non enim vocasset Abrahe filium inanimatam fabricam.
marg.| {CLC19d1.12} BEDA. − Filius autem Abrahe Zaccheus dicitur, non quia de eius stirpe genitus, sed quia eius est fidem imitatus ut sicut ille terram domumque paternam deseruit, ita iste bona sua partiendo pauperibus relinqueret. Pulchre autem dicit et ipse , ut non solum eos qui iuste vixerant, sed et eos qui ab iniustitia resipiscunt, ad filios promissionis pertinere declaret.
marg.| {CLC19d1.13} THEOPHYLACTUS. − Non autem dixit quod filius erat Abrahe, sed quoniam nunc est nam prius quando erat publicanorum princeps, nullam similitudinem habens ad Abraham iustum, non erat Abrahe filius. Sed quia murmurabant quidam eo quod moraretur cum viro peccatore, ad compescendos illos, subdit :
Numérotation du verset Lc. 19,10 
Venit enim filius hominis querere et salvum facere quod perierat.j
j ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 19, 9), PG 123, 1021C6-15. [CGC2015]
marg.| {CLC19d1.14} CHRYSOSTOMUS. − Quasi dicat quid me criminamini, si rectifico peccatores tam enim procul est a me odium peccatorum quod eorum causa advenerim nam medicus veni, non iudex ; ob hoc conviva fio languentium, patiorque foetorem, ut prestem remedia. Queret autem aliquis quomodo Paulus iubetk, si quis frater fuerit procax aut avarus, cum huiusmodi nec cibum esse sumendum Christus autem erat publicanorum conviva. Sed nondum provecti erant isti ut fierent fratres. Sed et tunc vitare precepit paulus fratres, cum perstant in malo ; hi vero erant mutati.
k 1Cor. 5, 11.
marg.| {CLC19d1.15} BEDA. − Mystice autem Zaccheus, qui interpretatur iustificatus, credentem ex gentibus populum significat, qui per occupationem temporalium depressus erat et minimus, sed a Deo sanctificatus ; qui intrantem Iericho salvatorem videre voluit, dum fidem quam mundo attulit, participare quesivit.
marg.| {CLC19d1.16} CYRILLUS. − Turba autem est imperite confusio multitudinis, que verticem nequivit videre sapientie. Ergo Zaccheus quamdiu in turba est, non vidit Christum ; sed plebeiam transgressus inscitiam, meruit quem desiderabat aspicere.
marg.| {CLC19d1.17} BEDA. − Vel turba, id est vitiorum consuetudo que cecum clamantem increpabat, etiam hunc suspicientem tardat ; sed sicut amplius clamando cecus turbam vicit, ita pusillus terrena relinquendo, et arborem crucis ascendendo, turbam obstantem transcendit. Sicomorus namque, que est arbor foliis moro similis, sed altitudine prestans, unde et a latinis celsa nuncupatur, ficus fatua dicitur et eadem dominica crux credentes alit ut ficus, ab incredulis irridetur ut fatua. Quam arborem pusillus statura Zaccheus, ut coexaltari possit, ascendit, cum quilibet humilis et proprie conscius infirmitatis clamat : « mihi absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi »l
l Gal. 6, 14.
marg.| {CLC19d1.18} AMBROSIUS. − [a] Pulchre autem addidit : quia illa parte erat transiturus Dominus , vel ubi sicomorus, vel ubi crediturus, ut mysterium servaret, et gratiam seminaret sic enim venerat ut per Iudeos veniret ad gentes. [b] Vidit itaque Zaccheum sursum ; iam enim sublimitas fidei inter fructus bonorum operum, inter fecunde altitudinem arboris eminebat. Zaccheus autem supra arborem est, quia est supra legem.m
m ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 89, CCSL 14, p. 331.1052-1056 : «[a] Pulchre autem addidit : quia illa parte erat transiturus Dominus, uel ubi sycomorus uel ubi crediturus, ut et mysterium seruaret et gratiam seminaret ; sic enim uenerat, ut per Iudaeos transiret ad gentes». [b]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 90, CCSL 14, p. 331.1056-1070 : «Vidit itaque Zacchaeum sursum ; iam enim sublimitate fidei inter fructus nouorum operum uelut fecundae altitudine arboris eminebat. Et quoniam de typo ad moralia defleximus, inter tot credentium uoluntates dominica die relaxare animum, festiuitatem admiscere delectat. Zacchaeus in sycomoro, nouum uidelicet noui temporis pomum, ut in hoc quoque conpleretur illud : arbor fici produxit grossos suos ; ad hoc enim Christus aduenit, ut ex lignis non poma, sed homines nascerentur. Legimus alibi cum esses sub arbore fici, uidi te. Ergo Nathanahel sub arbore, hoc est supra radicem, quia iustus radix enim sancta sub arbore tamen Nathanahel, quia sub lege, Zacchaeus supra arborem, quia supra legem ; ille Domini occultus defensor, hic publicus praedicator ; ille adhuc Christum ex lege quaerebat, iste iam supra legem relinquebat sua et dominum sequebatur». [FG2013]
marg.| {CLC19d1.19} BEDA. − Perambulans autem Dominus venit ad locum ubi Zaccheus sicomorum ascenderat quia missis per mundum predicatoribus, in quibus ipse loquebatur et ibat, venit ad populum nationum, qui passionis eius fide iam sublimis erat ; quem suscipiens vidit, quia per gratiam elegit.Manebat autem aliquando dominus in domo principis Phariseorum ; sed eum opera digna deo facientem lingua venenata carpebant unde eorum perosus facinora discessit dicensn : « Relinquetur domus vestra deserta ». Hodie autem in domo pusilli Zacchei oportet illum manere, id est nove legis gratia coruscante in humilium nationum corde quiescere. Quod autem descendere de sicomoro, et sic mansionem in domo parare iubetur, hoc est quod ait Apostoluso : « Etsi cognovimus secundum carnem Christum, sed iam nunc non novimus ». Etsi enim mortuus est ex infirmitate, sed « vivit ex virtute Dei »p Manifestum est autem iudeos gentium semper odisse salutem ; sed salus, que olim Iudeorum domos implebat, hodie populum nationum illuxit, eo quod et ipse populus filius sit Abrahe, credendo in Deum.
n Mt. 23, 38.
o 2Cor. 5, 16.
p 2Cor. 13, 4.
marg.| {CLC19d1.20} THEOPHYLACTUS. − Sed et facile est hoc ad moralem utilitatem retorquere. Quisquis enim in malitia pluribus preest, parvus est statura spirituali, et non potest videre Iesum pre turba nam perplexus a passionibus et secularibus rebus non aspicit Iesum ambulantem, id est in nobis operantem, nullum opus eius cognoscens. Ascendit autem super sicomorum , id est voluptatis dulcedinem, que significatur per ficum, deprimens eam ; et sic sublimior factus, videt, et videtur a Christo.q
q ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 19, 3), PG 123, 1021C15, 1024A6 [CGC2015]
marg.| {CLC19d1.21} GREGORIUS. Vicesimo septimo Moralium. 17 − Vel quia sicomorus ficus fatua dicitur, pusillus Zaccheus sicomorum subiit, et Dominum vidit quia qui mundi stultitiam humiliter eligunt, ipsi Dei sapientiam subtiliter contemplantur. Quid enim in hoc mundo stultius quam amissa non querere, possessa rapientibus relaxare, nullam pro acceptis iniuriis iniuriam reddere per hanc autem sapientem stultitiam, et si nondum solide ut est, iam tamen per contemplationis lumen Dei sapientia videtur.r
r ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob , lib. 27 § 46, CCSL 143B, lin. 125 sqq. : «Sycomorus quippe ficus fatua dicitur. Pusillus itaque zachaeus sycomorum subiit et dominum uidit, quia qui mundi stultitiam humiliter eligunt, ipsi dei sapientiam subtiliter contemplantur. Pusillitatem namque nostram ad uidendum dominum turba praepedit, quia infirmitatem humanae mentis, ne lucem ueritatis intendat, curarum saecularium tumultus premit. Sed prudenter sycomorum ascendimus, si prouide eam quae diuinitus praecipitur stultitiam tenemus. Quid enim in hoc mundo stultius quam amissa non quaerere, possessa rapientibus relaxare, nullam pro acceptis iniuriis iniuriam reddere, immo et adiunctis aliis patientiam praebere? Quasi enim sycomorum nos ascendere dominus praecipit, cum dicit : qui aufert quae tua sunt ne repetas Et rursum : si quis te percusserit in dexteram maxillam, praebe illi et alteram. Per sycomorum transiens dominus cernitur, quia per hanc sapientem stultitiam etsi necdum ut est solide, iam tamen per contemplationis lumen dei sapientia quasi in transitu uidetur». <ex quo> =   Alulfus sancti Martini Tornacensis , Liber gregorialis, pars III : Expositio Novi Testamenti, exp. Euang. sec. Lucam, c. 77, PL 73, 1228.71. [MM2020]
17 .XXVII.] om. Ed1953
marg.| {CLC19d1.22} THEOPHYLACTUS. − Dicit autem ei Dominus : F estinans descende, hoc est ascendisti per penitentiam ad altiorem locum, descende per humilitatem, ne te supplantet elatio oportet enim me in humilis domo manere. Geminis autem bonis in nobis existentibus, corporalibus scilicet et spiritualibus, cuncta corporalia derelinquit iustus pauperibus, sed spiritualia non deserit bona, sed si quid exegit ab aliquo, reddit quadruplum significans per hoc quod si quis per penitentiam pergit in contrario tramite prisce pravitatis, per multiplices virtutes sanat omnia pristina delicta ; ac sic promeretur salutem, vocaturque filius Abrahe, eo quod a propria cognatione exierit, scilicet ab antiqua nequitia.s
s ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 19, 5), PG 123, 1024A6-B15 [CGC2015]
Numérotation du verset Lc. 19,
* distinctio 2
marg.| {CLC19d2.1} EUSEBIUS. − Existimabant18* quidam in primo salvatoris adventu regnum eius venire et hoc putabant mox tunc fieri cum ascensurus erat Hierosolymam adeo obstupefecerant eos miracula divina que fecerat. Et ideo instruit eos non prius se recipere regnum a patre quam ab hominibus iret ad patrem.
Et ideo dicitur :
18 Existimabant] estimabant Ed1953
Numérotation du verset Lc. 19,11 
Hec illis audientibus, adiciens dixit parabolam eo quod esset prope Hierusalem et19 quia estimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur.J
J ¶Codd. : Li448 (105ra) Ed1953 {MM2019}
19 et] om. Li448
marg.| {CLC19d2.2} THEOPHYLACTUS. − Sed Dominus ostendit eis quod vana quedam estimarent non enim est sensibile regnum Dei. Ostendit etiam quod quasi Deus novit cogitationes eorum, proponens eis subsequentem parabolam.t
Unde sequitur :
t ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 19, 11), PG 123, 1024D1-10. [CGC2015]
Numérotation du verset Lc. 19,12 
Dixit ergo homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti.
marg.| {CLC19d2.3} CYRILLUS. − Describit autem sensus huius parabole mysteria Christi a primo usque ad ultimum. Homo enim factus est Deus verbum existens et quamvis servus factus sit, est tamen nobilis secundum ineffabilem ortum a patre.
marg.| {CLC19d2.4} BASILIUS. − Non solum secundum genus humanum, ex semine David secundum carnem exortus. Abiit autem in regionem longinquam, non tam locali distantia separatam quam rerum conditione ipse enim Deus prope est unicuique nostrum, cum nostra bona opera nos ei astringunt ; et distat quoties nos herendo perditioni elongamur ab eo. Ad hanc igitur terrenam regionem accessit longinquam a Deo, ut gentium regnum acciperet, secundum illudu : « Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam ».
u Ps. 2, 8.
marg.| {CLC19d2.5} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Vel regio longinqua ecclesia gentium est, usque ad fines terre abiit enim ut plenitudo gentium intraret ; revertetur ut « omnis Israel salvus fiat »v w
v Rm. 11, 25.
w ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 46, CCSL 44B, p. 109.4-6 : «Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam, accipere sibi regnum et reuerti, ipse dominus noster iesus christus intellegitur ; regio longinqua ecclesia gentium usque ad fines terrae. reuerti se tamen dicit ; abiit enim ut plenitudo gentium intraret, reuertetur ut omnis israhel saluus fiat». [FG2017]
marg.| {CLC19d2.6} EUSEBIUS. − Vel per hoc quod profectus est ad regionem longinquam, ascensum proprium a terra in celos designat ; cum vero subdit accipere sibi regnum et redire, secundam sui apparitionem gloriosam et regiam ostendit. Et primo quidem hominem se vocat propter nativitatem in carne, deinde nobilem ; nondum autem se regem appellat, quia nondum in prima apparitione regia fungebatur maiestate. Sed et bene dicitur obtinere sibi regnum ; nam dante sibi patre illud obtinuit, secundum illudx : Ecce Filius hominis veniebat in nubibus, et datum est ei regnum.
x Dn. 7, 13.
marg.| {CLC19d2.7} CYRILLUS. − Ascendens enim ad celos, sedet ad dexteram maiestatis in excelsis ; ascendens autem dispensavit credentibus in eum divinorum charismatum differentiam, sicut servis committuntur dominice facultates, ut aliquid lucrantes, famulatus sui ferant preconia.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 19,13 
Vocatis autem decem servis suis, dedit illis decem mnas.
marg.| Consuevit sacra scriptura in signum perfectionis uti numero denario quem si quis numerando excedere velit, ab unitate iterum inchoabit, quasi denario perducto ad metam et ideo in dispensatione talentorum eum qui metam attingit divini officii, decem ait mnas recepisse.
marg.| {CLC19d2.8} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Vel per decem mnas legem significat propter decalogum ; per decem autem servos, hos quibus sub illa positis gratia predicata est. Sic enim intelligendum est eis datas mnas ad usum, cum intellexerunt, legem remoto velamine ad evangelium pertinere.y
y ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 46, CCSL 44B, p. 109.6-10 : «  Decem mnas legem significat propter decalogum, decem autem seruos quibus sub illa positis gratia praedicata est. sic enim intellegendum est eis datas mnas ad usum, cum intellexerunt eam ipsam legem remoto uelamine ad evangelium pertinere». [FG2017]
marg.| {CLC19d2.9} BEDA. − Mina namque, quam greci mnam vocant, centum drachmis appenditur et omnis scripture sermo, quia vite celestis perfectionem suggerit, quasi numeri centenarii pondere fulgescit.K
K ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC19d2.10} EUSEBIUS. − Significat ergo per eos qui mnas recipiunt, suos discipulos, quibus mnas exhibens singulis, parem cunctis dispensationem committens negotiari iussit. Sequitur et ait ad illos negotiamini dum venio. Nullum autem aliud negotium erat nisi dogma regni sui intentis mortalibus predicandum per suos discipulos. Idem autem est omnium documentum eademque fides, unum baptisma ; et ob hoc mna una singulis datur.
marg.| {CLC19d2.11} CYRILLUS. − Multa autem est horum differentia ad illos qui inficiati sunt regnum Dei ; de quibus subditur :
Numérotation du verset Lc. 19,14 
Cives autem eius oderant illum, et miserunt legationem post illum, dicentes : Nolumus hunc regnare super nos.
marg.| Hoc est quod Christus improperavit Iudeis dicensz Nunc vero viderunt et oderunt me et Patrem. Renuerunt autem regnum eius, dicentes Pilatoaa : « Non habemus regem nisi Cesarem ».
z Io. 15, 24.
aa Io. 19, 15.
marg.| {CLC19d2.12} EUSEBIUS − Per hoc enim quod dicit cives eius, Iudeos significat ortos ex eadem progenie secundum carnem, et quoniam ritu legis cum illis pariter utebatur.
marg.| {CLC19d2.13} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. −  Miserunt autem   legationem post eum , quia etiam post resurrectionem eius immiserunt persecutiones apostolis, et predicationem evangelii respuerunt.ab
ab ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 46, CCSL 44B, p. 109.11-13 : «Ciues eius qui post eum miserunt legationem   , dicentes se nolle ut regnet sibi, Iudei sunt, qui etiam post resurrectionem eius miserunt persecutores apostolis et praedicationem evangelii respuerunt». [FG2017]
marg.| {CLC19d2.14} EUSEBIUS. − Postquam autem salvator hec docuit pertinentia ad primum eius adventum, consequenter gloriosum et regium eius reditum ostendit, dicens :
Numérotation du verset Lc. 19,15 
Et factum est ut rediret accepto regno, et iussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset.
marg.| {CLC19d2.15} CHRYSOSTOMUS. − Duo regna Dei novit sacra scriptura alterum quidem ex creatione, secundum quod est rex omnium creationis iure alterum autem ex approbatione, secundum quod iustis dominatur, propria sponte ei subiectis ; et hoc regnum hic dicitur accepisse.
marg.| {CLC19d2.16} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Redit etiam accepto regno quia in manifestissima claritate venturus est qui eis humilis apparuit, cum diceretac : « Regnum meum non est de hoc mundo ».L ad
ac Io. 18, 36.
ad ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 46, CCSL 44B, p. 109.11-13 : «Redit autem accepto regno, quia in manifestissima et eminentissima claritate uenturus est, qui eis humilis apparuit cum diceret : regnum meum non est de hoc mundo». [FG2017]*
L ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC19d2.17} CYRILLUS. − Redeunte autem Christo, sumpto regno, merebuntur preconia, et delectabuntur verbi ministri in supernis honoribus, quia multiplicaverunt talentum pluribus acquisitis.M
Unde subditur :
M ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Lc. 19,16 
Venit autem primus dicens : Domine, mna tua decem mnas acquisivit.
marg.| {CLC19d2.18} BEDA. − Primus servus ordo doctorum est in circumcisione missorum ; qui unam mnam negotiaturus accepit, quia unam fidem predicare iussus est ; sed hec mna decem mnas acquisivit, quia populum sub lege constitutum sibimet docendo sociavit.
Sequitur :
Numérotation du verset Lc. 19,17 
Et ait illi : Euge, serve bone quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates.
marg.| In modico servus est fidelis, quia non adulterat verbum Dei. Quidquid enim in presenti percipimus donorum, in comparatione futurorum paucum est.
marg.| {CLC19d2.19} GRECUS. − Sed, quia mercedem propriorum bonorum accipit, decem <dicitur> preesse civitatibus20*. De his promissis quidam infime coniectantes existimant se preturis21 et prefecturis donari in terrena Hierusalem reparata lapidibus pretiosis, si honeste in Christo fuerint conversati, ambitum potestatis et prelationis ab anima minime deponentes.N ae
ae ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 19, 15-19 (Krikones §2795 : Evagrius), ed.   Mai , Scriptorum veterum nova collectio, t. 9, Rome, 1837, p. 721 = Vat. gr. 1611, f. 236v5-9 : «Ἐυαγρίου. Ἐπειδὴ δὲ μισθόν τινες τῶν ἰδίων κατορθωμάτων παρὰ τοῦ σωτήρος ἔσχον, ἐξουσιάσαι δέκα πόλεων ἢ πέντε, ἄρχοντες τούτων τῶν πόλεων ἀναδειχθησόμενοι μετὰ τὴν ἐκ νεκρῶν ἀνάστασιν, περὶ ταύτης δὲ τῆς ἐπαγγελίας χαμαιζήλως τινὲς διανοηθέντες, νομίζουσιν σατραπείας και δυναστείας ἐγχειρισθήσεσθαι, διὰ τὸ εὖ βεβιωκέναι καὶ κατὰ Χριστὸν πεπολιτεύσθαι· καὶ οὗτοι γὰρ ὥσπερ οἱ τροφὴν σωματικὴν ὑπολαβόντες τὰ ἆθλα τῆς ἀρετῆς εἶναι ἐν τῇ κάτω Ἰερουσαλὴμ, ἐκ λίθων τιμίων ἀνοικοδομουμένῃ, ἄρξεις καὶ δυναστεύσειν ἡγοῦνται ἐπεὶ γὰρ καὶ τούτους ἔρως εἶχε τοῦ ἄρχειν καὶ ἐξουσιάζειν, ἐνταῦθα ἔτι διατρίβοντας, καὶ διὰ τοῦτο ἀτυφίᾳ καὶ τῷ ὑποτάττεσθαι τοῖς πέλας ἐπιδεδώκασι σφᾶς, διὰ τὸν Χριστοῦ λόγον λέγοντας πᾶς ὁ ταπεινῶν ἑαυτὸν ὑψωθήσεται, τὸ φίλαρχον καὶ φιλόδοξον πάθος τῆς ψυχῆς οὐκ ἀποβαλόντες».
<cuius fons> =   Evagrius Ponticus , Scholia in Lucam [CPG 2458] (fons non reperta) [MM2020]
N ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
20 preesse civitatibus] dicitur civitatibus preesse Ed1953
21 preturis] precuris Li448
marg.| {CLC19d2.20} AMBROSIUS. − Sed civitates decem sunt anime, quibus iure preponitur qui pecuniam Domini et eloquia casta probata sicut argentum mentibus hominum feneraverit. Nam sicut Hierusalem dicitur edificata ut civitas, ita sunt anime pacifice ; et sicut angeli presunt, ita hi qui vitam meruerunt angelorum.af
Sequitur :
af ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 96, CCSL 14, p. 332.1104-1109 : «Ciuitates autem decem esse quae possunt nisi forte animae, quibus iure praeponitur qui pecuniam domini et illa eloquia casta probata sicut argentum mentibus hominum faenerauerit? Nam sicut Hierusalem dicitur aedificata sicut ciuitas, ita sunt animae pacificae. Et sicut angeli praesunt, ita et hi qui uitam meruerint angelorum». [FG2013]*
Numérotation du verset Lc. 19,18 
Et alter venit dicens : Domine, mna tua fecit quinque mnas.
marg.| {CLC19d2.21} BEDA. − Servus ille cetus est eorum qui preputio evangelizare missi sunt, cuius mna, id est evangelica fides, quinque mnas fecit quia gentes corporis sensibus antea mancipatas ad fidei evangelice gratiam convertit.
Sequitur :
Numérotation du verset Lc. 19,19 
Et huic ait : Et tu esto super quinque civitates.
marg.| Hoc est, ex earum quas imbueras animarum fide et conversatione sublimis fulgeas.
marg.| {CLC19d2.22} AMBROSIUS. − Vel aliter. [a] Fortasse iste qui quinque mnas acquisivit, moralia habet, quia quinque sunt corporis sensus ; ille qui decem, duplicia ; id est mystica legis, et moralia probitatis. Possumus et hic decem mnas decem verba intelligere, id est legis doctrinam ; quinque mnas magisteria discipline ; sed legisperitum in omnibus volo esse perfectum. [b] Bene autem quia de Iudeis dicit, duo soli multiplicatam pecuniam deferunt, non utique eris, sed disputationis usuris.ag
ag ¶Fons : [a] Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 92, CCSL 14, p. 332.1079-1087 : «Denique ex una decem mnas alius fecit, alius quinque. Fortasse istae moralia habent, quia quinque sunt corporis sensus, illae decem duplicia, id est mystica legis et moralia probitatis. Unde et Matthaeus quinque talenta et duo talenta posuit, in quinque talentis ut sint moralia, in duobus utrumque, mysticum atque morale. Ita quod numero inferius re uberius. Et hic possumus decem mnas decem uerba intellegere, id est legis doctrinam, quinque mnas magisteria disciplinae sed legis peritum in omnibus uolo esse perfectum : non enim in sermone, sed in uirtute est regnum Dei». [b]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 93, CCSL 14, p. 332.1087-1090 : «Bene autem, quia de Iudaeis dicit, quo soli multiplicatam pecuniam deferunt, non utique aeris, sed disputationis usuris. Alia est enim pecuniae faenebris, alia doctrinae caelestis usura». [FG2013]
marg.| {CLC19d2.23} CHRYSOSTOMUS. − Alia est enim pecunia fenoris, alia doctrine celestis usura. In terrenis enim opibus non evenit unum fieri divitem, nisi alter depauperetur ; sed in spiritualibus non evenit quemquam ditari, nisi faciat et alium locupletem in corporeis enim participatio minuit, sed in spiritualibus auget.
marg.| {CLC19d2.24} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. 22 − Vel aliter. [b] Quod unus eorum qui bene usi sunt decem acquisivit et alter quinque significat eos esse acquisitos in gregem Domini, a quibus ipsa23 lex per gratiam intellecta est, sive propter decem legis precepta sive quia ille per quem lex lata est, quinque libros conscripsit. Ad hoc pertinent et24 decem et quinque civitates, quibus eos preponit. Multiplicatio enim25 intelligentie in ipsa veritate26, que de unoquoque precepto vel de unoquolibet libro pullulat, et27 ad unum reducta, quasi civitatem facit viventium rationum eternarum. Est enim civitas non quorumlibet animantium sed rationalium multitudo legis unius societate devincta. [a] Quod ergo servi - reddentes rationem ex eo quod acceperant, laudantur qui lucrati sunt - significat eos bonam reddere rationem qui bene usi sunt eo quod acceperunt ad augendas divitias Domini per eos qui credunt in eum. Quod qui facere nolunt, in illo significati28 sunt qui mnam suam in sudario servavit.
De quo sequitur :
22 De… evangeliorum] marg. Li448
23 ipsa Li448 ] iam Ed1953
24 et Li448] om. Ed1953
25 Multiplicatio enim Ed1953 ] Multiplicationem scilicet Li448
26 veritate Li448 ] varietate Ed1953
27 et Li448] om. Ed1953
28 significati] scrips. , sigati Li448 , signati Ed1953
Numérotation du verset Lc. 19,20 
Et tertius venit dicens : Domine, ecce mna tua quam habui repositam29 in sudario.
29 repositam Ed1953 ] reposita est Li448
marg.| Sunt enim homines hac sibi perversitate blandientes, ut dicant : sufficit ut de se unusquisque rationem reddatah Quid opus est aliis predicare aut30 ministrare ut etiam rationem quisque de ipsis31 reddere cogatur, cum apud Dominum etiam illi sint inexcusabiles quibus lex data non est, neque etiam qui32 audito evangelio dormierunt33, quia per creaturam poterant cognoscere creatoremai?
Unde sequitur :
ah Cf. Rm. 14, 12.
ai Cf. Rm. 1, 20-21.
30 aut Li448 ] et Ed1953
31 quisque de ipsis Li448 ] inv . Ed1953
32 etiam qui Ed1953 ] om. Li448
33 dormierunt Li448 cum Beda ( Beda Venerabilis , In Lucae evangelium expositio, lib. 5, cap. 19, CCSL 120 (339.1753-1754)] non obediverunt Ed1953
Numérotation du verset Lc. 19,21 
Timui enim te, quia homo austerus es. Tollis quod non posuisti et metis quod non seminasti.
marg.| Hoc est enim quasi metere ubi non seminavit, id est eos impietatis reos34 tenere, quibus verbum legis35, aut36 evangelii ministratum non est. Hoc autem veluti iudicii periculum devitantes pigro labore a verbi ministratione conquiescunt. Et hoc est quasi in sudario ligare quod acceperunt.O aj
aj ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 46, CCSL 44B, p. 110.17-111.45 : «[a] Quod autem serui reddentes rationem ex eo quod acceperant laudantur qui lucrati sunt, significat eos bonam reddere rationem, qui bene usi sunt eo quod acceperant ad augendas diuitias domini per eos qui credunt in eum. quod qui facere nolunt in illo significati sunt qui mnam suam in sudario seruauit. sunt enim homines hac sibi peruersitate blandientes ut dicant : sufficit ut de se unusquisque rationem reddat. quid opus est aliis praedicare aut ministrare, ut etiam de ipsis rationem reddere quisque cogatur, cum apud dominum etiam illi sint inexcusabiles quibus lex data non est neque audito evangelio + dormierunt +, quia per creaturam poterant creatorem cognoscere, cuius inuisibilia a constitutione mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur? hoc est enim quasi metere ubi non seminauit, id est etiam eos impietatis reos tenere, quibus uerbum legis aut evangelii non ministratum est ; hoc autem ueluti periculum iudicii deuitantes pigro languore a uerbi ministratione conquiescunt. et hoc est quasi in sudario ligare quod acceperant. mensam quo danda erat pecunia professionem ipsam religionis accipimus, quae tamquam publice proponitur ad usum necessarium saluti. [b] Quod autem unus eorum qui bene usi sunt decem adquisiuit et alter quinque, significat eos esse adquisitos in gregem dei, a quibus ipsa lex per gratiam intellecta est, siue quia decalogo continetur, siue quia ille per quem lata est libros quinque conscripsit. ad hoc pertinent et decem et quinque ciuitates quibus eos praeponit. multiplicatio enim intellegentiae in ipsa ueritate, quae de unoquoque praecepto uel de unoquoque libro pullulat, ad unum redacta quasi ciuitatem facit uiuentium rationum aeternarum. est enim ciuitas non quorumlibet animantium sed rationalium multitudo, unius legis societate deuincta». [FG2017]
O ¶Codd. : Li448 (166vb-167ra) Ed1953 {FG2017}
34 impietatis reos Ed1953 ] reos impietate Li448
35 legis Li448 ] aut praem. Ed1953
36 aut Ed1953 ] autem Li448
marg.| {CLC19d2.25} THEOPHYLACTUS. − Sudario enim mortuorum facies velatur merito. Ergo hic piger dicitur mnam in sudario involvisse37 quia eam mortificans et otiosam dimittens non tractavit nec auxit.P ak
ak ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 19, 20), PG 123, 1023B14-C3. [CGC2015].
P ¶Codd. : Li448 (167ra) Ed1953 {FG2017} {MM2017} *
37 involvisse Ed1953 ] obvoluisse Li448
marg.| {CLC19d2.26} BEDA. − Vel pecuniam in sudario ligare, est percepta dona sub otio lenti corporis abscondere. Quod autem putaverat se per excusationem dixisse, in culpam propriam vertitur.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 19,22 
Dicit ei : De ore tuo te iudico, serve nequam.
marg.| Servus nequam vocatur quasi piger ad exercendum negotium, et superbus ad accusandum domini iudicium.
Sciebas quod austerus homo ego sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi ;
Numérotation du verset Lc. 19,23 
et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam.
marg.| Quasi dicat si durum me esse noveras, et aliena sectari ; quare non tibi hec cogitatio incussit timorem, ut scires me mea diligentius quesiturum pecunia autem vel argentum predicatio evangelii est, et sermo divinus, quia eloquia domini eloquia casta, argentum igne examinatumal, qui sermo Domini dari debuit ad mensam, hoc est promptis paratisque cordibus intimari.
al Ps. 11, 7.
marg.| {CLC19d2.27} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Vel mensa ad quam danda erat pecunia, professionem ipsam religionis accipimus, que tamquam publice proponitur ad usum necessarium saluti.am
am ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 46, CCSL 44B, p. 110.33-35 : «Mensam quo danda erat pecunia professionem ipsam religionis accipimus, quae tamquam publice proponitur ad usum necessarium saluti». [FG2017]
marg.| {CLC19d2.28} CHRYSOSTOMUS. − In sensibilibus autem divitiis debitores solius observationis obnoxii sunt ; quantum enim recipiunt, tantum eos reddere necesse est, et nihil plus ab eis queritur. In divinis autem eloquiis non solum ad custodiam obligamur, sed etiam multiplicare monemur.
Unde sequitur :
Et ego veniens cum usuris utique exegissem illam.
marg.| {CLC19d2.29} BEDA. − Qui enim verbi pecuniam a doctore percipit credendo, necesse est ut eam cum usuris solvat operando ; vel ut ex eo quod audivit, etiam alia studeat intelligere, que necdum ex predicatoris ore didicit.
marg.| {CLC19d2.30} CYRILLUS. − Doctorum enim est inserere auditoribus salutarem et proficuum sermonem ; opus autem divine virtutis est attrahere obedientes ad audientiam, et fertilem eorum reddere intellectum. Non est autem hic servus laudatus, neque honorem promeruit ; sed potius tamquam iners est condemnatus.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 19,24 
Et adstantibus dixit : Auferte ab eo mnam, et date illi qui decem mnas habet.
marg.| {CLC19d2.31} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Per quod significatur et illum posse amittere munus Dei qui habens non habet, id est eo non utitur ; et eo augeri qui habens habet, id est bene utitur.an
an ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 46, CCSL 44B, p. 111.47-49 : «Quod autem ab illo qui uti noluit aufertur quod acceperat, et ei datur qui decem habebat, significatur et illum posse amittere munus dei qui habens non habet, id est non utitur, et in eo augeri qui habens habet, hoc est bene utitur». [FG2017]
marg.| {CLC19d2.32} BEDA. − Mystice autem38 hoc, ut reor, indicat, intrante plenitudine gentium, omnem Israel salvum futurum, et tunc abundantiam gratie spiritualis, quam modo nos tepide exercemus, illius populi doctoribus esse conferendam.
38 autem] etiam Li448
marg.| {CLC19d2.33} CHRYSOSTOMUS. 39 − Ideo autem dicit adstantibus : auferte ei mnam quia non est prudentis animi punire ; sed alio quodam, scilicet ministro, eget ad puniendum officio iudicis ; nam et Deus non ipsemet penas irrogat, sed mediantibus angelis. Q
Q ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
39 Chrysostomus] Cyrillus Li448
marg.| {CLC19d2.34}* AMBROSIUS. − De aliis servis siletur, qui quasi prodigi debitores quod40 acceperant perdiderunt. In duobus servis illis41 qui lucrati sunt, pauci signati sunt42 qui per duas vices ad cultores vinee sunt destinati, in reliquis omnes Iudei.R ao Sequitur :
ao ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 95, CCSL 14, p. 332.1093-1104 : «Unus intra terram abscondisse se dicit, quod rationem, quae ad imaginem et similitudinem Dei est data nobis, studio uoluptatis obruit et tamquam in foueam carnis abscondit. De aliis siletur, qui quasi prodigi debitores quae acceperant perdiderunt. In duobus illis pauci sunt qui per duas uices ad cultores uineae destinati sunt, in reliquis omnes Iudaei. Quam conparationem Matthaeus etiam nobis uoluit aptare, quod similiter ut diues qui pecuniam suam non inpertit pauperibus ita etiam qui doctrinae suae gratiam non diuidit inperitis, docere cum possit, haud mediocris est reus culpae. De quo quoniam in libris de fide scriptis diximus, transcurrere melius fuit». [FG2013]
R ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2023}
40 qudo] que Li448
41 illis servis Li448
42 s. – s.] inv. Li448
Numérotation du verset Lc. 19,25 
Et dixerunt illi : Domine, habet decem mnas.
marg.| Et ne hoc iniustum videretur, subdit :
Numérotation du verset Lc. 19,26 
Dico autem vobis quia omni habenti dabitur.
marg.| {CLC19d2.35} THEOPHYLACTUS. − Quia cum decem auxerit decuplando, palam est quod et plura decuplans pluris lucri fiet occasio Domino. A deside vero et otioso, qui non satagit augere quod acceperat, ipsum quoque quod possidet auferetur.
Unde sequitur :
Ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo
marg.| ne vacet census dominicus ; cum posset dari aliis, et multiplicari. Hec autem non solum ad sermonem et doctrinam referenda sunt, sed etiam ad morales virtutes quoniam et in his dat nobis Deus sua charismata, hunc dotans ieiunio, illum oratione, alium mansuetudine vel humilitate quibus si invigilaverimus, multiplicabimus ea ; si vero tepeamus, extinguemus. Deinde de adversariis subdit :
Numérotation du verset Lc. 19,27 
Verumtamen inimicos meos, illos qui noluerunt me regnare super se, adducite, et interficite ante me.ap
ap ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 19, 25), PG 123, 1028D7-1029B6. [CGC2015].
marg.| {CLC19d2.36} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Per quod significat43* impietatem Iudeorum quia ad eum noluerunt converti.aq
aq ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 46, CCSL 44B, p. 111.50-51 : «Inimicos ergo suos, quos iubet coram se interfici, significat impietatem Iudeorum qui ad eum conuerti noluerunt». [FG2017]*
43 significat] designat Ed1953
marg.| {CLC19d2.37} THEOPHYLACTUS. − Quos tradidit morti, mittens eos in ignem exteriorem ; sed et in hoc mundo mactati sunt flebiliter ab exercitu Romanorum.ar
ar ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 19, 27), PG 123, 1029B6-8. [CGC2015]
marg.| {CLC19d2.38} CHRYSOSTOMUS. − Hec contra Marcionistas competunt ; nam et Christus dicit adducite hostes meos, et occidite coram me cum tamen illi bonum dicant Christum, Deum vero Veteris Testamenti malum. Patet autem quod pater et filius eadem facit nam pater ad vineam destinat exercitum ; filius autem hostes coram se trucidari facit. Hec autem que in Luca scribitur parabola alia est ab ea que in Mattheo narratur de talentis nam hic quidem ex uno capitali accepto, varii fuere proventus quia ex una mna accepta, hic quinque talenta, ille obtulit decem ; sed apud Mattheum contrarium nam qui duo accepit, duo superaddidit et qui quinque, tantumdem ; unde et premiis donantur imparibus.
Numérotation du verset Lc. 19,
distinctio 3 
marg.| { CLC19d3.1}* TITUS. − Quia Dominus dixeratas : « Appropinquavit regnum Dei », videntes illum in Hierusalem ascendentem, putabant ideo ascendere ut regnum Dei inchoaret. Consummata ergo parabola, in qua errorem predictum correxit et, ostenso quod nondum insidiantem sibi mortem devicerat, procedebat ad passionem, ascendens Hierosolymam.S at
Unde dicitur :
as Lc. 10, 9.
at ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 19,28 ! (Krikones § 2820: Titus), Vat. gr. 1611, f. 259ra29-35 : «Τίτου. Ἐπειδὴ ἔλεγεν· ἤγγικεν ἡ βασιλεία τοῦ Θεοῦ, ἑώρων δὲ [om. Sickenb.] αὐτὸν εἰς Ἱερουσαλὴμ ἀνιόντα καὶ ᾤοντο διὰ τοῦτο ἀνιέναι, ἵνα δῷ ἀρχὴν τῇ βασιλείᾳ τοῦ Θεοῦ, ταύτην δὲ τὴν προσδοκίαν ἐν ταῖς διανοίαις ἐκύλιον. Ὀυ μὴν καὶ ἔλεγον, [+ δὲ Sickenb.] πλάσας τὰς καρδίας καὶ τοὺς λόγους ἐπιστάμενος διορθοῦται τὸ σφάλμα διὰ τῆς παραβολῆς· εὐκαταφρόνητος γὰρ πᾶσα γυμνότης λόγου. Καὶ δὴ συντελέσας καὶ [τὴν Sickenb.] παραβολὴν καὶ δεικνὺς ὅτι μὴ κατέπτηχε τὸν τυρευόμενον αὐτῷ θάνατον, προέτρεχε καὶ τοὺς ἄλλους ἔφθανεν ἀνατρέχων εἰς Ἱερουσαλήμ, ἐν ᾗ τὸ σωτήριον ἔμελλεν ὑποστῆναι πάθος».
<cuius fons>   Titus Bostrensis, Commentarii in Lc. (Lc. 19, 13²) ex catenis [CPG 3576], ed. J.   Sickenberger, Titus von Bostra, Leipzig, 1901, p . 231 -232. [VS2022] [MM2023]
S ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2023}
Numérotation du verset Lc. 19,28 
Et his dictis, precedebat ascendens Hierusalem.
marg.| {CLC19d3.2} BEDA. − Ostendens etiam de eiusdem civitatis eventu parabolam fuisse premissam, que et ipsum erat occisura, et hostili clade peritura.
Sequitur :
Numérotation du verset Lc. 19,29 
Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos.
marg.| Bethphage erat locus sacerdotum in monte Oliveti ; bethania quoque civitas, sive villula, ex latere montis eiusdem, quasi stadiis quindecim a Hierusalem.
marg.| {CLC19d3.3} CHRYSOSTOMUS. − Et quidem in exordiis indifferenter se dominus ingerebat Iudeis ; sed ubi sufficienter edidit sue potestatis experimentum, auctoritate multa singula queque pertractat. Multa igitur fiunt miracula. Predixit quoniam invenietis pullum indomitum ; et hoc est quod subditur :
Numérotation du verset Lc. 19,30 
Dicens ite in castellum quod contra vos est ; quod introeuntes invenietis pullum asine alligatum, cui nemo umquam hominum sedit.
marg.| Predicit etiam quod nemo prohibebit, sed cum audierint, silebunt.
Unde sequitur :
Solvite illum et adducite.
Numérotation du verset Lc. 19,31 
Si quis vos interrogaverit : Quare solvitis? Ssic dicetis ei quia Dominus operam eius desiderat.
marg.| {CLC19d3.4}* TITUS. − In hoc autem divinam fore vocationem patuit. Non enim potest aliquis resistere Deo que sua sunt evocanti. Discipuli autem iussi ducere pullum, non refutaverunt hoc officium ut parvum, sed abierunt ut adducerent eum.au T
Unde sequitur :
au ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 19, 29-35 (Krikones § 2827: Titus): Vat. gr. 1611, f. 259vb24-27.35-37 : «Τίτου. Πλὴν κατὰ τὴν ἱστορίαν ἀποστέλλων τοὺς μαθητὰς ὁ Κύριος λῦσαι τὸν πῶλον, προσέθηκεν ὅτι ἐάν τις ὑμῖν εἴπῃ τι, ἐρεῖτε ὅτι ὁ Κύριος αὐτοῦ χρείαν ἔχει. Θεία δὲ ἡ κλῆσις ἐν τούτῳ δεδήλωται καὶ οὐδεὶς δυνατὸς Θεοῦ τὰ ἴδια προσκαλουμένου κωλύειν. […] Οἱ μέντοι μαθηταὶ κελευσθέντες ἀγαγεῖν τὸν πῶλον οὐ παρῃτήσαντο τὴν διακονίαν ταύτην ὡς εὐτελῆ*, ἀλλ´ ἤγαγον αὐτὸν πρὸς τὸν Ἰησοῦν».
* ταύτην ὡς εὐτελῆ] om. Sickenb.
<cuius fons>   Titus Bostrensis, Commentarii in Lc. (Lc. 19, 29 sqq.) ex catenis [CPG 3576], ed. J.   Sickenberger , Titus von Bostra, Leipzig, 1901, p. 232.4-5, 233.15-17. [VS2022] [MM2023]
T ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Lc. 19,32 
Abierunt autem qui iussi erant et invenerunt, sicut dixit, pullum stantem.
marg.| {CLC19d3.5} BASILIUS. − Sic quoque docet44 nos et infima opera plurimo cum affectu et studio aggredi, scientes quod quicquid intuitu Dei fit, non est parvum sed dignum in regno45 celorum.U
U ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2023}
44 docet] decet Li448
45 in regno] om. Li448
marg.| {CLC19d3.6} TITUS. − Obmutescunt autem ob excellentiam fortis virtutis, nequeuntes resistere Salvatoris eloquiis qui ligaverunt46 asinum.
Sequitur enim :
46 ligaverunt] ligaverant Li448
Numérotation du verset Lc. 19,33 
Solventibus autem illis pullum47*, dixerunt domini eius ad illos : Quid solvitis pullum?
47 pullum] om. Ed1953
Numérotation du verset Lc. 19,34 
At illi dixerunt : Quia Dominus eum necessarium habet.
marg.| Maiestativum enim nomen est ‘Dominus’. Rex enim erat venturus in conspectu multitudinis. V av
av ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 19,29-35 (Krikones § 2827: Titus), Vat. gr. 1611, f. 259vb27-35 : «Τίτου. […] Σιωπήσεται τοίνυν καὶ οὐχ ἑκὼν διὰ τὸ ὑπερβάλλον τῆς δυνάμεως οὐ δυνάμενος ἀντιστῆναι τοῖς τοῦ Σωτῆρος λόγοις ὁ καταδήσας πρότερον ταῖς σειραῖς τῶν ἁμαρτιῶν ἀκούσας ὅτι ὁ Κύριος αὐτοῦ χρείαν ἔχει. Ὁ Κύριος τίς ; Ἀπολελυμένον τὸ ὄνομα· ἐξουσιαστικὴ γὰρ ἡ προσηγορία. Βασιλεὺς ἦν, ἔμελλε φαίνεσθαι τῷ πλήθει, ἰσοκέφαλος δὲ ἦν ἡ θέα. Μεταστέλλεται πῶλον, ἵνα καθεσθέντα ἴδωσιν οἱ πολλοί. […]».
<cuius fons>   Titus Bostrensis, Commentarii in Lc. (Lc. 19, 29 sqq.) ex catenis [CPG 3576], ed. J.   Sickenberger , Titus von Bostra, Leipzig, 1901, p . 232.7-233.15 . [VS2022] [MM2023]
¶Note : L’expression fortis virtutis est une traduction redondante de τῆς δυνάμεως que le texte grec édité ne justifie pas. Il s’agit probablement de la reproduction d’une hésitation du traducteur ou d’une proposition de traduction équivalente, dans l’interligne de l’archétype, qui a été reproduite telle quelle. [MM2023]
V ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2023}
marg.| {CLC19d3.7} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Nec moveat quod Mattheus asinam et pullum dicit, ceteri autem de asina tacent. Ubi enim utrumque factum potest intelligi, nulla repugnantia est, nec si alius alia48 commemoraret ; quanto minus ubi alius unum, et alius utrumque.aw
aw ¶Fons : Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 66, § 127, p. 229.11-23 : «Nec moueat quod mattheus et asinam dicit et pullum, ceteri autem de asina tacent. immo etiam recordanda est illa regula, quam de quinquagenis et centenis discumbentibus, cum quinque panibus turbae pascerentur, supra insinuauimus. qua insinuata non deberet hoc iam permouere lectorem, nec si mattheus ita de pullo tacuisset, quemadmodum illi de asina tacuerunt, ut maxime contrarium putaretur, quod unus asinam dixit, alii pullum asinae ; quanto minus moueri oportet, quia unus ita commemorauit asinam, de qua ceteri tacuerunt, ut tamen pullum non taceret, de quo illi dixerunt. ubi ergo utrumque factum potest intellegi, nulla repugnantia est, nec si alius aliud et aliud alius commemoret, quanto minus, ut alius unum, alius utrumque». [FG2013]
48 alia] aliud et alius Li448
marg.| {CLC19d3.8} GLOSSA<TOR>. − Nec solum discipuli obsecuti sunt Christo in pullo alieno sed etiam in propriis vestimentis que partim asino imposuerunt, partim sternebant in via . W ax
Unde sequitur :
ax ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino.
<Non hab.> Gloss-e, LLT, PL [MM2020]
W ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Lc. 19,35 
Et duxerunt illum ad Iesum, et iacientes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Iesum.
Numérotation du verset Lc. 19,36 
Exeunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via.
marg.| {CLC19d3.9} BEDA. − Iuxta alios Evangelistas, non discipuli tantum, sed etiam plurimi de turba vestimenta sternebant in via.X ay
ay ¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 5, c. 19, CCSL 120, lin. 1936 sqq. : «Quia uero iuxta alios euangelistas non discipuli tantum sed et plurimi de turba sternebant uestimenta sua in uia possunt per eos etiam hi designari qui exempla martyrum secuti corpora sua per abstinentiam edomant ut domino iter ad mentem parent uel exempla bona sequentibus praebeant»
<potius quam> <ex quo> Glossa ordinaria (Lc. 19, 36) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 207a marg.] ed. Gloss-e  : «SUBTERNEBANT VESTIMENTA. Iuxta alios evangelistas, non discipuli sed turba substernebat, que martyrum exempla sequens carnem per abstinentiam edomat, ut Domino iter admentem paret et sequentibus bona prebeat exempla». [MM2020]
X ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC19d3.10} AMBROSIUS. In Lucam. − Mystice autem Dominus ad montem venit49* Oliveti, ut novellas oleas in sublimi virtute50* plantaret. Et fortasse ipse mons Christus est. Quis enim51* tales fructus ferret olearum : spiritus52* fecundarum?Y az
az ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 9, § 2, CCSL 14, p. 333.9-19 : «Et ideo ad montem uenit Oliueti, ut nouellas oleas in sublimi uirtute plantaret, quorum mater est illa quae sursum est Hierusalem. In hoc monte est ille caelestis agricola, ut plantati omnes in domo Dei possint uiritim dicere : ego autem sicut oliua fructifera in domo Domini. Et fortasse ipse mons Christus est. Quis enim alius tales fructus ferret olearum non curuescentium ubertate bacarum, sed spiritus plenitudine gentium fecundarum? Ipse est per quem ascendimus et ad quem ascendimus. Ipse est ianua, ipse est uia, qui aperitur et qui aperit, qui pulsatur ab ingredientibus et ab emeritis adoratur». [FG2013]*
Y ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
49 ad montem – venit] inv . Ed1953
50 virtute] veritate Ed1953
51 enim] + alius Ed1953
52 spiritus] Spiritu sancto Ed1953
marg.| {CLC19d3.11} BEDA. − Pulchre autem civitates posite in monte Oliveti referuntur, hoc est in ipso Domino, qui unctionem spiritualium charismatum et53* scientie pietatisque luce refovet.Z ba
ba ¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 5, c. 19, CCSL 120, lin. 1850 sqq. : «Quae pulchre ciuitates in monte oliueti positae referuntur, hoc est in ipso domino qui nos unctione spiritalium carismatum et scientiae pietatis que luce refouet».
<Paral.>Cf. CMC11d1.18 [MM2020]
Z ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
53 et] om. Ed1953
marg.| {CLC19d3.12} ORIGENES. − Bethania autem interpretatur domus obedientie ; bethphage vero domus maxillarum, sacerdotalis quidam locus maxille enim sacerdotibus dabantur, sicut in lege precipitur illuc vero ubi obedientia, et ubi locus sacerdotibus mancipatur, mittit salvator discipulos suos, ut solvant asine pullum.
marg.| {CLC19d3.13} AMBROSIUS. − [a] In castello enim erant, et erat ligatus pullus cum asina, nec poterat solvi nisi iussu Domini. Solvit eum manus apostolica. Talis actus, talis vita, talis gratia. Esto talis, ut ligatos possis solvere. [b] In asina quidem Mattheus evangelista quasi matrem figuravit erroris ; hic autem in pullo generalitatem populi gentilis expressit. [c] Et bene in quo nemo sedit, quia nullus ante quam Christus nationum populos vocavit ad ecclesiam. Alligatus autem perfidie vinculis tenebatur, iniquo addictus Domino erroris famulatu ; sed dominatum vindicare sibi non poterat, quem Dominum fecerat non natura, sed culpa ; et ideo cum Dominus dicitur, unus agnoscitur. [d] Misera servitus cui vagum ius est plures enim habet dominos qui unum non habet. Alieni alligant ut possideant ; iste solvit, ut teneat vehementiora enim dona novit esse quam vincula.bb
bb ¶Fons : [a] Ambrosius, Super Lucam, lib. 9, § 3, CCSL 14, p. 333.19-22 : «Ergo in castello erat et ligatus erat pullus cum asina. Non poterat solui nisi iussu Domini. Soluit eum manus apostolica : talis actus, talis uita, talis gratia. Esto talis, ut tu possis ligatos soluere». [b]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 9, § 4, CCSL 14, p. 333.23-334.30 : «Nunc consideremus qui fuerint illi qui errore detecto de paradiso eiecti in castello sint religati. Et uides quemadmodum quos mors expulerat uita reuocauit. Et ideo secundum Matthaeum et asinam et pullum legimus, ut, quia in duobus hominibus uterque fuerat sexus expulsus, in duobus animalibus sexus uterque reuocetur. Ergo illic in asina matre quasi Euam figurauit erroris, hic autem in pullo generalitatem populi gentilis expressit». [c]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 9, § 5, CCSL 14, p. 334.30-40 : «Et ideo pullus sedetur asinae. Et bene : in quo nemo sedit, quia nullus antequam Christus nationum populos uocauit ad ecclesiam. Denique secundum Marcum sic habes : quem nemo adhuc sedit hominum. Adligatus autem perfidiae uinculis tenebatur, iniquo addictus Domino errore famulatus, sed dominatum sibi uindicare non poterat quem Dominum fecerat non natura, sed culpa. Et ideo cum Dominus dicitur, unus agnoscitur nam et multi dii et multi domini, sed generaliter unus Deus et unus Dominus. Itaque si non exprimitur dominus, definitur non iam per adiunctionem personae, sed per uniuersitatem naturae». [d]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 9, § 6, CCSL 14, p. 334.40-47 : «Marcus autem induxit ligatum ante ianuam, quia extra Christum quicumque est foris est in uia, qui autem in Christo est foris non est. In transitu addidit, ubi nullius certa possessio, non praesepe, non alimenta, non stabulum. Misera seruitus, cui uagum ius est ; plures enim dominos habet qui unum non habet. Alieni adligant ut possideant, iste soluit ut teneat ; uehementiora enim dona nouit esse quam uincula». [FG2014]*
marg.| {CLC19d3.14} ORIGENES. − Multi ergo erant Domini huius pulli, antequam salvator eum haberet necessarium ; postquam vero ille cepit esse dominus, plures esse domini cessaverunt nemo enim potest deo servire et mammone. Quando malitie servimus, multis sumus passionibus vitiisque subiecti. Necessarium autem habet dominus pullum, quia cupit nos solvi vinculis peccatorum.
marg.| {CLC19d3.15} ORIGENES. Super Ioannem. − Ego autem opinor non frustra castellum esse hunc locum, ubi stabat asina ligata et pullus quasi castellum enim respectu totius orbis celestis tota terra despicitur absque adiectione alterius nominis nuncupatum.AA
AA ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC19d3.16} AMBROSIUS. − Nec illud est otiosum quod duo discipuli diriguntur, Petrus ad Cornelium, Paulus ad reliquos et ideo non personas destinavit, sed numerus definivit. Tamen si quis est qui personas exigat, potest estimare de Philippo, quem Spiritus sanctus misit in Gazam, quando candacis regine baptizavit eunuchum.bc
bc ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 9, § 7, CCSL 14, p. 334.48-56 : «Nec illud otiosum quod duo discipuli diriguntur, Petrus ad Cornelium, Paulus ad reliquos. Et ideo non personas designauit, sed numerum definiuit ; tamen si quis est qui personas exigat, potest aestimare de Philippo, quem spiritus misit in Gazam, quando Candacis reginae baptizauit eunuchum et ab Azoto in Caesaream per omnes ciuitates uerbum domini seminauit. Nec illud praetereundum quod mox remittendos adserit, quia dirigendi erant qui dominum Iesum in finibus gentium praedicarent». [FG2013]*
marg.| {CLC19d3.17} THEOPHYLACTUS. − Vel duo missi hoc innuunt, quod ad introductionem gentilis populi et subiectionem eius ad Christum, duos faciunt gradus prophete et apostoli. Ducunt autem eum a quodam castello, ut innotescat nobis quod hic populus rusticanus erat et indoctus.bd
bd ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 19, 29), PG 123, 1032B2-7. [CGC2015].
marg.| {CLC19d3.18} AMBROSIUS. − Illi ergo directi cum solverent pullum, non suis verbis sunt usi, sed dixerunt, sicut dixerat illis Iesus, ut agnoscas quod non suo sermone, sed verbo Dei, nec proprio, sed Christi nomine fidem populis infudere gentilibus atque adversarie potestates, que sibi nationum obsequia vindicabant, mandato cessere divino.be
be ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 9, § 8, CCSL 14, p. 334.57-335.62 : «Illi ergo directi cum soluerent pullum, numquid suis uerbis usi sunt? Minime, sed dixerunt, sicut dixerat illis Iesus, ut agnoscas quod non suo sermone, sed Dei uerbo nec proprio, sed Christi nomine fidem populis infudere gentilibus atque aduersariae potestates, quae sibi nationum obsequia uindicabant, mandato cessere diuino». [FG2013]
marg.| {CLC19d3.19} ORIGENES. 54*{hom.37}. − Deinde mittunt discipuli vestes suas super asinam, et sedere faciunt salvatorem, dum assumunt sermonem Dei, et imponunt eum super animas audientium. vestibus exuuntur, et substernunt eas in via quia vestimenta apostolorum, opera eorum bona sunt. Et revera solutus a discipulis asinus, et portans Iesum incedit super vestimenta apostolorum, quando doctrinam eorum imitatur et vitam. Quis nostrum ita beatus est ut sedeat super illum Iesus?
54 Origenes] + in Lucam Ed1953
marg.| {CLC19d3.20} AMBROSIUS. − [a] Non enim mundi Dominum|pecia 39| 55 gestari super dorsum asine delectavit sed ut latente mysterio in secretis animarum interiore consessu, mysticus rector insideret, regens mentis vestigia, lasciviam carnis infrenans, [b] sermo eius habena est, stimulus est.AB bf
bf ¶Fons : [a] Ambrosius, Super Lucam, lib. 9, § 9, CCSL 14, p. 335.62-76 : «Unde et apostoli propria Christo uestimenta substernunt siue quo facti gloriam evangelica praedicatione praeferrent ; in scripturis enim diuinis plerumque uestimenta uirtutes sunt, quae gentium duritiam in aliquantulum propria quoque uirtute mollirent, ut inoffensa uecturae felicis obsequia sedulis adfectibus exhiberent. Non enim mundi dominum forensi specie gestari dorso asinae delectauit, sed ut latente mysterio penetralia nostrae mentis insterneret et in secretis animorum interiore consessu mysticus uector insideret quasi quodam corpore diuinitatis infusus, regens mentis uestigia, lasciuias carnis infrenans, ut ductu pietatis adsuetum populi gentilis edomaret adfectum. Felices illos, qui talem internis renibus recepere uectorem, felices plane illos, quorum ora ne multiloquio soluerentur, uerbi caelestis habena restrinxit !». [b]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 9, § 8, CCSL 14, p. 335.76-85 : «Quae est ista habena, fratres? Quis me doceat quemadmodum ora hominum aut restringat aut soluat? Monstrauit mihi habenam ille qui dixit : ut detur mihi sermo in apertionem oris mei. Sermo ergo habena est, sermo stimulus est, et ideo durum tibi est aduersus stimulum calcitrare. Docuit igitur hic nos aperire cor, stimulum perpeti, iugum ducere. Doceat et alius linguae retinacula pati ; rarior enim tacendi uirtus est quam loquendi. Doceat plane ille qui uelut mutus aduersus solum non aperuit os suum paratus in flagella et uerbera non recusans, ut esset pia sessio Deo». [FG2013]*
AB ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2019}
55 « xxxix p<ecia> » Li448 f. 168vb marg. inf. in calce paginae (finis quaterni)
Numérotation du verset Lc. 19,
* distinctio 4
marg.| {CLC19d4.1} ORIGENES. 56*{hom.37}. − Quamdiu in monte fuit Dominus, cum solis Apostolis morabatur. Quando autem cepit esse vicinus57* descensui, tunc occurrit ei turba populorum.
Unde dicitur :
56 Origenes] + in Lucam Ed1953
57 cepit esse – vicinus] inv . Ed1953
Numérotation du verset Lc. 19,37 
Et cum iam appropinquarent ad descensum montis Oliveti, ceperunt omnes turbe descendentium discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna.AC
AC ¶Codd. : Li448 (168vb) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CLC19d4.2} THEOPHYLACTUS. − Discipulos vocat non solum duodecim, aut septuaginta, sed omnes qui Christum sequebantur, seu causa miraculorum, seu ad aliquam delectationem doctrine ; quibus ingeri pueri potuerunt, ut narrant alii evangeliste.bg
Unde sequitur :
bg ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 19, 37), PG 123, 1032C8-14. [CGC2015]
Super omnibus quas viderant virtutibus.
marg.| {CLC19d4.3} BEDA. − Multas quidem virtutes Domini viderant sed maxime Lazari resurrectionem stupebant, nam, ut Ioannes ait bh, “propterea obviam venit ei turba”, quia audierunt eum fecisse hoc signum. Notandum enim est, non tunc primum salvatorem Hierusalem adiisse sed multoties antea, sicut Ioannes commemorat.AD bi
bh Cf. Io. 12, 18.
bi ¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 5, c. 19, CCSL 120, lin. 1955 sqq. : «Multas quidem uirtutes domini uiderant sed maxime lazari resurrectionem quae nuper facta erat stupebant testimonium perhibente turba quae erat cum eo quando illum uocauit de monumento et suscitauit a mortuis. Nam et propterea obuiam uenit ei turba quia audierunt eum fecisse hoc signum. Notandum est enim non nunc primum uenientem de galilea saluatorem, id est ante quinque dies paschae, hierusalem adisse sed anno praeterito mense septimo illic ad diem festum scenopegiae uenisse sicut iohannes memorat et exinde sex mensibus continuis, hoc est usque ad diem paschae quo passus est, modo hierosolimis signa fecisse et docuisse modo montem oliuarum ascendisse modo iudaea expulsum trans iordanen abisse modo in ciuitate deserti quae dicitur effrem mansisse cum discipulis numquam tamen id temporis galileam fuisse reuersum». [MM2020]
AD ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC19d4.4} AMBROSIUS. − Turba igitur agnoscens Deum, regem appellat, prophetiam repetit, exspectatum quoque secundum carnem David filium venisse declarat.bj AE
Unde sequitur :
bj ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 9, § 15, CCSL 14, p. 337.125-134 : «Pulchre autem secundum Lucam turbas laudantes Deum ad descensum montis occurrisse legimus, ut operatorem mysterii spiritalis significarent sibi uenisse de caelo. Turba igitur agnoscit Deum, regem appellat, prophetiam repetit : osanna filio Dauid, hoc est redemtorem domus Dauid exspectatum quoque secundum carnem Dauid filium uenisse declarat, et hoc turba illa post exiguum crucifixura momentum. Vere memorabile diuinae operationis insigne, ut aduersum se testimonium extorqueatur inuitis, cum Deum negant affectibus, quem uocibus confitentur». [FG2013]*
AE ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Lc. 19,38 
Dicentes : Benedictus qui venit rex in nomine Domini.
marg.| {CLC19d4.5} BEDA. − Id est in nomine Dei Patris, quamvis possit intelligi et in nomine suo, quia et ipse dominus est. Sed melius verba eius nostrum dirigunt intellectum, quibus aitbk : « Ego veni in nomine Patris mei ». Humilitatis enim magister est Christus. Non autem rex Christus dicitur ad exigendum tributum, vel ferro exercitum armandum, hostesque visibiliter debellandos sed quod mentes regat, et in regnum celorum credentes perducat quod enim rex esse voluit Israel, miserationis indicium est, non potestatis augmentum. verum quia Christus in carne totius mundi propitiatio illuxit, pulchre sibi invicem in laude eius celestia simul et terrena concinunt eo enim nascente, celestium agmina cantant ; eodem autem celis se reddituro, mortales vicem laudis rependunt.
Unde sequitur :
bk Io. 5, 43.
Pax in celo.
marg.| {CLC19d4.6} THEOPHYLACTUS. − Hoc est, bellum antiquum, quo Deo adversabamur, evanuit.
Et gloria in excelsis,
marg.| laudantibus scilicet angelis Deum in tali reconciliatione ; nam hoc ipsum quod Deus visibiliter ambulat in territorio inimicorum suorum, significat ipsum nobiscum habere concordiam. Sed Pharisei hoc audientes murmurabant, eo quod turba eum regem vocabat, et laudabat ut Deum ; referentes nomen regis ad seditionem, nomen vero Domini ad blasphemiam.bl
Unde sequitur :
bl ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 19, 38), PG 123, 1032D3, 1033A4 [CGC2015]
Numérotation du verset Lc. 19,39 
Et quidam Phariseorum de turbis dixerunt ad illum magister, increpa discipulos tuos.
marg.| {CLC19d4.7} BEDA. − Mira invidorum dementia ; quem magistrum appellandum non dubitant, quia vera docentem noverant, huius discipulos, quasi melius edocti, redarguendos estimant.
marg.| {CLC19d4.8} CYRILLUS. − Sed Dominus non compescuit laudantes eum ut Deum sed magis reprehensores compescens, attestatur sibi super gloria deitatis.AF
Unde sequitur :
AF ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Lc. 19,40 
Quibus ipse ait : Dico vobis quia, si hi tacuerint, lapides clamabunt.
marg.| {CLC19d4.9} THEOPHYLACTUS. − Quasi dicat : Non sine causa ut58* homines me taliter laudant, sed commoniti virtutibus quas viderunt.AG bm
bm ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 19, 38), PG 123, 1033A4-6 . [CGC2015]
AG ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
58 ut] om. Ed1953
marg.| {CLC19d4.10} BEDA. − Crucifixo etiam Domino, notis eius tacentibus pre timore, lapides et saxa canebant, dum postquam emisit spiritum, terra mota est, et petre scisse sunt, et monumenta aperta sunt.
marg.| {CLC19d4.11} AMBROSIUS. − [b] Neque etiam mirum est si laudes domini contra naturam suam saxa respondeant, quem scopulis duriores predicant peremptores, scilicet [a] turba post exiguum crucifixura Deum, negans affectibus quem vocibus confitetur [c] aut fortasse, quia obmutescentibus Iudeis post domini passionem, vivi erant secundum petrum lapides clamaturi.bn
bn ¶Fons : [a] Ambrosius, Super Lucam, lib. 9, § 15-16, CCSL 14, p. 337.127-140 : «Pulchre autem secundum Lucam turbas laudantes Deum ad descensum montis occurrisse legimus, ut operatorem mysterii spiritalis significarent sibi uenisse de caelo. Turba igitur agnoscit Deum, regem appellat, prophetiam repetit : osanna filio Dauid, hoc est redemtorem domus Dauid exspectatum quoque secundum carnem Dauid filium uenisse declarat, et hoc turba illa post exiguum crucifixura momentum. Vere memorabile diuinae operationis insigne, ut aduersum se testimonium extorqueatur inuitis, cum Deum negant affectibus, quem uocibus confitentur. [§ 16] Unde et dominicum illud : si hi tacuerint, lapides clamabunt. [b] Neque enim mirum, si laudes Domini contra naturam suam saxa respondeant, quem scopulis duriores praedicant peremtores, [c] aut fortasse quia obmutescentibus Iudaeis post Domini passionem uiui erant secundum Petrum lapides clamaturi. Ergo conpugnantibus licet adfectibus suis turba Deum tamen ad templum suum cum laude deducit». [FG2013]*
marg.| {CLC19d4.12} ORIGENES. 59*{hom.37}. − Quando etiam nos tacemus, id est refrigescit caritas multorum, lapides clamant “Potest enim Deus de lapidibus suscitare60* filios Abrahe”bo Pulchre autem turbas laudantes deum ad descensionem montis occurrisse legimus, ut operatorem mysterii spiritualis signarent61* sibi venisse de celo.AH
bo Lc. 3, 8 ; cf. Mt. 3, 9.
AH ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
59 Origenes] + in Lucam Ed1953
60 de lapidibus – suscitare] inv . Ed1953
61 signarent] significarent Ed1953
marg.| {CLC19d4.13} BEDA. − Descendente etiam Domino de monte Olivarum, turbe descendunt quia humiliato misericordie auctore, necesse est eos qui misericordia indigent, eius vestigia imitari.AI
AI ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Lc. 19,
* distinctio 5
prol.| [Lc. 19, 41-47 legitur Dominica 10 post Trinitatem = 11 post Pentecosten ; cf. Ordinarium OP 703 = Cist. 104]
marg.| {CLC19d5.1} ORIGENES. 62*{hom.38}. − Omnes beatitudines quas locutus est Iesus in Evangelio suo, firmat exemplo ; sicut quod dixeratbp : Beati mites, probat dicensbq : « Discite a me quia mitis sum ». Et quia dixeratbr“Beati flentes”, ipse quoque flevit super civitatem.
Unde dicitur :
bp Mt. 5, 4.
bq Mt. 11, 29.
br Mt. 5, 5.
62 Origenes] + in Lucam Ed1953
Numérotation du verset Lc. 19,41 
Et ut appropinquavit, videns civitatem, flevit super illam.
marg.| {CLC19d5.2} CYRILLUS. − Miserebatur enim eorum Christus, qui omnes homines vult salvari quod nobis non patuisset, nisi per aliquod humanum fieret evidens. Effuse enim lacrime sunt signa tristitie.
marg.| {CLC19d5.3} GREGORIUS. In homiliario. 63* − Flevit igitur pius redemptor ruinam perfide civitatis, quam ipsa civitas sibi non cognoscebat esse venturam.
Unde subditur dicens :
63 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
Numérotation du verset Lc. 19,42 
Quia si cognovisses et tu,
marg.| subaudi fleres, que modo, quia nescis quod imminet, exultas.
Unde subditur :
Et quidem in hac die tua, que ad pacem tibi.
marg.| Cum enim carnis se voluptatibus daret in die sua, que ad pacem ei esse poterant habebat. Cur vero bona presentia ad pacem habuerit, manifestatur cum subditur :
Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.
marg.| Si enim a cordis eius oculis mala que imminerent, abscondita non essent, leta in presentibus prosperis non fuisset ; unde mox eius pena, que imminebat, adiuncta est, cum sequitur :bs
bs ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 39, § 1, CCSL 141, p. 380.23-381.35 : «Fleuit etenim pius Redemptor ruinam perfidae ciuitatis, quam ipsa sibi ciuitas non cognoscebat esse uenturam. Cui a flente Domino recte dicitur : Quia si cognouisses, et tu, subaudis : fleueras, quae modo quia nescis quod imminet exsultas. Vnde et subditur : Et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi. Cum enim carnis se uoluptatibus daret et uentura mala non prospiceret, in die sua quae ad pacem ei esse poterant habebat. Cur uero bona praesentia ad pacem habuerit, manifestatur cum subditur : Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. Si enim a cordis eius oculis mala quae imminerent abscondita non essent, laeta in praesentibus prosperis non fuisset. Cuius mox etiam poena quae de romanis, sicut praedixi, principibus imminebat, adiuncta est». [FG2013]
Numérotation du verset Lc. 19,43 
Quia venient dies in te.
marg.| {CLC19d5.4} CYRILLUS. − Vel aliter dicit 64* quia si cognovisses et tu non enim erant digni percipere divinitus inspiratas scripturas, que narrant Christi mysterium quoties enim legitur Moyses, velamen obnubilat cor eorum. Et quia non sunt intuiti veritatem, indignos se fecerunt salute, que manat a Christo.
Unde sequitur :
64 dicit] om. Ed1953
Et quidem in hac die tua que ad pacem tibi.
marg.| {CLC19d5.5} EUSEBIUS. − Ubi notat, suum adventum ad pacem totius mundi factum fuisse ; venit enim ad hoc ut pacem predicaret propinquis et longinquis. Sed quia annuntiatam sibi pacem recipere noluerunt, hoc eos latebat ; unde subditur :
Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.
marg.| Et ideo obsidionem, que in brevi erat ei superventura, expressissime prenuntiat subdens :
quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo.
marg.| {CLC19d5.6} GREGORIUS. 65* − [b] Ubi romani principes denuntiantur. [a] Illa enim Hierosolymorum subversio describitur que a Vespasiano et Tito romanis principibus facta est.bt
Unde subditur :
bt ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 39, § 1, p. 379.3-380.6 : «Lectionem breuem sancti evangelii breui, si possum, uolo sermone percurrere, ut illis in ea prolixior detur intentio, qui sciunt ex paucis multa cogitare. Quod flente Domino [a] illa Ierosolymorum subuersio describatur, quae a Vespasiano et Tito romanis principibus facta est, nullus qui historiam euersionis eiusdem legit ignorat. [b] Romani enim principes denuntiantur cum dicitur : Quia uenient dies in te, et circumdabunt te inimici tui uallo, et circumdabunt te, et coangustabunt te undique, et ad terram consternent te et filios tuos qui in te sunt». [FG2013]
65 Gregorius] + in Evangelia Ed1953
Et circumdabunt te, et coangustabunt te undique,
Numérotation du verset Lc. 19,44 
et ad terram prosternent te, et filios tuos qui in te sunt.
marg.| {CLC19d5.7} EUSEBIUS. − Quomodo autem hec completa sint, ex his que tradita sunt a Iosepho, colligere possumus, qui cum esset iudeus, singula quoque gesta narravit consona his que sunt a Christo predicta.
marg.| {CLC19d5.8} GREGORIUS. 66* − Hoc quoque quod additur :
66 Gregorius] + in Evangelia Ed1953
Et non relinquent in te lapidem super lapidem.
marg.| Et ipsa iam eiusdem civitatis transmigratio testatur quia dum nunc in eo loco constructa est ubi extra portam Dominus fuerat crucifixus, prior illa, ut dicitur, Hierusalem funditus est eversa. Cui ex qua culpa eversionis pena fuerit illata, subiungitur :bu
bu ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 39, § 1, p. 380.9-15 : «Hoc quoque quod additur : Et non relinquent in te lapidem super lapidem, etiam ipsa iam eiusdem ciuitatis transmigratio testatur, quia dum nunc in eo loco constructa est, ubi extra portam fuerat Dominus crucifixus, prior illa Ierusalem, ut dicitur, funditus est euersa. Cui ex qua culpa euersionis suae poena fuerit illata subiungitur : Eo quod non cognoueris tempus uisitationis tuae. Creator quippe omnium per incarnationis suae mysterium hanc uisitare dignatus est, sed ipsa timoris et amoris illius recordata non est». [FG2013]
Eo quod non cognoveris tempus visitationis tue.
marg.| {CLC19d5.9} THEOPHYLACTUS. − Id est mei adventus veni enim visurus et salvaturus te. Quod si cognosceres, et in me crederes, esses pacata Romanis, et ex omnibus exempta periculis ; sicut omnes qui crediderunt in Christum evaserunt.bv
bv ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 19, 44), PG 123, 1033C4-10. [CGC2015]
marg.| {CLC19d5.10} ORIGENES. 67*{hom.38}. − Non nego igitur et illam Hierusalem propter habitatorum scelera fuisse destructam ; sed quero ne forte ad hanc Hierusalem fletus iste pertineat. Si enim post mysteria veritatis aliquis peccaverit, plangetur nemo enim gentilis fletur, sed ille qui fuit de Hierusalem, et esse cessavit.
67 Origenes] + in Lucam Ed1953
marg.| {CLC19d5.11} GREGORIUS. 68* − Redemptor enim noster per electos suos plangere non cessat, cum quosdam ex bona vita ad mores reprobos pervenisse considerat ; qui si damnationem suam que eis imminet, agnovissent, semetipsos cum lacrimis electorum plangerent. Suam autem diem hic habet anima perversa, que transitorio gaudet in tempore ; cui ea que adsunt, ad pacem sunt, dum ex rebus temporalibus letatur. Hec previdere futura refugit, que presentem letitiam perturbent.bw
Unde dicitur :
bw ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 39, § 3, p. 382.68-383.91 : «Hoc cotidie Redemptor noster per electos suos agere nullatenus cessat, cum quosdam ex bona uita ad mores reprobos peruenisse considerat. Plangit enim eos qui nesciunt cur plangantur, qui iuxta Salomonis uerba : Laetantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis. Qui si damnationem suam quae eis imminet agnouissent, semetipsos cum lacrimis electorum plangerent. Bene autem periturae animae sententia quae subditur conuenit : Et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi, nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. Suam hic diem habet anima peruersa, quae transitorio gaudet in tempore. Cui ea quae adsunt ad pacem sunt, quia dum ex rebus temporalibus laetatur, dum honoribus extollitur, dum in carnis uoluptate resoluitur, dum nulla uenturae poenae formidine terretur, pacem habet in die sua, quae graue damnationis suae scandalum in die habebit aliena. Ibi enim affligenda est, ubi iusti laetabuntur, et cuncta quae modo ei ad pacem sunt, tunc in amaritudine rixae uertebuntur, quia rixari se cum incipit cur damnationem quam patitur non expauit, cur a prospiciendis malis sequentibus oculos mentis clausit. Vnde ei dicitur : Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. Peruersa quippe anima rebus praesentibus dedita, in terrenis uoluptatibus resoluta, abscondit sibi mala sequentia, quia praeuidere futura refugit quae praesentem laetitiam perturbent ; dum que in praesentis uitae oblectatione se deserit, quid aliud quam clausis oculis ad ignem uadit? Vnde bene scriptum est : In die bonorum ne immemor sis malorum». [FG2013]
68 Gregorius] + in Evangelia Ed1953
Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.
marg.| {CLC19d5.12} ORIGENES. {hom.38}. − Fletur autem et nostra Hierusalem, quod post peccata circumdant eam inimici, id est spiritus nequam, et immittunt in circuitu eius vallum, ut obsideant eam, et lapidem super lapidem non relinquant ; maxime si post multam continentiam, si post aliquot annos castitatis victus quis fuerit, et blandimentis carnis illectus, patientiam pudicitiamque amiserit, si fuerit fornicatus ; lapidem super lapidem non relinquent in eo, secundum illudbx : Non recordabor primarum iustitiarum eius.
bx Ez. 18, 24.
marg.| {CLC19d5.13} GREGORIUS. 69* − [a] Vel aliter. Maligni spiritus animam a corpore exeuntem obsident, quam in carnis amore positam deceptoriis delectationibus fovent ; qui vallo circumdant, quia ante mentis eius oculos reductis iniquitatibus quas perpetravit, hanc societate sue damnationis coarctant, ut in ipsa extremitate vite deprehensa, a quibus hostibus circumclusa sit videat, et tamen evadendi aditum invenire non possit quia operari iam non licet bona, que cum licuit agere contempsit. Undique etiam animam coangustant, quando ei non solum operis, verum etiam locutionis atque cogitationis iniquitates replicant ut que prius se per multa dilatavit in scelere, in extremum de omnibus angustetur in retributione. Tunc autem anima per conditionem reatus sui ad terram consternitur, cum caro, quam vitam suam credidit, redire ad pulverem urgetur. Tunc in morte filii illius cadunt, cum cogitationes illicite, que modo ex illa prodeunt, in extrema ultione dissipantur que etiam cogitationes per lapides significari valent perversa enim mens, cum perverse cogitationi perversiorem adicit, quasi lapidem supra lapidem ponit ; sed cum ad ultionem suam anima ducitur, omnis cogitationum constructio dissipatur. [b] Pravam autem animam Deus assidue visitat precepto, aliquando flagello, aliquando autem miraculo, ut vera que nesciebat audiat ; et ea contemnens, aut dolore compuncta redeat, aut beneficiis devicta, malum quod fecit erubescat. Sed quia visitationis sue tempus non cognoscit, in extremo vite traditur suis inimicis.by
by ¶Fons : [a] Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 39, § 4, p. 383.104-385.132 : «Sequitur : Quia uenient dies in te, et circumdabunt te inimici tui uallo. Qui umquam sunt humanae animae maiores inimici quam maligni spiritus, qui hanc a corpore exeuntem obsident, quam in carnis amore positam deceptoriis delectationibus fouent? Quam uallo circumdant, quia ante mentis eius oculos reductis iniquitatibus quas perpetrauit, hanc ad societatem suae damnationis trahentes coartant, ut in ipsa iam extremitate uitae deprehensa, et a quibus hostibus circumclusa sit uideat, et tamen euadendi aditum inuenire non possit, quia operari iam bona non licet, quae cum licuit agere, contempsit. De quibus adhuc apte quod sequitur intelligi ualet : Circumdabunt te, et coangustabunt te undique. Maligni quippe spiritus undique animam angustant, quando ei non solum operis, uerum etiam locutionis atque insuper cogitationis iniquitates replicant, ut quae prius se per multa dilatauit in scelere, ad extremum de omnibus angustetur in retributione. Sequitur : Et ad terram consternent te et filios tuos qui in te sunt. Tunc anima per cognitionem reatus sui ad terram consternitur, cum caro, quam uitam suam credidit, redire ad puluerem urgetur. Tunc in mortem filii illius cadunt, cum cogitationes illicitae quae modo ex illa prodeunt, in extrema uitae ultione dissipantur, sicut scriptum est : In illa die peribunt omnes cogitationes eorum. Quae scilicet durae cogitationes intelligi etiam per lapidum significationem ualent. Nam sequitur : Et non relinquent in te lapidem super lapidem. Peruersa etenim mens cum peruersae cogitationi adhuc peruersiorem adicit, quid aliud quam lapidem super lapidem ponit? Sed in destructa ciuitate super lapidem lapis non relinquitur, quia cum ad ultionem suam anima ducitur, omnis ab illa cogitationum suarum constructio dissipatur». [b]   Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 39, § 5, p. 385.133-140 : «Quae cur hoc patiatur adiungitur : Eo quod non cognoueris tempus uisitationis tuae. Prauam quamque animam omnipotens Deus modis multis uisitare consueuit. Nam assidue hanc uisitat praecepto, aliquando autem flagello, aliquando uero miraculo, ut et uera quae nesciebat audiat, et tamen adhuc superbiens atque contemnens, aut dolore compuncta redeat, aut beneficiis deuicta malum quod fecit erubescat. Sed quia uisitationis suae tempus minime cognoscit, illis in extremo uitae inimicis traditur, cum quibus in aeterno iudicio damnationis perpetuae societate colligatur». [FG2013]
69 Gregorius] + in Evangelia Ed1953
Numérotation du verset Lc. 19,
* distinctio 6
prol.| [Lc. 19, 41-47 legitur Dominica 10 post Trinitatem = 11 post Pentecosten ; cf. Ordinarium OP 703 = Cist. 104]
marg.| {CLC19d6.1} GREGORIUS. In homiliario. 70* − Qui narraverat mala ventura, protinus templum ingressus est, ut de illo vendentes et ementes eiceret, ostendens quod ruina populi maxime ex culpa sacerdotum fuit.bz
Unde dicitur :
bz ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 39, § 2, p. 381.39-41 : «Qua descripta, quid Dominus fecerit subditur quia ingressus templum, coepit eicere uendentes de illo et ementes, dicens illis : Scriptum est quia domus mea domus orationis est, uos autem fecistis illam speluncam latronum. Qui enim narrauit mala uentura, et protinus templum ingressus est, ut de illo uendentes et ementes eiceret, profecto innotuit quia ruina populi maxime ex culpa sacerdotum fuit». [FG2013]
70 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
Numérotation du verset Lc. 19,45 
Et ingressus in templum, cepit eicere vendentes in illo et ementes.
marg.| {CLC19d6.2} AMBROSIUS. − Deus enim templum suum non mercatoris vult esse diversorium, sed domicilium sanctitatis ; nec vendibili religionis officio, sed obsequio gratuito usum ministerii sacerdotalis informat.ca
ca ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 9, § 17, CCSL 14, p. 337.141-145 : «Sed Deus templum suum non mercatoris uult esse diuorsorium, sed domicilium sanctitatis nec uendibili religionis officio, sed obsequio gratuito usum ministerii sacerdotalis informat. Considera igitur quid tibi ad exemplum uiuendi dominica gesta praescribant». [FG2013]*
marg.| {CLC19d6.3} CYRILLUS. − Erat autem in templo multitudo mercatorum, qui vendebant animalia ritu legis mactanda in hostiis. Sed iam aderat tempus desinendi umbram, refulgendi vero Christi veritatem ob hoc Christus, qui cum patre simul colebatur in templo, iussit ritus corrigi legis, fieri vero templum orationis domum.
Unde subditur :
Numérotation du verset Lc. 19,46 
Dicens illis : Scriptum est quia domus mea domus orationis est. Vos autem fecistis eam speluncam latronum.
marg.| {CLC19d6.4} GREGORIUS. 71* − Qui enim ad accipienda munera in templo residebant, quia quibusdam non dantibus lesiones exquirerent, dubium non erat.cb
cb ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 39, § 2, p. 381.51-382.53 : «Vos autem fecistis illam speluncam latronum. Qui enim ad accipienda munera in templo residebant, profecto quia quibusdam non dantibus laesiones exquirerent, dubium non erat. Domus ergo orationis spelunca latronum facta fuerat, quia ad hoc in templo assistere nouerant, ut aut non dantes munera studerent corporaliter persequi, aut dantes spiritaliter necare». [FG2013]
71 Gregorius] + in Evangelia Ed1953
marg.| {CLC19d6.5} THEOPHYLACTUS. − Hoc etiam Dominus fecit in principio predicationis sue, ut narrat Ioannes ; et nunc iterum illud fecit quod ad maius crimen Iudeorum redundat, qui non fuerunt ex priori admonitione castigati.cc
cc ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 19, 46), PG 123, 1036A8-13. [CGC2015]
marg.| {CLC19d6.6} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Mystice autem templum ipsum hominem Christum intelligas, vel etiam adiuncto corpore eius quod est ecclesia. Secundum autem id quod est caput Ecclesie, dictum estcd : « Solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud ». Secundum id vero quod est adiuncta ecclesia, intelligitur templum de quo videtur dixissece : « Auferte ista hinc ». Significavit enim futuros in ecclesia qui sua negotia potius agerent, vel receptacula ibi haberent ad occultanda scelera sua, quam ut caritatem Christi sequerentur, et peccatorum confessione, accepta venia, corrigerentur.cf
cd Io. 2, 19.
ce Lc. 19, 46.
cf ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 48B, CCSL 44B, p. 114.1-115.12 : «Templum in evangelio ipsum hominem intellege uel etiam adiuncto corpore eius, quod est ecclesia. secundum autem id quod est caput ecclesiae dictum est : soluite templum hoc et triduo suscitabo illud. secundum id uero quod etiam adiuncta ecclesia intellegitur templum uidetur dixisse : auferte ista hinc. scriptum est : domus mea domus orationis uocabitur, uos autem fecistis eam domum negotiationis uel speluncam latronum. significauit enim futuros in ecclesia qui sua negotia potius agerent uel receptaculum ibi haberent ad occultanda scelera sua, quam ut caritatem christi sequerentur et peccatorum confessione accepta uenia corrigerentur». [FG2017]
marg.| {CLC19d6.7} GREGORIUS. In homiliario. 72* − Redemptor vero noster predicationis verba nec indignis, nec ingratis subtrahit ; unde postquam rigorem discipline eiciendo perversos tenuit, donum his gratie ostendit ; nam subditur :cg
cg ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 39, § 2, p. 382.56-60 : «Domus ergo orationis spelunca latronum facta fuerat, quia ad hoc in templo assistere nouerant, ut aut non dantes munera studerent corporaliter persequi, aut dantes spiritaliter necare. Quia uero Redemptor noster praedicationis uerba nec indignis et ingratis subtrahit, postquam disciplinae uigorem eiciendo peruersos tenuit, donum mox gratiae ostendit. Nam subditur : Et erat docens cotidie in templo. Haec iuxta historiam breuiter tractando transcurrimus». [FG2013]
72 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
Numérotation du verset Lc. 19,47 
Et erat docens quotidie in templo.
marg.| {CLC19d6.8} CYRILLUS. − Decebat autem ex his que Christus dixerat et fecerat, eum adorare ut deum ; sed ipsi nequaquam hoc facientes querebant eum occidere.
Sequitur enim :
Principes autem sacerdotum et scribe et principes plebis querebant illum perdere.
marg.| {CLC19d6.9} BEDA. − Vel quia quotidie docebat in templo, vel quia latrones eiecerat de templo, vel quia veniens illuc quasi rex et dominus a credentium turba laudem hymni celestis accepit.
marg.| {CLC19d6.10} CYRILLUS. − Sed populus graviorem estimationem accepit de Christo quam scribe, et Pharisei, et principes Iudeorum, qui fidem Christi non acceptantes, alios increpabant.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 19,48 
Et non inveniebant quid facerent illi ; omnis enim populus suspensus erat audiens illum.
marg.| {CLC19d6.11} BEDA. − Quod duobus modis intelligi potest73 quia vel timentes populi tumultum, non inveniebant quid facerent de Iesu, quem perdere disposuerant ; vel ideo Iesum perdere querebant, quia, suo magisterio neglecto, plures ad eum audiendum confluere cernebant.
73 intelligi potest] inv . Li448
marg.| {CLC19d6.12} GREGORIUS. In homiliario. 74* − Mystice autem sicut templum Dei in civitate est, ita in plebe fideli vita religiosorum. Et sepe nonnulli religionis habitum sumunt, et dum sacrorum ordinum locum percipiunt, sancte religionis officium in commercium terrene negotiationis trahunt. vendentes quippe in templo sunt qui hoc quod quibusdam iure competit, ad premium largiuntur ; iustitiam enim vendere est, hanc pro premii acceptione servare. Ementes vero in templo sunt qui dum hoc persolvere proximo quod iustum est nolunt, dumque rem iure debitam facere contemnunt, dato patronis premio emunt peccatum.ch
ch ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 39, § 6, p. 386.158-167 : «Expleta igitur perditione ciuitatis, quam nos ad pereuntis animae similitudinem traximus, protinus subditur : Et ingressus templum coepit eicere uendentes et ementes de illo. Sicut templum Dei in ciuitate est, ita in plebe fideli uita religiosorum. Et saepe nonnulli re * ligionis habitum sumunt, et dum sacrorum ordinum locum percipiunt, sanctae religionis officium in commercium terrenae negotiationis trahunt. Vendentes quippe in templo sunt qui hoc quod quibusdam iure competit ad praemium largiuntur. Iustitiam enim uendere est hanc pro praemii acceptione seruare. Ementes uero in templo sunt qui dum hoc persoluere proximo quod iustum est nolunt, dum que rem iure debitam facere contemnunt, dato patronis praemio emunt peccatum. Quibus bene dicitur : Domus mea domus orationis est. Vos autem fecistis illam speluncam latronum, quia dum nonnumquam peruersi homines locum religionis tenent, ibi malitiae suae gladiis occidunt, ubi uiuificare proximos orationis suae intercessione debuerunt». [FG2013]
74 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
marg.| {CLC19d6.13} ORIGENES. 75*{hom.38}. − Si quis ergo vendit, eicietur et precipue si vendit76 columbas. Si enim ea que mihi a Spiritu sancto sunt revelata et credita, aut in vulgus pretio vendidero, aut absque mercede non docuero ; quid aliud facio nisi columbam, id est Spiritum sanctum, vendo?AJ
AJ ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
75 Origenes] + in Lucam Ed1953
76 vendit] vendat Li448
marg.| {CLC19d6.14} AMBROSIUS. − [a] Generaliter itaque Dominus docet seculares a Dei templo abesse debere contractus. Spiritualiter autem nummularios repulit, qui de pecunia Domini, id est [c] scriptura divina, [b] lucrum querunt, nec bona malaque discernunt.ci cj
ci ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 9, § 17, CCSL 14, p. 337.141-145 : «[a] Generaliter itaque supra docuit saeculares a Dei templo abesse debere contractus, specialiter autem nummularios pepulit * . Qui sunt nummularii nisi qui de pecunia Domini [b] lucrum quaerunt nec bona mala que discernunt? Pecunia enim domini [c] scriptura diuina est. Nam et denarios seruis distribuit profecturus et talenta diuisit et pro sanitate hominis uulnerati duo aera stabulario dereliquit ; duobus enim testamentis uulnera nostra curantur. Sed tu quasi bonus nummularius eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum reconde, purgatum spiritu septiformi nec adulteram imaginem regis, quia et satanas transfigurat se in angelum lucis, inpia conmutatione suscipias nec inminutam principis tui figuram Arrianae fraude perfidiae thesauro tuo misceas nec pecuniae sono aurem temtes fidelium, ut religiosarum audientiam scripturarum tinnitus aeris excludat uel religiosis adfectibus habendi cupiditas inseratur. Non ergo omnes excludantur nummularii ; sunt enim et boni. Denique pecuniam meam inquit dedisses nummulariis, et ego ueniens cum usuris recepissem eam. Quodsi nummus est scripturarum, et usura est scripturarum».
cj * repulit] C (Paris, Bibl. nat. Nouv ; acq. Lat. 1438) L (Oxford, Bodleian Laud, misc. 259), reppulit P (Leningrad F. V. I, n. 6). Cf. CCSL 14, p. 337, in apparatu. [FG2013]
marg.| {CLC19d6.15} GREGORIUS. In homiliario. 77* − Qui domum Dei speluncam latronum faciunt, quia dum perversi homines locum religionis tenent, ibi malitie sue gladiis occidunt ubi vivificare proximos orationis sue intercessione debuerunt. Templum quoque est ipsa mens fidelium ; que si in lesione proximi perversas cogitationes profert, quasi in spelunca latrones resident ; cum autem mentem fidelium ad cavenda mala subtiliter erudit, quotidie veritas in templo docet.ck
ck ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 39, § 6-7, p. 386.167-387.185 : «Vos autem fecistis illam speluncam latronum, quia dum nonnumquam peruersi homines locum religionis tenent, ibi malitiae suae gladiis occidunt, ubi uiuificare proximos orationis suae intercessione debuerunt. [§ 7] Templum quoque et domus Dei est ipsa mens atque conscientia fidelium. Quae si quando in laesione proximi peruersas cogitationes profert, quasi in spelunca latrones resident et simpliciter gradientes interficiunt, quando in eos, qui in nullo rei sunt, laesionis gladios defigunt. Mens enim fidelium non iam domus orationis, sed spelunca latronis est, quando, relicta innocentia et simplicitate sanctitatis, illud conatur agere unde ualeat proximis nocere. Sed quia contra peruersa haec omnia uerbis Redemptoris nostri per sacras paginas indesinenter instruimur, nunc usque hoc agitur, quod factum fuisse perhibetur, cum dicitur : Et erat docens cotidie in templo. Cum enim mentem fidelium ad cauenda mala subtiliter erudit, cotidie Veritas in templo docet». [FG2013]
77 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Lc. Capitulum 19 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=57&chapitre=57_19)

Notes :