Catena aurea

Capitulum 20

Numérotation du verset Lc. 20,1 

Et factum est in una dierum, docente illo populum in templo et evangelizante, convenerunt principes sacerdotum et scribe cum senioribus
Numérotation du verset Lc. 20,2 

et aiunt dicentes ad illum: Dic nobis in qua potestate hec facis? Aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem?
Numérotation du verset Lc. 20,3 

Respondens autem Iesus1 dixit ad illos: Interrogabo vos et ego2 unum3 verbum respondete mihi.
1 Iesus Li448@ Rusch] om. Li448 Weber |
2 vos - et ego Rusch Weber ] inv. Li448@ |
3 unum Catena Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Lc. 20,4 

Baptismum Ioannis de celo erat
an ex hominibus?
Numérotation du verset Lc. 20,5 

At illi cogitabant intra4 se dicentes: Quia si dixerimus de celo
4 intra Rusch ] inter Catena Weber
dicet quare ergo non credidistis illi5?
5 illi Rusch Weber] ei Catena
Numérotation du verset Lc. 20,6 

Si autem dixerimus ex hominibus,
plebs universa lapidabit nos. Certi sunt enim Ioannem prophetam esse.
Numérotation du verset Lc. 20,7 

Et responderunt se nescire unde esset.
Numérotation du verset Lc. 20,8 

Et Iesus ait illis: Neque6 ego dico vobis in qua potestate hec facio.
6 Neque Li448 Rusch Weber ] Nec Li448@
Numérotation du verset Lc. 20,9 

Cepit autem dicere ad plebem parabolam hanc:
Homo quidam7 plantavit vineam et locavit eam colonis
7 quidam Rusch ] om. Catena Weber
et ipse peregre fuit multis temporibus.
Numérotation du verset Lc. 20,10 

Et in tempore illo8 misit ad cultores servum,
8 illo Rusch ] om. Weber , vindemie Catena
ut de fructu vinee darent illi. Qui cesum dimiserunt illum9
9 illum Rusch ] eum Catena Weber
inanem.
Numérotation du verset Lc. 20,11 

Et addidit alterum10 servum mittere. Illi autem hunc quoque cedentes et afficientes contumelia dimiserunt inanem.
10 alterum Li448 Rusch Weber ] alium Li448@
Numérotation du verset Lc. 20,12 

Et addidit tertium mittere qui et illum11 vulnerantes eiecerunt.
11 illum Li448 Rusch Weber ] eum Li448@
Numérotation du verset Lc. 20,13 

Dixit autem dominus vinee: Quid faciam?
Mittam filium meum dilectum, forsitan cum hunc viderint verebuntur.
Numérotation du verset Lc. 20,14 

Quem cum vidissent coloni,
cogitaverunt intra12 se dicentes: Hic est heres,
12 intra Li448 Rusch ] inter Li448@ Weber
occidamus illum ut nostra fiat hereditas.
Numérotation du verset Lc. 20,15 

Et eiectum illum extra vineam occiderunt.
Quid ergo faciet illis dominus vinee?
Numérotation du verset Lc. 20,16 

Veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis. Quo audito dixerunt illi: Absit.
Numérotation du verset Lc. 20,17 

Ille autem aspiciens eos ait: Quid est ergo hoc quod scriptum esta:
0 Cf. Ps. 117, 22.
Lapidem quem reprobaverunt edificantes, hic factus est in caput anguli?
Numérotation du verset Lc. 20,18 

Omnis qui ceciderit supra13 illum lapidem conquassabitur supra quem autem ceciderit comminuet illum.
13 supra Rusch Weber ] super Catena
Numérotation du verset Lc. 20,19 

Et querebant principes sacerdotum et scribe mittere in illum manus14 illa hora et timuerunt populum.
14 manus Rusch Weber ] + in Catena
Cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam.
Numérotation du verset Lc. 20,20 

Et observantes miserunt insidiatores qui se iustos simularent ut caperent eum in sermone
et traderent eum15 principatui et potestati presidis.
15 eum Li448 Rusch ] illum Li448@ Weber
Numérotation du verset Lc. 20,21 

Et interrogaverunt illum dicentes: Magister, scimus quia recte dicis et doces
et non accipis personam
sed viam Dei in veritate16 doces.
16 viam Dei - in veritate Rusch ] inv. Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 20,22 

Licet nobis tributum dare17 Cesari an non?
17 tributum dare Rusch ] inv. Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 20,23 

Considerans autem dolum ipsorum18
18 ipsorum Rusch ] illorum Catena Weber
dixit ad eos19: Quid me temptatis?
19 eos Rusch Weber ] illos Catena
Numérotation du verset Lc. 20,24 

Ostendite mihi denarium:
Cuius habet imaginem et inscriptionem20?
20 inscriptionem  Rusch Weber ] superscriptionem Catena
Respondentes dixerunt: Cesaris.
Numérotation du verset Lc. 20,25 

Et ait illis: Reddite ergo que sunt Cesaris21 Cesari,
21 sunt Cesaris Li448 Rusch ] inv. Li448@ Weber
et que sunt Dei22 Deo.
22 sunt Dei Li448 Rusch ] inv. Li448@ Weber
Numérotation du verset Lc. 20,26 

Et non potuerunt verbum23 eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt.
23 verbum Li448 Rusch Weber ] om. Li448@
Numérotation du verset Lc. 20,27 

Accesserunt autem24
24 autem Li448 Rusch Weber] om. Li448@
quidam Sadduceorum
qui negant esse resurrectionem.
Et interrogaverunt eum
Numérotation du verset Lc. 20,28 

dicentes: Magister, Moyses scripsitb nobis: Si frater alicuius mortuus fuerit25 habens uxorem, et hic sine filiis fuerit ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suo.
0 Cf. Dt. 25, 5.
25 mortuus fuerit Li448 Rusch Weber] inv. Li448@
Numérotation du verset Lc. 20,29 

Septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis.
Numérotation du verset Lc. 20,30 

Et sequens accepit illam et ipse26 mortuus est sine filio.
26 ipse Rusch Weber] om. Catena
Numérotation du verset Lc. 20,31 

Et tertius accepit27 illam. Similiter et omnes septem et non reliquerunt semen et mortui sunt.
27 accepit Li448 Rusch Weber ] accipit Li448@
Numérotation du verset Lc. 20,32 

Novissime28 omnium mortua est et mulier.
28 novissime Rusch ] novissima autem Catena , novissima Weber
Numérotation du verset Lc. 20,33 

In resurrectione ergo cuius eorum erit uxor? Siquidem septem habuerunt eam uxorem.
Numérotation du verset Lc. 20,34 

Et ait illis Iesus: Filii seculi huius nubunt et traduntur ad nuptias.
Numérotation du verset Lc. 20,35 

Illi vero29 qui digni habebuntur seculo illo et resurrectione ex mortuis neque nubent, neque ducent30 uxores,
29 vero Catena Rusch ] autem Weber |
30 nubent neque ducent Rusch ] nubunt neque ducunt Li448@ Weber , nubent neque ducunt Li448 |
Numérotation du verset Lc. 20,36 

neque enim ultra mori poterunt31. Equales enim angelis sunt
31 neque ... poterunt Li448 Rusch Weber ] om. Li448@
et filii sunt Dei32 cum sint filii resurrectionis.
32 et filii sunt Dei Rusch Weber ] om. Li448@ , et filii Dei sunt Li448
Numérotation du verset Lc. 20,37 

Quia vero resurgant mortui et Moyses ostendit secus rubum,
sicut dicit33 c Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob.
0 Cf. Ex. 3, 6.
33 dicit Li448 Rusch Weber] om. Li448@
Numérotation du verset Lc. 20,38 

Deus autem non est mortuorum sed vivorum. Omnes enim ei vivunt34.
34 ei vivunt Rusch ] inv. Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 20,39 

Respondentes autem quidam scribarum dixerunt: Magister, bene dixisti.
Numérotation du verset Lc. 20,40 

Et amplius non audebant eum quicquam interrogare.
Numérotation du verset Lc. 20,41 

Dixit autem ad illos: Quomodo dicunt Christum Filium esse David35?
35 esse David Rusch ] inv. Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 20,42 

Et ipse David dicit in libro Psalmorumd: Dixit Dominus
0 Cf. Ps. 109, 1.
Domino meo
sede a dextris meis
Numérotation du verset Lc. 20,43 

donec ponam
inimicos tuos
scabellum pedum tuorum.
Numérotation du verset Lc. 20,44 

David ergo Dominum illum vocat
et quomodo filius eius est?
Numérotation du verset Lc. 20,45 

Audiente autem omni populo dixit discipulis suis:
Numérotation du verset Lc. 20,46 

Attendite a scribis
qui volunt ambulare in stolis
et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis,
Numérotation du verset Lc. 20,47 

qui devorant domos viduarum
simulantes longam orationem, hi accipient damnationem maiorem.

Capitulum 20

Numérotation du verset Lc. 20,
* distinctio 1
marg.| {CLC20d1.1} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − [b] Cum memorasset Lucas eiectos de templo ementes et vendentes, pretermisit quod exibat in Bethaniam et regrediebatur in civitatem, et quod de ficulnea factum est, et quod mirantibus discipulis de fidei virtute responsum est. Atque his pretermissis, [a] non quasi ex ordine dies persequens1, [c] sicut Marcus intulit , dicens  :
1 persequens Li448 ] prosequens Ed1953 { MM2015}
Numérotation du verset Lc. 20,1 
Et factum est in una dierum, docente illo populum in templo, et evangelizante, convenerunt principes sacerdotum et scribe cum senioribus. Quod dicit factum in una dierum.
marg.| Ea dies intelligitur in qua id gestum Mattheus et Marcus retulerunt.a
a ¶Fons : Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 69, § 132, p. 235.23-236.15 : «[a] Lucas uero non quasi ex ordine dies persequens hoc subiunxit, sed [b] cum commemorasset eiectos de templo ementes et uendentes, praetermisit quod exibat in bethaniam et regrediebatur in ciuitatem et quod de ficulnea factum est et quod mirantibus discipulis de fidei uirtute responsum est, adque his praetermissis intulit dicens :   et erat docens cottidie in templo. principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere et non inueniebant, quid facerent illi. omnis enim populus suspensus erat audiens illum . [c]   Et factum   est in una dierum, docente illo populum in templo et evangelizante conuenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus.   E t aiunt dicentes ad illum :   dic nobis, in qua potestate haec facis? et cetera quae etiam duo illi commemorant. Unde apparet nihil eis etiam ipso ordine repugnare, quando id quod dicit factum in una dierum ea dies intellegitur, in qua id gestum illi etiam rettulerunt». [FG2014]*
marg.| {CLC20d1.2} EUSEBIUS. − Cum autem principes mirari deberent docentem celestia dogmata, et cognoscere per dicta et facta hunc esse Christum quem prophete precinerant, incumbentes subversioni populi, Christum prohibebant.
Sequitur enim :
Numérotation du verset Lc. 20,2 
Et aiunt dicentes ad illum : Dic nobis, in qua potestate hec facis? Aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem?
marg.| {CLC20d1.3} CYRILLUS. − Quasi dicant2* : secundum legem mosaicam solis exorcistis ex levitico sanguine data est auctoritas docendi, necnon sacrorum atriorum potestas at tu ortus ex Iuda commissos nobis fasces usurpas. Sed si novisses, o Pharisee, scripturas, recoleres quod hic est sacerdos, qui secundum ordinem Melchisedech offert deo in se credentes per cultum qui legem transcendit. Quid igitur anxiaris, eiectis ab atriis sacris que opportuna videbantur legalibus victimis, eo vocante ad veram iustificationem per fidem?
2 dicant] dicat Ed1953
marg.| {CLC20d1.4} BEDA. − Vel quando dicunt in qua potestate hec facis de Dei dubitant potestate, et subintelligi volunt diaboli esse quod facit. Addentes quoque aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem manifestissime Dei filium negant, quem putant non suis, sed alienis viribus signa facere. Poterat autem Dominus aperta responsione temptatorum calumniam confutare ; sed prudenter interrogat, ut suo silentio vel sententia condemnentur.
Sequitur enim :
Numérotation du verset Lc. 20,3 
Respondens autem dixit ad illos : Interrogabo et ego vos unum verbum. Respondete mihi :
Numérotation du verset Lc. 20,4 
Baptismus Ioannis de celo erat, an ex hominibus?
marg.| {CLC20d1.5} THEOPHYLACTUS. − Ut enim ostenderet eos semper fuisse Spiritui sancto rebelles, et nedum Isaie, cuius non erat memoria, sed ut3* nuper viso Ioanni credere noluerunt, ob hoc versa vice opponit eis hanc questionem, ostendens quod si tanto prophete Ioanni, qui apud eos maior videbatur, minime crediderunt, perhibenti testimonium eius, qualiter4 ei crederent respondenti5 qua auctoritate hoc faceret?A b
b ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae , c. 19 (Lc. 20, 1-3), PG 123, 1036D5-1037A1. [CGC2017]
A ¶Codd. : La88 (115va) Li448 Ed1953 {FG2017}
3 ut] om. Ed1953
4 qualiter] qui ut La88
5 respondenti Li448 Ed1953 ] + eius La88
marg.| {CLC20d1.6} EUSEBIUS. − Querit autem de Ioanne Baptista, non unde erat oriundus sed unde legem suscepisset baptismatis.B 6
B ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
6 {MM2015}
marg.| {CLC20d1.7} CYRILLUS. − Sed illi fugere veritatem non horruerunt. Deus enim misit Ioannem sicut vocem clamantem « Parate viam Domino »c Timuerunt autem dicere veritatem, ne diceretur eis : Cur non7 credidistis? Et cavent reprehendere precursorem, non metu divino sed populi. C
Unde sequitur :
c Io. 3, 4.
C ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
7 non] + eis Li448
Numérotation du verset Lc. 20,5 
At illi cogitabant inter8* se dicentes quia si dixerimus de celo dicet : Quare ergo non credidistis ei*9 ?
8 inter Li448 ] intra Ed1953
9 non credid. – ei] inv . Ed1953
marg.| {CLC20d1.8} BEDA. − Quasi dicat : Quem confitemini de celo habuisse prophetiam, mihi testimonium perhibuit ; et ab illo audistis in qua potestate hec faciam.
Sequitur enim :
Numérotation du verset Lc. 20,6 
Si autem dixerimus ex hominibus, plebs universa lapidabit nos certi sunt enim Ioannem prophetam esse.
marg.| Viderunt ergo, quomodolibet respondissent, in laqueum se casuros, timentes lapidationem, sed magis veritatis confessionem.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 20,7 
Et responderunt se nescire unde esset.
marg.| Quia ergo nolunt fateri hoc quod sciunt, repulsi sunt ut eis dominus non diceret quod sciebat.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 20,8 
Et ait illis Iesus : Neque ego dico vobis in qua potestate hec facio.
marg.| Ob duas enim causas maxime scientia veritatis est occultanda querentibus cum scilicet is qui querit minus capax est ad intelligendum ea que querit ; aut odio vel contemptu veritatis indignus est cui debeat aperiri quod querit.
Numérotation du verset Lc. 20,
* distinctio 2
marg.| {CLC20d2.1} EUSEBIUS. − Congregatis in unum principibus populi Iudeorum in ipso templo, ea que contra ipsum facturi erant, et superventurum eis exterminium figurate per parabolam protulit.
Dicitur enim :
Numérotation du verset Lc. 20,9 
Cepit autem dicere ad plebem parabolam hanc : Homo plantavit vineam.
marg.| {CLC20d2.2} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Tacuit Mattheus brevitatis causa quod Lucas non tacet, parabolam istam non ad solos principes dictam, qui de potestate interrogaverunt, sed etiam ad plebem.d
d ¶Fons : Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 70, § 137, p. 240.13-16 : «Tacuit namque idem mattheus breuitatis causa quod Lucas non tacet, parabolam istam scilicet non ad eos solos dictam qui de potestate interrogauerant, sed ad plebem». [FG2014]*
marg.| {CLC20d2.3} AMBROSIUS. − Plerique autem varie significationes de vinee appellatione derivant ; sed evidenter Isaiasevineam Domini sabaoth domum Israel esse memorat. Hanc vineam quis alius nisi Deus condidit?f
e cf. Is. 5, 7.
f ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 9, § 23, CCSL 14, p. 339.207-215 : «Plerique uarias significationes de uineae appellatione deriuant, sed euidenter Esaias uineam Domini Sabaoth domum Israhel esse memorauit. Hanc uineam quis alius nisi Deus condidit? Hic est ergo qui locauit et peregre profectus est, non quia ex loco ad locum profectus est Dominus, qui ubique semper est, sed quia praesentior est diligentibus, neglegentibus abest. Multis autem temporibus afuit, ne praepropera uideretur exactio. Nam quo indulgentior liberalitas, eo inexcusabilior peruicacia». [FG2013]
marg.| {CLC20d2.4} BEDA. − Homo ergo qui plantavit vineam ipse est, qui iuxta aliam parabolam conduxit operarios in vineam suam. D
D ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC20d2.5} EUSEBIUS. − Sed parabola quam Isaias dicit, vineam reprehendit ; salvatoris vero parabola non est contra vineam dicta, sed de cultoribus vinee, de quibus subditur :
Et locavit eam colonis,
marg.| id est senioribus populi et principibus sacerdotum et doctoribus et optimatibus cunctis.
marg.| {CLC20d2.6} THEOPHYLACTUS. − Vel quilibet de populo est vinea, idem est etiam cultor quilibet enim nostrum seipsum colit. Hac igitur vinea commissa cultoribus, abiit id est dimisit illos progredi suo arbitrio.g
Unde sequitur :
g ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 20, 9), PG 123, 1037C5-12. [CGC2015].
Et ipse peregre fuit multis temporibus.
marg.| {CLC20d2.7} AMBROSIUS. − Non quia ex loco ad locum profectus est Dominus, qui ubique semper presens est ; sed quia presentior est diligentibus, negligentibus abest. Multis autem temporibus abfuit, ne prepropera videretur exactio nam quo indulgentior liberalitas eo inexcusabilior pervicacia.h
h ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 9, § 23, CCSL 14, p. 339.207-215 : «Plerique uarias significationes de uineae appellatione deriuant, sed euidenter Esaias uineam Domini Sabaoth domum Israhel esse memorauit. Hanc uineam quis alius nisi Deus condidit? Hic est ergo qui locauit et peregre profectus est, non quia ex loco ad locum profectus est Dominus, qui ubique semper est, sed quia praesentior est diligentibus, neglegentibus abest. Multis autem temporibus afuit, ne praepropera uideretur exactio. Nam quo indulgentior liberalitas, eo inexcusabilior peruicacia». [FG2013]
marg.| {CLC20d2.8} CYRILLUS. − Vel Deus absentavit se a vinea plurium annorum curriculis quia postquam visus est in specie ignis descendisse in montem sina, non amplius visibiliter prebuit eis suam presentiam. Nulla tamen interpolatio contigit qua non mitteret Deus prophetas et iustos commonentes.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 20,10 
Et in tempore vindemie, ille misit ad cultores servum, ut de fructu vinee darent illi.
marg.| {CLC20d2.9} THEOPHYLACTUS. − Dicit autem de fructu vinee , quia non totum fructum, sed aliquid de fructu volebat accipere. Nam quid lucratur Deus a nobis nisi suam notitiam, que etiam est nostra utilitas?i
i ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 20, 10), PG 123, 1037C14-18. [CGC2015].
marg.| {CLC20d2.10} BEDA. − Bene autem fructum posuit, non proventum. Nullus enim huius vinee proventus inventus est. Servus ergo primus missus est Moyses, qui per quadraginta annos fructum aliquem legis quam dederat, a cultoribus requirebat ; sed vexatus est propter eos, quia exacerbaverunt spiritum eius.
Unde sequitur :
Qui cesum dimiserunt eum inanem.
marg.| {CLC20d2.11} AMBROSIUS. − Factum est autem ut plures alios destinaret quos Iudei inhonoros10 et inanes sibi, de quibus nihil potuerunt proficere, dimiserunt.E j
Unde sequitur :
j ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 9, § 26, CCSL 14, p. 340.242-247 : «Eo igitur factum est, ut cum plures alios destinasset, quos Iudaei inhonoros et inanes sibi, de quibus nihil potuerunt proficere, dimiserunt, nouissime etiam filium unigenitum mitteret, quem perfidi quasi heredem remouere cupientes occiderunt crucifigendo, eiecerunt negando». [FG2013]*
E ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
10 inhonoros] in honores Li448
Numérotation du verset Lc. 20,11 
Et addidit alterum servum mittere.
marg.| {CLC20d2.12} BEDA. − Servus alter David significatur11, qui missus est, ut post edicta legalia cultores vinee psalmodie modulamine ad exercitium boni operis excitaret ; sed et contra hunc dixeruntk : Que nobis pars in David, aut que hereditas in filio Isai?
Unde sequitur :
k 3Rg. 12, 16.
11 significatur] significat Li448
Illi autem hunc cedentes et afficientes contumelia, dimiserunt inanem.
marg.| Sed nec sic destitit.
Sequitur enim :
Numérotation du verset Lc. 20,12 
Et addidit tertium mittere
marg.| per quem prophetarum chorum intellige, qui continuis attestationibus populum convenerunt. Sed quem prophetarum non sunt persecuti.
Unde sequitur :
Qui et illum vulnerantes eiecerunt.
marg.| His autem tribus servorum gradibus omnium sub lege doctorum figuram posse comprehendi, Dominus alibi manifestat, dicensl : Quoniam necesse est impleri omnia que sunt in lege Moysi et prophetis et Psalmis de me.
l Lc. 24, 44.
marg.| {CLC20d2.13} THEOPHYLACTUS. − Prophetis igitur talia mala passis, filius destinatur.F m
Sequitur enim :
m ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 20, 12), PG 123, 1037D9-10. [CGC2015]
F ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Lc. 20,13 
Dixit autem Dominus vinee : Quid faciam?
marg.| {CLC20d2.14} BEDA. − Quod Dominus vinee dubitative loquitur, non de ignorantia venit quid enim nesciat Deus pater sed ambigere dicitur, ut libera voluntas hominis servetur.
marg.| {CLC20d2.15} CYRILLUS. − Deliberat etiam secum Dominus vinee quid agat, non quasi carens ministris, sed quia pertentato quolibet ingenio salutis humane, populo vero nequaquam adiuto, aliud maius adiungit.
Unde consequenter dicit :
Mittam filium meum dilectum forsitan cum hunc viderint, verebuntur.
marg.| {CLC20d2.16} THEOPHYLACTUS. − Dixit autem hoc, non tamquam ignorans quod peius eum essent tractaturi quam prophetas sed quia oportebat filium eis fieri reverendum. Quod si contumaces fuerint occidendo, hoc cumulat eorum crimen. Ne ergo dicerent aliqui divinam prescientiam necessario fuisse inobedientie causam, ideo sic figurat sermonem.G n
n ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 20, 13), PG 123, 1037D12-1040A5 . [CGC2015].
G ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC20d2.17} AMBROSIUS. − [a] Filium igitur unigenitum sibi missum perfidi Iudei, quasi heredem removere cupientes, occiderunt crucifigendo, et eiecerunt negando.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 20,14 
Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se dicentes hic est heres occidamus eum, ut nostra fiat hereditas.
marg.| [b] Heres Christus est, idemque testator ; heres, quia morti proprie supervivit, et testamentorum que ipse contulit tamquam hereditaria in nostris profectibus emolumenta consequitur.o
o ¶Fons : [a] Ambrosius, Super Lucam, lib. 9, § 26, CCSL 14, p. 340.242-247 : «Eo igitur factum est, ut cum plures alios destinasset, quos Iudaei inhonoros et inanes sibi, de quibus nihil potuerunt proficere, dimiserunt, nouissime etiam filium unigenitum mitteret, quem perfidi quasi heredem remouere cupientes occiderunt crucifigendo, eiecerunt negando». [b]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 9, § 27, CCSL 14, p. 340.247-253 : «Breuiter itaque quam magna, quam multa ! Primum quia naturalis est bonitas, quae plerumque credit indignis, deinde quia postremum malorum remedium christus aduenit, tum quoniam qui heredem negat, de auctore desperat. Heres autem Christus idem que testator ; heres, quia morti propriae superuiuit et testamentorum quae ipse condidit tamquam hereditaria in nostris profectibus emolumenta consequitur». [FG2013]*
marg.| {CLC20d2.18} BEDA. − Manifestissime autem Dominus probat, Iudeorum principes non per ignorantiam, sed per invidentiam crucifixisse filium Dei. Intellexerunt enim hunc esse cui dictum estp : « Dabo tibi gentes hereditatem tuam ».
Sequitur enim :
p Ps. 2, 8.
Numérotation du verset Lc. 20,15 
Et eiectum extra vineam occiderunt
marg.| quia Iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus estq
q Hbr. 13, 12.
marg.| {CLC20d2.19} THEOPHYLACTUS. − Sed quia superius populum, non Hierusalem, loco vinee sumpsimus ; forsan magis proprie dici potest, quod occidit quidem eum populus extra vineam ; id est extra populi manus passus est Dominus, quia scilicet populus ei non propriis manibus necem intulit, sed tradens hunc Pilato et gentibus. Quidam autem per vineam scripturam intellexerunt, cui non credentes, dominum necaverunt unde extra vineam, id est extra scripturam, dicitur Dominus passus.r
r ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 20, 15), PG 123, 1040A16-B5. [CGC2015].
marg.| {CLC20d2.20} BEDA. − Sive eiectus extra vineam et occisus est quia prius est ab infidelium corde repulsus, ac deinde cruci addictus est. H
H ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC20d2.21} CHRYSOSTOMUS. − Dispensationis autem, non negligentie est post prophetas Christum venisse. Non enim Deus omnia repente prosequitur sed condescendit propter sui pietatem quia si post servos venientem filium contempserunt, multo magis nec antea eum audirent qui enim non audiebant minora precepta, quomodo audivissent maiora?
marg.| {CLC20d2.22} AMBROSIUS. − Pulchre12 autem interrogat ut sua se ipsi damnent sententia. I s
Sequitur enim :
s ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 9, § 28, CCSL 14, p. 340.254-255 : «Pulchre ergo interrogat, ut sua se ipsi damnent sententia. Venturum autem Dominum dicit uineae, quod in filio adsit etiam paterna maiestas uel quod ultimis temporibus praesentior humanis adspiret adfectibus. Ipsi itaque in se sententiam dicunt, ut mali pereant, et ad alios colonos uinea transferatur. Qui igitur sint coloni, quae uinea consideremus». [FG2013]*
I ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
12 Pulchre] Pulche cacogr. Li448
Quid ergo faciet illis dominus vinee?
marg.| {CLC20d2.23} BASILIUS. − Hoc autem fit, quasi his qui damnantur nihil habentibus opponere evidentie iuris. Proprium autem est divine miserationis non infligere penas silentio sed predicere minis, revocando reos13* ad penitentiam.J
Unde et hic sequitur :
J ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
13 reos] eos Ed1953
Numérotation du verset Lc. 20,16 
Veniet et perdet colonos istos, et dabit vineam aliis.
marg.| {CLC20d2.24} AMBROSIUS. − Venturum Dominum dicit vinee, quod in filio adsit etiam paterna maiestas. Vel quod ultimis temporibus presentior humanis aspiret affectibus.K t
t ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 9, § 28, CCSL 14, p. 340.255-341.259 : «Pulchre ergo interrogat, ut sua se ipsi damnent sententia. Venturum autem Dominum dicit uineae, quod in filio adsit etiam paterna maiestas uel quod ultimis temporibus praesentior humanis adspiret adfectibus. Ipsi itaque in se sententiam dicunt, ut mali pereant, et ad alios colonos uinea transferatur. Qui igitur sint coloni, quae uinea consideremus». [FG2013]*
K ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC20d2.25} CYRILLUS. − Exclusi sunt igitur Iudeorum primates, quasi dominice voluntati repugnantes, et sterilem reddentes vineam sibi commissam ; est autem datus cultus vinee sacerdotibus Novi Testamenti. Cum autem virtutem enigmatis senserunt, recusant illud pati.
Unde sequitur :
Quo audito dixerunt illi : Absit.
marg.| Nec tamen evaserunt ob sui pertinaciam et inobedientiam erga14 fidem Christi.
14 erga] contra Li448
marg.| {CLC20d2.26} THEOPHYLACTUS. − Aliter autem videtur Mattheusudicere, Dominum scilicet quesivisse quid faciet illis cultoribus dominus vinee iudeos vero respondissevMalos male perdet. Non est autem repugnantia nam utrumque factum est primo enim ipsi promulgaverunt illam sententiam ; postea sentientes quo tendebat parabola, dixerunt absit, ut Lucas hic narrat.w
u Mt. 21, 40.
v Mt. 21, 41.
w ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 20, 16), PG 123, 1040D1-1041A1. [CGC2015].
marg.| {CLC20d2.27} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Vel aliter. In illa de qua loquimur turba erant qui dolose Dominum interrogaverant, in qua potestate faceret ; erant etiam qui non dolose, sed fideliter acclamaverunt : « Benedictus qui venit in nomine Domini »x, ac per hoc erant qui dicerent. Perdet illos et vineam suam dabit aliis. Que vox recte etiam ipsius Domini fuisse intelligitur, sive propter veritatem, sive propter membrorum eius cum suo capite unitatem. Erant etiam qui talia respondentibus dicerent absit quia intelligebant in seipsos hanc parabolam dictam.y
Sequitur enim 15 :
x Mc 11, 9.
y ¶Fons : Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 70, § 138, p. 242.10-20 : «Sicut ergo in hac multitudine secundum iohannem erant qui iam crediderant in iesum, erant etiam qui eum occidere quaerebant, sic in illa, de qua nunc loquimur, erant qui dolose dominum interrogauerant, in qua potestate illa faceret, erant etiam qui non dolose, sed fideliter adclamauerant : benedictus qui uenit in nomine domini. ac per hoc erant qui dicerent. perdet illos et uineam suam locabit aliis. quae uox recte etiam ipsius domini fuisse intellegitur siue propter ueritatem siue propter membrorum eius cum suo capite unitatem. erant etiam qui talia respondentibus dicerent : absit, quia intellegebant in se ipsos esse parabolam dictam». [FG2013]
15 enim] om. Li448
Numérotation du verset Lc. 20,17 
Ille autem aspiciens eos ait : Quid est ergo quod scriptum est : Lapidem quem reprobaverunt edificantes, hic factus est in caput anguli?
marg.| {CLC20d2.28} BEDA. − Quasi dicat : Quomodo implebitur hec prophetia, nisi quia Christus a vobis reprobatus et occisus, credituris est gentibus predicandus, ut quasi lapis angularis ex utroque populo unum sibi templum edificet?
marg.| {CLC20d2.29} EUSEBIUS. − Lapis autem dicitur Christus propter terrestre corpus, abscissus sine manibus secundum visionem Danielis propter ortum ex virgine. Lapis autem non argenteus aut aureus, quia non rex aliquis gloriosus, sed homo humilis et abiectus ; propter quod edificantes eum reprobaverunt.
marg.| {CLC20d2.30} THEOPHYLACTUS. − Reprobaverunt enim eum principes populi, cum dixeruntz : « Hic a Deo non est ». Ille vero tam utilis fuit, tam electus, ut in capite anguli poneretur. L aa
z Io. 9, 16.
aa ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 20, 16), PG 123, 1041A7-9, B8-11. [CGC2015].
L ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC20d2.31} CYRILLUS. − Angulo vero comparat sacra scriptura concursum utriusque populi, Israelitici scilicet et gentilis, in unam fidem compegit enim salvator utrumque populum in unum novum hominem, concilians eos in uno corpore patri. Salubris ergo est lapis angulo facto ab eo ; detrimentum autem infert Iudeis impugnantibus hunc spiritualem concursum.
marg.| {CLC20d2.32} THEOPHYLACTUS. − Duas autem condemnationes commemorat unam quidem animarum suarum, quam passi sunt scandalizati in Christo ; et hoc tangit cum dicit
Numérotation du verset Lc. 20,18 
Omnis qui ceciderit super illum lapidem, conquassabitur.
marg.| Aliam vero captivitatis et exterminii, quam intulit eis lapis ab ipsis contemptus ; et hoc tangit cum subdit :
Supra quem autem ipse ceciderit, comminuet illum.
marg.| Vel ventilabit eum sic enim ventilati sunt Iudei a Iudea per universum orbem, ut ab area palee. Et attende ordinem. Nam preambulum est scelus in eum commissum, sequitur autem iusta16 Dei vindicta.ab
ab ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 20, 18), PG 123, 1041A9-B7. [CGC2015].
16 iusta] iuxta (italianism.) Li448
marg.| {CLC20d2.33} BEDA. − Vel aliter. Qui peccator est et tamen illi credit, cadit quidem super lapidem et conquassatur, reservatur enim per penitentiam ad salutem ; supra quem vero ille ceciderit, hoc est, cui lapis ipse irruerit, quia ipsum negavit, comminuet eum, ut nec testa quidem remaneat, in qua hauriatur aque pusillum. Sive de his dicit quod cadunt super eum, qui illum modo contemnunt ; ideo nondum penitus intereunt, sed conquassantur, ut non recti ambulent super quos autem cadit, veniet illis desuper in iudicio cum pena perditionis ; ideo comminuet eos, ut sint tamquam pulvis, quem proicit ventus a facie terreac
ac Ps. 1, 4.
marg.| {CLC20d2.34} AMBROSIUS. − [a] Vinea etiam typus noster est, agricola quippe omnipotens pater, vitis Christus ; at vero nos palmites. Recte vinea Christi populus nominatur vel quod crucis in fronte pretexat indicium ; vel quod fructus ex postrema anni legatur etate ; vel quod omnibus, ut ordinibus vinearum, ita pauperibus atque divitibus, servis et dominis in ecclesia equa dimensio, nulla discretio sit ; et ut vitis maritatur arboribus, ita corpus anime. [b] Hanc vineam diligens agricola fodere et tondere consuevit, ne luxuriet umbra foliorum, verborumque infructuosa iactantia maturitatem indolis naturalis impediat. [c] Decet totius orbis hic esse vindemiam, ubi totius orbis est vinea.ad
ad ¶Fons : [a] Ambrosius, Super Lucam, lib. 9, § 29, CCSL 14, p. 341.260-283 : «Vinea typus noster est, quod populus Dei uitis aeternae radice fundatus supereminet terris ac solum uile praetexens nunc gemmanti flore pubescit, nunc circumfusa uiriditate uestitur, nunc mite iugum suscipit, cum maturioribus bracchiis quasi sarmentis fecundae uitis adoleuerit. Agricola quippe omnipotens pater, uitis est Christus, at uero nos palmites, qui nisi fructum feramus in Christo, cultoris aeterni falce succidimur. Recte igitur uinea Christi populus nominatur, uel quod crucis in fronte praetexatur indicium uel quod fructus eius postrema anni legatur aetate uel quod omnibus ut ordinibus uinearum ita pauperibus atque diuitibus, humilibus ac potentibus, seruis ac dominis in ecclesia Dei aequa dimensio, nulla discretio sit. Ut uitis maritatur arboribus, ita corpus animae, anima quoque corpori coniugatur. Ut uinea dum iugatur erigitur, ut recisa non minuitur sed augetur, ita sancta plebs dum ligatur exuitur, dum humiliatur adtollitur, dum reciditur coronatur. Quin etiam ut tener surculus ueteri abscisus ex arbore in alterius fetu radicis inseritur, ita populus hic sanctus surculi ueteris cicatricibus enodatis in illo crucis ligno tamquam gremio piae parentis fotus inolescit Spiritus que sanctus sicut in altas demissus terrarum scrobes ita in hoc carcereum corpus infusus aquae salutaris inriguo diluit quidquid est faetidum membrorum que nostrorum habitus in caelestem erigit disciplinam». [b]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 9, § 30, CCSL 14, p. 341.283-342.294 : «Hanc uineam diligens agricola fodere iugare tondere consueuit eruderatis que terrenae molis aggeribus operta corporis nostri nunc sole torrere, nunc imbre perfundere, stirpare agrum solitus, ne sentibus gemma laedatur, ne luxuriet umbra foliorum uerborum que infructuosa iactantia uirtutibus obumbrando maturitatem indolis naturalis inpediat. Sed absit ut huic uineae quicquam timeamus aduersi, quam peruigil custos Domini salutaris aduersus omnes nequitiae saecularis inlecebras muro uitae uallauit aeternae. Extendit palmites eius usque ad mare ; Domini est enim terra. Ubique Deus pater colitur, ubique Christus Dominus adoratur». [c]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 9, § 31, CCSL 14, p. 342.295-303 : «Haec est nostra uindemia. Laeti igitur atque securi pars gremium suum mitium funiculis oneret uuarum, alii caelestia munera ore libemus, plerique bonarum gressibus uoluntatum diuini fructum muneris exprimentes uestigia coturnis nuda direptis musto fluente tinguamus ; locus enim, in quo stamus terra sancta est et ideo calciamenta soluenda sunt, ut spiritale uestigium sacrosanctae sedis tribunal ascendens corporeis nexus uinculis exuatur ; decet enim totius orbis hic esse uindemiam, ubi totius orbis est uinea». [FG2013]
marg.| {CLC20d2.35} BEDA. − Vel morali intellectu cuique fidelium vinea quam excolat locatur, dum mysterium baptismi quod exerceat sibi committitur. Mittitur servus unus, alter, tertius, cum lex, psalmodia et prophetia legitur. Sed missus servus contumeliis affectus vel cesus dicitur, cum sermo auditus contemnitur vel blasphematur. Missum heredem quantum in se est occidit qui filium Dei peccando conculcat. Perdito malo cultore, vinea datur alteri, cum dono gratie, quod superbus sprevit, humilis ditatur.
Numérotation du verset Lc. 20,
* distinctio 3
marg.| {CLC20d3.1} CYRILLUS. − Decebat quidem principes Iudeorum, intelligentes quod de ipsis parabola diceretur, a malo sic discedere, quasi de futuris instructos ; sed hoc non considerantes, occasionem suorum colligunt criminum
Unde dicitur :
Numérotation du verset Lc. 20,19 
Et querebant principes sacerdotum et scribe mittere in illum manus in illa hora.
marg.| Nec refrenavit eos legis preceptum, quod dicitae : Innocentem et iustum non occides ; sed compescuit eorum nefandum propositum plebis timor.
Sequitur enim :
ae Ex. 23, 7.
Et timuerunt populum.
marg.| Preferunt enim divine reverentie humanum timorem. Que autem huius propositi fuerit occasio, subditur :
Cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam.
marg.| {CLC20d3.2} BEDA. − Et ita querendo ipsum occidere, docebant vera esse que in parabola dixerat. Ipse enim est heres, cuius iniustam necem dicebant esse vindicandam ; illi nequam coloni, qui Dei filium querebant occidere. Hoc etiam quotidie geritur in ecclesia, cum quilibet solo nomine frater, eam quam non diligit ecclesiastice fidei ac pacis unitatem, propter bonorum multitudinem, vel erubescit, vel timet impugnare. Et quia principes querebant Dominum comprehendere, quod per se non poterant, presidis manibus efficere temptabant.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 20,20 
Et observantes miserunt insidiatores, qui se iustos simularent.
marg.| {CLC20d3.3} CYRILLUS. − Videbantur enim esse leves ; erant autem graves, obliti Dei dicentisaf : « Quis hic qui mihi abscondit consilium? » adeunt enim Christum omnium salvatorem quasi hominem communem.
Unde 17 sequitur :
af Iob. 42, 2.
17 Unde] Nam Li448
Ut caperent eum in sermone, et traderent eum principatui, et potestati presidis.
marg.| {CLC20d3.4} THEOPHYLACTUS. − Paraverunt autem Domino laqueos ; illaqueati sunt tamen in eis pedes eorum. Audi namque astutiam :
Numérotation du verset Lc. 20,21 
Et interrogaverunt illum dicentes : Magister, scimus quia recte dicis et doces.ag
ag ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 20, 21), PG 123, 1041D8-11 [CGC2015].
marg.| {CLC20d3.5} BEDA. − Blanda et fraudulenta interrogatio illuc provocat respondentem ut magis Deum quam cesarem timeat.
Sequitur enim :
Et non accipis personam
marg.| hominis,
sed in veritate viam Dei doces.
marg.| Et hoc dicunt ad hoc ut dicat non debere tributa solvi, ut statim audientes ministri presidis, qui, iuxta alios evangelistas, affuisse leguntur, seditionis eum contra romanos auctorem teneant ; unde consequenter querunt
Numérotation du verset Lc. 20,22 
Licet nobis dare tributum Cesari an non?
marg.| Erat enim in populo magna seditio, dicentibus aliis, pro securitate, qua romani pro omnibus militabant, debere tributa persolvi ; Phariseis contra dicentibus non debere populum Dei, qui decimas et primitias daret, humanis legibus subiacere.
marg.| {CLC20d3.6} THEOPHYLACTUS. − Intendebant ergo, quod si diceret oportere dari censum cesari, criminaretur a populo quasi servituti subiciens gentem ; si vero prohiberet censum reddere, eum representarent ut schismaticum presidi. Ipse vero laqueos eorum effugit.ah
Sequitur enim :
ah ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 20, 22), PG 123, 1041D9-1044A9. [CGC2015].
Numérotation du verset Lc. 20,23 
Considerans autem dolum illorum18*, dixit ad illos19* : Quid me temptatis?
18 illorum] eorum Ed1953
19 illos] eos Ed1953
Numérotation du verset Lc. 20,24 
Ostendite mihi denarium. Cuius habet imaginem et subscriptionem20*?
20 subscriptionem] superscriptionem Ed1953
marg.| {CLC20d3.7} AMBROSIUS. − Docet hoc loco Dominus circumspectos nos in respondendo adversus hereticos vel Iudeos esse debere. Sicut alibi dixitai : ‘Estote astuti sicut serpentes’.M aj
ai Mt. 10, 16.
aj ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 9, § 34, CCSL 14, p. 343.326-341 : «Cuius habet imaginem et inscriptionem? Docet hoc loco Dominus circumspectos nos in respondendo aduersus haereticos uel Iudaeos esse debere. Alibi dixit : estote astuti sicut serpentes. Quem locum plerique accipiunt, ut quia serpente suspenso Christi crux adnuntiata est, quo serpentinum nequitiae spiritalis uirus aboleret, uideatur astutus ita esse debere sicut Christus, simplex sicut spiritus. En tibi serpentem illum, qui caput semper custodiat, letale uulnus excludat. Interrogatus a Iudaeis utrum de caelo accepisset potestatem respondit : baptismum Iohannis unde est, de caelo an ex hominibus? Ut dum illud de caelo esse negare non auderent, ipsi se amentiae confutarent, qui eius auctorem negarent esse de caelo. Postulatus didragma quaerit de imagine ; alia enim imago Dei, alia imago mundi. Unde et ille nos admonet : sicut portauimus imaginem terreni illius, portemus et imaginem huius caelestis». [FG2013]*
M ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC20d3.8} BEDA. − Qui autem putant interrogationem Salvatoris ignorantiam esse, discant ex presenti loco, quod potuerit scire Iesus cuius imago esset in nummo ; sed interrogat, ut ad sermonem eorum competenter respondeat.
Sequitur enim :
Respondentes dixerunt Cesaris.
marg.| Non putemus cesarem augustum, sed Tiberium significari. Omnes enim romani reges a primo Caio Cesare, Cesares appellati sunt. Ex eorum autem responsione convenienter Dominus questionem solvit.
Sequitur enim :
Numérotation du verset Lc. 20,25 
Et ait illis : Reddite ergo que sunt Cesaris Cesari, et que sunt Dei Deo.
marg.| {CLC20d3.9} TITUS. − Quasi dicat : Verbis temptatis, operibus obedite, subiistis Cesaris servitutem, suscepistis que eius sunt. Date ergo illi censum, Deo timorem. Non21* exigit Deus denarium sed fidem.N ak
ak ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 20,21-26 (Krikones § 2879: Titus) Vat. gr. 1611, f. 264va33-39 : «Τίτου. Τοῖς λόγοις, φησί, πειράζετε, τοῖς ἔργοις δουλεύετε· ἐδέξασθε τὴν δουλείαν, ὑπεμείνατε τὴν ἀρχήν, ἀπωλέσατε τὴν αὐτονομίαν, ἐδέξασθε τὰ αὐτοῦ [αὐτῶν Sickenb.], δότε τὰ αὐτοῦ. Δύο χαρακτῆρές εἰσι καὶ δύο εἰκόνες· ἡ μὲν ὁρατή, ἡ δὲ ἀόρατος. Ἀπόδοτε τὰ Καίσαρος Καίσαρι καὶ τὰ τοῦ Θεοῦ τῷ Θεῷ, "τῷ μὲν τὸ τέλος, τῷ δὲ τὸν φόβον" [Rm. 13, 7]. Διέστηκε τὰ πράγματα· οὐκ ἀπαιτεῖ Θεὸς δηνάριον, ἀλλὰ πίστιν· ἄλλο ψυχῆς σωτηρία, ἄλλο τέλος σωματικόν».
<cuius fons>   Titus Bostrensis, Commentarii in Lc. (Lc. 20, 25) ex catenis [CPG 3576], ed. J.   Sickenberger , Titus von Bostra, Leipzig, 1901, p. 234.1-8 . [VS2022] [MM2022]
N ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2022}
21 Non] + enim Ed1953
marg.| {CLC20d3.10} BEDA. − Reddite etiam Deo que Dei sunt, decimas scilicet, primitias, oblationes ac22* victimas. O
O ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
22 ac] et Ed1953
marg.| {CLC20d3.11} THEOPHYLACTUS. − Et attende quod non dixit ‘date’ sed reddite . Debitum enim est. Tuetur enim te princeps tuus ab hostibus, vitam tuam reddit tranquillam. Pro his ergo teneris ei in censu. Sed et hoc ipsum quod offers, numisma scilicet, ab eo habes. Reddes23 ergo numisma regium regi. Deus etiam tibi tradidit intellectum et rationem, restituas hoc ei non comparatus bestiis sed in omnibus rationabiliter procedens.P al
al ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 20, 25), PG 123, 1044A9-B8. [CGC2015].
P ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2022}
23 Reddas] Reddes Li448
marg.| {CLC20d3.12} AMBROSIUS. − Tu ergo si vis non esse obnoxius Cesari, noli habere que mundi sunt. Et bene prius que Cesaris sunt reddenda decernit. Neque enim potest quis esse Domini, nisi prius renuntiaverit mundo. Quam gravia vincula promittere Deo et non solvere. Maior est contractus fidei quam pecunie.Q am
am ¶Fons : [a] Ambrosius, Super Lucam, lib. 9, § 35, CCSL 14, p. 343.341-344.361 : «Imaginem Caesaris non habet Christus, quia imago est Dei. Imaginem Caesaris non habet Petrus, quia dixit : reliquimus omnia et secuti sumus te. Imago Caesaris non repperitur in Iacobo uel Iohanne, quia filii tonitrui, sed repperitur in mari, ubi dracones illi contritis capitibus super aquam et ipse draco maior conminutus caput datur in escam populis Aethiopum. Si ergo non habuit imaginem Caesaris, cur dedit censum? Non de suo dedit, sed reddidit mundo quod erat mundi. Et tu si uis non esse obnoxius Caesari, noli habere quae mundi sunt. Sed habes diuitias : obnoxius Caesari es. Si uis nihil regi debere terreno, relinque omnia tua et sequere Christum. [§ 36] Et bene prius quae Caesaris sunt reddenda decernit ; neque enim potest esse quis Domini, nisi prius renuntiauerit mundo. Sed omnes renuntiamus uerbis, non renuntiamus adfectu ; nam cum sacramenta suscipimus, renuntiamus. Quam grauia uincula promittere Deo et non soluere ! Melius est inquit non uouere te quam uouere et non reddere. Maior est contractus fidei quam pecuniae. Redde promissum, dum in hoc corpore es, priusquam ueniat exactor et mittat te in carcerem. Amen dico tibi, non exies inde, donec soluas nouissimum quadrantem». [FG2013]*
Q ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2022}
marg.| {CLC20d3.13} ORIGENES. − Habet autem locus iste aliquid24 mystici. Due enim sunt imagines in homine : Una quam accepit a Deo, altera inimici. Sicut enim denarius habet imaginem imperatorum mundi sic qui facit opera tenebrarum istarum25*, portat imaginem eius cuius habet opera. Dicit ergo : Reddite que sunt Cesaris Cesari , hoc est, abicite terrenam imaginem, ut possitis, vobis imaginem celestem imponentes, reddere que Dei sunt Deo, ut scilicet Deum diligamus, etc. Que, ut Moyses dicit, Deus requirit a nobis. Postulat autem a nobis Deus, non quia necessarium habet ut ei aliquid tribuamus sed ut26 postquam ei dederimus, hoc ipsum nobis tribuat in salutem.R
R ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
24 aliquid] quiddam Li448
25 istarum] om. Ed1953
26 ut] om. Li448
marg.| {CLC20d3.14} BEDA. − Qui autem credere debuerant, ad tantam sapientiam mirati sunt quod calliditas eorum insidiandi non invenisset locum.S
Unde sequitur :
S ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Lc. 20,26 
Et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt.
marg.| {CLC20d3.15} THEOPHYLACTUS. − Hoc enim erat quod precipue intendebant, increpare eum27 coram populo ; quod obtinere nequiverunt propter sapientissimam eius responsionem.T an
an ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 20, 26), PG 123, 1044C12-D3. [CGC2015].
T ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
27 eum] om. Li448
Numérotation du verset Lc. 20,
distinctio 4* 
marg.| {CLC20d4.1} BEDA. − Due28 erant hereses in Iudeis una Phariseorum, qui traditionum et observationum iustitiam preferebant unde et divisi vocabantur a populo ; altera Sadduceorum, qui interpretantur iusti, vindicantes sibi quod non erant. Illis ergo abeuntibus, hi ad temptandum accedunt.
Unde dicitur :
28 Due] Duo Li448
Numérotation du verset Lc. 20,27 
Accesserunt autem quidam Sadduceorum qui negant esse resurrectionem.
marg.| {CLC20d4.2} ORIGENES. − Sadduceorum heresis non solum resurrectionem mortuorum negat, sed etiam putat animam interire cum corpore. Hi ergo verbis salvatoris insidiantes, eo tempore questionem proposuerunt quo eum viderunt de resurrectione docere discipulos.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 20,28 
Et interrogaverunt eum dicentes : Magister, scripsit nobis Moyses, si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine filiis fuerit, ut accipiat eam frater eius in uxorem, et suscitet semen fratri suo.
marg.| {CLC20d4.3} AMBROSIUS. − Secundum legis litteram, nubere cogitur etiam invita, ut defuncti semen excitet frater ; spiritus autem magister est castitatis.ao
ao ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 9, § 37, CCSL 14, p. 344.362-368 : «  Si frater alicuius mortuus fuerit . Sadducaei, hoc est detestabilior portio Iudaeorum, hoc dominum loco temtant. Quorum aperte stultitia reprehenditur, mystice autem sententia retorquetur, quale de suo dederunt castitatis exemplum, dum secundum litteram nubere cogitur et inuita, ut defuncti semen excitet frater. Ergo littera occidit quasi lena uitiorum, spiritus autem magister est castitatis». [FG2013]
marg.| {CLC20d4.4} THEOPHYLACTUS. − Sadducei autem fragile fundamentum substituentes, non credebant resurrectionis sermonem. Opinantes enim carnalem esse futuram vitam, in resurrectione merito fallebantur ; et ideo tamquam impossibile calumniantes dogma resurrectionis, fingunt hanc narrationem, dicentes :
Numérotation du verset Lc. 20,29 
Septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis.
Numérotation du verset Lc. 20,30 
Et sequens accepit illam, et mortuus est sine filio ;
Numérotation du verset Lc. 20,31 
Et tertius accepit illam et similiter omnes septem et non reliquerunt semen et mortui sunt.
Numérotation du verset Lc. 20,32 
Novissime autem omnium mortua est et mulier.ap
ap ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 20, 28), PG 123, 1045B2-6. [CGC2015].
marg.| {CLC20d4.5} BEDA. − Hanc fabulam confingunt, que deliramenti arguat eos qui resurrectionem asserunt mortuorum. Turpitudinem ergo fabule opponunt, ut resurrectionis denegent veritatem.
Unde subditur :
Numérotation du verset Lc. 20,33 
In resurrectione ergo cuius eorum erit uxor? Siquidem habuerunt septem eam uxorem.
marg.| {CLC20d4.6} AMBROSIUS. − Mystice hec mulier synagoga est, que septem viros habuit, sicut dicitur Samaritane : ‘Quinque viros habuisti’aq, quia Samaritana tantum quinque libros Moysi, synagoga septem sequitur principaliter, et de nullo propter perfidiam suam hereditarie posteritatis semen accepit. Et ideo partem cum viris suis in resurrectione habere non potuit, quia spirituale preceptum secundum sensum carnis invertit. Non enim frater carnalis aliquis denuntiatus est, qui semen fratris suscitaret defuncti, sed ille qui de mortuo populo Iudeorum, sapientiam sibi divini cultus ascisceret in uxorem, atque ex ea semen in apostolis suscitaret, qui quasi defunctorum reliquie Iudeorum, informes adhuc in synagoge utero derelicti, secundum electionem gratie reservari novi seminis admixtione meruerunt.ar
aq Io. 4, 18.
ar ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 9, § 38, CCSL 14, p. 344.368-382 : «Itaque uideamus ne haec mulier synagoga sit, quae septem uiros habuit, sicut Samaritanae dicitur : quinque enim uiros habuisti, quia Samaritana quinque tantum libros Moysi, synagoga septem sequitur principaliter et de nullo propter perfidiam suam hereditariae posteritatis semen accepit. Et ideo partem cum uiris suis in resurrectione habere non poterit, quia spiritale praeceptum secundum sensum carnis inuertit ; non enim frater carnalis aliqui denuntiatus est, qui semen fratris suscitaret defuncti, sed frater ille qui de mortuo populo Iudaeorum sapientiam sibi diuini cultus adscisceret in uxorem atque ex ea semen in apostolis excitaret, qui quasi defunctorum reliquiae Iudaeorum informes adhuc in synagogae utero derelicti secundum electionem gratiae reseruari noui seminis admixtione meruerunt». [FG2013]
marg.| {CLC20d4.7} BEDA. − Sive septem hi fratres reprobis congruunt, qui per totam huius seculi vitam, que septem diebus volvitur, a bonis operibus steriles existunt quibus viritim morte prereptis, ad ultimum et ipsa mundana conversatio quasi uxor infecunda transibit.
marg.| {CLC20d4.8} THEOPHYLACTUS. − Dominus autem ostendens in resurrectione non esse futuram conversationem carnalem, eorum dogma evulsit simul cum fragili fundamento.as
Unde sequitur :
as ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 20, 33), PG 123, 1046B6-10. [CGC2015].
Numérotation du verset Lc. 20,34 
Et ait illis Iesus : Filii huius seculi nubunt et traduntur ad nuptias.
marg.| {CLC20d4.9} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Quia connubia propter filios, filii propter successionem, successio propter mortem. Ubi ergo mors non est, neque connubia.at
Unde sequitur :
at ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 49, CCSL 44B, p. 115.1-3 : «Ad id quod dixit : non enim ultra incipiunt mori, quia conubia propter filios, filii propter successionem, successio propter mortem ; ubi ergo mors non est, neque conubia». [FG2017]
Numérotation du verset Lc. 20,35 
Illi vero qui digni habebuntur seculo illo et resurrectione ex mortuis neque nubent neque ducent uxores
Numérotation du verset Lc. 20,36 
neque enim ultra mori poterunt.
marg.| {CLC20d4.10} BEDA. − Quod non ita intelligendum est quasi soli digni vel resurrecturi vel sine nuptiis futuri sint ; sed omnes etiam peccatores resurrecturi et absque nuptiis sunt in seculo illo mansuri. Dominus autem ut ad resurrectionis gloriam inquirendam animos incitaret, de electis tantum voluit facere sermonem.
marg.| {CLC20d4.11} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Sicut autem nunc sermo noster decedentibus et succedentibus syllabis peragitur atque perficitur, ita et ipsi homines, quorum sermo est, decedendo et succedendo peragunt atque perficiunt ordinem huius seculi, qui temporali rerum pulchritudine contexitur. In illa autem vita, quoniam verbum Dei, quo fruemur, nulla decessione atque successione syllabarum completur, sed omnia que habet, semper manendo, simul habet ; ita participes eius, quibus ipsum solum erit vita, neque moriendo decedent, neque nascendo succedent ; sicut nunc est in angelis.au
Unde sequitur :
au ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 49, CCSL 44B, p. 115.4-12 : «Sicut enim nunc sermo noster decedentibus et succedentibus syllabis peragitur atque perficitur, ita et ipsi homines, quorum sermo est, decedendo ac succedendo peragunt atque perficiunt ordinem huius saeculi, qui temporalium rerum pulchritudine contexitur. in illa autem uita, quoniam uerbum dei quo fruemur nulla decessione ac successione syllabarum conpletur, sed omnia quae habet semper manendo simul habet, ita participes eius, quibus ipsum solum erit uita, neque moriendo sibi decedent neque nascendo succedent». [FG2017]*
Equales enim angelis sunt.
marg.| {CLC20d4.12} CYRILLUS. − Sicut enim multitudo angelorum plurima quidem est, non autem propagata per generationem, sed ex creatione consistens ; ita et his qui resurgunt non est opus ulterius nuptiis.
Unde sequitur :
Et filii Dei sunt, cum sint filii resurrectionis.
marg.| {CLC20d4.13} THEOPHYLACTUS. − Quasi dicat : Quia Deus est qui operatur in resurrectione, merito dicuntur Dei filii qui per resurrectionem regenerantur non enim aliquid carnale in resurgentium generatione conspicitur, non coitus, non matrix, non partus.av
av ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 20, 36), PG 123, 1045C9-D2. [CGC2015].
marg.| {CLC20d4.14} BEDA. − Vel equales angelis, et filii sunt Dei quia gloria resurrectionis innovati, sine ullo mortis metu, sine ulla labe corruptionis, sine ullo terreni status actu, perpetua Dei visione fruuntur.
marg.| {CLC20d4.15} ORIGENES. − Sed quia Dominus in Mattheoawdicit quod hic pretermittitur Erratis nescientes scripturas, propono scripturam, ubi scriptum sitax : « Neque nubent, neque nubentur ». Quantum enim ego estimo, neque in veteri, neque in Novo Testamento quicquam tale reperitur. Sed omnis eorum error de scripture lectione, quam non intelligunt, subrepsit ; dicitur enim in Isaiaay : Electi mei bibent ; et putant hec et similia futura esse in resurrectione. Paulus autem omnes has benedictiones spiritualiter interpretans, et sciens non esse carnales dicitaz : Benedixisti nos in omni benedictione spirituali.
aw Mt. 22, 29.
ax Mt. 22, 30 ; Mc. 12, 25 ; cf. Lc. 20, 35.
ay Is. 65, 13.
az Eph. 1, 3.
marg.| {CLC20d4.16} THEOPHYLACTUS. − Vel Dominus rationi supraposite scripture testimonium addit, subdens :
Numérotation du verset Lc. 20,37 
Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob.
marg.| Quasi dicat : si semel redierunt in nihilum patriarche, ne viverent apud Deum, in spe resurrectionis non dixisset ego sum, sed fueram ; consuevimus enim de rebus corruptis et preteritis dicere eram Dominus illius rei. Nunc vero quoniam dixit ego sum, ostendit quod viventium est Deus et Dominus ; et hoc est quod subditur :
Numérotation du verset Lc. 20,38 
Deus autem non est mortuorum sed vivorum. Omnes enim vivunt ei.
marg.| Quamvis enim exanimes sunt, vivunt tamen apud Deum in spe resurgendi.ba
ba ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 20, 37), PG 123, 1045D2-13. [CGC2015].
marg.| {CLC20d4.17} BEDA. − Vel hoc dicit, ut cum probaverit animas permanere post mortem, quod Sadducei negabant, consequens introduceretur et corporum resurrectio, que cum animabus bona malave gesserunt. Est autem vera vita qua iusti deo vivunt, etiam quando corpore moriuntur. Ad comprobandam autem resurrectionis veritatem, multo manifestioribus exemplis ex prophetis uti valuit, sed Sadducei quinque tantum libros Moysi recipiebant, prophetarum vaticinia respuentes.
marg.| {CLC20d4.18} CHRYSOSTOMUS. − Sicut autem sancti communem orbis dominum sibi appropriant, non derogantes eius dominio, sed proprium affectum pandentes, secundum morem amantium, qui non patiuntur cum multis diligere, sed volunt precipuam et specialem quamdam dilectionem exprimere ; sic et Deus specialiter se horum Deum dicebat, non coarctando suum dominium, sed ampliando. Non enim sic multitudo subditorum sicut virtus famulantium pandit eius dominium ; unde non sic gaudet dici Deus celi et terre, sicut cum dicitur Deus Abraham, Deus isaac et Deus Iacob. Et apud mortales quidem a dominis denominantur famuli ; dicimus enim villicus talis ducis ; e contrario autem Deus dicitur Abrahe.
marg.| {CLC20d4.19} THEOPHYLACTUS. − Confutatis autem Sadduceis, favent Iesu scribe tamquam Sadduceorum oppositi.bb
Unde sequitur :
bb ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 20, 38-39), PG 123, 1048A1-4. [CGC2015].
Numérotation du verset Lc. 20,39 
Respondentes autem quidam scribarum dixerunt : Magister, bene dixisti.
marg.| {CLC 20d4.} BEDA. − Et quia in sermonibus confutati sunt, ultra non interrogant.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 20,40 
Et amplius non audebant eum quidquam interrogare,
marg.| Sed comprehensum romane tradunt potestati, ex quo intelligimus venena invidie posse quidem superari sed difficile conquiescere.bc
bc ¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 5, c. 20, CCSL 120, p. 360.2574-2579 : «Principes sacerdotum saducei et scribae quaerentes occasionem calumniae et uerbum aliquod inuenire quod pateret insidiis quia in sermonibus confutati sunt ultra non interrogant sed apertissime comprehensum romanae tradunt potestati. Ex quo intellegimus uenena inuidiae posse quidem superari sed difficile conquiescere».
<cuius fons>   Hieronymus , In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 210.35-42.
<Paral.> CMC12d4.10 (Hieronymus) [MM2019]
Numérotation du verset Lc. 20,
* distinctio 5
marg.| {CLC20d5.1} THEOPHYLACTUS. − Quamvis Dominus ad passionem erat iturus in brevi, predicat propriam deitatem, nec hoc tamen incaute aut arroganter sed modeste querit.bd
Unde dicitur 29 : U
bd ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 20, 41), PG 123, 1048B2-5. [CGC2015]
U ¶Codd. : Li448 (176rb ) Ed1953 { MM2015}
29 Unde dicitur Ed1953 ] Dicitur enim Li448
Numérotation du verset Lc. 20,41 
Dixit autem ad illos quomodo dicunt Christum filium David esse?
marg.| {CLC20d5.2} AMBROSIUS. − [b] Non reprehenduntur hoc loco quia David filium confitentur, quia30 cecus ille, David filium confitendo, meruit sanitatem ; et pueri dicentes : ‘Hosanna filio David’be, precelse31 predicationis gloriam Deo deferebant, sed reprehenduntur, quia non credunt filium Dei.
Unde subditur : 32
be Mt. 21, 9.
30 quia Ed1953 ] + et Li448
31 precelse Ed1953 ] preselse praem. Li448
32 subditur Ed1953 ] subdit Li448
Numérotation du verset Lc. 20,42 
Et ipse David dicit in libro Psalmorum : ‘Dixit Dominus Domino meo’.
marg.| [c] Et Pater Dominus, et Filius Dominus ; sed non duo domini, sed unus est Dominus quia Pater in Filio et Filius in Patre [a] ipse ad dexteram Patris sedet, quia Patri consors, nulli secundus est. Sequitur enim : S ede a dextris meis . Nec prefertur qui ad dexteram sedet, nec iniuriam patitur qui admittitur. Gradus non queritur dignitatis, ubi plenitudo est divinitatis.V bf
bf ¶Fons : [a] Ambrosius, Super Lucam, lib. 10, § 1, CCSL 14, p. 345.1-13 : «Dixit Dominus Domino meo. Consummaturus praecepta Dominus etiam praeuiam passioni fidem ac misericordiam testamenti sui fine concludit, fidem in eo ut Christum et Dominum Deum nostrum et ad dexteram Dei sedere credamus, non quod corporaliter sedeat qui ubique est. Denique ipse in Patre, quia in substantia Dei, quia una uirtus, una maiestas. Ipse ergo in Patre et in ipso Pater, quia Verbum in Deo, Deus in Verbo ; ipse in Patre, ipse ad dexteram Patris, quia Patri consors, nulli secundus ; ipse missus a Patre, quia descendit de caelo paternum inpleturus arbitrium. Tolle hinc perfidiae quaestiones, et plena religio est. Nec praefertur, quia ad dexteram sedet, nec iniuriam patitur, quia mittitur. Gradus non quaeritur dignitatis, ubi plenitudo est diuinitatis». [b]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 10, § 2, CCSL 14, p. 345.368-382 : «Illud quoque considerandum, quia reprehendit eos qui Christum Dauid filium dicunt, et quomodo caecus ille Dauid filium confitendo meruit sanitatem? Quomodo pueri dicentes osanna filio Dauid praecelsae praedicationis Deo gloriam deferebant? Sed non reprehenduntur hoc loco, quia Dauid filium confitentur, sed quia non credunt filium Dei. Non enim alterum, sed alterutrum in fide uera est ; nam etsi in principio iudicauimus nihil scire nisi Christum Iesum et hunc crucifixum, nunc tamen utpote iudicio proximi crucifixum iam non nouimus Christum, sed uenientem in nubibus opperimur. Incredulus uulnera aspicit, fidelis obuiam Christo in aera raptus occurrit». [c]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 10, § 4, CCSL 14, p. 346.36-347.66 : «Vide ergo singula. Pater subicit Filio, Filius subicit Patri ; Pater suscitat Filium, Filius ipse se suscitat. Unde ait : soluite hoc templum et in triduo illud resuscitabo. Et Pater Dominus et Filius Dominus dixit Dominus Domino meo sed non duo domini, sed unus Dominus, quia et Pater Deus et Filius Deus, sed unus Deus, quia Pater in Filio et Filius in Patre. Unus Deus, quia una deitas sedes tua, Deus in saeculum saeculi, uirga recta est uirga regni tui. Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem ; propterea unxit te Deus, Deus tuus sed unus Deus, in quo et noui et ueteris testamenti doctrina concordat. Nam et in ueteri testamento scriptum est : diliges Dominum Deum tuum et Dominum Deum tuum adorabis et ipsi soli seruies ; in nouo : unus Deus et Pater omnium. Sic et pater Dominus et filius Dominus, sed unus Dominus. Denique scriptum est : nolite duobus dominis seruire. Hoc in nouo, in ueteri autem scriptum est : audi, Israhel, Dominus Deus tuus Dominus unus est. Unde admirabiliter Apostolus, ne duos deos diceret, duos dominos nominaret aut derogaret uel Filio uel Patri, unus inquit Deus pater, ex quo omnia, et unus Dominus Iesus, per quem omnia. Nam qui Deus et Dominus et qui Dominus Deus. Denique scriptum est : scitote quia Dominus ipse est Deus noster. Omnia ergo quae Pater habet et Filius habet». [FG2013]*
V ¶Codd. : Li448 (176rb ) Ed1953 {MM2015}
marg.| {CLC20d5.3} AUGUSTINUS. De Symbolo. − Sessione autem ista non accipiamus33 humanis membris positum, tamquam Pater sedeat in sinistra ut34* Filius sedeat ad dexteram sed ipsam dexteram intelligamus potestatem quam accepit ille homo susceptus a Deo ut veniat iudicaturus qui primo venerat iudicandus.W bg
bg ¶Fons : <revera> Quodvultdeus , Sermo 1 (De symbolo 1), c. 7, CCSL 60, lin. 7 sqq. : «Sessionem istam , dilectissimi, non accipiatis humanis membris positam, tamquam pater sedeat in sinistra, ut filius sedeat ad dexteram ; sed ipsam sedem et ipsam dexteram intellegite potestatem, quam accepit homo ille susceptus a deo, ut ueniat iudicaturus qui prius uenerat iudicandus».
<Paral.>CMC16d4.4 [1] [MM2019]
W ¶Codd. : Li448 (176va ) Ed1953 {MM2015}
33 accipiamus] iter. Li448
34 ut Li448 ] et Ed1953
marg.| {CLC20d5.4} CYRILLUS. − Vel quod sedet ad dexteram Patris, supernam eius gloriam probat. Nam quorum est thronus equalis et maiestas. Sessio vero in Deo significat regnum et omnium potestatem. Sedet ergo a dextris Dei patris, quia verbum ex paterna substantia prodiens, factum caro, divinam non exuit dignitatem.X
X ¶Codd. : Li448 (176va ) Ed1953 . {MM2015}
marg.| {CLC20d5.5} THEOPHYLACTUS. bh − Manifestat ergo quod adversarius Patris non est, sed secum concordat ; cum pater repugnet adversariis eius.Y
bh ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 20, 42), PG 123, 1048B11-14. [CGC2015]
Y ¶Codd. : Li448 (176va ) Ed1953 {MM2015}
marg.| Sequitur enim :
Numérotation du verset Lc. 20,43 
Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
marg.| {CLC20d5.6} AMBROSIUS. − Ergo et Deum Christum et hominem esse credamus, cui a Patre subiciuntur inimici, non per infirmitatem potestatis sue, sed per unitatem nature, quia in altero alter operatur. Nam et Filius subicit inimicos Patri, quia Patrem clarificat super terram.Z bi
bi ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 10, § 3, CCSL 14, p. 346.25-35 : «Ergo et Deum Christum et hominem esse credamus, unum in utroque, non alterum, cui a Patre subiciuntur inimici, non per infirmitatem potestatis suae, sed per unitatem naturae, quia in altero alter operatur. Nam et Filius subicit inimicos Patri, qui patrem clarificat super terram et dedit Pater Filio nomen, quod est super omne nomen. Sed et Filius Patri dicit : nomen tuum manifestaui hominibus, quod dedisti mihi. Dando autem nomen quod est super omne nomen non plus dedit quam habuit, sed totum quod habuit dedit. Dedit autem hoc nomen, ut omnis lingua confiteatur Deo, quoniam Dominus Iesus in gloria Dei Patris». [FG2013]*
Z ¶Codd. : Li448 (176va) Ed1953 {MM2015}
marg.| {CLC20d5.7} THEOPHYLACTUS. − Querit ergo ipse et, mota dubitatione, sinit illos colligere quid sequatur. AA bj
bj ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 20, 44), PG 123, 1048B5-8. [CGC2015].
AA ¶Codd. : Li448 (176va) Ed1953 {MM2015}
marg.| Unde subdit :
Numérotation du verset Lc. 20,44 
David ergo Dominum illum vocat, et quomodo filius eius est?
marg.| {CLC20d5.8} CHRYSOSTOMUS. − David quidem pater Christi et servus ; hoc quidem secundum carnem, illud secundum spiritum.AB.
AB ¶Codd. : Li448 (176va) Ed1953 {MM2015}
marg.| {CLC20d5.9} CYRILLUS. − Et nos ergo novis Phariseis, qui nec verum Dei filium, neque deum esse fatentur natum ex sacra virgine, sed dividunt unum filium in duos, talem obicimus questionem quo pacto filius David Dominus eius est, et non humano dominio sed divino. AC
AC ¶Codd. : Li448 (176va ) Ed1953 {MM2015}
Numérotation du verset Lc. 20,
* distinctio 6
prol.| [Paral. bibl. : Mt. 23, 1-12 // Lc. 20, 45]
marg.| {CLC20d6.1} CHRYSOSTOMUS. − Nihil autem est fortius35 quam ex prophetis disputare. Hoc enim est et ipsis rebus validius. Nam Christo faciente miracula contradicebant multoties. Cum vero allegavit prophetiam, tacuerunt quia non habebant quid dicerent. Eis autem tacentibus, contra eos invehitur. AD
Unde dicitur :
AD ¶Codd. : Li448 (176va ) Ed1953 {MM2019}
35 autem est fortius] est fortius autem Li448
Numérotation du verset Lc. 20,45 
Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis.
marg.| {CLC20d6.2} THEOPHYLACTUS. − Quia enim eos orbis doctores mittebat, merito monet non esse eis imitandam Phariseorum ambitionem. AE bk
Unde sequitur :
bk ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 20, 45), PG 123, 1048C1-5. [CGC2015]
AE ¶Codd. : Li448 (176vb ) Ed1953 {MM2019}
Attendite a scribis qui volunt ambulare in stolis.
marg.| {CLC20d6.3} BEDA. − Id est cultioribus vestimentis induti ad publicum procedere in quo inter cetera dives peccasse describitur.AF
AF ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2019}
marg.| {CLC20d6.4} CYRILLUS. − Passiones autem erant Scribarum, amor glorie inanis et lucri. Ut igitur tam pessima crimina evitarent discipuli, commonet eos subdens :AG
AG ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2019}
Et amant salutationes in foro.
marg.| {CLC20d6.5} THEOPHYLACTUS. − Quod est a blandientibus36* venantium opinionem fame ; vel agunt hoc causa congregande pecunie.bl
Sequitur enim : AH
bl ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 20, 46), PG 123, 1048C5-8. [CGC2015].
AH ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2019}
36 a blandientibus] blandientium et Ed1953
Et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis.
marg.| {CLC20d6.6} BEDA. − Non primos sedere vel discumbere vetat eos quibus hoc officii ordine competit, sed eos qui hoc indebite amant, docet esse cavendos, animum, non37 gradum, redarguens. Quamvis et hoc culpa non careat, si iidem in foro litibus velint interesse qui in synagoga magistri desiderant appellari. Duplici autem ratione a vane glorie cupidis attendere iubemur ne vel eorum simulatione ducamur, estimantes bona esse que faciunt ; vel emulatione inflammemur, frustra gaudentes in bonis laudari que simulant. Non solum autem laudes ab hominibus sed et pecunias querunt. Sequitur enim : Qui devorant domos viduarum , simulantes longam orationem. Iustos enim et magni meriti apud Deum se simulantes, ab infirmis et peccatorum suorum conscientia turbatis, quasi patroni pro eis in iudicio futuri, pecunias accipere non dubitant.AI
AI ¶Codd. : Li448 (177ra ) Ed1953 {MM2019}
37 non] vel Li448
marg.| {CLC20d6.7} CHRYSOSTOMUS. − Ingurgitantes etiam se viduarum bonis, paupertatem atterunt, non qualitercumque comedentes, sed devorantes, et ad pravitatem oratione utentes ; quod graviori pene facit eos obnoxios.
Unde sequitur :
Hi accipient maiorem damnationem.
marg.| {CLC20d6.8} THEOPHYLACTUS. − Quia non solum mala faciunt, sed orationes pretendunt et virtutem faciunt pravitatis excusationem. Viduas etiam depauperant, quarum oportebat misereri, dum ob sui presentiam eas cogunt exponere38.AJ bm
bm ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 20, 47), PG 123, 1048C5-D3. [CGC2015].
AJ ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
38 exponere] expendere Li448
marg.| {CLC20d6.9} BEDA. − Vel quia laudes ab hominibus et pecunias querunt, maiori damnatione plectuntur. AK
AK ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Lc. Capitulum 20 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=57&chapitre=57_20)

Notes :