Capitulum 13

Numérotation du verset Lc. 13,1 

Aderant autem1 quidam ipso in tempore2
1 autem] om. Ω J |
2 ipso in tempore] in tempore illo CorS1 Ω J |
nuntiantes illi
de Galileis
quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum.
Numérotation du verset Lc. 13,2 

Et respondens dixit illis: Putatis quod hii Galilei pre omnibus Galileis peccatores fuerint3 quia talia passi sunt?
3 fuerint Rusch ] fuerunt Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 13,3 

Non dico vobis sed nisi penitentiam habueritis omnes similiter peribitis.
Numérotation du verset Lc. 13,4 

Sicut4 illi decem et octo,
4 Sicut] Vel et CorS1 ( G. )
supra quos cecidit turris in Siloa5 et occidit eos putatis quia et ipsi debitores
5 Siloa Rusch ] Siloam Li448@ Weber , Sylea CorS1 Li448
fuerint6 preter omnes homines habitantes in Hierusalem?
6 fuerint Rusch ] fuerunt Li448@ Weber
Numérotation du verset Lc. 13,5 

Non dico vobis sed si
non penitentiam habueritis7 omnes similiter peribitis.
7 habueritis Rusch ] egeritis Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 13,6 

Dicebat autem hanc similitudinem:
Arborem fici
habebat quidam plantatam8 in vinea sua
8 plantatam Rusch Weber ] plantam Catena
et venit
querens fructum
in illa9 et non invenit.
9 illa Li448 Rusch Weber ] ea Li448@
Numérotation du verset Lc. 13,7 

Dixit autem ad cultorem vinee:
Ecce anni tres
sunt ex quo venio querens fructum in ficulnea hac et non invenio.
Succide ergo illam ut quid etiam terram occupat?
Numérotation du verset Lc. 13,8 

At ille respondens dixit ei10: Domine, dimitte illam et hoc anno usque dum fodiam circa illam
10 ei Rusch ] illi Catena Weber
et mittam stercora
Numérotation du verset Lc. 13,9 

et si quidem fecerit fructum sin autem in futurum succides11 illam12.
11 succides Li448@ Rusch Weber ] excides Li448 |
12 illam Catena Rusch ] eam Weber |
Numérotation du verset Lc. 13,10 

Erat autem docens in Synagoga eorum
sabbatis
Numérotation du verset Lc. 13,11 

et ecce mulier que habebat spiritum infirmitatis
annis decem13 octo
13 decem Rusch ] + et Catena Rusch
et erat inclinata
nec omnino poterat sursum respicere.
Numérotation du verset Lc. 13,12 

Quam cum vidisset14 Iesus
14 vidisset Catena Rusch ] videret Weber
vocavit ad se
et ait illi: Mulier dimissa es ab infirmitate tua.
Numérotation du verset Lc. 13,13 

Et imposuit illi manus
et confestim erecta est
et glorificabat Deum.
Numérotation du verset Lc. 13,14 

Respondens autem archisynagogus
indignans quia sabbato curasset15 Iesus dicebat turbe:
15 curasset Rusch Weber ] + hominem Catena
Sex dies sunt in quibus oportet operari in his ergo venite et curamini et non in die sabbati .
Numérotation du verset Lc. 13,15 

Respondit autem16 Dominus ad illum17 dixit 18: Hypocrite,
16 autem CorS1 (al.)] ergo CorS1 (G.) |
17 Dominus - ad illum Rusch ] inv. Catena Weber |
18 dixit Rusch ] et praem. Catena Weber |
unusquisque vestrum sabbato19 non solvit bovem suum aut asinum a presepio et ducit adaquare?
19 sabbato Rusch Weber] in praem. Catena
Numérotation du verset Lc. 13,16 

Hanc autem filiam Abrahe quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis, non oportuit20 a vinculo isto solvi21 die sabbati?
20 oportuit Li448 Rusch Weber ] oportebat Li448@ |
21 a vinculo isto - solvi Rusch ] inv. Catena Weber |
Numérotation du verset Lc. 13,17 

Et cum hec diceret erubescebant omnes
adversarii eius
et omnis populus gaudebat in universis que gloriose fiebant ab eo.
Numérotation du verset Lc. 13,18 

Dicebat ergo:
Cui simile est regnum Dei?
Et cui simile esse existimabo illud?
Numérotation du verset Lc. 13,19 

Simile est grano sinapis
quod acceptum
homo
misit in hortum suum et crevit
et factum est in arborem magnam
et volucres celi requieverunt in ramis eius.
Numérotation du verset Lc. 13,20 

Et iterum dixit: Cui simile estimabo regnum Dei?
Numérotation du verset Lc. 13,21 

Simile est fermento
quod acceptum
mulier
abscondit in farine sata tria
donec fermentaretur totum.
Numérotation du verset Lc. 13,22 

Et ibat per civitates et castella docens et iter faciens in Hierusalem.
Numérotation du verset Lc. 13,23 

Ait autem illi quidam: Domine, si pauci sunt qui salvantur? Ipse autem dixit ad illos:
Numérotation du verset Lc. 13,24 

Contendite intrare
per angustam portam
quia multi
dico vobis querent22 intrare et non poterunt.
22 querent Rusch ] querunt Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 13,25 

Cum autem intraverit paterfamilias et clauserit ostium
et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes: Domine, aperi nobis et respondens dicet vobis:
Nescio vos unde sitis.
Numérotation du verset Lc. 13,26 

Tunc incipietis dicere: Manducavimus coram te et bibimus et in plateis nostris docuisti.
Numérotation du verset Lc. 13,27 

Et dicet vobis: Nescio vos unde sitis.
Discedite a me omnes operarii iniquitatis.
Numérotation du verset Lc. 13,28 

Ibi erit fletus et stridor dentium
cum videritis Abraham23 Isaac24 Iacob
23 Abraham Rusch ] + et Catena Weber |
24 Isaac Rusch ] + et Catena Weber |
et omnes prophetas
in regno Dei. Vos autem expelli foras.
Numérotation du verset Lc. 13,29 

Et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei.
Numérotation du verset Lc. 13,30 

Et ecce sunt novissimi qui erant25 primi
25 erant CorS1 Catena Rusch ] erunt CorS1 (Gr.) Weber
et sunt primi qui erant26 novissimi.
26 erant Catena Rusch ] erunt Weber
Numérotation du verset Lc. 13,31 

In ipsa die accesserunt quidam Phariseorum dicentes illi: Exi et vade hinc
quia Herodes vult te occidere27.
27 te occidere Rusch Weber ] inv. Catena
Numérotation du verset Lc. 13,32 

Et ait illis: Ite et28 dicite vulpi illi:
28 et Catena Rusch ] om. Weber
Ecce eicio demonia
et sanitates perficio hodie
et cras et tertia die29 consummor.
29 die Catena Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Lc. 13,33 

Verumtamen oportet me
hodie et cras et sequenti die30 ambulare
30 die Rusch ] om. Weber
quia non capit
prophetam perire extra Hierusalem.
Numérotation du verset Lc. 13,34 

Hierusalem, Hierusalem,
que31 occidis
31 que Rusch Weber] qui Catena
prophetas
et lapidas
eos qui mittuntur ad te,
quotiens volui congregare
filios tuos
quemadmodum avis nidum suum sub pennis et noluisti?
Numérotation du verset Lc. 13,35 

Ecce
relinquetur32 vobis domus vestra deserta33.
32 relinquetur Rusch ] relinquatur Li448@ , derelinquetur Li448 , relinquitur Weber |
33 deserta Catena Rusch ] om. Weber |
Dico autem vobis, quia non videbitis me
donec veniat
cum dicetis: Benedictus qui venit in nomine Domini.

Capitulum 13

Numérotation du verset Lc. 13,
* distinctio 1
marg.| {CLC13d1.1} GLOSSA<TOR>. − Quia de penis peccantium fecerat mentionem, opportune nuntiatur quorumdam peccantium pena, ex cuius exemplo etiam aliis peccatoribus penam comminatur.A a
Unde dicitur :
a ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino.
<Non hab.> Glossa ordinaria (Gloss-e), Hugo de Sancto Caro : Postille, LLT, PL [MM2020]
A ¶Codd. : Li448 (124va) P638 Ed1953 {MM2019} {MM2020}
Numérotation du verset Lc. 13,1 
Aderant autem1 quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galileis, quorum sanguinem miscuit Pilatus2 cum sacrificiis eorum.
1 autem] om. Ed1953
2 miscuit Pilatus] inv . Li448
marg.| {CLC13d1.2} CYRILLUS. − Erant enim sequaces dogmatum Iude Galilei, cuius mentionem Lucas in Actibus Apostolorumbfecit, qui dicebat non oportet quemquam vocari dominum : unde quamplures eorum, quia cesarem non fatebantur dominum, a Pilato puniti sunt. Dicebant etiam non oportere alias a statutis victimis in lege Moysi offerre deo ; unde prohibebant statutas a populo victimas pro salute imperatoris et populi romani offerre. Pilatus ergo indignatus in Galileos, iussit inter ipsas victimas, quas ritu legis se offerre putabant, occidi, ita quod sanguis offerentium oblatis victimis misceretur. Credente autem vulgo, iustissime predictos talia passos esse, quasi scandala seminantes in populo, incitantes principes in odium subditorum, narraverunt hec salvatori, volentes percipere quid ei super hoc videretur. Ipse autem peccatores hos esse ponit ; non tamen hic asserit talia passos esse, tamquam peiores non patientibus.
b Act. 5, 36.
marg.| Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 13,2 
Et respondens dixit illis : Putatis quod hi Galilei pre omnibus Galileis peccatores fuerunt, quia talia passi sunt ?
Numérotation du verset Lc. 13,3 
Non, dico vobis.
marg.| {CLC13d1.3} CHRYSOSTOMUS. {hom.5 de Lazaro}. − Punit enim Deus quosdam peccatorum, amputans eorum nequitiam, et penam illis statuens leviorem, et plene semovens eos ab aliis, et viventes in malitia corrigens per horum damnationem. Rursus alios hic non punit, ut si sibi caverint penitentes, presentem penam effugiant, et futurum supplicium si vero perseveraverint, maius patiantur tormentum.
marg.| {CLC13d1.4}* TITUS. − Manifestat et3 hic quia quecumque ex iudiciis accidunt in reorum supplicium, non solum iudicantium potestate, sed etiam nutu Dei contingunt. Unde sive iusta conscientia puniat iudex, sive aliud intendens condemnet, commendandum est negotium divine censure.B c
c ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 13,4-5 (Krikones § 2122: Titus) Vat. gr. 1611, f. 189ra20 -26: «Τίτου. […] Δῆλός ἐστι τὸ ἀρχοντικὸν κριτήριον εἰς θείαν οἰκονομίαν λαμβάνων, ὡς ὅτι τὰ συμβαίνοντα ἐκ τῶν δικαστηρίων εἰς τιμωρίαν τοῖς πλημμελοῦσιν οὐ κατ´ ἑξουσίαν τῶν δικαζόντων μόνον, ἀλλὰ καὶ κατὰ νεῦμα Θεοῦ συμβαίνει, ἵνα μή τις τολμήσῃ ἄλλης τινὸς οἰκονομίας φάσκειν εἶναι τὰ ἐπὶ γῆς κριτήρια. Ταύτῃ τοί φησιν καὶ [om. Sickenb.] ὁ μακάριος Παῦλος· Θέλεις δὲ μὴ φοβεῖσθαι τὴν ἐξουσίαν ; τὸ ἀγαθὸν ποίει· Θεοῦ γὰρ διάκονός ἐστιν. Ὥστε εἴτε συνειδότι δικαίῳ καταδικάζοι δικαστής, εἴθ´ ἑτέρῳ σκοπῷ τὴν τιμωρίαν ἐπάγοι, ἀναθετέον τῇ θείᾳ κρίσει τὸ πρᾶγμα, ἧς τὸ ἀπόῤῥητον τοὺς πολλοὺς διαλανθάνει […]».
<cuius fons>   Titus Bostrensis, Commentarii in Lc. (Lc. 13, 4 sqq.) ex catenis [CPG 3576], ed. J.   Sickenberger, Titus von Bostra, Leipzig, 1901, p . 208.14-25. [VS2022] [MM2023]
B ¶Codd. : Li448 {MM2023}
3 et] etiam Li448
marg.| {CLC13d1.5} CYRILLUS. − Removens ergo populares ab intestinis insidiis occasione religionis concitatis, subiungit sed nisi penitentiam habueritis, et4 nisi cessaveritis conspirare contra principes, quod nutu divino non agitis,   omnes simul, vel similiter,   peribitis , et vester sanguis vestris victimis coniungetur.C
C ¶Codd. : Li448 {MM2023}
4 et] id est Li448
marg.| {CLC13d1.6} CHRYSOSTOMUS. {hom.5 de Lazaro}. − In hoc autem ostendit quod illos permisit talia pati, ut viventes alienis periculis territi fierent regni heredes. Quid igitur, dices, ut melior ego fiam, ille punitur non ideo ; sed punitur quidem propter propria crimina ; fit vero ex hoc videntibus salutis materia.
marg.| {CLC13d1.7} BEDA. − Sed quia penitentiam non habuerunt, quadragesimo dominice passionis anno venientes romani, quos designabat Pilatus ad eorum gentes pertinens, et incipientes a Galilea, unde dominica predicatio ceperat, radicitus impiam gentem deleverunt ; et non solum atria templi, quo sacrificia deferri consueverant, sed interiora domus humano sanguine fedarunt.
marg.| {CLC13d1.8} CHRYSOSTOMUS. {hom.5 de Lazaro}. − Iterum autem alii decem et octo obruti fuerant a quadam turre ; de quibus eadem subdit, dicens :
Numérotation du verset Lc. 13,4 
Sicut illi decem et octo super quos cecidit turris in siloa, et occidit eos, putatis quia et ipsi debitores fuerunt preter omnes homines habitantes in Hierusalem ?
Numérotation du verset Lc. 13,5 
Non, dico vobis.
marg.| Non enim hic omnes punit, dans aliis inducias penitendi ; nec tamen cunctos future punitioni reservat, ne plures providentiam abnegarent.
marg.| {CLC13d1.9}* TITUS. − Una autem turris comparatur toti civitati ut pars totum perterreat.
Unde subditur :
Sed si non penitentiam egeritis, omnes similiter peribitis.
marg.| Quasi dicat tota civitas paulo post occupabitur, si perseveraverint in infidelitate indigene5*. D d
d ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 13, 4-5 (Krikones § 2122: Titus) Vat. gr. 1611, f. 189ra14 -19: «Τίτου. […] Ὁ γὰρ πύργος ὁ εἷς παραβάλλεται ὅλῃ τῇ πόλει, ἵνα τὸ μέρος ἐκφοβήσῃ τὸ ὅλον. “Ἐὰν δὲ μὴ μετανοήσῃ”, φησίν, ἡ Ἱερουσαλήμ, καὶ αὕτη “πᾶσα* ὁμοίως ἀπολεῖται”, ὡς ἐκ τῆς [om. Sickenb.] προφάσεως τῶν δέκα καὶ ὀκτώ, ἐφ´ οὓς ὁ πύργος ἔπεσεν. Ἵνα αἰνίξηται [αἰνίξητε Vg1611] ὅτι τὸ μέρος προοίμιον πάσης τῆς πόλεως· οὐ γὰρ δή, φησίν, οἱ δέκα καὶ ὀκτὼ ὠς ὑπ´ αἰτίαν ὄντες ἀπώλοντο μόνοι, ἀλλὰ καὶ πᾶσα ἡ πόλις τοῖς αὐτοῖς περιπεσεῖται μικρὸν ὕστερον, ἐὰν παραμείνῃ τοῖς οἰκήτορσι τὰ τῆς ἀπιστίας […]».
*αὕτη πᾶσα ] αὐτὴ Sickenb.
<cuius fons>   Titus Bostrensis, Commentarii in Lc. (Lc. 13, 4 sqq.) ex catenis [CPG 3576], ed. J.   Sickenberger, Titus von Bostra, Leipzig, 1901, CPG 3576], p . 207.3-12 . [VS2022] [MM2023]
D ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
5 in infidelitate – indigene] inv . Li448
marg.| {CLC13d1.10} AMBROSIUS. − Mystice autem in illis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum, figura quedam videtur, eos tangens, qui coactu diabolico non pure offerunt sacrificium, quorum oratio est in peccatum, sicut de Iuda scriptum est, qui proditionem sanguinis dominici inter sacrificia positus cogitabat.e
e ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 159, CCSL 14, p. 268.1714-269.1719 : «De Galilaeis autem illis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum, figura quaedam uidetur eos tangens, qui coactu diabolico non pure offerunt sacrificium. Quorum oratio in peccatum, sicut de Iuda scriptum est proditore, qui proditionem sanguinis dominici inter sacrificia positus cogitabat». [FG2013]
marg.| {CLC13d1.11} BEDA. − Pilatus enim, qui interpretatur os malleatoris, diabolum significat, semper cedere paratum ; sanguis peccatum, sacrificia bonas actiones exprimunt. Pilatus ergo sanguinem Galileorum cum sacrificiis eorum miscet, quando diabolus eleemosynam et cetera bona fidelium, vel carnis delectatione, vel humane laudis ambitione, vel qualibet alia peste commaculat. Illi etiam hierosolimyte a ruina turris oppressi significant iudeos, qui penitere noluerunt, cum moenibus suis esse perituros. Non frustra decem et octo, qui numerus apud grecos ex i et e, hoc est eisdem litteris quibus nomen Iesu incipit, exprimitur significat enim iudeos hinc maxime perituros, quod nomen salvatoris recipere noluerunt. Illa turris significat illum qui est turris fortitudinis, que merito est in siloe, que interpretatur missus ; significat enim eum qui missus a patre venit in mundum, qui omnes super quos cecidit conteret.
Numérotation du verset Lc. 13,
distinctio 2 
prol.| [Lc. 13, 6-17 legitur sabbato Quatuor temporum septembris ; cf. Ordinarium OP 713 = Cist. 111]
marg.| {CLC13d2.1}* TITUS. − Iactabant6 se Iudei ex eo quod decem et octo perierant ; ipsi vero omnes remanserunt illesi. Unde proponit eis fici parabolam. E f
f ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 13,6-9 (Krikones § 2123: Titus) Vat. gr. 1611, f. 189ra41-b14: «Τίτου. Μεγάλα ἐκαυχῶντο Ἰουδαῖοι, ὅτι ἀνῃρέθησαν [f. 189rb] οἱ δέκα καὶ ὀκτώ, αὐτοὶ δὲ πάντες ἔμειναν ἀκέραιοι. Ἐπάγει οὖν τὴν παραβολὴν τῆς συκῆς καὶ λαμβάνει τὴν συκῆν ἀντὶ τῆς πόλεως […]».
<cuius fons>   Titus Bostrensis, Commentarii in Lc. (Lc. 13, 6 sqq.) ex catenis [CPG 3576], ed. J.   Sickenberger, Titus von Bostra, Leipzig, 1901, p . 208.1-4 . [VS2022] [MM2023]
E ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
6 Iactabant] Lactabant cacogr. Li448
marg.| Dicitur 7 enim :
7 Dicitur] dicit Ed1953
Numérotation du verset Lc. 13,6 
Dicebat autem hanc similitudinem. Arborem8 fici habebat quidam plantatam in vinea sua.
8 Arborem] + autem Li448
marg.| {CLC13d2.2} AMBROSIUS. − [1] Vinea Domini Sabaoth erat quam dedit in rapinam gentium. Apta autem synagoge arboris istius comparatio est quia sicut arbor ista redundans foliis fluentibus, spem possessoribus suis cassa speratorum proventuum exspectatione destituit ita etiam in synagoga dum doctores eius operibus infecundi, verbis tamen velut foliis redundantibus gloriantur, inanis umbra legis exuberat. Hec etiam sola arbor ab initio germinat poma pro floribus, et poma decident ut poma succedant ; manent tamen aliqua priorum perrara, nec decidunt. Etenim primus synagoge populus velut inutilis decidit fructus ut de pinguedine religionis antique novus ecclesie populus emergeret ; primo tamen ex Israel, grossi maturescentis exemplo, pulcherrimorum gratia fructuum ceteris prestiterunt quibus dicitur : ‘sedebitis super duodecim thronos’g [2] Nonnulli tamen ficum istam non synagoge, sed malitie et improbitatis figuram putant ; hi tamen in nullo distant, nisi quod pro specie genus eligunt.h
g Mt 19, 28.
h ¶Fons : [1] Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 161-163, CCSL 14, p. 269.1714-271.1780 : «Etiam hic ergo altioris sensus aliquod quaeramus arcanum. Ficus in uinea est, erat autem uinea Domini Sabaoth, quam dedit in rapinam gentium. Itaque qui uineam suam diripi fecit hic etiam ficum iussit excidi, apta autem synagogae arboris istius conparatio est, quia sicut ista arbor foliis redundans fluentibus spem possessoris sui cassa speratorum prouentuum exspectatione destituit, ita etiam in synagoga, dum doctores eius operibus infecundi uerbis tamen uelut foliis redundantibus gloriantur, inanis umbra legis exuberat. Spes autem falsi spectata prouentus populi uota credentis inludit». Est etiam in natura arboris, quo magis credas synagogae speciem conparatione huius expressam. Etenim si diligenter inquiras, discretam ab usu arborum ceterarum consuetudinem naturae huius inuenias. Namque aliae florem ferunt ante quam fructum poma que uentura praenuntio sui flore designant, haec sola ab initio germinat poma pro floribus. In aliis flos decutitur et poma nascuntur, in hac poma decidunt, ut poma succedant. Ergo priora illa cassa fructuum uice floris emergunt ; ita praecoci quodam nascendi usu quae ordinem naturae nesciunt beneficium naturae seruare non possunt. Etenim qua se medio trudere de cortice gemma consueuit, ea minutissima quaeque huius generis poma prorumpunt. De quibus legimus in canticis canticorum : ficus producit grossos suos. Itaque ceteris albentibus primo uere uirgultis sola ficus proprio nescit flore canescere, eo fortasse quod nullus istis maturior sit usus in pomis. Namque succedentibus aliis haec quasi degenerantia respuuntur et arenti infirma radice renouatis quibus sit sucus utilior exuuntur. Manent tamen aliqua perrara nec decidunt, quibus hic prouentus adriserit, ut de medio duarum uirgarum clauiculo breui erumpente promergant, quo geminis tecta praesidiis tamquam naturae parentis gremio suci fotu plenioris inolescant. Ea clementioris aurae prouocata temperie et prolixioribus adultiora temporibus ubi siluestrem animum suci prioris exuerint, specie ceteris et maturitatis gratia praeferuntur». Specta nunc cultus et animos Iudaeorum, qui quasi primi fructus male feracis synagogae grossi labentis similitudine conruerunt, ut mansura supra aeuum nostri generis poma succederent. Etenim primus synagogae populus quasi radice operum infirmus arentium ubertatem sapientiae naturalis haurire non potuit et ideo uelut inutilis decidit fructus, ut quasi ex isdem clauiculis arboris fructuosae de pinguedine religionis antiquae nouus ecclesiae populus emergeret. Ergo ille qui erat desiuit, ut inciperet iste qui non erat. Prim i tamen ex Israhel. Quos naturae ualidioris ramus extulerat, sub umbra legis et crucis in utriusque sinu suco gemino colorati grossi maturescentis exemplo pulcherrimorum gratia fructuum ceteris praestiterunt, quibus dicitur : sedebitis supra duodecim thronos iudicantes duodecim tribus Israhel». [2]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 172, CCSL 14, p. 273.1865-274.1882 : «Nonnulli tamen ficum istam per allegoriam non synagogae, sed malitiae et inprobitatis figuram putant. Hi tamen nullo distant nisi quod pro specie genus eligunt, id autem cauere se dicunt, quia Dominus dixit ad ficum : numquam ex te fructus nascatur in sempiternum, cum utique plurimos ex Iudaeis credidisse et credituros esse norimus. Sed qui credit, non synagogae iam fructus est, sed ecclesiae nec ex synagoga nascitur qui renascitur in ecclesia. Sicut enim sunt qui ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis, si enim ex nobis essent, nobis cum mansissent, sic de his qui ex Iudaeis credunt dicimus, quia, si ex synagoga essent, in synagoga manerent, sed propterea exierunt ex synagoga, ut ex synagoga non fuisse credantur. Deinde pro malitia interueniret alioquin et diceret excolendam, ut fructum adferret, cum ideo uenerit Dominus, ut semina inprobitatis aboleret. Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis. Et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata». [FG2013]
marg.| {CLC13d2.3} BEDA. − Ipse autem Dominus synagogam per Moysen instituit, in carne natus apparuit, et crebrius in synagoga docens fructum fidei quesivit, sed in Phariseorum mente non invenit.
Unde sequitur :
Et venit fructum querens in illa et non invenit.
marg.| {CLC13d2.4} AMBROSIUS. − Querebat autem Dominus, non quia fructum ficulnee deesse nesciret ; sed ut ostenderet in figura, quia fructum synagoga iam habere deberet. Denique ex sequentibus docet non se ante tempus venisse, qui per triennium venit ; sic enim habes :
Numérotation du verset Lc. 13,7 
Dixit autem ad cultorem vinee : Ecce anni tres sunt ex quo venio querens fructum in ficulnea hac et non invenio.
marg.| Venit ad Abraham, venit ad Moysen, venit ad Mariam, hoc est, venit in signaculo, venit in lege, venit in corpore adventum eius ex beneficiis recognoscimus alibi purificatio, alibi sanctificatio, alibi iustificatio est ; circumcisio purificavit, lex sanctificavit, gratia iustificavit. Ergo populus Iudeorum neque purificari potuit, quia circumcisionem corporis, non animi habuit ; neque sanctificari, quia virtutem legis ignorans, carnalia magis quam spiritualia sequebatur ; neque iustificari, quia delictorum suorum penitentiam non gerens, gratiam nesciebat. Merito ergo nullus fructus in synagoga inventus est ; et ideo iubetur excidi.
Sequitur enim :
Succide ergo illam : Ut quid etiam terram occupat.
marg.| Bonus autem cultor, et fortassis ille in quo ecclesie fundamentum est, presagiens, alterum ad gentes, se autem ad eos qui ex circumcisione sunt, esse mittendum, religiose ne excidatur intervenit, fretus vocatione sua etiam populum Iudeorum per ecclesiam posse salvari.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 13,8 
At ille respondens, dixit illi : Domine, dimitte illam et hoc anno.
marg.| Cito duritiam superbiamque Iudeorum causas esse sterilitatis agnovit. Itaque venit excolere qui novit vitia reprehendere.
Unde subdit :
Usque dum fodiam circa illam.
marg.| Pollicetur dura cordis eorum apostolicis ligonibus esse fodienda, ne radicem sapientie, terrarum acervus obruat et abscondat.
Subdit autem :
Et mittam stercora,
marg.| id est humilitatis affectum, per quem in evangelium Christi etiam Iudeus fore existimatur fructuosus.i
i ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 165-169, CCSL 14, p. 271.1791-272.1840 : «Ergo illi qui folia de ficulnea, non poma carpserunt, eliminati sunt a Dei regno ; erant enim in animam uiuentem. Venit secundus Adam et iam non folia, sed poma quaerebat ; erat enim in spiritum uiuificantem. In spiritu autem fructus uirtutis adquiritur, Dominus adoratur. Quaerebat autem Dominus non quia fructum ficulneae deesse nesciret, sed ut ostenderet in figura quia fructum synagoga iam habere deberet. Denique ex sequentibus docet non se ante tempus uenisse, qui per triennium uenit ; sic enim habes :   ecce anni tres sunt, ex quo veni quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio. Succide ergo illam  ;   ut quid etiam terram occupat? . Venit ad Abraham, uenit ad Moysen, uenit ad Mariam, hoc est uenit in signaculo, uenit in lege, uenit in corpore. Aduentum eius ex beneficiis recognoscimus : alibi purificatio, alibi sanctificatio, alibi iustificatio est. Circumcisio purificauit, sanctificauit lex, iustificauit gratia : unus in omnibus et unum omnia. Nemo enim mundari potest nisi qui metuit Dominum. Nemo legem meretur accipere nisi purificatus a culpa, nemo accedit ad gratiam nisi nouerit legem. Ergo populus Iudaeorum neque purificari potuit, quia circumcisionem non animi, sed corporis habuit, neque sanctificari, quia uirtutem legis ignorauit, qui carnalia magis quam spiritalia sequebatur lex autem spiritalis est neque iustificari, quia delictorum suorum paenitentiam non gerebat et ideo gratiam nesciebat». Merito ergo nullus in synagoga fructus inuentus est et ideo iubetur excidi. Sed bonus cultor et fortasse ille, in quo ecclesiae fundamentum est praesagiens alterum ad gentes, se autem ad eos qui ex circumcisione sunt esse mittendum, religiose ne excidatur interuenit fretus uocatione sua etiam populum Iudaeorum per ecclesiam posse saluari ideo que dicit : remitte illam et hoc anno, usquedum fodiam circa illam et mittam cofinum stercoris. Quam cito duritiam Iudaeorum superbiam que causas esse sterilitatis agnouit ! Itaque nouit excolere qui nouit uitia deprehendere. Pollicetur dura cordis eorum apostolicis ligonibus esse fodienda, ut longo incultu situm mentis obductum sermo bis acutus inuertat et corde proscisso excitet sensum aerio spiramine iam uigentem, ne radicem sapientiae terrarum aceruus obruat et abscondat. Cofinum quoque stercoris dicit esse mittendum. Magna profecto uis stercoris, quae tanta est, ut de infecundis fecunda, de arentibus uirentia, de sterilibus faciat fructuosa. In quo sedit Iob cum temtaretur et uinci nequiuit ; et Paulus aestimatur stercora, ut Christum lucri faciat. Denique cum ante Iob plurima perdidisset, posteaquam sedit in stercore, non habuit quod ei diabolus posset auferre. Bona ergo terra quae foditur, bonum stercus quod mittitur. Denique Dominus de terra suscitat inopem et de stercore erigit pauperem. Itaque per intellectus exercitium spiritalis et humilitatis adfectum etiam Iudaeos in evangelium Christi cultor ille bonus fore existimat fructuosos. Meminerat enim quia per Aggaeum Dominus locutus est, quoniam quarto et uicesimo noni mensis, a die quo fundatum est templum Domini omnipotentis, uineam inquit et ficus et malagranata et ligna oliuae, quae non adferent fructum, ex hac die benedicam. Quo reuelatur sub ipsum anni uergentis occasum, hoc est saeculi iam senescentis occiduo, sanctum Dei templum, quod est ecclesia, esse condendum, cuius gratia per sanctificationem lauacri Iudaeorum nationum que populi fructum suorum possint habere meritorum». [FG2013]
Unde subdit :
Numérotation du verset Lc. 13,9 
Et siquidem fecerit fructum.
marg.| Bene scilicet erit.
Sin autem, in futurum excides9* illam.
9 excides] succides Li448@ Ed1953
marg.| {CLC13d2.5} BEDA. − Quod quidem per Romanos factum est, a quibus gens iudea succisa, et a terra promissionis expulsa est.
marg.| {CLC13d2.6} AUGUSTINUS. De verbis Domini. {serm.31}. − Vel aliter totum. Arbor ficulnea genus humanum est. Primus enim homo qui peccavit, foliis ficulnee pudenda velavit, hoc est membra unde nati sumus.
marg.| {CLC13d2.7} THEOPHYLACTUS. − Sed et quisque nostrum ficus est in vinea Dei, hoc est in Ecclesia, vel in hoc mundo plantata.j
j ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 13, 9), PG 123, 913 C10-12. [CGC2015]
marg.| {CLC13d2.8} GREGORIUS. In homiliario. 10* − Tertio autem Dominus ad ficulneam venit quia naturam generis humani ante legem, sub lege, sub gratia, exspectando, admonendo, visitando requisivit sed tamen tribus annis fructum se non invenisse conqueritur quia quorumdam pravorum mentes nec inspirata lex naturalis corrigit, nec precepta erudiunt, nec incarnationis eius miracula convertunt.k
k ¶Fons : [a] Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 31, § 2-3, p. 270.24-271.36 : «Quae ad Dei similitudinem condita, dum in sua dignitate non perstitit, quod plantata uel creata fuerat, seruare contempsit. Tertio Dominus uineae ad ficulneam uenit, quia naturam generis humani ante legem, sub lege, sub gratia, exspectando, admonendo, uisitando requisiuit .Venit ante legem, quia per naturalem intellectum quid unusquisque exemplo sui qualiter erga proximum agere debuisset innotuit. Venit in lege, quia praecipiendo docuit. Venit post legem per gratiam, quia pietatis suae praesentiam exhibendo monstrauit. Sed tamen in tribus annis fructum se non inuenisse conqueritur, quia quorumdam prauorum mentes nec inspirata lex naturalis corrigit, nec praecepta erudiunt, nec incarnationis eius miracula conuertunt. Quid uero per cultorem ficulneae nisi praepositorum ordo exprimitur? Qui dum praesunt ecclesiae, nimirum dominicae uineae curam gerunt. Huius enim uineae primus cultor Petrus apostolus exstitit». [FG2013
10 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
marg.| {CLC13d2.9} THEOPHYLACTUS. − Tertio autem natura nostra fructum petita non tribuit semel quidem cum in paradiso prevaricati sumus preceptum, secundo cum in lege vitulum conflaverunt, tertio cum salvatorem renuerunt. Sed id triennium intelligendum est pro tribus etatibus, puerili, virili, et senili.l
l ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 13, 9), PG 123, 913 C3-9, B10-14, 916 [CGC2015]
marg.| {CLC13d2.10} GREGORIUS. In homiliario. 11* − Sed cum magno timore audiendum est quod dicitur succide ergo illam ut quid etiam terram occupat unusquisque enim iuxta modum suum, inquantum locum vite presentis tenet, si fructum bone operationis non exhibet, velut infructuosa arbor terram occupat quia in eo loco in quo ipse est, aliis operandi occasionem negat.m
m ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 31, § 4, p. 271.42-47 : «Sed cum magno iam timore audiendum est quod cultori uineae de infructuosa arbore dicitur : Succide eam, ut quid etiam terram occupat? Vnusquisque iuxta modum suum, in quantum locum uitae praesentis tenet, si fructum bonae operationis non exhibet, uelut infructuosa arbor terram occupat, quia in eo loco in quo ipse est, et aliis operandi occasionem negat». [FG2013]
11 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
marg.| {CLC13d2.11} BASILIUS. − Proprium enim est divine propitiationis non silenter penas infligere, sed premittere minas, revocando ad penitentiam ; sicut ninivitis fecit, et nunc cultori dicens succide eam provocans quidem ipsum ad curam eius, suscitans vero sterilem animam ad producendos debitos fructus.
marg.| {CLC13d2.12} GREGORIUS NAZIANZENUS. − Igitur nec nos feriamus subito sed prevaleamus misericordia ne siccemus12*, ficum potentem adhuc fructum facere, quam forsitan curabit periti custodis studium. Unde et hic subditur n : At ille respondens dixit illi  :   Dimitte illam hoc anno usque dum fodiam circa illam . F o p q
n Lc. 13, 8.
o ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 13, 6-9 (Krikones §2129 : Τοῦ αὐτοῦ, Ἐπιστολὴ), Vat. gr. 1611, f. 190r1-34  : (sine lemmate) «Ὁ γὰρ θεὸς ὅταν ἐκβιασθῇ πληγὴν ἐπάγει· καὶ ταῦτα κατὰ μικρόν· χώραν ὑπανοίγων ταῖς διορθώσεσι, μὴ τοίνυν μὴ δὲ αὐτοὶ πλήξωμεν ἀθρόως· οὐ γὰρ ἀσφαλές· ἀλλὰ τῷ φόβῳ σωφρονίσαντες τῇ φιλανθρωπίᾳ νικήσωμεν καὶ λάβωμεν ὑπόχρεω εὐλαβείας, τῷ συνειδότι πλέον ἢ τῇ ὀργῇ βασανίσαντες· μὴ ξηράνωμεν ἔτι συκῆν καρποφορεῖν δυναμένην, μὴ δὲ ὡς ἀχρήστου καταγνῶμεν καὶ καταργούσης τὸν τόπον, ἣν θεραπεύσει τυχὸν τεχνίτου γεωργοῦ προστασία καὶ ἐπιμέλεια. […]». [ADL2020] [MM2020] [rev. VS2021]
<cuius fons>   Gregorius Nazianzenus , Epistulae [CPG 3032], ep. 77, § 12-13, ed. P. Gallay, GCS 53, p. 67.25-30 (PG 37, 145A11-B9 ).
p ¶Nota 1. La leçon siccemus attestée par les manuscrits de la Catena est corrigée par ses éditions en secemus, lectio facilior. Siccemus se rapporte peut-être aux larmes de la pénitence que Grégoire compare à l’arrosage par lequel le jardinier redonne vie au figuier desséché, larmes qui ne doivent pas tarir afin qu’il puisse reverdir.
q ¶Nota 2. La répétition du texte du v. 8 à la suite de cette sentence est peut-être l’indice que la sentence de Grégoire de Nazianze avait été initialement associée au dossier du verset 8. [MM2020]
12 siccemus] secemus Ed1953
marg.| {CLC13d2.13} GREGORIUS. In homiliario. 13* − Per cultorem vinee prepositorum ordo exprimitur, qui dum presunt Ecclesie, dominice vinee curam gerunt.r
r ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 31, § 3, p. 271.36-39 : «Sed tamen in tribus annis fructum se non inuenisse conqueritur, quia quorumdam prauorum mentes nec inspirata lex naturalis corrigit, nec praecepta erudiunt, nec incarnationis eius miracula conuertunt. Quid uero per cultorem ficulneae nisi praepositorum ordo exprimitur? Qui dum praesunt ecclesiae, nimirum dominicae uineae curam gerunt. Huius enim uineae primus cultor Petrus apostolus exstitit. Hunc nos indigni sequimur, in quantum pro eruditione uestra docendo, deprecando, increpando laboramus». [FG2013]
13 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
marg.| {CLC13d2.14} THEOPHYLACTUS. − Vel paterfamilias Deus pater est, cultor vero Christus, qui ficum amputari ut sterilem non permittit ; quasi ad patrem diceret si per legem et prophetas fructum penitentie non dederunt, meis eos irrigabo passionibus et doctrinis ; et forsitan dabunt obedientie fructum.s
s ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 13, 7-8), PG 123, 913 B8-C1 [CGC2015]
marg.| {CLC13d2.15} AUGUSTINUS. De verbis Domini. − Vel colonus, qui intercedit, est omnis sanctus qui intra Ecclesiam orat pro eis qui sunt extra Ecclesiam, dicens : Domine, dimitte illam hoc anno, id est tempore isto sub gratia, usque dum fodiam circa illam. Circumfodere est humilitatem et patientiam docere. Fossa enim est humilis terra, stercus autem in bono intellige. Sordes sunt sed fructum dant. Sordes cultoris, dolor est peccatoris. Qui autem agunt penitentiam, in sordibus agant et veraciter agant.G t
t Augustinus Hipponensis , Sermones, sermo 110 (Morin 13, Maur. 1.101), ed. G. Morin, Sancti Augustini Sermones post Maurinos reperti, Miscellanea Agostiniana, t. 1, Romae, 1930, p. 641.3 : «Intercedit colonus, differtur supplicium, ut adhibeatur auxilium. Quod [qui Maur.] autem intercedit colonus, [+ est Maur.] omnis sanctus, [+ qui Maur.] intra Ecclesiam orat pro eis qui sunt extra Ecclesiam. Et quid hoc [om. Maur.]? Domine, dimitte illi [illam Maur.] et hoc anno : id est, tempore isto sub gratia, parce peccatoribus, parce infidelibus, parce sterilibus, parce infructuosis.   Circumfodio ei, et adhibeo cophinum stercoris : si fecerit fructum, bene  ; sin [+ autem Maur.] minus, veniens [venies et Maur.] amputabis eam. Veniens [venies Maur.] : quando? In iudicium [iudicio Maur.] veniens [venies Maur.], quando inde [om. Maur.] venturus es iudicare vivos et mortuos. Interim modo parcitur. Quid est autem fossam [fossa? quid est Maur.] circumfodere, nisi humilitatem [+ et Maur.] paenitentiam docere? Fossa enim humilis terra est. Cophinum stercoris, in bono intellige. Sordes sunt, sed fructum dant. Sordes cultoris, dolor est [dolores sunt Maur.] peccatoris. Qui agunt poenitentiam, in sordibus agunt : si tamen intelligant, et veraciter agant. Huic ergo arbori dicitur : Agite poenitentiam ; appropinquavit enim regnum coelorum». [MM2020]
G ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC13d2.16} GREGORIUS. In homiliario. 14* − Vel peccata carnis, stercora vocantur. Ex stercore igitur ad fructum reviviscit arbor, quia de consideratione peccati, ad bona se opera resuscitat animus. Sed sunt plerique qui increpationes audiunt, et tamen ad penitentiam redire contemnunt.u
u ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 31, § 5, p. 272.72 -273.90 : «Quid est cophinus stercoris nisi memoria peccatorum? Peccata etenim carnis stercora uocantur. Vnde et per prophetam dicitur : Computruerunt iumenta in stercore suo. Iumenta quippe in stercore suo computrescere est carnales quosque in foetore luxuriae uitam finire. Nos itaque quoties carnalem mentem de suis peccatis increpamus, quoties ad eius memoriam uitia anteacta reducimus, quasi infructuosae arbori cophinum stercoris uersamus, ut malorum quae egit memoriam recolat, et ad compunctionis gratiam quasi de foetore pinguescat. Mittitur ergo cophinus stercoris ad radicem arboris quando prauitatis suae conscientia tangitur memoria cogitationis. Cum que se per paenitentiam ad lamenta mens excitat, cum que ad bonae operationis gratiam reformat, quasi per tactum stercoris redit ad fecunditatem operis radix cordis ; plangit quod fecisse se meminit, displicet sibi qualem fuisse se recolit, intentionem contra se dirigit, atque ad meliora animum accendit. Ex foetore igitur ad fructum reuiuiscit arbor, quia de consideratione peccati ad bona se opera resuscitat animus. Et sunt plerique qui increpationes audiunt, et tamen ad paenitentiam redire contemnunt, et infructuosi Deo, hoc in saeculo uirides stant. Sed audiamus quid ficulneae cultor adiungat : Si quidem fecerit fructum, sin autem in futuro succides eam. Quia profecto qui hic non uult ad fecunditatem pinguescere per increpationem, illic cadet unde iam surgere per paenitentiam non ualet, et in futuro succidetur, quamuis hic sine fructu uiridis stare uideatur». [FG2013]
14 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
Propter quod subditur :
Et si quidem fecerit fructum.
marg.| {CLC13d2.17} AUGUSTINUS. De verbis Domini. {serm.31} − Bene scilicet erit.
Sin autem, in futurum succides illam15*
15 illam] eam Ed1953
marg.| quando scilicet in iudicio venies iudicare vivos et mortuos. Interim modo parcitur.H
H ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC13d2.18} GREGORIUS. In homiliario. 16* − Qui autem nunc non vult ad fecunditatem pinguescere per increpationem, illic cadit unde iam resurgere per penitentiam non valet.v
v ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 31, § 5, p. 273.92-95 : «Et sunt plerique qui increpationes audiunt, et tamen ad paenitentiam redire contemnunt, et infructuosi Deo, hoc in saeculo uirides stant. Sed audiamus quid ficulneae cultor adiungat : Si quidem fecerit fructum, sin autem in futuro succides eam. Quia profecto qui hic non uult ad fecunditatem pinguescere per increpationem, illic cadet unde iam surgere per paenitentiam non ualet, et in futuro succidetur, quamuis hic sine fructu uiridis stare uideatur». [FG2013]
16 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
Numérotation du verset Lc. 13,
* distinctio 3
prol.| [Lc. 13, 6-17 : legitur sabbato Quatuor temporum septembris ; cf. Ordinarium OP 713 = Cist. 111]
marg.| {CLC13d3.1} AMBROSIUS. − Cito quod de synagoga dixerat indicavit. Ad ipsam utique arborem venisse se monstrat qui in eadem predicabat.I w
Dicitur enim :17*
w ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 173, CCSL 14, p. 274.1882-1884 : «Quam cito quod de synagoga diceret indicauit ! Ad ipsam utique arborem uenisse se monstrat, qui in eadem praedicabat. Denique in muliere infirma quasi ecclesiae figura succedit, quae cum mensuram legis et resurrectionis inpleuerit, in illa quiete perpetua in sublime erecta fastigium inclinationem nostrae infirmitatis sentire non poterit». [FG2013]*
I ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2022}
17 Dicitur enim] Unde dicitur Ed1953
Numérotation du verset Lc. 13,10 
Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis.
marg.| {CLC13d3.2} CHRYSOSTOMUS. − Docet quidem non seorsum sed in synagogis secure, in nullo dubitans nec aliquid contra legem Moysi statuens. Sabbato autem quia tunc Iudei legi vacabant.J
J ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020} {MM2022}
marg.| {CLC13d3.3} CYRILLUS. − Ad expugnationem autem corruptionis et mortis et invidie diaboli contra nos, prodiit incarnatio Verbi. Et hoc apparet ex ipsis eventibus.
Sequitur enim :
Numérotation du verset Lc. 13,11 
Et ecce mulier que habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo.
marg.| Dicit autem spiritum infirmitatis quia mulier hoc18* patiebatur atrocitate diaboli, derelicta a Deo propter propria crimina, vel propter transgressionem Ade, ob quam humana corpora infirmitatem et mortem incurrerunt. Dat autem super hoc Deus diabolo potestatem, ut homines mole adversitatis depressi, velint ad meliora transire. Genus autem infirmitatis ostendit, subdens19 :K
K ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2022}
18 hoc] hec Ed1953
19 subdens] dicens Ed1953
Et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere.
marg.| {CLC13d3.4} BASILIUS. − Brutorum siquidem caput humi deflexum est, terram cernit ; caput hominis erectum est in celum, oculi superna conspiciunt. Convenit enim ei querere superna, transcendere terrena intuitu. L
L ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020} {MM2022}
marg.| {CLC13d3.5} CYRILLUS. − Ostendens autem Dominus adventum suum in hunc mundum dissolutivum esse humanarum passionum, mulierem sanavit.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 13,12 
Quam cum vidisset Iesus, vocavit20* ad se et ait illi : Mulier, dimissa es ab infirmitate tua.
20 vocavit] + eam Ed1953
marg.| Vox aptissima Deo, plena maiestate superna. Fugat enim morbum imperatorio nutu21* qui etiam manus illi imponit.
Sequitur enim :
21 nutu] motu Ed1953
Numérotation du verset Lc. 13,13 
Imposuit illi manus et22 confestim erecta est et glorificabat Deum.
22 et] etiam Li448
marg.| In quo oportet perpendere sacram carnem induisse virtutem divinam. Erat enim ipsius Dei caro, non autem alicuius alterius, quasi separatim existente filio hominis a filio Dei, sicut falso aliquibus visum est. Sed ingrate synagoge presul, postquam vidit feminam humi repentem solo tactu erectam, et divina referentem magnalia, ardens Domini gloria, irretitur invidia23, arguitque miraculum, quasi videretur sollicitari pro sabbato.
Unde sequitur :
23 invidia] invida Li448
Numérotation du verset Lc. 13,14 
Respondens autem archisynagogus indignans quia sabbato curasset hominem Iesus, dicebat turbe : Sex dies sunt in quibus oportet operari. In his ergo24* venite et curamini et non in die sabbati.
24 his] + ergo Li448
marg.| Hortatur ceteris diebus dispersos, et propriis vacantes operibus, non sabbato, videre et mirari prodigia Domini, ne forte credant. Sed dic, lex prohibuit ab opere manuali die sabbati abstinere ; numquid ab eo quod verbo et ore fit. Cesses ergo comedere et potare ac loqui et psallere in sabbato. Et si nec legem legis, cur tibi sabbatum ? Ceterum, si manuale opus lex prohibuit, quomodo manuale opus25 est feminam verbo erigere?M
M ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2022}
25 lex... opus] om. h om. Li448
marg.| {CLC13d3.6} AMBROSIUS. − Denique et Deus ab operibus mundi quievit, non ab26* operibus cuius27* sempiterna et iugis operatio est, sicut Filius ait : « Pater meus usque modo operatur et ego operor »x ut ad similitudinem Dei secularia nostra opera, non religiosa cessarent. Unde Dominus spiritualiter28* ei respondit29.N y
Sequitur enim :
x Io. 5, 17.
y ¶Fons : [a] Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 173-174, CCSL 14, p. 274.1882-1906 : «Quam cito quod de synagoga diceret indicauit ! Ad ipsam utique arborem uenisse se monstrat, qui in eadem praedicabat. Denique in muliere infirma quasi ecclesiae figura succedit, quae cum mensuram legis et resurrectionis inpleuerit, in illa quiete perpetua in sublime erecta fastigium inclinationem nostrae infirmitatis sentire non poterit. Nec aliter curari potuisset haec mulier nisi quia legem inpleuit et gratiam, legem in praeceptis, in lauacro gratiam, per quam mortui saeculo resurgimus Christo ; nam in decem uerbis legis perfectio est, in octauo numero resurrectionis est plenitudo. Opus ergo sabbati signum futuri est, quod unusquisque lege perfunctus et gratia per misericordiam christi corporeae fragilitatis molestiis exuetur. Et ideo in signo ante per Moysen praemissa est sanctificatio, ut esset exercitium futurae sanctificationis et obseruantiae spiritalis a saecularibus operibus abstinendi. Denique et Deus ab operibus mundi quieuit ; non ab operibus, cuius sempiterna et iugis operatio est, sicut filius ait : Pater meus usque modo operatur et ego operor, ut ad similitudinem Dei saecularia nostra opera non religiosa cessarent. Hoc autem non intellegens archisynagogus prohibebat quemquam curari sabbato, cum sabbatum futurarum typus sit feriarum et ideo non operis boni, sed mali feriae sunt eo que praescriptum sit ut nullam ferentes sarcinam delictorum nec bonorum ieiuni operum sabbata post mortem futura celebremus. Unde Dominus spiritaliter uidetur respondere, cum dicit :   hypocritae, unusquisque uestrum sabbato non soluit bouem suum aut asinum et ducit adaquare ?». [FG2013]*
N ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2022}
26 ab] om. Ed1953
27 cuius] quibus Ed1953
28 spiritualiter] specialiter Li448
29 respondit] respondens Li448
Numérotation du verset Lc. 13,15 
Respondit autem ad illum Dominus et dixit : Hypocrite, unusquisque vestrum in sabbato non solvit bovem suum aut asinum a presepio, et ducit adaquare?
marg.| {CLC13d3.7} BASILIUS. − Hypocrita est qui in theatro assumit alienam personam. Sic et in vita presenti quidam alia gerunt in corde, et alia superficialiter ostendunt hominibus.O
O ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC13d3.8} CHRYSOSTOMUS. − Bene igitur dicit hypocritam principem synagoge quia faciem habebat legis cultoris, mens vero eius erat versuti et invidi non enim turbatur propter sabbatum, quia violatur, sed propter Christum, quia glorificatur. Tu tamen attende quod ubi quidem opus fieri iussit, sicut cum paralytico iussit grabatum tollere, transtulit sermonem ad maius, convincens eos per dignitatem Patris, cum dicitz : « Pater meus usque modo operatur, et ego operor » ; hic autem ubi totum faciens verbo, nihil aliud adicit, ex his que ipsi faciebant, calumniam solvit.
z Io. 5, 17
marg.| {CLC13d3.9} CYRILLUS. − Arguitur autem archisynagogus ut hypocrita, dum bruta quidem adaquat in sabbato, mulierem vero non magis genere quam fide filiam Abrahe, non dignam putat solvi ab egritudinis vinculo.
Unde subdit :
Numérotation du verset Lc. 13,16 
Hanc autem filiam Abrahe, quam alligavit satanas ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati ?
marg.| Malebat siquidem mulierem tamquam quadrupedia cernere terram, quam hominum staturam recipere, dummodo Christus non magnificaretur. Non autem erat eis quid responderent ; sed ipsi sibi ipsis erant irrefragabilis reprehensio.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 13,17 
Et cum hec diceret, erubescebant omnes adversarii eius.
marg.| Sed populus, quasi commoda ex miraculis consequens, letabatur de signis.
Unde sequitur :
Et omnis populus gaudebat in universis que gloriose fiebant ab eo.
marg.| Nam claritas operum omnem questionem solvebat apud eos qui non querebant mentibus perversis.
marg.| {CLC13d3.10} GREGORIUS. In homiliario. 30* − Mystice autem [a] hoc significat ficulnea infructuosa quod mulier inclinata humana enim [c] natura ad peccatum ex voluntate corruens, quia fructum obedientie ferre noluit, statum rectitudinis amisit ; [b] et hoc significat ficulnea reservata quod mulier erecta.aa
aa ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 31, § 1, p. 269.18-270.14 : «Dominus et Redemptor noster per evangelium suum aliquando uerbis loquitur, aliquando rebus ; aliquando aliud uerbis atque aliud rebus ; aliquando autem hoc uerbis quod rebus. Duas etenim res ex evangelio, fratres, audistis, ficulneam infructuosam et mulierem curuam, et utrique rei est pietas impensa. Illud autem dixit per similitudinem, istud egit per exhibitionem. Sed [a] hoc significat ficulnea infructuosa quod mulier inclinata, [b] et hoc ficulnea reseruata quod mulier erecta. Dominus uineae tertio uenit ad ficulneam et fructum minime inuenit, et mulier quae erecta est decem et octo annis fuerat curua. Hoc autem decem et octo annorum numero signatur, quod tertio Dominus uineae ad infructuosam ficulneam uenisse perhibetur. Quia igitur praemittendo summatim tota perstrinximus, iam per lectionis ordinem singula disseramus». [c]   Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 31, § 2, p. 270.15-27 : «Arborem fici habebat quidam plantatam in uineam, et uenit quaerens fructum in illa et non inuenit. Quid arbor fici nisi humanam naturam signat? Quid mulier inclinata nisi eamdem naturam significando denuntiat? Quae et bene plantata est sicut ficus et bene creata sicut mulier, sed in culpam propria sponte lapsa, neque fructum seruat operationis, neque statum rectitudinis. Ad peccatum quippe ex uoluntate corruens, quia fructum oboedientiae ferre noluit, statum rectitudinis amisit. Quae ad Dei similitudinem condita, dum in sua dignitate non perstitit, quod plantata uel creata fuerat, seruare contempsit. Tertio Dominus uineae ad ficulneam uenit, quia naturam generis humani ante legem, sub lege, sub gratia, exspectando, admonendo, uisitando requisiuit». [FG2013]
30 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
marg.| {CLC13d3.11} AMBROSIUS. − Vel ficus synagogam figurat. Denique in muliere infirma quasi ecclesie figura succedit ; que cum mensuram legis et resurrectionis impleverit, in illa quiete perpetua in sublime erecta fastigium, inclinationem nostre infirmitatis sentire non potuit. Nec aliter curari potuisset hec mulier, nisi quia legem implevit et gratiam nam in decem verbis legis perfectio est, in octavo numero resurrectionis plenitudo.ab
ab ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 173, CCSL 14, p. 274.1882-1900 : «Quam cito quod de synagoga diceret indicauit ! Ad ipsam utique arborem uenisse se monstrat, qui in eadem praedicabat. Denique in muliere infirma quasi ecclesiae figura succedit, quae cum mensuram legis et resurrectionis inpleuerit, in illa quiete perpetua in sublime erecta fastigium inclinationem nostrae infirmitatis sentire non pot erit. Nec aliter curari potuisset haec mulier nisi quia legem inpleuit et gratiam, legem in praeceptis, in lauacro gratiam, per quam mortui saeculo resurgimus Christo ; nam in decem uerbis legis perfectio est, in octauo numero resurrectionis est plenitudo. Opus ergo sabbati signum futuri est, quod unusquisque lege perfunctus et gratia per misericordiam christi corporeae fragilitatis molestiis exuetur. Et ideo in signo ante per Moysen praemissa est sanctificatio, ut esset exercitium futurae sanctificationis et obseruantiae spiritalis a saecularibus operibus abstinendi. Denique et Deus ab operibus mundi quieuit ; non ab operibus, cuius sempiterna et iugis operatio est, sicut filius ait : Pater meus usque modo operatur et ego operor, ut ad similitudinem Dei saecularia nostra opera non religiosa cessarent». [FG2013]
marg.| {CLC13d3.12} GREGORIUS. 31* − Vel aliter. Sexto die homo factus est, atque eodem sexto die opera cuncta Domini perfecta sunt. Senarius autem numerus in trigonum ductus, decem et octo facit. Quia ergo homo qui sexto die factus est, perfecta opera habere noluit, sed ante legem, sub lege, atque in exordio inchoantis gratie infirmus extitit, decem et octo annis mulier curva fuit.ac
ac ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 31, § 6, p. 273.96-274.115 : «Erat autem docens in synagoga sabbatis. Et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo. Paulo ante iam diximus quia hoc erat trinus aduentus Domini ad infructuosam ficulneam, quod decem et octo annorum numerus ad curuam mulierem signat. Sexto enim die homo factus est, atque eodem sexto die opera Domini cuncta perfecta sunt. Senarius autem numerus in trigonum ductus decem et octo facit. Quia ergo homo qui sexto die factus est, perfecta opera habere noluit, sed ante legem, sub lege atque in exordio inchoantis gratiae infirmus exstitit, decem et octo annis mulier curua fuit. Et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere. Omnis peccator terrena cogitans, caelestia non requirens, sursum respicere non ualet, quia dum desideria inferiora sequitur, a mentis suae rectitudine curuatur, et hoc semper uidet quod sine cessatione cogitat. Ad corda uestra, carissimi fratres, redite, quid horis omnibus in cogitationibus uestris uoluatis aspicite. Alius de honoribus, alius de pecuniis, alius de praediorum ambitu cogitat. Cuncta haec in imo sunt, et quando mens talibus implicatur, ab status sui rectitudine flectitur. Et quia ad caeleste desiderium non assurgit, quasi mulier inclinata sursum respicere nequaquam potest». [FG2013]
31 Gregorius] + in Evangelia Ed1953
marg.| {CLC13d3.13} AUGUSTINUS. De verbis Domini. {serm.31}. − Quod ergo significavit32* triennium in arbore, hoc decem et octo anni in illa muliere, quia ter seni decem et octo faciunt. Curva autem erat, sursum aspicere non poterat, quia sursum corda sine causa audiebat.P
P ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
32 significavit] significat Ed1953
marg.| {CLC13d3.14} GREGORIUS. In homiliario. 33* − [a] Omnis enim peccator terrena cogitans, celestia non requirens, sursum respicere non valet ; quia dum desideria inferiora sequitur a mentis sue rectitudine curvatur ; et hoc semper videt, et sine intermissione cogitat. [b] Vocavit eam Dominus et erexit quia illuminavit et audivit. Vocat enim quandoque, sed non erigit quia plerumque videmus que agenda sunt , sed opera non implemus usitata enim culpa obligat mentem, ut nequaquam surgere possit ad rectitudinem. Conatur, et labitur quia ubi diu sponte perstitit, ibi cum noluerit cadit.ad
ad ¶Fons : [a] Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 31, § 6, p. 273.106-109 : «Et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere. Omnis peccator terrena cogitans, caelestia non requirens, sursum respicere non ualet, quia dum desideria inferiora sequitur, a mentis suae rectitudine curuatur, et hoc semper uidet quod sine cessatione cogitat. Ad corda uestra, carissimi fratres, redite, quid horis omnibus in cogitationibus uestris uoluatis aspicite. Alius de honoribus, alius de pecuniis, alius de praediorum ambitu cogitat. Cuncta haec in imo sunt, et quando mens talibus implicatur, ab status sui rectitudine flectitur. Et quia ad caeleste desiderium non assurgit, quasi mulier inclinata sursum respicere nequaquam potest». [b]   Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 31, § 7, p. 274.118-128 : «Sequitur : Hanc cum uidisset Iesus uocauit ad se et ait illi : Mulier, dimissa es ab infirmitate tua. Et imposuit illi manum et confestim erecta est. Vocauit et erexit, quia illuminauit et adiuuit. Vocat, sed non erigit, quando quidem per eius gratiam illuminamur, sed exigentibus nostris meritis adiuuari non possumus. Plerumque enim uidemus quae agenda sunt, sed haec opere non implemus. Nitimur et infirmamur. Mentis iudicium rectitudinem conspicit, sed ad hanc operis fortitudo succumbit, quia nimirum iam de poena peccati est ut ex dono quidem possit bonum conspici, sed tamen ab eo quod aspicitur contingat per meritum repelli. Usitata etenim culpa obligat mentem, ut nequaquam surgere possit ad rectitudinem. Conatur et labitur, quia ubi sponte diu perstitit, ibi et cum noluerit coacta cadit». [FG2013]
33 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
marg.| {CLC13d3.15} AMBROSIUS. − [a] Opus autem sabbati signum futuri est, quod unusquisque perfunctus lege et gratia, per misericordiam Dei corporee fragilitatis molestiis exuetur. [b] Cur autem aliud animal indicavit, nisi ut ostenderet futurum ut Iudaicus et gentilis populus, sitim corporis, estusque mundi huius, dominici fontis ubertate deponat ; et sic per vocationem duorum populorum Ecclesiam salvam futuram?ae
ae ¶Fons : [a] Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 173, CCSL 14, p. 274.1882-1900 : «Quam cito quod de synagoga diceret indicauit ! Ad ipsam utique arborem uenisse se monstrat, qui in eadem praedicabat. Denique in muliere infirma quasi ecclesiae figura succedit, quae cum mensuram legis et resurrectionis inpleuerit, in illa quiete perpetua in sublime erecta fastigium inclinationem nostrae infirmitatis sentire non poterit. Nec aliter curari potuisset haec mulier nisi quia legem inpleuit et gratiam, legem in praeceptis, in lauacro gratiam, per quam mortui saeculo resurgimus Christo ; nam in decem uerbis legis perfectio est, in octauo numero resurrectionis est plenitudo. Opus ergo sabbati signum futuri est, quod unusquisque lege perfunctus et gratia per misericordiam Christi corporeae fragilitatis molestiis exuetur. Et ideo in signo ante per Moysen praemissa est sanctificatio, ut esset exercitium futurae sanctificationis et obseruantiae spiritalis a saecularibus operibus abstinendi. Denique et Deus ab operibus mundi quieuit ; non ab operibus, cuius sempiterna et iugis operatio est, sicut filius ait : Pater meus usque modo operatur et ego operor, ut ad similitudinem Dei saecularia nostra opera non religiosa cessarent». [b]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 175, CCSL 14, p. 274.1908-275.1929 : «Cur enim non aliud animal indicauit nisi ut ostenderet aduersantibus licet synagogae principibus futurum tamen ut Iudaicus et gentilis populus sitim corporis aestus que mundi istius dominici fontis ubertate deponat? Agnouit enim bos possessorem suum et asina praesaepe domini sui. Itaque ille populus, qui ante faeni uilis, quod priusquam euellatur arescit, alimonia pascebatur, panem illum qui e caelo descendit accepit. Et ideo per euocationem tanta aduorum populorum ecclesiam dicit saluam futuram, quae tempore legis inpleto et dominicae resurrectionis aetate tempus suae absolutionis acceperat. Quam clemens ergo Dominus, quam pius in utroque, cum aut miseretur aut uindicat ! In synagogae typo arborem excidi iubet, in typo ecclesiae feminam saluat. Quam dulcis parabola, facilis autem solutio. Vinculum uinculo conparat, ut insimulatio Iudaeorum actu ipsorum redarguatur. Nam cum ipsi animalibus sabbato soluant uincula, reprehendunt Dominum, qui homines a peccatorum uinculis liberauit. Cui simile est regnum Dei et cui simile esse illud aestimabo? Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et creuit et facta est arbor, et uolucres caeli requieuerunt in ramis eius». [FG2013]
marg.| {CLC13d3.16} BEDA. − Filia autem Abrahe est anima quecumque fidelis vel Ecclesia de utroque populo ad fidei unitatem collecta. Idem ergo mystice est bovem vel asinum solutum a presepio potum duci quod est filiam Abrahe a vinculo nostre inclinationis erigi.Q af
af ¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 4, c. 13, CCSL 120, lin. 1506 sqq. : «filia abrahae est anima quaeque fidelis filia abrahae ecclesia de utroque populo ad fidei unitatem collecta quae tempore legis et dominicae resurrectionis impleto per gratiam spiritus sancti septiformem uincula longae captiuitatis erupit, nam et hoc modo fortasse mysterium sabbati decem que et octo annorum potest non inconuenienter intellegi. Idem est ergo mystice bouem uel asinum solutos a praesepio potum agi quod est filiam abrahae a uinculo noxiae inclinationis erigi ecclesiam uidelicet ex iudaeis gentibus que congregatam laqueis peccatorum per aquam baptismatis absolui atque ad caelestia speranda sublimari».
<ex quo> Glossa ordinaria (Lc. 13, 15) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 1015vb marg.], ed. Gloss-e  : «HANC AUTEM etc. Filia Abrahe queque fidelis anima. Filia Abrahe 'ecclesia de utroque populo ad fidem collecta' que tempore legis et dominice resurrectionis impleto, per septiformam gratiam Spiritus sancti vincula longe captivitatis erupit, et sic idem est bovem vel asinum a presepio solutos ad potum agi, quod est filiam Abrahe a vinculo noxie inclinationis erigi ». [MM2022]
Q ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2022}
Numérotation du verset Lc. 13,
* distinctio 4
marg.| {CLC13d4.1} GLOSSA<TOR>. − Erubescentibus adversariis et, populo gaudente de his que gloriose fiebant a Christo, « profectum evangelii »ag consequenter sub quibusdam similitudinibus manifestat. Unde dicitur :R ah
ag Cf. Phil. 1, 12.
ah ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino.
<Non hab.> Glossa ordinaria, PL, LLT. [MM2020]
R ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Lc. 13,18 
Dicebat ergo : Cui simile est regnum Dei et cui simile estimabo illud ?
Numérotation du verset Lc. 13,19 
Simile est grano sinapis.
marg.| {CLC13d4.2} AMBROSIUS. − [a] Alio loco granum sinapis legitur, ubi confertur. Ergo si regnum celorum sicut granum sinapis est, et fides sicut granum sinapis, fides est utique regnum celorum quod intra nos est. [b] Granum quidem sinapis res est vilis et simplex si teri ceperit, vim suam fundit et fides simplex primo videtur sed si atteratur adversis, gratiam sue virtutis effundit. Grana sinapis martyres sunt. Habebant odorem fidei, sed latebat venit persecutio, contriti sunt gladio, per totius mundi terminos grana sui sparsere martyrii. [c] Ipse etiam Dominus granum est sinapis teri voluit, ut diceremus Christi bonus odor sumus ; seminari voluit velut granum sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum in horto enim Christus captus et sepultus est, ubi etiam resurrexit et factus est arbor.
Unde sequitur :
Et factum est in arborem magnam.
marg.| Dominus enim [f] noster granum est cum sepelitur in terra, arbor cum elevatur in celum. [e] Est etiam arbor mundum obumbrans.
Unde sequitur :
Et requieverunt volucres celi in ramis eius,
marg.| [g] id est potestates celorum, et quicumque spiritualibus factis evolare meruerunt. Ramus est Petrus, ramus est Paulus, in quorum sinus per quosdam disputationum recessus, qui eramus longe, assumptis virtutum remigiis advolamus. [d] Ergo semina in horto tuo Christum. Hortus utique locus est plenus florum, in quo gratia tui operis effloreat, et multiplex odor varie virtutis exhalet. Ibi ergo Christus ubi fructus est seminis.ai
ai ¶Fons : [a] Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 177, CCSL 14, p. 275.1940-1946 : «Ergo si regnum caelorum sicut granum sinapis et fides sicut granum sinapis, fides utique regnum caelorum et regnum caelorum est fides. Itaque qui fidem habet, habet regnum caelorum et regnum intra nos et fides intra nos est ; legimus enim : regnum Dei uos est ; et alibi : habete fidem in uobis ipsis. Denique Petrus, qui omnem habuit fidem, regni caelorum claues, ut et aliis reseraret, accepit». [b]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 178, CCSL 14, p. 275.1947-276.1956 : «Nunc ex natura sinapis, quae uirtus conparationis sit, aestimemus. Granum certe eius res est uilis et simplex : si teri coeperit, uim suam fundit. Et iam fides primo simplex uidetur, sed si teratur aduersis, gratiam suae uirtutis effundit, ut alios quoque qui uel audiunt uel legunt odore sui conpleat. Granum sinapis martyres nostri sunt Felix, Nabor et Victor : habebant odorem fidei, sed lateb ant. Venit persecutio, arma posuerunt, colla flexerunt, contriti gladio per totius terminos mundi gratiam sui sparsere martyrii, ut iure dicatur : in omnem terram exiit sonus eorum». [c]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 179, CCSL 14, p. 276.1956-1966 : «Sed alias teritur fides, alias premitur, alias seminatur. Ipse Dominus granum est sinapis. Erat integer ab iniuria, sed eum uelut granum sinapis qui non attigerat populus nesciebat. Teri maluit, ut diceremus : Christi enim bonus odor sumus Deo ; conprimi maluit, unde et Petrus dixit : conprimunt te turbae ; seminari maluit uelut granum, quod acceptum homo misit in hortum suum. In horto enim Christus et captus et sepultus, in horto creuit, ubi etiam resurrexit, et factus est arbor, sicut scriptum est : sicut arbor mali inter ligna siluae, ita frater meus inter medium filiorum».   Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 180, CCSL 14, p. 276.1966-1972 : «[d] Ergo et tu semina in horto tuo Christum hortus utique locus plenus est florum et fructuum diuersorum in quo gratia tui operis effloreat et multiplex odor uariae uirtutis exalet. Ibi ergo sit Christus, ubi fructus est. Semina Dominum Iesum : granum est, cum conprehenditur, arbor est, cum resurgit, [e] arbor mundum obumbrans ; [f] granum est, cum sepelitur in terra, arbor est, cum eleuatur ad caelum». [g]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 185, CCSL 14, p. 278.2030-2044 : «Granum igitur est figura, arbor est sapientia, in cuius frondentibus ramis ille nycticorax in domicilio, ille passer singularis in aedificio, ille raptus in paradisum, in aerem rapiendus et nubes tuta iam sede requiescunt. Requiescunt etiam potestates et angeli caelorum et quicumque spiritalibus factis euolare meruerunt. Requieuit sanctus Iohannes, cum recumberet supra pectus Iesu ; immo et ipse eius arboris suco uelut ramus extenditur. Ramus est Petrus, ramus est Paulus, posteriora obliuiscens et ea quae sunt priora adpetens. In quorum sinus et quosdam disputationum recessus qui eramus longe, non scilicet ex nationibus congregati, quos diu per inane mundi procella et turbo nequitiae spiritalis agitabat, adsumptis uirtutum remigiis aduolamus, ut nos umbra sanctorum ab istius mundi ardore defendat, certae stationis iam securitate uernantes». [FG2013]
marg.| {CLC13d4.3} CYRILLUS. − Vel aliter. Regnum Dei est evangelium, per quod acquirimus posse regnare cum Christo. Sicut igitur sinapis semen superatur quidem quantitate a seminibus olerum, crescit autem adeo ut plurium fiat umbraculum avium ; sic et salvatoris doctrina penes paucos erat in principio, sed postea recepit augmentum.
marg.| {CLC13d4.4} BEDA. − Homo autem Christus est, hortus est Ecclesia, eius disciplinis colenda ; qui bene dicitur granum accepisse, quia dona que nobis cum patre tribuit ex divinitate, nobiscum accipit ex humanitate. Crevit autem evangelii predicatio cunctum disseminata per orbem ; crescit et in mente cuiusque credentis, quia nemo repente fit perfectus. Crescendo autem non herbarum, que velociter arescunt, sed arborum instar exurgit. Rami huius arboris dogmatum sunt diversitates, in quibus anime caste virtutum pennis ad superna tendentes nidificant et requiescunt.
marg.| {CLC13d4.5} THEOPHYLACTUS. − Vel homo quilibet granum sinapis, id est evangelicum sermonem, accipiens, et in horto anime sue serens, arborem magnam facit, ut et ramos producat, et celi volatilia, id est qui terrenis supereminent, in ramis predicationis, id est in expansis considerationibus, requiescunt. Paulus enim quasi granum modicum accepit ananie rudimentum ; sed plantans illud in viridario suo, produxit multas et bonas doctrinas, in quibus habitant qui sunt intellectu excelsi, puta Dionysius, Hierotheus et alii quamplures. Deinde simile dicit fermento regnum Dei.aj
aj ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 13, 19), PG 123, 920 A12-22 [CGC2015]
Sequitur enim :
Numérotation du verset Lc. 13,20 
Et dixit : Cui simile estimabo illud?
Numérotation du verset Lc. 13,21 
Simile est fermento
marg.| {CLC13d4.6} AMBROSIUS. − Plerique fermentum Christum putant quia fermentum ex farina, virtute non specie, generi suo prestat. Sic et Christus, exak* patribus equalis corpore sed dignitate incomparabilis, preeminebat. Igitur sancta Ecclesia typum mulieris figurat de qua subditur :
ak ex] om. Ed1953
Quod acceptum mulier abscondit in farine sata tria, donec fermentaretur totum.S al
al ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 187, p. 279.2059-2070 : «Haec de requirendis quaestionibus conparatio quae tantum ambiguitatis offundit, ut diuersas habeat sententias plurimorum. Oportune itaque granum tritici supra diximus Christum, quia suberat nobis spiritale fermentum, eo que plerique fermentum Christum putant, quod uirtutem attollat acceptam. Et quia fermentum ex farina ui, non specie generi suo praestat, Christus quoque ex patribus aequalis corpore, sed diuinitate inconparabilis praeminebat. Igitur sancta ecclesia, quae typo mulieris istius evangelicae figuratur, cuius farina nos sumus, dominum Iesum in interioribus nostrae mentis abscondat, donec animi nostri secreta penetralia color sapientiae caelestis obducat». [FG2013]*
S ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC13d4.7} BEDA. − Satum est genus mensure, iuxta morem provincie Palestine, unum et dimidium modium capiens.T am
am ¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 4, c. 13, CCSL 120, lin. 1576 sqq. : «Satum genus est mensurae iuxta morem prouinciae palestinae unum et dimidium modium capiens».
<cuius fons> =   Hieronymus, In Mt., lib. 2, CCSL 77, p. 110.920.
<ex quo> Cf. Glossa ordinaria (Lc. 13, 21) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 191a marg., Cas574 interl.] ed. Gloss-e  : «Satum genus est mensure iuxta morem Palestine, modium et dimidium capiens». [MM2020]
T ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC13d4.8} AMBROSIUS. − [1] Farina autem34* huius mulieris nos sumus, que dominum Iesum in interioribus nostre mentis abscondit, donec nostra secreta penetralia calor sapientie celestis abducat. [2] Et quia in tribus mensuris absconditum dicit esse fermentum, congrue visum est ut Dei filium crederemus absconditum in lege, ac opertum in prophetis, evangelicis predicationibus adimpletum. [3] Me tamen sequi iuvat quod ipse Dominus docuit, fermentum esse spiritualem doctrinam ecclesie. Ecclesia autem renatum hominem in corpore et anima et spiritu, fermento spirituali sanctificat, cum tria hec pari quadam cupiditatum lance consentiunt, et equalis aspirat concordia voluptatum. [4] Itaque si in hac vita tres mensure in eodem manserint donec fermententur et fiant unum, erit in futurum diligentibus Christum incorrupta communio.an
an ¶Fons : [1] Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 187, CCSL 14, p. 279.2059-2070 sqq. : «Haec de requirendis quaestionibus conparatio quae tantum ambiguitatis offundit, ut diuersas habeat sententias plurimorum. Oportune itaque granum tritici supra diximus Christum, quia suberat nobis spiritale fermentum, eo que plerique fermentum Christum putant, quod uirtutem attollat acceptam. Et quia fermentum ex farina ui, non specie generi suo praestat, Christus quoque ex patribus aequalis corpore, sed diuinitate inconparabilis praeminebat. Igitur sancta ecclesia, quae typo mulieris istius evangelicae figuratur, cuius farina nos sumus, dominum Iesum in interioribus nostrae mentis abscondat, donec animi nostri secreta penetralia color sapientiae caelestis obducat». [2]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 188, CCSL 14, p. 279.2070-280.2084 : «Et quia in Matthaeo legimus tribus mensuris absconditum esse fermentum, congruere * uisum est ut Dei filium crederemus absconditum in lege, adopertum in prophetis, evangelicis praedicationibus adinpletum, ut perfectam fidem nobis adquirat ex omnibus et scriptorum conlatione formatus in nobis, qui sumus corpus ipsius, omnia et in omnibus inpleatur ; ipse enim erat uerbum dei atque mysterium, quod absconditum est a saeculis et a generationibus, quo nihil potest ad expressionem perennitatis eius adtestatius dici. Erat enim profecto ; nam ita erat, ut absconditus sacrilegis, manifestatus in sanctis praedestinatus ante saecula seruaretur ad gloriam. Haec est autem gloria, ut possimus, fratres, inuestigare mysterium absconditum a saeculis in Deo. Quod in Deo utique et ex Deo ; neque enim Deus alienae capax potest esse naturae». [3]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 190, CCSL 14, p. 280.2100-281.2115 : «Me tamen sequi iuuat quod ipse Dominus docuit, fermentum ecclesiae spiritalem esse doctrinam ; nam cum scriptum sit : cauete a fermento Pharisaeorum et cum apostolus dixerit : non in fermento malitiae et nequitiae, ostenditur quia doctrina fermentum est. Sed aliud fermentum zizaniae, aliud fermentum tritici, unde et bonis auctoribus adquiescimus, ut dicamus quia ecclesia renatum hominem, qui est in corpore et anima et spiritu, fermento sanctificat spiritali ; sanctificatur enim corpus atque anima et ipsa gratia spiritalis accepit sanctificationis augmentum, cum per ecclesiae uelut quoddam fermentantis officium scripturarum que doctrinam, quae uelut caelestium conlatione sermonum et ubertate concrescit, infusus toto homini atque permixtus usus inoluerit, ut fiant unum etiam ipsa fermentum. Quod utique tunc fit, cum sibi tria haec pari quadam cupiditatum lance consentiunt et aequalis adspirat concordia uoluntatum». [4]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 194, CCSL 14, p. 282.2162-2180 : «Itaque si in hac uita tres mensurae in eodem fermento manserint, donec fermententur et fiant unum, ut aequalitatum nulla distantia sit nec conpositi ex trium diuersitate uideamur, erit in futurum diligentibus Christum incorrupta conmunio nec conpositi manebimus ; nam et qui conpositi nunc sumus unum erimus et in unam substantiam transformabimur. Neque enim in resurrectione aliud erit alio inferius, sicut nunc fragilis in nobis est carnis infirmitas et corporalis habitudo naturae uel uulneribus patet uel iniuriis subiacet uel sui oneris mole depressa supra terras nequit extollere altius atque eleuare uestigium, sed in simplicis creaturae gratiam figurabimur, cum conpletum fuerit quod dictum est a Iohanne : carissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum reuelatum est quid erimus, sed scimus, quia cum reuelatum fuerit, similes ei erimus. Itaque cum Dei natura sit simplex spiritus enim Deus est nos quoque in eandem imaginem figurabimur, ut qualis caelestis tales et caelestes. Igitur sicut portauimus imaginem illius terreni, portemus et imaginem huius caelestis, quam animus noster debet induere».
* congrue ] y (familia codicum F O p V). Cf. CCSL 14, p. 279, in apparatu. [FG2013]
34 autem] om. Ed1953
marg.| {CLC13d4.9} THEOPHYLACTUS. − Vel pro femina intelligas animam ; tria vero sata trinam partem eius : rationabile, irascibile et concupiscibile35*. Si igitur aliquis in hac trina parte condiderit Verbum Dei, faciet hoc totum spirituale, ut nec rationale36 peccet in documentis37, nec ira aut38 concupiscentia enormiter ferantur sed conformentur Verbo Dei.U ao
ao ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 13, 20), PG 123, 920 C13-D6. [CGC2015]
U ¶Codd. : Li448 Arag5 Ed1953 {MM2020}
35 rationabile… concupiscibile] rationalem irascibilem et concupiscibilem Ed1953
36 nec rationale] h’ rationale non Arag5
37 documentis] dotu mentis Arag5
38 aut] ac Arag5
marg.| {CLC13d4.10} AUGUSTINUS. De verbis Domini. {serm.32}. − Vel tria sata farine, genus humanum est ; quod de tribus Noe filiis est reparatum. Mulier que abscondit fermentum, Dei sapientia est.V
V ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CLC13d4.11} EUSEBIUS. − Vel aliter. Fermentum Dominus nominat Spiritum sanctum, quasi virtutem procedentem ex semine, id est Verbo Dei. Tria autem sata farine signant39* notitiam Patris et Filii et Spiritus sancti, quam mulier, id est divina sapientia, et Spiritus sanctus largitur.W
W ¶Codd. : Li448 Arag5 Ed1953 {MM2020}
39 signant] significant Ed1953
marg.| {CLC13d4.12} BEDA. − [1] Vel fermentum dilectionem dicit que fervere facit et excitat mentem. [2] Abscondit ergo mulier, id est Ecclesia, fermentum dilectionis in sata tria quia precepit ut diligamus Dominum40* ex toto corde, ex tota anima41*, ex tota virtute. [3] Et hoc donec fermentetur totum , id est donec caritas totam mentem in sui perfectionem commutet. Quod hic inchoatur sed in futurum perficitur42*. X ap
ap ¶Fons : Cf. Beda Venerabilis , In Lc., lib. 4, c. 13, CCSL 120, lin. 1578 sqq. : «[1] Fermentum ergo dilectionem dicit quae feruefacit et excitat mentem. Mulierem uero illam filiam abrahae cui supra manus imposuit et confestim erecta glorificabat deum hoc est ecclesiam significat cuius farina nos sumus quotquot timoris et spei exercitio quasi mola superiore et inferiore conterimur ut iuxta apostolum unus panis unum corpus multi simus in christo. [2] Abscondit ergo mulier fermentum dilectionis in farinae sata tria quia praecepit ecclesia ut diligamus dominum ex toto corde tota anima tota uirtute. Cui sub typo sarrae per abraham dicitur : accelera tria sata similae commisce et fac subcinericios panes. Possunt in farinae satis tribus etiam tres dominici seminis fructus tricesimus scilicet sexagesimus et centesimus intellegi, id est coniugatorum continentium uirginum. [3] Et pulchre dicit eatenus absconditum in farina fermentum donec fermentaretur totum quia caritas in nostra mente recondita eo usque crescere debet donec totam mentem in sui perfectionem commutet ut nihil uidelicet praeter ipsam conditoris sui dilectionem diligere agere recolere anima possit. Quod hic quidem inchoari sed ibi habet perfici ubi cum sit deus omnia in omnibus omnes uno eodem que suae dilectionis igne calefacit».
<ex quo>   Sedulius Scotus , In euangelium Matthaei, lib. 2, c. 13, v. 33, t. 2, p. 355.18 sqq. <vel>
<ex quo> [2] Cf. Glossa ordinaria (Lc. 13, 21) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 191a marg., Cas574] ed. Gloss-e  : «QUOD ACCEPTUM MULIER etc. Mulier 'Ecclesia', cuius farina sumus quotquot timoris et spei exercitio quasi mola superiore et inferiore conterimur, ut unus panis multi simus in Christo. Abscondit ergo Ecclesia fermentum dilectionis in farine sata tria, quia precipit ut diligamus Deum toto corde, tota anima, tota virtute”«. [3] Cf. Glossa ordinaria (Lc. 13, 21) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 191a marg., Cas574] ed. Gloss-e  : «DONEC FERMENTARETUR etc. Tamdiu caritas [+ in mente Cas574] recondita debet crescere [d. c. : inv. Cas574], donec totam mentem [t. m. : inv. Cas574], in sui perfectionem commutet, ut nihil preter Deum diligat et [om. Cas574] recolat quod hic accipitur [incipitur Cas574] in alia vita perficitur [perficietur Cas574]».
<cuius fons> Cf. Augustinus Hipponensis   , Quaestiones evangeliorum, lib. 1, qu. 11, CCSL 44B, p. 14.3-7.
<Paral.>CMT13d6.3.Augustinus, CLC13d4.12.Beda
¶Nota La sentence est construite à partir de la Glose ordinaire complétée à partir de l’original de Bède qui en est la source. Seul le premier segment ne semble pas avoir d’équivalent dans la Glose. .[MM2020]
X ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
40 Dominum] dm. Li448, Deum Ed1953
41 anima] + et Ed1953
42 perficitur] perficietur Ed1953
Numérotation du verset Lc. 13,
distinctio 5 
marg.| {CLC13d5.1} GLOSSA<TOR>. − Premissis similitudinibus de multiplicatione evangelice doctrine, eius diffusioni ubique predicando intendit. Y aq
Unde dicitur :
aq ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino.
<Paral.>Cf. Thomas de Aquino, Super Ad Timotheum II reportatio, 4, lect. 1, Marietti n° 139 : «Et ideo multiplicatur doctrina haeretica».
<Non hab.> Glossa ordinaria (Gloss-e), Hugo de Sancto Caro : Postille, LLT, PL
¶Nota L’expression selon laquelle la doctrine «se multiplie», sans être exceptionnelle, est peut attestée hors du corpus thomasien [MM2020]
Numérotation du verset Lc. 13,22 
Et ibat per civitates et castella, docens43*.
43 docens] + et iter faciens in Ierusalem Ed1953
marg.| {CLC13d5.2} THEOPHYLACTUS. − Non enim parva sola 44* loca visitabat, sicut faciunt qui simplices fallere volunt, neque solas civitates, ut ostentatores faciunt et gloriam querentes, sed, sicut communis Dominus et pater omnibus providens, omnia circuibat. Non autem visitabat municipia, vitans Ierusalem ac si timeret legisperitorum reprehensiones aut mortem que poterat inde contingere.
Unde subdit :
44 parva sola] inv. Ed1953
Et iter faciens in Hierusalem.
marg.| Nam ubi plures erant egroti, ibi se medicus magis ingerebat.Z ar
ar ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 13, 22), PG 123, 920D7-921A5  : « Διεπορεύετο δὲ ὁ Ἰησοῦς κατὰ πόλεις καὶ κώμας διδάσκων·οὔτε γὰρ τῶν μικρῶν μὲν ἐπέβαινεν, οἷαι αἱ κῶμαι, τῶν δὲ πόλεων ἠμέλει, ὅπερ ποιοῦσιν οἱ τοὺς ἀφελεστέρους ἐξαπατᾷν βουλόμενοι, οὔτε τῶν πόλεων ἐπιβαίνων ὡς φιλενδείκτης καὶ φίλος δόξης, τῶν μικρῶν ἠμέλει, ἀλλ’ ὡς κοινὸς Δεσπότης, μᾶλλον δὲ πατὴρ πάντων προνοούμενος πανταχοῦ περιῄει. Ἀρ’ οὖν τὰς μὲν ἔξω πόλεις περιήρχετο, ἐν αἷς οὐ τοσοῦτοι ἦσαν νομομαθεῖς, τὴν δὲ Ἱερουσαλὴμ ἀπεδίδρασκεν, ἅτε δεδιὼς τοὺς παρὰ τῶν νομομαθῶν ἐλέγχους, ἢ τὸν ἐκ τούτων θάνατον ὑφορώμενος  ; Οὐκ ἔστιν εἰπεῖν, ἀλλὰ καὶ πορείαν, φησὶ, ποιούμενος εἰς Ἱερουσαλήμ· ἔνθα γὰρ πλείους οἱ νοσοῦντες, ἐκεῖσε μᾶλλον εἰσωθείτω ὁ ἰατρός». [CGC2015] [VS2022] [MM2023] ¶Nota : Sur municipium, voir ici : CLC9d11.Titus, note. [MM2023]
Z ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2023}
marg.| Sequitur :
Numérotation du verset Lc. 13,23 
Ait autem quidam illi : Domine si pauci sunt, qui salvantur?
marg.| {CLC13d5.3} GLOSSA<TOR>. − Que quidem questio ad hoc pertinere videtur de quo supra agebatur as . Nam in premissa similitudine dixerat quod requieverunt volucres celi in ramis eius. Per quod intelligi poterat 45* multos esse qui salutis requiem consequentur. Et quia ille unus pro omnibus quesierat, Dominus non singulariter ei respondet. AA at
Unde sequitur :
as Lc. 13, 19.
at ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino.
<Non hab.> Gloss-e, LLT, PL [MM2020]
AA ¶Codd. : Li448 Mt366 P638 Ed1953 {MM2020}
45 poterat] potest Ed1953
Ipse autem dixit ad illos :
Numérotation du verset Lc. 13,24 
Contendite intrare per angustam portam.
marg.| {CLC13d5.4} BASILIUS. − Sicut enim in via terrena exitus a recto multam latitudinem habet, sic qui egreditur a tramite ducente ad regnum celorum, in multa latitudine erroris reperitur. Rectum autem iter est angustum, qualibet declinatione periculosa existente, sive dextrorsum, sive sinistrorsum. Sicut in ponte, a quo utrinque divertens flumini immergitur.AB
AB ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC13d5.5} CYRILLUS. − Angusta etiam porta erumnam et patientiam sanctorum significat. Sicut enim pugnarum victoria attestatur militis strenuitati, sic preclarum perficiet46* valida perpessio laborum et temptationum.AC
AC ¶Codd. : Li448 Mt366 P638 Ed1953 {MM2020}
46 perficiet] efficiet Mt366 P638 Ed1953
marg.| {CLC13d5.6} CHRYSOSTOMUS. 47*{hom.24}. − Quid est ergo quod Dominus alibi dicitau : « Iugum meum suave est et onus meum leve”? Non quidem contradicit sed hoc dictum est propter temptationum naturam, illud vero propter affectum transeuntium. Est enim molestum aliquid nature, facile reputari quando id affectanter amplectimur. Si etiam via salutis angusta erit in introitu, tamen per eam pervenitur ad latitudinem. E contrario vero lata deducit ad interitum.
au Mt. 11, 30.
47 Chrysostomus Li448 ] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CLC13d5.7} GREGORIUS. Undecimo Moralium. 48* − Dicturus autem anguste porte introitum, premisit contendite quia nisi mentis contentio ferveat, unda mundi non vincitur, per quam anima semper ad ima revocatur.AD av
av ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob 14, 2, lib. 11 § 50, CCSL 143A, lin. 50 sqq. : «Dicturus quippe angustae portae introitum, praemisit, contendite, quia nisi mentis contentio ferueat [fuerit Gregorialis], unda mundi non uincitur per quam anima semper ad ima reuocatur». <ex quo> =   Alulfus sancti Martini Tornacensis , Liber gregorialis, pars III : Expositio Novi Testamenti, exp. Euang. sec. Lucam, c. 52, PL 73, 1216.71 [MM2020]
AD ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}
48 .XI.] om. Ed1953
marg.| {CLC13d5.8} CYRILLUS. − Non videtur autem Dominus satisfacere querenti utrum pauci sint qui salventur, dum declarat viam per quam quisque potest fieri iustus. Sed dicendum quod mos erat salvatoris non respondere interrogantibus secundum quod eis videbatur, quoties inutilia querebant, sed respiciendo quod utile audientibus foret. Quid autem commodi proveniret audientibus scire an multi sint qui salventur, an pauci ? Necessarium autem magis erat scire modum quo aliquis pervenit ad salutem. Dispensative ergo ad questionis vaniloquium nihil dicit, transfert vero49* sermonem ad rem magis necessariam.AE
AE ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2024}
49 transfert vero Li448 ] sed transfert suum Ed1953
marg.| {CLC13d5.9} AUGUSTINUS. De verbis Domini. {serm.31}. − Vel aliter . Confirmavit Dominus quod audivit, scilicet quod pauci sunt qui salvantur, quia per angustam portam pauci intrant. Alio autem loco hoc idem ipse aitaw : Arcta est via que ducit ad vitam, et pauci sunt qui ingrediuntur per illam ; unde subditur :
aw Mt. 7, 14.
Quia multi, dico vobis, querent intrare.
marg.| {CLC13d5.10} BEDA. − Salutis amore provocati ; et non poterunt, itineris asperitate deterriti.AF ax
ax ¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 4, c. 13, CCSL 120, lin. 1607 s qq. : «Quaerunt intrare salutis amore prouocati et non poterunt itineris asperitate deterriti». [MM2020]
AF ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC13d5.11} BASILIUS. − Vacillat enim anima, quando quidem considerat eterna, eligendo virtutem quando presentia respicit, preferendo illecebras hic intuetur otia carnis, illic subiectionem ipsius ; hic ebrietatem, illic sobrietatem ; hic dissolutos risus, illic copiam lacrimarum ; hic choreas, illic orationes ; hic fistulas, illic fletus ; hic luxuriam, illic castimoniam.
marg.| {CLC13d5.12} AUGUSTINUS. De verbis Domini. {serm.32}. − Non autem contrarius sibi est dominus, qui dixit, quod pauci sunt qui intrant per angustam portam ; et alibi dicitay : Multi ab oriente et occidente venient. Pauci sunt in comparatione perditorum, multi in societate angelorum. vix videntur grana quando area trituratur ; sed tanta massa processura est de area hac ut impleat horreum celi.
ay Mt. 8, 11.
marg.| {CLC13d5.13} CYRILLUS. − Quod autem detestabiles sint qui intrare non possunt, per evidens exemplum declaravit, subdens :
Numérotation du verset Lc. 13,25 
Cum autem intraverit paterfamilias et clauserit ostium, incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes : Domine, aperi nobis.
marg.| Sicut si patrefamilias qui multos ad convivium convocavit50*, ingresso cum convivis et ostio recluso, postmodum pulsantes adveniant.AG
AG ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}
50 convocavit] vocavit Ed1953
marg.| {CLC13d5.14} BEDA. − Est autem paterfamilias Christus, qui cum ubique ex divinitate sit, illis iam intus esse dicitur quos in celo presens sua visione letificat ; sed quasi foris est his quos in hac peregrinatione certantes occultus adiuvat. Intrabit vero cum totam ecclesiam ad sui contemplationem perducet ; claudet ostium, cum reprobis locum penitentie tollet ; qui foris stantes pulsabunt, id est a iustis segregati misericordiam quam contempserunt, frustra implorabunt.
Unde sequitur :
Et respondens dicet vobis nescio vos unde sitis.
marg.| marg.| {CLC13d5.15} GREGORIUS. Secundo Moralium. 51* − Nescire Dei improbare est. Sicut et nescire mentiri vir verax dicitur qui labi per mendacium dedignatur non quod, si mentiri velit, nesciat sed quod falsa loqui veritatis amore contemnat. Veritatis igitur lumen tenebras quas reprobat, ignorat. | AH az ||
Sequitur :
az ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob 1, 7, lib. 2 § 5.4-11, CCSL 143, p. 63 : «Nescire autem dei reprobare est. Vnde quibusdam in fine dicturus est : nescio uos unde sitis, discedite a me omnes operarii iniquitatis. Sicut et nescire mentiri uir uerax dicitur qui labi per mendacium dedignatur ; non quo si mentiri uelit nesciat, sed quo falsa loqui ueritatis amore contemnat. Quid est ergo ad satan unde uenis dicere, nisi uias illius quasi incognitas reprobare? Veritatis igitur lumen tenebras, quas reprobat ignorat ; et satanae itinera, quia iudicans damnat, dignum est ut quasi nesciens requirat. Hinc est quod adae peccanti conditoris uoce dicitur : ubi es? Neque enim diuina potentia nesciebat, post culpam seruus ad quae latibula fugerat?»
<Paral.>   Thomas de Aquino, In I Sent., d. 36 q. 1 a. 2 co. : «nescire dicitur dupliciter : uno modo metaphorice ad similitudinem nescientis se habere ; et sic ipsum reprobare Dei nescire dicitur, quia malos a gloria sua excludit ; sicut aliquis ignotos a secretis suis excludit : et per oppositum Deus dicitur scire quae approbat : et sic verum est quod Deus dicitur nescire mala».
<Non hab.>   Alulfus sancti Martini Tornacensis , Liber gregorialis, pars III : Expositio Novi Testamenti, exp. Euang. sec. Lucam, c. 89, PL 73, 1170 : diff.
¶Nota La leçon (nescire...) improbare circule dans d’autres environnements textuels, indépendamment du texte de Grégoire le Grand, notamment dans les homéliaires carolingiens ; l’apparat critique de Grégoire ne signale pas cette variante, ni le Liber Gregorialis ; voir en revanche   Heiricus Autissiodorensis , Homiliae per circulum anni, pars hiemalis, hom. 59, CCCM116, linea 95 sqq. «Usitato more sanctae scripturae cognoscere pro eligere ponitur, unde scriptum est : Nouit dominus qui sunt eius ; nescire uero pro improbare : illud enim Deus ignorat quod dignum aeternae uitae non approbat, unde impiis in iudicio dicturus est : Nescio uos». <ex quo> =   Paulus Diaconus Warnefridus , Homiliarius, hom. 108 (feria 4 post Iudica), PL 95, 1319B. [MM2020]
AH ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
51 .II.] om. Ed1953
Numérotation du verset Lc. 13,26 
Tunc incipietis dicere manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti.
marg.| {CLC13d5.16} CYRILLUS. − Hoc Israelitis convenit, qui secundum ritum legis offerentes Deo victimas edebant et gaudebant. Audiebant quoque in synagogis libros Moysi, qui in suis scriptis non que sua sunt sed que Dei tradebat.AI
AI ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC13d5.17} THEOPHYLACTUS. − Vel simpliciter ad Israelitas dicitur eo quod ex eis Christus secundum carnem natus est, et cum eo comedebant et bibebant, et eum predicantem audiebant. Sed et christianis hec congruunt. Nos enim comedimus corpus Christi et bibimus sanguinem eius quotidie, ad mensam mysticam accedentes, docetque in plateis animarum nostrarum.ba
ba ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 13, 26), PG 123, 921 D3-5, 924 A 5-7. [CGC2015]
marg.| {CLC13d5.18} BEDA. − Vel mystice manducat coram Domino et bibit qui verbi pabulum avide suscipit ; unde quasi exponendo subditur :
In plateis nostris docuisti.
marg.| Scriptura enim in obscurioribus cibus est quia quasi exponendo frangitur et manducando glutitur. Potus est in apertioribus, ubi ita sorbetur sicut invenitur. Non autem festivitatum epulatio iuvat quem fidei pietas non commendat. Non scientia Scripturarum notum Deo facit quem operum iniquitas indignum ostendit.AJ
AJ ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
Unde subditur :
Numérotation du verset Lc. 13,27 
Et dicet vobis : Nescio vos unde sitis. Discedite a me, operarii iniquitatis.
marg.| {CLC13d5.19} BASILIUS. − Illis forsitan loquitur quos describit Apostolus in propria persona, dicensbb : “Si linguis hominum loquar et angelorum, et habeam omnem scientiam, et distribuero omnes facultates meas in cibos pauperum, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest”. Quod enim non fit divini amoris intuitu, sed ad acquirendam ab hominibus laudem, non invenit laudem apud Deum.
bb Cf. 1Cor. 13, 1-3.
marg.| {CLC13d5.20} THEOPHYLACTUS. − Attende etiam quod detestabiles sunt illi in quorum plateis Dominus docet. Unde si docentem eum audierimus, non in plateis sed in angustiis et humilibus cordibus, non erimus detestabiles.AK bc
bc ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 13, 27), PG 123, 924 A12-B1. [CGC2015]
AK ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC13d5.21} BEDA. − Duplex autem ostenditur gehenne pena scilicet frigoris et fervoris cum subditur : 52*
52 cum subditur] unde sequitur Ed1953
Numérotation du verset Lc. 13,28 
Ibi erit fletus et stridor dentium.
marg.| Fletus enim de ardore, stridor dentium de frigore solet excitari. Vel stridor dentium prodit indignantis affectum, quod53* sero penitet, sero sibi irascatur.AL
AL ¶Codd. : Li448 Mt366 P638 Ed1953 {MM2020}
53 quod] + qui Ed1953
marg.| {CLC13d5.22} GLOSSA. − Vel stridebunt dentes qui hic de edacitate gaudebant, flebunt oculi qui hic per concupiscentias vagabantur. Per utrumque autem veram impiorum resurrectionem designat.AM bd
bd ¶Fons : Glossa ordinaria (Lc. 13, 28) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 191b marg.] ed. Gloss-e  : «Vel stridebunt dentibus qui hic de edacitate gaudebant. Flebunt oculi qui hic per concupiscentias vagabantur. Et nota per fletum qui est oculorum et stridorem dentium veram impiorum resurrectionem». [MM2020]
AM ¶Codd. : Li448 Mt366 P638 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC13d5.23} THEOPHYLACTUS. − Pertinet etiam hoc ad Israelitas, cum quibus loquebatur ; qui ex hoc maxime percelluntur quod gentiles cum patribus requiescunt, ipsi vero excluduntur ; unde addidit cum videritis Abraham, Isaac et Iacob, et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras.
Numérotation du verset Lc. 13,29 
marg.| Et venient ab oriente et occidente, et ab aquilone et austro, et accumbent in regno Dei.be
be ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 13, 28), PG 123, 924 B3-7. [CGC2015]
marg.| {CLC13d5.24} EUSEBIUS. − Predicti enim patres ante tempora legis, secundum evangelicam formam errorem multorum deorum derelinquentes, assumpserunt sublimis Dei notitiam, quibus pares facti sunt multi gentilium ob similem vitam ; filii autem eorum alienationem sunt passi ab evangelica disciplina.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 13,30 
Et ecce sunt novissimi qui erant primi, et sunt primi qui erant novissimi.
marg.| {CLC13d5.25} CYRILLUS. − Iudeis enim, qui primum locum tenebant, prelati54* sunt gentes.AN
AN ¶Codd. : Li448 Mt366 P638 Ed1953 {MM2020}
54 prelati] prelatae Ed1953
marg.| {CLC13d5.26} THEOPHYLACTUS. − Nos autem, ut videtur, primi sumus, qui ab ipsis cunabulis rudimenta accepimus et forsitan erimus novissimi respectu gentilium, qui circa finem vite crediderunt.AO bf
bf ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 13, 30), PG 123, 924 B11-14. [CGC2015]
AO ¶Codd. : Li448 Mt366 P638 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC13d5.27} BEDA. − Multi etiam prius ferventes, postea torpent multi prius frigidi, subito inardescunt ; multi in seculo despecti, in futuro sunt glorificandi ; alii apud homines gloriosi, in fine sunt damnandi.AP
AP ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Lc. 13,
* distinctio 6
marg.| {CLC13d6.1} CYRILLUS. − Predicta Domini verba, Phariseorum animos provocaverunt ad iram ; videbant enim populos iam contritos fidem eius arripere. Itaque quasi perdentes officium populis presidendi et deficientes in lucro, simulantes se eum diligere, suadent illi ut inde discederet
Unde dicitur :
Numérotation du verset Lc. 13,31 
In ipsa die accesserunt quidam Phariseorum dicentes illi : Exi et vade hinc, quia Herodes vult occidere te.
marg.| Christus autem qui renes et corda scrutatur, eis leniter et figuraliter respondet.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 13,32 
Et ait illis : Ite et dicite vulpi illi.
marg.| {CLC13d6.2} BEDA. − [1] Propter dolos et insidias Herodem vulpem appellat, quod plenum fraudis est animal, in fovea [2] propter insidias latens, odore fetens, numquam rectis itineribus incedens. Que omnia hereticis conveniunt, quorum typum Herodes tenet, qui Christum, id est humilitatem christiane fidei in credentibus, conantur extinguere.bg
bg ¶Fons : [1] Beda Venerabilis , In Lc., lib. 4, c. 13, CCSL 120, lin. 1682 sqq. : «[1] Propter dolos et insidias herodem uulpem appellat quod plenum fraudis est animal et in fouea [2] semper latere desiderans odore etiam taetro putens et numquam rectis itineribus sed tortuosis anfractibus currens.»
<cuius fons>   Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, CCSL 14, lin. 328 sqq. : «haereticis autem uulpes conparat. denique cum gentes uocet, haereticos excludit ; uulpes enim plenum fraudis est animal foueam parans et in fouea semper latere desiderans. ita sunt haeretici, qui domum sibi parare non norunt, sed circumscriptionibus suis alios decipere conantur».
[2] <ex quo> <revera> Glossa ordinaria (Lc. 13, 32) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 191b marg. Cas574] ed. Gloss-e  : «DICITE VULPI ILLI etc. Vulpes animal dolosum, in fouea ad insidias latens, odore fetens, numquam rectis itineribus incedens. Hec omnia hereticis quorum typum tenet Herodes congruunt, qui Christum, id est humilitatem christiane fidei in credentibus conantur extinguere».
¶Nota 1. Sentence composite dont la rédaction assume et complète la Glose ordinaire par l’original de sa source.
¶Nota 2. Le remplacement de congruunt par conveniunt est révélateur du souci de Thomas d’harmoniser ses sources avec le lexique technique de la théologie des écoles, en l’occurrence la distinction classique entre condignum, congruum et conveniens. [MM2020]
marg.| {CLC13d6.3} CYRILLUS. − Vel aliter. videtur hic sermo mutatus esse, et non spectare ad personam Herodis, ut aliqui putaverunt, sed magis ad Pharisaicas fictiones : pene enim ipsum Phariseum ostendit prope manentem, dum dixit ite et dicite vulpi huic, sicut in greco habetur ; unde hoc precepit dicendum quod poterat urgere Phariseorum turbam ecce, inquit, eicio demonia, et sanitates perficio hodie et cras, et tertia die consummor. Hoc se promittit operaturum quod Iudeis displicebat scilicet quod immundis imperaret spiritibus, et eriperet a morbis infirmantes, usque dum propria sponte sustineret crucis patibulum. Quia vero Pharisei credebant quod manum trepidaret Herodis qui dominus erat virtutum, hoc excludit dicens :
Numérotation du verset Lc. 13,33 
Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare.
marg.| Quod dicit oportet, nequaquam sibi necessitatem ingruentem ostendit, sed magis arbitrio proprie voluntatis pergere quo volebat, quousque finem venerande crucis subiret, cuius iam Christus imminere tempus ostendit cum dixit : Hodie et cras .
marg.| {CLC13d6.4} THEOPHYLACTUS. − [b] Ac si dicat quid de morte mea cogitatis ecce fiet post modicum. [a] Quod autem dicitur hodie et cras, hoc multos dies significat, sicut et nos in communi sermone soliti sumus dicere hodie et cras fit hoc, quod fiat in tanta distantia temporis. Et ut evangelicum sermonem evidentius exponamus, non intelligas quod oportet me hodie et cras ambulare, sed sistas in hodie et cras, deinde subiungas et sequenti die ambulare ; sicut et pluries numerando consuevimus dicere die dominica, et secunda feria, et tertia egrediar, quasi computando duas, ut tertia denotetur, sic et Dominus quasi computando dicit oportet me hodie et cras, et postea tertia die ire Hierusalem.bh
bh ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 13, 32), PG 123, 925 A5-B2 [a] , 935 B12-15 [b] . [CGC2015]
marg.| {CLC13d6.5} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Vel mystice ab illo hec dicta intelliguntur, ut referantur ad corpus eius, quod est Ecclesia. Expelluntur enim demonia55, cum relictis illis superstitionibus, credunt in eum gentes et perficiuntur sanitates, cum secundum precepta eius, posteaquam fuerit diabolo et huic seculo renuntiatum, usque in finem resurrectionis, qua tamquam tertia consummabitur, hoc est56* ad plenitudinem angelicam per corporis etiam immortalitatem perficietur Ecclesia.AQ bi
bi ¶Fons : Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 75, § 145, CSEL 43, p. 250.1-15 : «Oportet me hodie et cras et sequenti ambulare -, cogit profecto etiam illud mystice intellegi quod ait : non uidebitis me, donec ueniat, cum dicetis : benedictus qui uenit in nomine domini, de illo suo aduentu, quo in claritate uenturus est, hoc significans, ut illud quod ait : eicio demonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor, referatur ad corpus eius, quod est ecclesia. expelluntur enim demonia, cum relictis paternis superstitionibus credunt in eum gentes, et perficiuntur sanitates, cum secundum eius praecepta uiuitur, posteaquam fuerit diabolo et huic saeculo renuntiatum, usque in finem resurrectionis, qua tamquam tertia consummabitur, hoc est ad plenitudinem angelicam per corporis etiam inmortalitatem perficietur ecclesia». [FG2013]
55 demonia] deuicina cacogr. P638
56 hoc est] om. Ed1657 Ed1953
marg.| {CLC13d6.6} THEOPHYLACTUS. − Sed quia illi dicebant ei exeas hinc, quia Herodes querit te occidere in Galilea loquentes, ubi regnabat Herodes, ostendit quod non in Galilea, sed in Hierusalem preordinatum fuerat ei pati.
Unde sequitur :
Quia non capit prophetam perire extra Hierusalem.
marg.| Cum audis non capit , id est non decet extra Hierusalem prophetam interimi, non putes vim coactivam Iudeis inductam, sed quantum ad eorum affectum sanguinis avidum convenienter hoc dicit ; velut si quis predonem atrocissimum videns dicat non oportet hanc viam, in qua predo insidiatur viatoribus, immunem esse a sanguine sic et non oportebat alibi quam ubi morabantur predones perire dominum prophetarum nam assueti prophetarum sanguinibus occident et Dominum.bj
Unde sequitur :
bj ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 13, 31), PG 123, 925 C10-D7. [CGC2015]
Numérotation du verset Lc. 13,34 
Hierusalem, Hierusalem, que occidis prophetas et lapidas eos qui mittuntur ad te.
marg.| {CLC13d6.7} BEDA. −  Hierusalem non saxa et edificia civitatis sed habitatores vocat quam patris plangit affectu57.AR bk
bk ¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 4, c. 13, CCSL 120, lin. 1706 : «Hierusalem non saxa et aedificia ciuitatis sed habitatores uocat quam patris plangit affectu sicut et in alio loco legimus quod uidens eam fleuerit».
<cuius fons> =   Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, p. 221.341-342 ut laud. :
<Paral.> CMT23§12 [MM2019]
57 affectu] affectio P638
marg.| {CLC13d6.8} CHRYSOSTOMUS. 58 − Geminatio enim verbi miserantis est59 aut nimium diligentis. Nam tamquam ad amicam negligentem amatorem et ideo puniendam, Dominus loquitur.AS bl
bl ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 13, 34 (Krikones §2252) = Vat. gr. 1611, f. 199.1-2 (Χρισοστόμου κατὰ Μαθαῖον), « Τί βούλεται ὁ διπλασιασμός ; Ἐλεοῦντος αὐτὴν καὶ ταλανίζοντος τοῦτο τὸ σχῆμα, καὶ σφόδρα φιλοῦντος. Ὥσπερ γὰρ πρὸς ἐρωμένην, φιληθεῖσαν μὲν διαπαντὸς, καταφρονήσασαν δὲ τοῦ ἐραστοῦ, καὶ διὰ τοῦτο κολάζεσθαι μέλλουσαν , ἀπολογεῖται λοιπὸν μέλλων ἐπάγειν τὴν κόλασιν».
<cuius fons> = Cf.   Chrysostomus , In Mt., hom. 74 (75), § 3, PG 58, 682.31-352  : [MM2019]
58 Chrysostomus] lac. P638 , Cyril. cacogr. Ed1657
59 miserantis est] miserentis est La88 Mt366, inv . Li448
marg.| {CLC13d6.9} GRECUS. − Sed et nominis geminatio vehementem reprehensionem ostendit. Nam qui60* novit Deum, quomodo Dei ministros persequitur !AT bm bn bo bp
bm ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 13, 34 (Krikones §2249 : Clemens), Vat. gr. 1611, f. 199r3  : «Κλήμεντος. Ἄλλως δὲ ἐπαναδίπλωσις τοῦ ὀνόματος ἰσχυρὰν τὴν ἐπίπληξιν πεποίηται . Ὁ γὰρ εἰδὼς τὸν θεὸν πῶς τοὺς διακόνους τοῦ θεοῦ διώκει;»
<cuius fons> =   Clemens Alexandrinus , Paedagogus, lib. 1, c. 9, 79.2, GCS 12, p. 136.21-24 .
<Non hab.> Cramer in Lc. 13, 34 qui renvoie à Cramer in Mt. 23, 37 ;   Cordier , Catena sexaginta quinque Graecorum patrum in Lucam, Anvers, 1628, p. 363 ;   Cordier , Symbolarum ín Matthaeum tomus alter, quo continetur Catena Patrum Graecorum triginta, collectore Niceta episcoyto Serrarum, Tolosae, 1647, p. 704 (loc. cit.)
bn ¶Nota 1. Les sentences CLC13d6.8 et CLC13d6.9 se suivent dans la Catena aurea comme dans le ms. Vg1611 alors que leur ordre est inversé et que plusieurs autres citations les séparent dans le répertoire de Krikones établi à partir du ms. Athos, Iviron, gr. 371.
bo ¶Nota 2. La leçon que novit de la Catena est fautive, suite à une mauvaise lecture de l’apographe qui ne pouvait qu’avoir lu qui [=Christus] novit car le grec des manuscrits de la CGP et de l’édition critique de Clément d’Alexandrie est sans ambiguïté. Il faut également lire et comprendre quomodo (πῶς) au sens exclamatif.
bp ¶Nota 3. Nicolaï n’était plus en situation de préciser ces points car l’exemplaire manuscrit de la chaîne de Nicetas qu’il utilise ( Paris, BnF, Grec 208 ) s’interrompt à la fin du chapitre 12. Il dépendait désormais de la chaîne de Cordier sur Luc (Catena sexaginta quinque Graecorum patrum in Lucam, Anvers, 1628, qui ne cite pas cette sentence in loc. cit., p. 363. Nicolaï note cependant après Graecus : “vel Severus in Catena Graecorum” (Ed1657, f. 149) par extrapolation ou déduction personnelle, car nous avons cherché en vain ce qui pouvait justifier cette mention dans l’édition qu’il déclare avoir utilisé. Dans le Vgr1611, l’attribution de la sentence à Clément d’Alexandrie ne laisse aucune place au doute. [ADL2019] [MM2019]
60 qui P638] que La88  ? Li448 Mt366 Ed1657 Ed1953
marg.| {CLC13d6.10} CYRILLUS. 61* − Quod autem essent immemores divinorum donorum62* ostendit subdens :
61 Cyrillus] Chrysostomus Ed1612 Ed1746 Ed1891 Ed1953
62 donorum] bonorum Ed1470 Ed1475B Ed1482 Ed1493 Ed1546 Ed1552 Ed1566 Ed1569 Ed1570 Ed1572 Ed1584 Ed1593 Ed1612 Ed1657 Ed1746 Ed1891 Ed1953
Quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum avis nidum suum sub pennis, et noluisti.
marg.| Manuduxit eos per sapientissimum Moysen, monuit per prophetas, voluit sub alis, id est sub tegmine sue virtutis, illos63 habere ; at illi caruerunt64 tam desiderabilibus bonis ingrati65 existentes. AU bq
bq ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 13, 34 (Krikones §2250 : Cyrillus) = Vat. gr. 1611, f. 199r3-7  : «Κυρίλλου.ὍτιδὲἦσανἀμνήμονεςτῶνπαρὰΘεοῦχαρισμάτων, δυσάγωγοί τε καὶ ὀκνηροὶ πρὸς πᾶν ὁτιοῦν τῶν ὠφελούντων αὐτοὺς,διέδειξενεἰπών·"Ποσάκιςἠθέλησαἐπισυνάξαιτὰτέκνασουὃντρόπονὄρνιςτὴνἑαυτῆςνοσσιὰνὑπὸτὰςπτέρυγαςκαὶοὐκἠθελήσατεἰδοὺ ἀφίεται ὑμῖν ὁ οἶκος ὑμῶν".ΠεπαιδαγώγηκεγὰρδιὰτοῦπανσόφουΜωϋσέως,νενουθέτηκεδὲ[om. Reuss]διὰπροφητῶνἁγίων·ἠθέλησενὑπὸπτέρυγας,τουτέστιὑπὸσκέπηντῆςἑαυτοῦδυνάμεωςἔχειναὐτοὺς,οἱδέγετῶνοὕτωςεὐκταιοτάτωνδιημαρτήκασινἀγαθῶν,ἀμνήμονεςκαὶἀχάριστοιὄντες».
<cuius fons> =   Cyrillus Alexandrinus , Scholia in Lucam ex catenis (Lc. 13, 34-35), ex catenis, ed. J. Reuss, Lukas-Kommentare aus der griechischen Kirche, Berlin, 1984, p. 158, n° 209.1-7 ; PG 72, 784A (8-15) .
<Non hab.> Chrysostomus ;
¶Nota De Rubeis remplace péremptoirement Cyrille par Chrysostome, comme s’il s’agissait d’une erreur isolée de Nicolaï, pourtant conforme aux meilleurs témoins de la tradition manuscrite et imprimée. A notre connaissance, seul Ed1612 a la leçon Chrysostomus, sans indiquer aucune source qui pourrait justifier cette attribution. [MM2020]
63 illos] om. Li448
64 caruerunt] turbe erunt cacogr. La88
65 ingrati] desiderati La88
marg.| {CLC13d6.11} AUGUSTINUS. In Enchiridion. − Dicit autem : Ego volui et tu noluisti, quasi dicat : Quotquot66 congregavi67* mea voluntate semper efficaci, te68 nolente feci quia ingrata semper fuisti.AV br bs
br ¶Fons : <revera> Glossa ordinaria (Mt. 23, 37 ; Lc. 13, 34) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 72b et 192a marg.] ed. Gloss-e  : «QUOTIENS VOLUI CONGREGARE etc. Ac si dicat : ego volui et tu noluisti et quotquot congregavi mea voluntate semper efficaci, te nolente feci quia ingrata semper fuisti».
<cuius fons> Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 23, PL 162, 1448D : «AUGUSTINUS. […] Nota quod dixit volui congregare, et tu noluisti, quasi Dei voluntas humana voluntate superetur ; et ita non sit verum omnia quaecunque voluit Dominus, fecit (Ps. 113). Sed ita intelligendum est : Ego volui, et tu noluisti. Quasi dicat : Quotquot congregavi mea voluntate semper efficaci, te nolente feci, quia semper ingrata fuisti».
<ex quo> Cf.   Petrus Lombardus, Sententiae   , lib. 1, d. 46, c. 2, § 1, ed. I. Brady, p. 313.16-17 : «Non enim ex eo sensu illud dictum est, ut ait augustinus in enchiridion, praedictam soluens quaestionem, quasi dominus uoluerit colligere filios ierusalem, et non sit factum quod uoluit quia ipsa noluerit ; sed potius illa quidem filios suos ab ipso colligi noluit ; qua tamen nolente, filios eius collegit ipse omnes quos uoluit : Quia in caelo et in terra non quaedam uoluit et fecit, quaedam uero uoluit et non fecit, sed omnia quaecumque uoluit fecit ; ut sit sensus : Quoties uolui congregare filios tuos, et noluisti, id est quotquot congregaui uoluntate mea semper efficaci, te nolente feci. Ecce in euidenti positum est quia illa domini uerba superioribus non repugnant».
<cuius fons> Augustinus Hipponensis   , Enchiridion de fide, spe et caritate, c. 24, CSSL 46, lin. 48 sqq. : «quando enim quaeritur causa cur non omnes salui fiant, responderi solet, quia hoc ipsi nolunt. quod quidem dici de paruulis non potest, quorum nondum est uelle seu nolle. nam quod infantili motu faciunt si eorum uoluntati iudicaretur esse tribuendum quando baptizantur, cum resistunt quantum possunt, etiam nolentes eos saluos fieri diceremus. sed in euangelio apertius dominus compellans impiam ciuitatem : quotiens, inquit, uolui colligere filios tuos sicut gallina pullos suos, et noluisti, tanquam dei uoluntas superata sit hominum uoluntate, et infirmissimis nolendo impedientibus non potuerit facere potentissimus quod uolebat. et ubi est illa omnipotentia qua in caelo et in terra omnia quaecumque uoluit fecit, si colligere filios hierusalem uoluit et non fecit? an potius illa quidem filios suos ab ipso colligi noluit? sed ea quoque nolente filios eius collegit ipse quos uoluit ; quia in caelo et in terra non quaedam uoluit et fecit, quaedam uero uoluit et non fecit, sed omnia quaecumque uoluit fecit. quis porro tam impie desipiat ut dicat deum malas hominum uoluntates, quas uoluerit quando uoluerit ubi uoluerit, in bonum non posse conuertere? sed cum facit, per misericordiam facit ; cum autem non facit, per iudicium non facit, quoniam : cuius uult miseretur et quem uult obdurat».
bs ¶Nota La rédaction de cette sentence est empruntée à la Glose ordinaire sur Lc. ou Mt., ou au commentaire sur Mt. d’Anselme de Laon. Thomas l’attribue à l’Enchiridion d’Augustin parce que Pierre Lombard intègre une partie du texte de la Glose – sans la citer – à son propre commentaire d’un passage de l’Enchiridion dans lequel Augustin discute de la volonté divine à propos de ce verset de l’Evangile. A la différence de la Glose qui est anonyme et d’Anselme de Laon qui se contente de renvoyer à Augustin, Pierre Lombard cite l’Enchiridion explicitement . L’absence de signe diacritique a conduit Thomas a confondre la relation de la citation d’Augustin par Pierre Lombard avec le texte patristique lui-même. Il n’en demeure pas moins que la sentence citée par Thomas relève bien de l’autorité intellectuelle d’Augustin, relayée par les maîtres de la Glose du 12e siècle, alors même que sa rédaction est étrangère à la langue du docteur d’Hyppone. [MM2020]
AV ¶Codd. : La88 Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}
66 Quotquot] quod Li448, illud Mt366,
67 congregavi] aggregavi La88 Ed1953
68 efficaci te] eff’i tacete cacogr. La88
marg.| {CLC13d6.12} BEDA. − Pulchre autem qui Herodem de sua nece tractantem vulpem vocaverat69, se70* avi comparat quia 71 vulpes fraudulenta72* semper avibus insidias intendit 73*. AW bt
bt ¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 4, c. 13, CCSL 120, lin. 1715 sqq. : «Et pulchre qui herodem de sua nece tractantem uulpem uocarat se ipsum aui comparat. Fraudulenta enim uulpis semper insidias auibus tendere non cessat». [MM2020]
AW ¶Codd. : La88 Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}
69 vocaverat] vocaverunt La88
70 se] seipsum Ed1953
71 quia] qui La88
72 fraudulenta Li448 ] fraudulentas Mt366, fraudulenter La88 Ed1953
73 intendit] intendunt Ed1953
marg.| {CLC13d6.13} BASILIUS. − Filios etiam Hierusalem pullis in nido comparat74* ac si dicat : Aves que in altum consueverunt volare, excepta75* sunt a nocumentis insidiantium ; tu tamen eris ut pullus egens alieno suffragio. Matre igitur avolante aufereris a nido, quasi impotens ad tutelam et debilis ad fugam. AX
Unde sequitur :
AX ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}
74 comparavit] comparat Li448
75 excepte] excepta Li448
Numérotation du verset Lc. 13,35 
Ecce delinquetur76* vobis domus vestra.
76 delinquetur vobis] relinquetur Ed1953
marg.| {CLC13d6.14} BEDA. − Ipsam civitatem, quam nidum77 vocaverat78*, nunc domum Iudeorum appellat. Occiso enim Domino venerunt Romani79 et quasi nidum vacuum diripientes, tulerunt eorum locum, gentem80 et regnumAY.bu
bu ¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 4, c. 13, CCSL 120, lin. 1725 sqq. : «Ipsam ciuitatem quam nidum suum uocauerat nunc domum iudaeorum appellat quae non immerito domini auxilio nudata suae ditioni relinquitur quia non solum auis illius omnipotentis quam matheus gallinam nuncupat alis protegi despexit sed et eandem auem se protegere uolentem uulpibus deuorandam, id est herodi et pilato crucifigendum tradidit christum. Nec mora uulpium earundem, hoc est regum terrae, et ipsa rapinae donatur. Occiso enim domino uenerunt romani et quasi nidum uacuum diripientes tulerunt eorum locum gentem et regnum». [MM2019]
77 nidum] mundum La88
78 vocaverat] + et La88, + etiam Ed1657 Ed1953
79 Romani] vulpi La88
80 gentem] om. La88 , et praem. P638
marg.| {CLC13d6.15} THEOPHYLACTUS. − Vel domus vestra , id est templum, ac si dicat81 : quamdiu virtus erat in vobis, templum erat meum ; sed postquam fecistis ipsum speluncam latronum, non est de cetero domus mea, sed vestra. Vel domum dicit totam gentem Iudeorum, iuxta illudbv : « Domus Iacob, benedicite Domino », per quod ostendit quod ipse erat qui gubernabat eos et eripiebat ab hostium manibus.AZ bw
Sequitur :
bv Ps. 134, 19.
bw ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 13, 35), PG 123, 928 A8-B7. [CGC2015]
AZ ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
81 ac si dicat] om. Li448
Dico autem vobis quia non videbitis me donec veniat, cum dicetis : Benedictus qui venit in nomine Domini.
marg.| {CLC13d6.16} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Huic narrationi Luce non videtur adversari quod turbe dixerunt, veniente Domino in Hierusalem. Benedictus qui venit in nomine Domini quia nondum illuc venerat et nondum dictum erat.BA bx
bx ¶Fons : Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 75, § 145, CSEL 43, p. 249.13-17 : «Narrationi quidem huic Lucae non uidetur aduersari, quod turbae dixerunt domino uenienti ad hierusalem : benedictus qui uenit in nomine domini ; secundum quippe Lucae ordinem nondum illuc uenerat et nondum dictum erat». [FG2013]*
BA ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC13d6.17} CYRILLUS. − Discesserat enim Dominus a Hierosolymis, tamquam indignos existentes sui presentia deserens ; deinde multis miraculis factis, rursum Hierosolymam redit, ubi ei turba occurrit dicensby : « Hosanna filio David benedictus qui venit in nomine Domini ».BB
by Mt. 21, 9.
BB ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC13d6.18} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Sed quia non dicit Lucas quo inde tunc accessit Dominus, ut non veniret nisi eo tempore quo iam illud diceretur - perseverat quippe in itinere suo donec veniat Hierusalem - de illo suo adventu quo in claritate venturus est, hoc significat.BC bz
bz ¶Fons : Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 75, § 145, CSEL 43, p. 249.17-250.9 : «Sed quia non dicit, quod inde tunc abscesserit, ut non ueniret nisi eo tempore, quo iam illud diceretur -perseuerat quippe in itinere suo, donec ueniat hierusalem - adque illud quod ait : ecce eicio demonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor, mystice ab illo et figurate dicta intelleguntur - neque enim eo die passus est, qui est ab hoc die tertius, cum continuo dicat : oportet me hodie et cras et sequenti ambulare -, cogit profecto etiam illud mystice intellegi quod ait : non uidebitis me, donec ueniat, cum dicetis : benedictus qui uenit in nomine domini, de illo suo aduentu, quo in claritate uenturus est, hoc significans, ut illud quod ait : eicio demonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor, referatur ad corpus eius, quod est ecclesia». [FG2013]
BC ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC13d6.19} THEOPHYLACTUS. − Tunc enim et inviti confitebuntur eum Salvatorem et Dominum, quando nullus erit eis inde profectus. Dicens autem : Non videbitis me donec veniat etc., non significat illam horam sed tempus crucis, quasi dicat : Postquam crucifixeritis me, non amplius videbitis me, donec iterum veniam.BD ca
ca ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 13, 35), PG 123, 928 C3-10. [CGC2015]
BD ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC13d6.20} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Intelligendus est ergo Lucas velle preoccupasse, antequam eius narratio Dominum perduceret Hierusalem, aut eidem civitati iam propinquantem82* talia respondisse monentibus ut caveret Herodem, qualia Mattheus dicit esse locutum cum iam pervenisset Hierusalem.BE cb
cb ¶Fons : Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 75, § 145, CSEL 43, p. 250.15-23 : «Quapropter ordo iste matthei nequaquam putandus est in aliud aliquid esse digressus ; sed Lucas magis intellegendus est uel praeoccupasse quae gesta sunt in hierusalem et recordando interposuisse, antequam eius narratio dominum perduceret hierusalem, aut eidem ciuitati iam propinquantem talia respondisse monentibus ut caueret herodem, qualia mattheus eum dicit etiam turbis locutum, cum iam peruenisset in hierusalem adque illa omnia peracta essent quae supra narrata sunt». [FG2013]*
BE ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
82 propinquantem] appropinquantem Ed1953
marg.| {CLC13d6.21} BEDA. − Vel dicit : Non me videbitis etc . 83*, quasi dicat nisi penitentiam egeritis et confessi fueritis me filium omnipotentis Patris, in secundo adventu faciem meam non videbitis. BF cc
cc ¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 4, c. 13, CCSL 120, lin. 1735 sqq. : «Nisi paenitentiam egeritis et confessi fueritis ipsum esse me de quo prophetae cecinerunt filium omnipotentis patris, meam faciem non uidebitis».
<cuius fons> =   Hieronymus, In Mt., lib. 4, CCSL 77, lin. 359 sqq. : «Versiculum autem istum quo et paruuli atque lactentes in egressu hierusalem domini saluatoris usi sunt, quando dixerunt : benedictus qui uenit in nomine domini, osanna in excelsis ; sumpsit de centesimo decimo septimo psalmo qui manifeste de aduentu domini scriptus est ; et quod dicit hoc uult intellegi : nisi paenitentiam egeritis et confessi fueritis ipsum me esse de quo prophetae cecinerunt filium omnipotentis patris, meam faciem non uidebitis». [MM2020]
BF ¶Codd. : La88 Li448 Ed1953 {MM2020}
83 etc.] om. Ed1953



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Lc. Capitulum 13 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=57&chapitre=57_13)

Notes :