Capitulum 14

Numérotation du verset Lc. 14,1 

Et factum est cum intraret in domum cuiusdam principis Phariseorum sabbato manducare panem et ipsi
observabant eum.
Numérotation du verset Lc. 14,2 

Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum.
Numérotation du verset Lc. 14,3 

Et respondens Iesus
dixit ad legisperitos
et Phariseos dicens1: Si licet sabbato curare?
1 dicens  Rusch Weber] om. Catena
Numérotation du verset Lc. 14,4 

At illi tacuerunt.
Ipse vero apprehensum sanavit eum ac dimisit.
Numérotation du verset Lc. 14,5 

Et respondens ad illos dixit:
Cuius vestrum asinus
aut bos in puteum cadet
et non continuo extrahet2 illum die sabbati?
2 continuo extrahet Rusch Weber ] inv. Catena
Numérotation du verset Lc. 14,6 

Et non poterant ad hec respondere illi3.
3 illi Li448 Rusch Weber] om. Li448@
Numérotation du verset Lc. 14,7 

Dicebat autem et ad invitatos
parabolam
intendens quomodo primos accubitus eligerent
dicens ad illos:
Numérotation du verset Lc. 14,8 

Cum invitatus fueris ad nuptias
non discumbas in primo loco,
ne forte honoratior
te sit invitatus ab eo.
Numérotation du verset Lc. 14,9 

Et veniens is qui te et illum vocavit
dicat tibi: Da huic locum
et tunc incipies4 cum rubore novissimum locum tenere.
4 incipies Rusch ] incipias Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 14,10 

Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco
ut cum venerit
qui te invitavit dicat tibi: Amice,
ascende superius.
Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus.
Numérotation du verset Lc. 14,11 

Quia omnis qui se exaltat
humiliabitur
et qui se humiliat
exaltabitur.
Numérotation du verset Lc. 14,12 

Dicebat autem et
ei qui se invitaverat:
Cum facis prandium
aut cenam
noli vocare amicos tuos
neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos, neque5 divites
5 neque Rusch ] om. Catena Weber
ne forte
et ipsi te reinvitent et fiat tibi retributio.
Numérotation du verset Lc. 14,13 

Sed cum facis convivium voca pauperes,
debiles, cecos et claudos6
6 cecos et claudos Rusch ] claudos caecos Li448@ Weber , claudos et cecos Li448
Numérotation du verset Lc. 14,14 

et beatus eris quia non habent
retribuere tibi, retribuetur enim tibi
in resurrectionem7
7 resurrectionem Rusch ] resurrectione Li448@ Weber
iustorum.
Numérotation du verset Lc. 14,15 

Hec cum audisset quidam
de simul discumbentibus dixit illi: Beatus qui manducabit panem in regno Dei.
Numérotation du verset Lc. 14,16 

At ipse dixit ei: Homo quidam
fecit cenam magnam
et vocavit multos.
Numérotation du verset Lc. 14,17 

Et misit servum suum
hora cene
dicere invitatis ut venirent quia iam parata sunt omnia.
Numérotation du verset Lc. 14,18 

Et ceperunt simul omnes excusare.
Primus dixit ei: Villam emi
et necesse habeo exire
et videre illam.
Rogo te
habe me excusatum.
Numérotation du verset Lc. 14,19 

Et alter dixit: Iuga boum emi quinque et eo probare illa.
Rogo te habe me excusatum.
Numérotation du verset Lc. 14,20 

Et alius dixit: Uxorem duxi
et ideo non possum venire.
Numérotation du verset Lc. 14,21 

Et reversus servus nuntiavit hec domino suo. Tunc iratus paterfamilias dixit servo suo: Exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes
ac debiles
et cecos
et claudos
introduc huc.
Numérotation du verset Lc. 14,22 

Et ait servus:
Domine, factum est ut imperasti et adhuc locus est.
Numérotation du verset Lc. 14,23 

Et ait Dominus servo: Exi in vias et sepes et compelle intrare
ut impleatur domus mea.
Numérotation du verset Lc. 14,24 

Dico autem vobis quod nemo virorum illorum
qui vocati sunt gustabit cenam meam.
Numérotation du verset Lc. 14,25 

Ibant autem turbe multe
cum eo.
Et conversus dixit ad illos:
Numérotation du verset Lc. 14,26 

Si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores adhuc autem et animam suam, non potest meus esse8 discipulus.
8 meus esse Catena Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Lc. 14,27 

Et qui non baiulat crucem suam
et venit post me non potest meus esse discipulus.
Numérotation du verset Lc. 14,28 

Quis enim ex vobis volens
turrim
edificare, nonne9 prius sedens
9 nonne Catena Rusch ] non Weber
computat sumptus
qui necessarii sunt
si habeat10 ad perficiendum?
10 habeat Catena Rusch ] habet Weber
Numérotation du verset Lc. 14,29 

Ne postquam11 posuerit fundamentum
11 postquam Rusch ] posteaquam Catena Weber
et non potuerit perficere.
Omnes
qui vident incipiant illudere ei
Numérotation du verset Lc. 14,30 

dicentes: Quia hic homo cepit edificare et non potuit consummare.
Numérotation du verset Lc. 14,31 

Aut quis12 rex
12 quis Catena Rusch ] qui Weber
iturus committere bellum adversus alium regem non sedens prius cogitat,
si possit cum decem millibus occurrere ei
qui cum viginti millibus venit ad se?
Numérotation du verset Lc. 14,32 

Alioquin adhuc illo longe agente
legationem mittens rogat ea que pacis sunt.
Numérotation du verset Lc. 14,33 

Sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus que possidet non potest meus esse discipulus.
Numérotation du verset Lc. 14,34 

Bonum est sal.
Si autem sal13 evanuerit in quo condietur?
13 sal Rusch ] + quoque Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 14,35 

Neque in terram,
neque in sterquilinium
utile est
sed foras mittetur.
Qui habet aures audiendi
audiat.

Capitulum 14

Numérotation du verset Lc. 14,
* distinctio 1
prol.| [Lc. 14, 1-11 legitur Dominica 17 post Trinitatem = 18 post Pentecosten ; cf. Ordinarium OP 710 = Cist. 114]
marg.| {CLC14d1.1} CYRILLUS. − Quamvis Dominus malitiam Phariseorum cognosceret, tamen eorum fiebat conviva, ut prodesset presentibus per verba et miracula.
Unde subditur :
Numérotation du verset Lc. 14,1 
Et factum est cum introisset Iesus in domum cuiusdam principis Phariseorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum.
marg.| Si scilicet reverentiam legis contemneret, et an quicquam prohibitorum faceret in die sabbati. Itaque hydropico veniente in medium, interrogatione reprehendit insolentiam Phariseorum, eum arguere volentium
Unde dicitur :
Numérotation du verset Lc. 14,2 
Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum.
Numérotation du verset Lc. 14,3 
Et respondens Iesus dixit ad legisperitos et Phariseos : Si licet sabbato curare.
marg.| {CLC14d1.2} BEDA. − Quod dicitur respondisse Iesus, ad hoc respicit quod premissum est et ipsi observabant eum Dominus enim novit cogitationes hominum.
marg.| {CLC14d1.3} THEOPHYLACTUS. − In sua autem interrogatione deridet eos, sicut amentes Deo enim benedicente sabbatum, ipsi prohibent operari bona in eo ; dies autem que bonorum operam non admittit, maledicta est.a
a ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 14, 2), PG 123, 929 A12-B2. [CGC2015]
marg.| {CLC14d1.4} BEDA. − Sed merito interrogati tacent quia contra se dictum quicquid dixerint1* vident. Nam si licet sabbato curare, quare salvatorem an curet observant? Si non licet, quare ipso2* sabbato pecora curant?A b
Unde sequitur :
b ¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 4, c. 14, CCSL 120, lin. 1755-1758 sqq. : «Sed merito interrogati tacent qui contra se dictum quicquid dixerint uident. Nam si licet sabbato curare, quare saluatorem an curet obseruant? si non licet, quare ipsi sabbato pecora curant?». [MM2021]
A ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2021}
1 dixerint] dixerit Ed1953
2 ipso] ipsi Ed1953
Numérotation du verset Lc. 14,4 
At illi tacuerunt.
marg.| {CLC14d1.5} CYRILLUS. − Neglectis igitur Iudeorum insidiis, liberat a morbo hydropicum qui metu Phariseorum remedia non postulabat propter sabbatum, sed solum astabat, ut ex aspectu misertus eius sanaret3* eum quod Dominus agnoscens4*, non postulat ab eo si vellet sanus5* fieri sed protinus eum salvavit6*. B
Unde sequitur :
B ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}
3 sanaret] salveret Ed1953
4 agnoscens] cognoscens Ed1953
5 sanus] salvus Ed1953
6 salvavit] sanavit Ed1953
Ipse vero apprehensum sanavit eum ac dimisit.
marg.| {CLC14d1.6} THEOPHYLACTUS. − In quo non hoc7 prospexit Dominus, ne scandalizaret Phariseos ; sed ut benefaciat egenti remediis decet enim nos, cum magna resultat utilitas, non curare si stulti scandalizentur. c
c ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 14, 2), PG 123, 929 A5-10. [CGC2015]
7 non hoc] vero hec Li448
marg.| {CLC14d1.7} CYRILLUS. − Sed quia Pharisei inepte tacuerunt, solvit Christus inflexibilem eorum impudentiam, considerationibus seriis ad hoc utens.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 14,5 
Et respondens ad illos dixit : Cuius vestrum asinus aut bos in puteum cadet et non continuo extrahet illum die sabbati?
marg.| {CLC14d1.8} THEOPHYLACTUS. − Quasi dicat : Si prohibuit lex misereri in sabbato, ne curam habeas filii tui periclitantis in sabbato ; sed quid dico, filii, quando nec bovem preteris, si periclitantem videris?d
d ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 14, 5), PG 123, 929 B5-9. [CGC2015]
marg.| {CLC14d1.9} BEDA. − In quo sic observatores suos Phariseos convincit, ut eosdem etiam avaritie condemnet, qui in liberatione animalis sue avaritie consulebant. Quanto ergo magis Christus hominem, qui multo melior est pecore, debuit liberare?
marg.| {CLC14d1.10} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. 8* − Congruenter autem hydropicum animali quod cecidit in puteum comparavit, humore enim laborabat ; sicut illam mulierem quam alligatam dixerat, et ipse solvebat, comparavit iumento, quod solvitur ut ad aquam ducatur.C e
e ¶Fons : <revera>< Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 29 B, CCSL 44B, p. 69.1-70.6 : «Congruenter hydropicum animali quod cecidit in puteum conparauit, humore enim laborabat, sicut illam mulierem quam decem et octo annis alligatam dixerat, et ab eadem alligatione soluebat, conparauit iumento quod soluitur, ut ad aquam ducatur». [FG2017]*
<ex quo> =   Beda Venerabilis , In Lc., lib. 4, c. 14, CCSL 120, lin. 1776 sqq. [MM2020]
C ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}
8 consensu evangiliorum] questionibus evangelistarum Ed1953
marg.| {CLC14d1.11} BEDA. − Competenti9 ergo exemplo solvit questionem, ut ostendat eos violare sabbatum in opere cupiditatis qui eum violare arguerunt in opere caritatis.
Unde sequitur :
9 Competenti] Competente Li448
Numérotation du verset Lc. 14,6 
Et non poterant ad hec respondere illi.
marg.| Mystice autem hydropicus comparatur ei quem fluxus carnalium voluptatum exuberans aggravat hydropicus enim morbus ab aquoso humore vocabulum trahit.
marg.| {CLC14d1.12} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Vel hydropicum recte comparamus diviti avaro sicut enim ille quanto magis abundat humore inordinato, tanto amplius sitit ; sic et iste quanto est copiosior divitiis, quibus non bene utitur, tanto ardentius talia concupiscit.f
f ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 29 B, CCSL 44B, p. 70.6-9 : «Hydropem autem recte conparamus diuiti auaro, sicut enim ille quanto magis abundat humore inordinato, tanto amplius sitit, sic iste quanto est copiosior diuitiis quibus non bene utitur, tanto ardentius talia concupiscit, illam uero ita morbo incuruam, ut se erigere non possit, animae terrenis opinionibus debilitatae atque oppressae, ita ut diuina cogitare non ualeat». [FG2017]
marg.| {CLC14d1.13} GREGORIUS. Decimo tertio Moralium. 10* − Recte ergo hydropicus ante Phariseum curatur quia per alterius egritudinem corporis, in altero exprimitur languor seu egritudo cordis et mentis.g
g ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob , lib. 14 § 12.22-24, CCSL 143A, p. 706 : «Vnde et redemptor noster ante pharisaei domum hydropicum curat, et cum contra auaritiam disputaret, scriptum est : audiebant autem omnia haec pharisaei, qui erant auari et deridebant illum. Quid est ergo quod ante pharisaei domum hydropicus curatur, nisi quod per alterius aegritudinem corporis, in altero exprimitur aegritudo cordis?» [MM2020]
10 .XIII.] om. Ed1953
marg.| {CLC14d1.14} BEDA. − Bene autem in exemplo bovem et asinum nominat, ut vel sapientes et hebetes, vel utrumque populum significet, scilicet Iudeum iugo legis pressum, et gentilem nulla ratione domitum. Omnes enim a puteo concupiscentie demersos dominus extrahit. D
D ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Lc. 14,
* distinctio 2
prol.| [Lc. 14, 1-11 legitur Dominica 17 post Trinitatem = 18 post Pentecosten ; cf. Ordinarium OP 710 = Cist. 114]
marg.| {CLC14d2.1} AMBROSIUS. − Prius curatus est hydropicus, in quo fluxus carnis exuberans, anime gravabat officia, spiritus extinguebat ardorem deinde docetur humilitas, dum in convivio nuptiali appetentia loci superioris arcetur.h
Unde dicitur :
h ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 195, CCSL 14, p. 282.2182-283.2190 : «Et ideo primo abhinc loco curatur hydropicus, in quo fluxus carnis exuberans animae grauabat officia, spiritus exstinguebat ardorem. Deinde docetur humilitas, dum in illo conuiuio nuptiali adpetentia loci superioris arcetur, clementer tamen, ut persuasionis humanitas asperitatem coercitionis excluderet, ratio proficeret ad persuasionis effectum et correctio emendaret affectum. Huic quasi proximo limine humanitas copulatur, quae ita dominicae sententiae definitione distinguitur, si in pauperes et debiles conferatur ; nam hospitalem remuneraturis esse affectus auaritiae est». [FG2013]*
Numérotation du verset Lc. 14,7 
Dicebat autem ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos :
Numérotation du verset Lc. 14,8 
Cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco.
marg.| {CLC14d2.2} CYRILLUS. − Prosilire enim prompte ad honores qui nobis non conveniunt, indicat nos temerarios esse, et nostra facta vituperio replet.
Unde sequitur :
Ne forte honoratio te sit invitatus ab illo,
Numérotation du verset Lc. 14,9 
Et veniens is qui te et illum vocavit, dicat tibi : Da huic locum et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere.
marg.| {CLC14d2.3} CHRYSOSTOMUS. − Et sic quod concupivit, nequaquam obtinuit ambitiosus honoris, sed passus est repulsam ; et satagens qualiter abundet honoribus, non honoratur. Et quia nihil est equipollens modestie, auditorem ad oppositum ducit. Non solum prohibet ambire primatum, sed et venari iubet ultima.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 14,10 
Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco.
marg.| {CLC14d2.4} CYRILLUS. 11 − Si quis enim12* non vult aliis prelocari, nanciscitur hoc ex divina sententia.
11 Cyrillus] Basilius Li448
12 quis enim] enim aliquis Ed1953
Unde sequitur
Ut cum venerit qui te invitavit, dicat tibi : Amice, ascende superius.
marg.| Hec dicens, non graviter obiurgat, sed leniter iniungit. Sufficit enim monitio apud discretos ; et sic per humilitatem13* aliquis coronatur honore. E
Unde sequitur :
E ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}
13 per humilitatem] pro humilitate Ed1953
Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus.
marg.| {CLC14d2.5} BASILIUS. {in quest. Expl. ,qu.21}. − Occupare igitur locum ultimum in conviviis, iuxta mandatum dominicum, conveniens est, sed rursum in hunc contentiose irruere reprobatum tamquam interemptorium ordinis et causativum tumultus et de eo mota contentio equiparabit vos litigantibus de primatu. Quapropter, sicut hic dominus dicit, expedit convivium facienti committere accubitus ordinem. Sic et in patientia nos mutuo sustinebimus honeste, et secundum ordinem omnia prosequentes, non ad apparentiam plurium ; nec videbimur humilitatem pertractare per vehementem contradictionem ; magis autem humilitatem per patientiam obtineremus maius est enim ex repugnantia superbie indicium quam ex primo accubitu, quando eum cum imperio obtinemus.
marg.| {CLC14d2.6} THEOPHYLACTUS. − Nemo autem putet premissam |pecia 21| 14 Christi doctrinam modicam esse et indignam culminis Dei Verbi. Non enim pium dices esse medicum pollicitum sanare podagram, ictum vero digiti vel dentis dolorem nolentem curare. Porro quomodo parva passio vane glorie, que versabat primos perquirentes accubitus? Decebat igitur humilitatis magistrum omnem ramum prave radicis amputare. Sed et illud considera, quia presto cena et passione primatus coram salvatore vexante miseros, opportunitatem habebat monitio.F i
i ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 14, 10), PG 123, 929D6 -932A9. [CGC2015]
F ¶Codd. : Li448 (132ra) Ed1953 {MM2017}
14 Li448 (132ra )  : «<x>xi p.» penna mutata.
marg.| {CLC14d2.7} CYRILLUS. − Ostenso igitur tam modico exemplo ambitiosorum contemptum15, et non ambitiosorum exaltationem16 adicit magnum parvo, generalem sententiam proferens, cum subditur :
15 contemptum] contemptu Ed1953
16 exaltationem] exaltatione Ed1953
Numérotation du verset Lc. 14,11 
Quia omnis qui se exaltat, humiliabitur et qui se humiliat, exaltabitur.
marg.| Quod dicitur secundum divinum iudicium, non secundum humanam consuetudinem, secundum quam plures concupiscentes honorem consequuntur, alii vero se humiliantes inglorii remanent.G
G ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2017}
marg.| {CLC14d2.8} THEOPHYLACTUS. − Porro non finaliter nec omnibus hominibus est reverendus qui se honoribus ingerit ; sed dum a quibusdam honoratur, alii detrahunt ei, et quandoque etiam ipsi honorantes.H j
j ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 14, 11), PG 123, 932 C 2-5. [CGC2015]
H ¶Codd. : Li448 (132ra) Ed1953 {MM2017}
marg.| {CLC14d2.9} BEDA. − Sed quoniam hanc admonitionem evangelista parabolam vocat, breviter intuendum quid mystice significet. Quisquis nuptias Christi et ecclesie invitatus adierit, membris ecclesie per fidem coniunctus, non se extollat, quasi sublimior ceteris, de meritis gloriando : dabit enim locum honoratiori post invitato, cum illorum qui se in Christo secuti sunt agilitate preitur, et cum rubore novissimum locum tenet, quando de aliis meliora cognoscens, quicquid de sua operatione celsum sentiebat humiliat. Sed recumbit aliquis in novissimo loco, secundum illudk : « Quanto magnus es, humilia te in omnibus ». Veniens autem Dominus, quem humilem invenerit, amici nomine beatificans, ascendere superius precipiet quicumque enim humiliaverit se sicut parvulus, hic est maior in regno celoruml Pulchre autem dicitur tunc erit tibi gloria, ne nunc querere incipias quod tibi servatur in fine. Potest etiam et hoc in hac vita intelligi ; quia quotidie dominus suas nuptias intrat, superbos despiciens, et humilibus sepe tanta sui spiritus dona prestans, ut discumbentium, id est fidelium, cetus, eos admirando glorificet. Ex conclusione vero generali, que subditur : manifeste claret precedentem domini sermonem typice intelligendum. Neque enim omnis qui se coram hominibus exaltat, humiliatur ; aut qui se in conspectu hominum humiliat, exaltatur ab eis sed qui se de meritis elevat, humiliabitur a Domino ; et qui se de beneficiis humiliat, exaltabitur ab eo.
k Sir. 3, 20.
l Mt. 18, 4.
Numérotation du verset Lc. 14,
* distinctio 3
marg.| {CLC14d3.1} THEOPHYLACTUS. − Ex duabus partibus cena composita, scilicet ex vocantibus et vocatis, partem vocatorum ad humilitatem iam monuerat ; consequenter vocantem monendo remunerat, retrahens eum ne gratia hominum convivaret
Unde dicitur :
Numérotation du verset Lc. 14,12 
Dicebat autem ei qui se invitaverat : Cum facis prandium aut cenam, noli vocare amicos tuos neque fratres neque cognatos neque vicinos neque divites.m
m ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 14, 12), PG 123, 932 D7-933 A2. [CGC2015]
marg.| {CLC14d3.2} CHRYSOSTOMUS. {hom.14 in Ep. Ad Col}. − Multe cause sunt quibus amicitie fedus contrahitur ; et illicitas quidem pretermittimus, proponemus autem naturales et morales naturales quidem, puta patris ad filium, fratris ad fratrem, et aliorum huiusmodi ; quod significat dicens neque fratres neque cognatos . Morales autem puta conviva factus est, aut convicinus est ; et quantum ad hos dicit neque vicinos.
marg.| {CLC14d3.3} BEDA. − Fratres igitur et amicos et divites alterutrum convivia celebrare non quasi scelus interdicit ; sed, sicut cetera necessitatis humane commercia, ad promerenda vite celestis premia, nil valere ostendit.
Unde subdit :
Ne forte et ipsi te reinvitent, et fiat tibi retributio.
marg.| Non ait ‘et fiet tibi peccatum’. Cui simile est id quod alibi dicitn : « Et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt, que vobis est gratia? » Sunt tamen quedam mutua fratrum vicinorumque convivia, que non solum in presenti retributionem, sed et damnationem percipiunt in futuro ; que aut collatione omnium celebrantur ; aut vicibus solent a contubernalibus exhiberi in quibus ad hoc convenitur ut feda gerantur, et ex copia incitetur libidinis diversa voluptas.
n Lc. 6, 33.
marg.| {CLC14d3.4} CHRYSOSTOMUS. {hom.1 in Ep. Ad Col}. − Non igitur sub17* hac spe aliis beneficia conferamus ut nobis retribuant ; hec enim frigida est intentio unde talis amicitia celerius evanescit. Si vero pauperem vocaveris, deum numquam obliviscentem habebis debitorem.
Unde sequitur :
17 sub] om. Ed1953
Numérotation du verset Lc. 14,13 
Sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos et cecos.
marg.| Quanto enim minor est frater, tanto magis per eum Christus accedit et visitat. Nam qui magnum suscipit, sepe propter vanam gloriam facit sed et utilitas pluries queritur, ut promoveatur per illum. Possem quidem plures proponere ob hoc celeberrimos senatorum colentes, ut illis mediantibus ampliorem gratiam obtineant principum. Non igitur illos queramus qui nobis retribuere possunt.
Sequitur enim :
Numérotation du verset Lc. 14,14 
Et beatus eris quia non habent retribuere tibi.
marg.| Non ergo turbemur cum non recipimus beneficii recompensationem, sed cum receperimus quoniam si receperimus, non amplius recipiemus illic ; sed si minime retribuat homo, tunc ibi Deus retribuet.
Unde sequitur :
Retribuetur enim in resurrectione iustorum.
marg.| {CLC14d3.5} BEDA. − Et si omnes resurgunt, iustorum tamen resurrectio dicitur, quia in hac resurrectione beatos se esse non dubitant ; ergo qui pauperes ad convivium vocant, in futuro premia recipient ; qui autem amicos, fratres et divites vocat, recepit mercedem suam. Sed si hoc propter deum facit in exemplum filiorum Iob, sicut cetera fraterne dilectionis officia, ipse qui iussit remunerat.
marg.| {CLC14d3.6} CHRYSOSTOMUS. {hom.1 in Ep. Ad Col}. − Sed dicitis : Immundus est pauper et sordidus. Lava eum, et fac tecum in mensa sedere. Si vestes sordidas habet, mundum indumentum exhibeas. Christus accedit per eum, et tu frivola loqueris?
marg.| {CLC14d3.7} GREGORIUS NYSSENUS. − Non ergo negligas iacentes, quasi nullo sint digni ; cogita qui18 sint, et pretiositatem eorum invenies. Salvatoris induerunt imaginem, futurorum bonorum heredes, regni clavigeri, accusatores et excusatores idonei, non loquentes, sed inspecti a iudice.I o
o <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. #, # (Krikones § # Gregorius Nyssenus) : Vat. gr. 1611, f. # #  : «Γρηγορίου Νύσσης».
<cuius fons>   Gregorius Nyssenus , # [CPG 3#], Gregorii Nysseni opera, t. # #, 19#, p. # (PG 4#, #),
<Non hab.> Némésius d’Emèse, De natura hominis, selon E.   Dobler , Falsche Väterzitate bei Thomas von Aquin, Fribourg (CH), 2001, p. 136. [MM2019]
I ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2021}
18 qui] quod Li448² quid Li448 3
marg.| {CLC14d3.8} CHRYSOSTOMUS. − Decet19 ergo eos sursum in solario suscipere ; si non placet, saltem deorsum, ubi sunt subiugalia et famuli, Christum suscipias fiat saltem pauper edituus. Ubi enim20 est eleemosyna, non audet intrare diabolus. Et si non secum consedeas21, mitte saltem22 eis de mensa fercula. J
J ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
19 Decet] Deceret Ed1953
20 enim] om. Li448
21 consedeas] consideas Li448
22 saltem] om. Li448
marg.| {CLC14d3.9} ORIGENES. − Mystice vero qui vanam gloriam vitat, vocat ad spirituale convivium pauperes, id est imperitos, ut ditet ; debiles, hoc est lesam conscientiam habentes, ut sanet ; claudos, id est declinantes a ratione, ut rectas semitas faciant ; cecos, id est qui carent contemplatione veritatis, ut veram lucem videant. Quod autem dicitur non possunt retribuere tibi, id est quod23* non noverunt responsum proferre.
23 quod] om. Ed1953
Numérotation du verset Lc. 14,
* distinctio 4
prol.| [Lc. 14, 16-24 legitur Dominica 2 post Trinitatem = 3 post Pentecosten ; cf. Ordinarium OP 695 = Cist. 96]
marg.| {CLC14d4.1} EUSEBIUS. − [b] Docuerat supra Dominus preparare convivium, rependere nequeuntibus, [a] cum sit recompensandum in resurrectione iustorum . Et ideo quidam, intelligens unum et idem esse resurrectionem iustorum et regnum Dei, recompensationem24 predictam commendat.K p
p ¶FonsG : [a] <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. (Lc. 14, 15), (Krikones §2278 : Eusebius) = Vat. gr. 1611, f. 201rb23 - : «Ἐυσεβίου. «Ἐπειδὴ δὲ ἦσαν οὕτω παχεῖς τὴν καρδίαν, ἐξυφαίνει παραβολὴν ἀποχρώντως ἔχουσαν εἰς παράδειξιν τῆς ἐπ’ αὐτοῖς ἐσομένης οἰκονομίας· πρὸς γὰρ τὸ μακάριος ἔσῃ ἀποβλέπων, καὶ πρὸς τὸ ἀνταποδοθήσεταί σοι ἐν τῇ ἀναστάσει τῶν δικαίων , ὁ συνανακείμενος μακαρίζει τὸν μέλλοντα καταξιοῦσθαι τοῦ ἐν τῇ βασιλείᾳ ἄρτου. Οὗτος δὲ ἦν ὁ κατ’ ἀνταπόδοσιν τῆς εἰς τοὺς πτωχοὺς φιλανθρωπίας, ἐν τῇ ἀναστάσει τῶν δικαίων ἀποδοθησόμενος τῷ μακαριζομένῳ, τῆς ἀναστάσεως καὶ τῆς τοῦ Θεοῦ βασιλείας μιᾶς καὶ τῆς αὐτῆς νοουμένης . Πρὸς οὖν τὸν εἰρηκότα, Μακάριος ὅστις φάγεται ἄρτον ἐν τῇ βασιλείᾳ τοῦ Θεοῦ, τίς ἂν γένοιτο οὗτος ὁ μακάριος, διὰ τῆς παραβολῆς ὁ Σωτὴρ παρίστησιν».
<cuius fons>   Eusebius Caesariensis, Commentarii in Lc., PG 24, 577D (45-51) .
[b] <revera>   Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. (Lc. 14, 16-17), (Krikones §2279 : Eusebius) = Vat. gr. 1611, f. 201v9-10  : «Ἐυσεβίου. […] «Τὸ δὲ πάντων κεφαλαιωδέστατον, ὅτι ἡ μὲν παρὰ τῷ Ματθαίῳ παραβολὴ ἔνδον ἐν τῷ ἱερῷ λέλεκτο, πρὸς τοὺς ἀρχιερέας καὶ πρεσβυτέρους τοῦ λαοῦ διαλεγομένου τοῦ Σωτῆρος· ἡ δὲ παρὰ τῷ Λουκᾷ ἐπὶ τῆς Γαλιλαίας ἐν οἰκίᾳ τινὸς ἄρχοντος Φαρισαίου ψιλὸν δεῖπνον κατασκευάζει, ἑστιωμένου παρ’ αὐτῷ τοῦ Σωτῆρος. Προλέγει γοῦν τῆς προκειμένης παραβολῆς ὁ Λουκᾶς ταῦτα· ὅτι εἰσῆλθεν εἰς οἶκόν τινος Φαρισαίου ἑστιαθῆναι ἐν Σαββάτῳ· οἱ δὲ παρετηροῦντο αὐτόν. Εἶτα διελθὼν, ὡς ὑδρωπικὸν ἐθεράπευσε, καὶ ὡς ἐδίδαξε μὴ τὰς πρωτοκλισίας ἐν τοῖς δείπνοις μεταδιώκειν , μηδὲ καλεῖν τοὺς ἀντικαλέσοντας, ἀλλὰ τοὺς ἀντιδοῦναι μὴ δυναμένους,"ἀνταποδοθήσεται γὰρ ἐν τῇ ἀναστάσει τῶν δικαίων” [Lc 14, 14] ἐπιφέρει, ὅτι ἀκούσας τις τῶν συνανακειμένων ταῦτα εἶπε, Μακάριος ὅστις φάγεται ἄρτον ἐν τῇ βασιλείᾳ τοῦ Θεοῦ!»
<cuius fons> =   Eusebius Caesariensis, Commentarii in Lc. ex catenis, PG 24, 576C (39-42) .
¶Nota La Catena restitue l’ordre du texte de l’oeuvre originale en intervertissant les scholia de la chaîne de Nicétas. [MM2020]
24 recompensationem] repensationem Li448
prol.| Sequitur enim :
Numérotation du verset Lc. 14,15 
Hec cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit ei25 : Beatus qui manducabit panem in regno Dei.
25 ei] illi Ed1474 Ed1475C Ed1476 Ed1953
marg.| {CLC14d4.2} CYRILLUS. − Homo iste animalis erat, non diligenter percipiens ea que Christus protulerat. Putavit enim corporeas esse remunerationes sanctorum.L q
q ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 14, 15 (Krikones §2277 : Cyrillus), Vat. gr. 1611, f. 201r23-26  : «Κυρίλλου. Εἰκὸς δή που τὸν ἄνθρωπον οὔπω μὲν εἶναι πνευματικὸν, ψυχικὸν δὲ μᾶλλον, καὶ ἀνεπιτηδείως ἔχοντα πρὸς σύνεσιν ἀκριβῆ τῶν λαλουμένων παρὰ Χριστοῦ· ἦν γὰρ τῶν ἀπίστων ἔτι καὶ οὔπω πεφωτισμένων· ᾠήθη δὲ οὖν [τὰς PG72] σωματικὰς ἔσεσθαι τῶν ἁγίων τὰς ἀμοιβὰς ὧν ἂν δράσειαν, εἰς ἑτέρους ἀγαθουργεῖν ᾑρημένοι».
<cuius fons> =   Cyrilllus Alexandrinus , Homilia 104 in Lc. (Lc. 14, 15-24) ex catenis, ed. J. Reuss, Lukas-Kommentare aus der griechischen Kirche, Berlin, 1984, p. 160, n° 214 ; PG 72, 788C . [MM2020]
marg.| {CLC14d4.3} AUGUSTINUS. De verbis Domini. {serm.33}. − Vel quia in longinqua iste suspirabat, et panis iste quem desiderabat, ante illum discumbebat. Quis enim est panis regni Dei, nisi qui dicitr : Ego sum panis vivus qui de celo descendi? Nolite parare fauces sed cor.
r Io. 6, 41.
marg.| {CLC14d4.4} BEDA. − Sed quia nonnulli hunc panem fidetenus odorando percipiunt, dulcedinem vero eius attingere veraciter gustando fastidiunt ; subiecta parabola dominus talium torporem celestibus epulis dignum non esse redarguit.
Sequitur enim :
Numérotation du verset Lc. 14,16 
At ille dixit ei : Homo quidam fecit cenam magnam et vocavit multos.
marg.| {CLC14d4.5} CYRILLUS. − Homo iste Deus Pater est, secundum quod imagines ad similitudinem veritatis26 figurantur.M s
s ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 14, 16-17 (Krikones §2280 : Cyrillus), Vat. gr. 1611, f. 201va24-25  : «Κυρίλλου. […] Οὐκοῦν ὁ μὲν ἄνθρωπος νοηθείη ἂν ὁ Θεὸς καὶ Πατήρ· αἱ γὰρ εἰκόνες πλάττονται πρὸς τὸ ἀληθὲς, οὐκ αὐταὶ πάντως εἰσὶν ἡ ἀλήθεια».
<cuius fons> =   Cyrilllus Alexandrinus , Homilia 104 in Lc. (Lc. 14, 16-17) ex catenis, ed. J. Reuss, Lukas-Kommentare aus der griechischen Kirche, Berlin, 1984, p. 160, n° 215.4-6 ; PG 72, 788D7-9 .
¶Nota La suite du scholion est traduite plus bas CLC14d4.7. [MM2020]
26 veritatis] virtutis cacogr. Ed1657
marg.| {CLC14d4.6} GRECUS. 27* − Quoties enim punitivam28 suam virtutem indicare vult Deus, ursa, pardus, leo et huiusmodi nuncupatur. Quando vero misericordiam exprimere vult, dicitur29 homo.N t
t ¶FonsG : <revera> Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 14, 16-20), PG 123, 933D6-10 : «Καὶ δή φησι παραβολὴν τoιάνδε, ἄνθρωπον μὲν ὀνομάζων τὸν φιλάνθρωπον αὐτοῦ Πατέρα. Ὁ γὰρ Θεὸς ὅ ταν μ ὲ ν τ ὴ ν τιμωρητικ ὴ ν α ὐ το ῦ δύναμιν αἰνίττηται , παρὰ τῇ Γραφῇ πάνθηρ, καὶ πάρδαλις , καὶ ἄ ρκτος ὀ νομάζεται· ὅ ταν δ ὲ φιλανθρωπίαν τιν ὰ α ἰ νίττεσθαι μέλλῃ , ἄ νθρωπος εἰσάγεται , ὥσπερ οὖν καὶ νῦν· ἐπειδὴ περὶ τῆς φιλανθρωποτάτης οἰκονομίας διαλαμβάνει ἡ παραβολὴ, ἣν ἐνήργησεν ἐν ἡμῖν, κοινωνοὺς ἡμᾶς ποιήσας τῆς σαρκὸς τοῦ Υἱοῦ αὐτοῦ, ἄνθρωπον αὐτὸν ὠνόμασε».
<cuius fons> Cf.   Theodoretus , Interpretatio in Psalmos (Ps. 17, 16), PG 80, 977C12-13 : «”Καὶ ὤφθησαν αἱ πηγαὶ τῶν ὑδάτων· καὶ ἀνεκαλύφθησαν τὰ θεμέλια τῆς οἰκουμένης· ἀπὸ ἐπιτιμήσεώς σου, Κύριε, ἀπὸ ἐμπνεύσεως πνεύματος ὀργῆς σου”. Καὶ τοῦτο ἐφ’ ἡμῶν ἐν πολλοῖς γεγένηται κλίμασι· διέστη γὰρ ἡ γῆ κινηθεῖσα, καὶ βάθος ἄμετρον ἐν ὑψηλοῖς ὄρεσιν ἀνεφάνη, καὶ ὕδωρ ἐν ἀνύδροις ἐδόθη χωρίοις· ποιεῖ δὲ ταῦτα ὁ τῶν ὅλων πρύτανις, τὴν τιμωρητικὴν αὑτοῦ δύναμιν τοῖς ἀνθρώποις ἐπιδεικνὺς, καὶ διδάσκων ὡς δύναται μὲν ἐν ἀκαρεῖ πᾶσι πανωλεθρίαν ἐπενεγκεῖν· φιλανθρωπίᾳ δὲ χρώμενος, ἀναβάλλεται τὴν τιμωρίαν, καὶ προσμένει τὴν μεταμέλειαν». Id, In ep. Pauli, PG 82, 709.13 : «Ὡς δὲ ἄνθρωπος , καὶ ἀρχιερεὺς, καὶ ἀπόστολος τῆς ὁμολογίας ἡμῶν, ἀκούει·”Κάθου ἐκ δεξιῶν μου”. Τοῦτον χάριτος θρόνον κέκληκεν ὁ θεῖος Ἀπόστολος. Οἶμαι δὲ αὐτὸν καὶ τὴν φιλανθρωπίαν αἰνίττεσθαι , ᾗ κεχρημένος δικάσει. Τοῦτο γὰρ προστέθεικεν». [ADL2020] [MM2020] [rev. VS2021]
<Non hab.> Nicetas, In Lc. (loc. cit.) ; Krikones § 2286; Cyrillus in loc. cit. ; LLT.
¶Nota La sentence s’est glissée par accident hors du dossier de Théophylacte, laissant les collaborateurs de Thomas incapables d’en identifier l’auteur. Faute de mieux, l’antigraphe l’a donc associée au lemme attributif anonyme “Grecus” avant que les éditeurs ne croient y reconnaître, les uns Chrysostome, les autres Cyrille. Nicolaï, qui ne dispose plus du texte grec de Pg208, interrompu au chapitre 12, doit se contenter de la chaîne latine de Cordier à laquelle il ne fait pas une confiance aveugle. Il suppose donc témérairement que la sentence vient de Cyrille dans la chaîne grecque de Nicétas. L’attribution à Chrysostome remonte à l’édition princeps ; elle est tout aussi infondée, mais n’est pas pour autant absurde. On sait l’influence de Chrysostome sur Théophylacte. La formule “ τιμωρητικ ὴ ν α ὐ το ῦ δύναμιν ” se retrouve effectivement trois fois chez Jean Bouche d’Or dans des oeuvres sans rapport direct ni avec l’exégèse de ce passage, ni avec les scholia de la chaîne de Nicétas dans ce contexte (PG 48, 968.13 ; PG 55, 190.25 ; 461.16). On la trouve aussi chez Théodoret associée à la notion de philantropie. L’énumération de l’ours, du léopard et du lion est aussi caractéristique des écrits de Chrysostome (lion, ours, léopard : Hom., PG 63, 502.4; (lion, léopard, ours : In Gn., PG 53, 225.18 ; léopard, lion, ours : In Act., PG 60, 207.41) mais l’association de tous ces éléments est propre à Théophylacte. Aucun des scholia de Nicétas sur ce passage ne correspond à cette sentence. [MM2020] [rev. VS2021].
27 Grecus] Chrysostomus Ut294b Ed1470 Ed1474 Ed1475B Ed1476 Ed1486 Ed1571 Ed1876 Ed1953 , Cyrillus (ut supra in Catena graecorum Patrum) Ed1657
28 punitivam] punit viam Ed1474
29 dicitur] om. Ed1657
marg.| {CLC14d4.7} CYRILLUS. 30 − Hic ergo conditor omnium atque glorie Pater31 paravit cenam magnam in Christo peractam. In novissimis enim temporibus, et32 quasi in occasu nostri seculi, illuxit nobis Dei filius et, mortem pro nobis sustinens, dedit nobis proprium corpus comedere. Unde et agnus in vespere immolabatur iuxta legem mosaicam. Merito igitur33* cena dictum est paratum in Christo convivium.O u
u ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 14, 16-17 (Krikones §2280 : Cyrillus), Vat. gr. 1611, f. 201va25-31  : «Κυρίλλου. […] Οὗτος δὴ οὖν ὁ τῶν ὅλων Δημιουργὸς καὶ Πατὴρ τῆς δόξης μέγα πεποίηκε δεῖπνον, τοῦτ’ ἔστιν οἰκουμενικὴν εἰργάσατο πανήγυριν, δῆλον δὲ ὅτι τὴν ἐπὶ Χριστῷ· ἐν ἐσχάτοις δὲ τοῦ αἰῶνος καιροῖς, καὶ οἷον ἐπὶ δυσμαῖς αἰῶνος τοῦ καθ’ ἡμᾶς, ἐπέφανεν ἡμῖν ὁ Υἱὸς, ὅτε καὶ τὸν δι’ ἡμᾶς ὑπέστη θάνατον, καὶ δέδωκεν ἡμῖν τὴν ἑαυτοῦ σάρκα φαγεῖν, ἄρτος ὢν ἐξ οὐρανοῦ καὶ ζωὴν διδοὺς τῷ κόσμῳ· πρὸς ἑσπέραν δὲ καὶ ὑπὸ λύχνοις καὶ ἀμνὸς ἐσφάζετο κατὰ τὸν Μωϋσέως νόμον. Δεῖπνον οὖν εἰκότως ἡ ἐν Χριστῷ κλῆσις ὠνόμασται».
<cuius fons> =   Cyrilllus Alexandrinus , Homilia 104 in Lc. (Lc. 14, 16-17) ex catenis, ed. J. Reuss, Lukas-Kommentare aus der griechischen Kirche, Berlin, 1984, p. 160, n° 215.6-12 ; PG 72, 788D9-789A10 .
¶Nota Cette sentence traduit la suite du scholion déjà cité en CLC14d4.5 sous l’autorité de Cyrille. L’attribution à Graecus par les éditions de la filiation d’Antonin de Sienne et de Nicolaï (Ed1571, Ed1637, Ed1657, etc.) est un accident de copie ; cf. supra CLC14d4.6. [MM2020]
30 Cyrillus] Graecus Ed1571, Graecus (vel Cyrillus ut supra) Ed1657
31 pater] + (sive dominus) Ed1657
32 et] om. Fi309 Fi263 La88
33 igitur] ergo La88 , + in Ed1876 Ed1953
marg.| {CLC14d4.8} GREGORIUS. In homiliario. 34* − [c] Vel fecit cenam magnam, quia satietatem nobis dulcedinis eterne preparavit qui vocavit multos, sed pauci veniunt quia nonnumquam ipsi qui ei per fidem subiecti sunt, eterno eius convivio vivendo contradicunt. [a] Hoc autem distare inter delicias corporis et cordis solet, quod corporales delicie cum non habentur, grave in se desiderium accedunt ; cum vero habite eduntur, comedentem protinus in fastidium per satietatem vertunt ; at contra, spirituales delicie cum non habentur, in fastidio sunt ; cum vero habentur, in desiderio. [b] Sed superna pietas contemptas illas delicias ad memorie nostre oculos revocat, atque ut fastidium nostrum repellere debeamus invitat.v
Unde sequitur :
v ¶Fons : [a] Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 36, § 1, CCSL 141, p. 331.18-332.6 : «Hoc distare, fratres carissimi, inter delicias corporis et cordis solet, quod corporales deliciae cum non habentur graue in se desiderium accendunt ; cum uero habitae eduntur, comedentem protinus in fastidium per satietatem uertunt. At contra spiritales deliciae cum non habentur in fastidio sunt, cum uero habentur in desiderio ; tanto que a comedente amplius esuriuntur, quanto et ab esuriente amplius comeduntur».   Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 36, § 2, p. 333.29-38 : «Sed [b] superna nos pietas nec deserentes se deserit. Contemptas enim illas delicias ad memoriae nostrae oculos reuocat eas que nobis proponit ; in promissione torporem excutit, atque ut fastidium nostrum repellere debeamus inuitat. Nam homo quidam fecit cenam magnam et uocauit multos. Quis iste homo est, nisi ille de quo per prophetam dicitur : Et homo est, et quis cognoscit eum? Qui [c] fecit cenam magnam, quia satietatem nobis dulcedinis internae praeparauit. Qui uocat multos sed pauci ueniunt, quia nonnumquam ipsi qui ei per fidem subiecti sunt, aeterno eius conuiuio male uiuendo contradicunt». [FG2013]
34 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
Numérotation du verset Lc. 14,17 
Et misit servum suum hora cene dicere invitatis ut venirent.
marg.| {CLC14d4.9} CYRILLUS. − Iste servus qui missus est, ipse Christus est, qui cum esset naturaliter Deus, et verus Dei filius, exinanivit seipsum formam servi accipiens. Missus est autem hora cene non enim a principio verbum Patris nostram naturam suscepit, sed in novissimo tempore. Subdit autem :
Quia parata sunt omnia.
marg.| Paravit enim Pater in Christo bona collata mundo per ipsum, peccatorum amotionem, Spiritus sancti participationem, adoptionis splendorem ; ad hoc vocavit Christus per evangelica documenta.
marg.| {CLC14d4.10} AUGUSTINUS. De verbis Domini. {serm.33}. − Vel aliter. Homo iste mediator est Dei et hominis Christus Iesus. Misit ut venirent invitati, id est per missos vocati prophetas. Qui olim invitabant ad cenam Christi, sepe missi sunt ad populum Israel, sepe vocaverunt ut ad horam cene venirent illi invitantes acceperunt, cenam repudiarunt ; prophetas legerunt, et Christum occiderunt ; et tunc nobis cenam nescientes paraverunt. Parata iam cena, id est immolato Christo, missi sunt apostoli ad quos missi fuerant ante prophete.
marg.| {CLC14d4.11} GREGORIUS. In homiliario. 35* − [a] Per hunc ergo servum qui a patrefamilias ad invitandum mittitur, predicatorum ordo significatur. Sepe autem solet evenire ut persona potens famulum habeat despectum ; cumque per eum dominus aliquid mandat, non despicitur persona loquentis servi, quia servatur in corde mittentis reverentia Domini. [b] Offert ergo Deus quod rogari debuit, non rogare dare vult quod vix sperari poterat ; et tamen simul omnes excusant.w
w ¶Fons : [a] Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 36, § 2, CCSL 141, p. 333.51-334.64 : «Sed quis per hunc seruum, qui a patrefamilias ad inuitandum mittitur, nisi praedicatorum ordo signatur? De quo uidelicet ordine quamuis adhuc indigni existimus, quamuis peccatorum nostrorum ponderibus grauamur, et nos tamen in istis diebus sumus, et cum de aedificatione uestra uobis aliquid loquor, hoc est quod ago, seruus enim sum summi patrisfamilias. Cum uos admoneo ad contemptum saeculi, inuitare uos uenio ad cenam Dei. Nemo me propter me hoc in loco despiciat. Et si ad inuitandum nequaquam dignus appareo, sed tamen magnae sunt deliciae quas promitto. Saepe, fratres mei, solet euenire quod dico, ut persona potens famulum habeat despectum ; cum que per eum suis forte uel extraneis aliquod responsum mandat, non despicitur persona loquentis serui, quia seruatur in corde reuerentia mittentis domini». [b]   Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 36, § 3, p. 334.75-335.79 : «Sed quid agimus, qui hoc quod subiungitur adhuc fieri a multis uidemus? Et coeperunt simul omnes excusare. . Offert Deus quod rogari debuit, non rogatus dare uult quod uix sperari poterat quia dignaretur largiri postulatus, contemnitur. Paratas delicias refectionis aeternae denuntiat, et tamen simul omnes excusant». [FG2013]
35 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
Sequitur enim :
Numérotation du verset Lc. 14,18 
Et ceperunt omnes simul excusare.
marg.| Ecce homo dives invitat, et pauperes occurrere festinant ; ad Dei invitamur convivium, et nos excusamus.
marg.| {CLC14d4.12} AUGUSTINUS. De verbis Domini. {serm.33}. − Tres autem fuerunt excusationes, de quibus subditur :
Primus dixit ei : Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam. Rogo te, habe me excusatum.
marg.| In villa empta dominatio notatur ergo superbia castigatur vitium primum primus enim homo dominari voluit, qui dominium habere noluit.
marg.| {CLC14d4.13} GREGORIUS. In homiliario. 36* − Vel per villam terrena substantia designatur. Exit ergo videre illam qui sola exteriora cogitat propter substantiam.x
x ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 36, § 4, p. 335.95-97 : «Rogo te, habe me excusatum. Quid per uillam nisi terrena substantia designatur? Exit ergo uidere uillam qui sola exteriora cogitat propter substantiam». [FG2013]
36 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
marg.| {CLC14d4.14} AMBROSIUS. − Sic igitur emerite militie viro contemnendarum stipendium prescribitur facultatum, quod neque ille qui studiis intentus inferioribus possessiones sibi terrenas cemit, regnum celi possit adipisci, cum Dominus dicaty : ‘vende omnia tua, et sequere me’.z
Sequitur :
y Mt 19, 21.
z ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 196, CCSL 14, p. 283.2190-2201 : «Postremum quasi emeritae militiae uiro contemnendarum stipendium praescribitur facultatum, quod neque ille qui studiis intentus inferioribus possessiones sibi terrenas coemit regnum caeli possit adipisci, cum Dominus dicat : uende omnia tua et sequere me, nec ille qui emat boues, cum Helisaeus occiderit et populo diuiserit quos habebat. Et ille qui uxorem cogitet quae mundi sunt, non quae dei, non quo coniugium reprehendatur, sed quia ad maiorem honorem uocetur integritas, quoniam mulier innupta et uidua cogitat quae sunt Domini, ut sit sancta corpore et spiritu. Nam quae nupta est cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat uiro». [FG2013]
Numérotation du verset Lc. 14,19 
Et alter dixit : Iuga boum emi quinque, et eo probare illa.
marg.| {CLC14d4.15} AUGUSTINUS. De verbis Domini. − Quinque iuga boum sensus carnis huius quinque numerantur. In oculis visus est, in auribus auditus, in naribus odoratus, in faucibus gustus, in omnibus membris tactus. Sed quia iuga sunt, in tribus prioribus sensibus facilius apparet duo sunt oculi, due aures, gemine nares ecce tria iuga et in faucibus, id est sensu gustandi, geminatio quedam invenitur, quia nihil gustando sapit nisi lingua et palato tangatur voluptas carnis, que ad tactum pertinet, occulte geminatur est et forinsecus et intrinsecus. Dicuntur autem iuga boum, quia per sensus istos carnis terrena requiruntur boves enim terram versant ; homines autem remoti a fide, terrenis dediti, nolunt credere aliquid nisi ad quod sensu corporis perveniunt quinquepartito. Non, inquit, ego credo nisi quod video. Si talia cogitaremus, quinque illis iugis boum a cena impediremur. Ut noveritis autem istorum quinque sensuum, non delectationem que mulcet et ingerit voluptatem, sed curiositatem quamdam notatam fuisse, non ait quinque iuga boum emi, eo pascere illa, sed eo probare illa.
marg.| {CLC14d4.16} GREGORIUS. In homiliario. 37* − Corporales etiam sensus, quia interna comprehendere nequeunt, sed sola exteriora agnoscunt, recte per eos curiositas designatur ; que dum alienam querit vitam discutere, semper sua intima nesciens studet exteriora cogitare. Sed notandum quod is qui propter villam, et is qui propter probanda iuga boum a cena sui invitatoris se excusat, humilitatis verba permiscet ; dum enim dicit rogo, et venire contemnit, humilitas sonat in voce, superbia in actione.aa
Sequitur :
aa ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 36, § 4, p. 335.100-336.118 : «Qui uidelicet corporales sensus, quia interna comprehendere nesciunt, sed sola exteriora cognoscunt, et deserentes intima, ea quae extra sunt tangunt, recte per eos curiositas designatur. Quae dum alienam quaerit uitam discutere, semper sua intima nesciens, studet exteriora cogitare. Graue namque curiositatis est uitium, quae dum cuiuslibet mentem ad inuestigandam uitam proximi exterius ducit, semper ei sua intima abscondit, ut aliena sciens, se nesciat, et curiosi animus quanto peritus fuerit alieni meriti, tanto fiat ignarus sui. Propter hoc namque et de eisdem quinque iugis boum dicitur : Eo probare illa. Rogo te, habe me excusatum. Ipsa enim excusantis uerba a uitii sui significatione non discrepant dum dicit : Eo probare, quia uidelicet aliquando pertinere probatio ad curiositatem solet. Sed notandum quod et is qui propter uillam et is qui propter probanda iuga boum a cena sui inuitatoris excusat, humilitatis uerba permiscet, dicens : Rogo te, habe me excusatum. Dum enim dicit : Rogo, et tamen uenire contemnit, humilitas sonat in uoce, superbia in actione». [FG2013]
37 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
Numérotation du verset Lc. 14,20 
Alius dixit : Uxorem duxi et ideo non possum venire.
marg.| {CLC14d4.17} AUGUSTINUS. De verbis Domini. {serm.33}. − Ista est voluptas carnis, que multos impedit utinam foris, et non intus. Qui enim dixit uxorem duxi, carnem amplexatur, carnis voluptatibus iucundatur, a cena excusatur observet ne fame interna moriatur.
marg.| {CLC14d4.18} BASILIUS. − Dicit autem non possum venire , eo quod intellectus humanus vergens ad mundanas illecebras debilis est ad agendum divina38*.P
P ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}
38 divina] om. Ed1953
marg.| {CLC14d4.19} GREGORIUS. In homiliario. 39* − Quamvis autem bonum sit coniugium atque ad propagandam sobolem divina providentia constitutum, nonnulli tamen non per hoc40* fecunditatem prolis, sed desideria expetunt voluptatis. Et idcirco per rem iustam signari41* potest non incongrue res42* iniusta.Q ab
ab ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 36, § 5, p. 336.129-134 : «Alius autem dixit : Vxorem duxi et ideo non possum uenire. Quid per uxorem nisi uoluptas carnis accipitur? Nam quamuis bonum sit coniugium atque ad propagandam sobolem prouidentia diuina constitutum, nonnulli tamen non per hoc fecunditatem prolis, sed desideria expetunt uoluptatis, et idcirco per rem iustam significari potest non incongrue res iniusta». [FG2013]*
Q ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}
39 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
40 non – per hoc] inv . Ed1953
41 signari] significari Li448
42 res] om. Ed1953
marg.| {CLC14d4.20} AMBROSIUS. − Vel coniugium non reprehenditur, sed ad maiorem honorem vocatur integritas quoniam ‘mulier innupta cogitat que sunt Domini, ut sit sancta corpore et spiritu que autem nupta est, cogitat que sunt mundi’ac ad
ac 1Cor. 7, 34.
ad ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 196, CCSL 14, p. 283.2190-2201 : «Postremum quasi emeritae militiae uiro contemnendarum stipendium praescribitur facultatum, quod neque ille qui studiis intentus inferioribus possessiones sibi terrenas coemit regnum caeli possit adipisci, cum Dominus dicat : uende omnia tua et sequere me, nec ille qui emat boues, cum Helisaeus occiderit et populo diuiserit quos habebat. Et ille qui uxorem cogitet quae mundi sunt, non quae Dei, non quo coniugium reprehendatur, sed quia ad maiorem honorem uocetur integritas, quoniam mulier innupta et uidua cogitat quae sunt Domini, ut sit sancta corpore et spiritu. Nam quae nupta est cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat uiro». [FG2013]
marg.| {CLC14d4.21} AUGUSTINUS. De verbis Domini. 43 {serm.33}. − Ioannes autem dicensae : Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio seculi, inde cepit ubi evangelium terminum posuit. Concupiscentia carnis, uxorem duxi  ; concupiscentia oculorum,   quinque iuga boum emi  ; ambitio seculi,   villam emi . A parte autem in totum commemorati sunt quinque sensus per solos oculos, quorum est in quinque sensibus principatus propterea cum proprie ad oculos pertineat visus, ipsum videre per omnes quinque sensus solemus appellare.R
ae 1Io. 2, 16.
R ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}
43 De verbis Domini] om. Li448
marg.| {CLC14d4.22} CYRILLUS. − Quos autem intelligemus fuisse eos qui renuerunt predictorum causa venire, nisi presides Iudeorum, quos per totam sacram paginam de his redargutos esse videmus?
marg.| {CLC14d4.23} ORIGENES. − Vel aliter. Hi qui villam emerunt, et refutant cenam sunt qui receperunt alia dogmata divinitatis, nec experti sunt verbum quod possidebant. Is autem qui quinque paria boum emit, est qui naturam intellectualem contemnit, et sensibilia sequitur unde incorpoream naturam comprehendere non potest. Qui autem uxorem duxit, est qui coniunctus est carni, voluptatum magis amator quam Dei.
marg.| {CLC14d4.24} AMBROSIUS. − [a] Vel tria genera hominum a consortio istius cene estimemus excludi, gentilium, Iudeorum et hereticorum. [c] Iudei corporali ministerio iuga sibi legis imponunt. Quinque autem iuga sunt verborum decem, vel quinque libri veteris legis. [d] At vero heresis velut Eva femineo rigore fidei temptat affectum. [b] Et Apostolus dicit avaritiam esse fugiendam, ne impediti more gentili ad regnum Christi pervenire nequeamus. [e] Ergo et ille qui villam emit, alienus a regno est, et ille qui iugum potius legis quam gratie munus elegit, et ille qui se propter ducendam excusat uxorem.af
Sequitur :
af ¶Fons : [a] Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 197, CCSL 14, p. 283.2201-2205 : «Sed ut in gratiam, ut supra cum uiduis, ita nunc etiam cum coniugibus reuertamur, non refugimus opinionem, quam sequuntur plerique, ut tria genera hominum a consortio magnae illius caenae aestimemus excludi, gentilium Iudaeorum haereticorum». [b]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 198, CCSL 14, p. 283.2206-2210 : «Et ideo Apostolus auaritiam dicit esse fugiendam, ne inpediti more gentili iniquitate malitia inpudicitia auaritia ad regnum Christi peruenire nequeamus ; omnis enim auarus aut inmundus, quod est idolorum seruitus, non habet hereditatem in regno Christi et Dei». [c]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 199, CCSL 14, p. 283.2210-2214 : «Iudaei autem corporali ministerio iuga sibi legis inponunt et ideo secundum prophetam disrumpamus uincula eorum et abiciamus a nobis iugum ipsorum ; Christum enim recepimus, qui ceruicibus nostris pietatis suae iugum mite suspendit. Quinque autem iuga sunt uerborum decem uel quinque libri ueteris legis, de quibus in evangelio uidetur Samaritanae dicere : quinque enim uiros habuisti». [d]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 200, CCSL 14, p. 283.2216 : «At uero haeresis uelut Eua femineo rigorem fidei temtat adfectu et lubrica facilitate prolabens lenocinia falsi decoris adfectat intemeratam neglegens pulchritudinem ueritatis. Ideo igitur excusant, quia nemini intercluditur regnum nisi ei quem suae professio uocis excluserit, dominus autem omnes clementer inuitat, sed nos aut desidia nostra aut error auertit». [e]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 201, CCSL 14, p. 283.2222-2226 : «Ergo et ille qui uillam emit alienus a regno est ementes enim atque uendentes Noe, ut legisti, tempore diluuia sorbuerunt et ille qui iugum potius legis quam gratiae munus elegit et ille qui propter ducendam excusat uxorem ; scriptum est enim : si quis uenit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem, non potest meus discipulis esse. Etenim si propter te Dominus suae renuntiat matri dicens : quae est mater mea aut qui fratres mei? Cur tu Domino tuo cupias anteferre? Sed neque ignorare naturam neque seruire naturae Dominus iubet, sed ita indulgere naturae, ut uenereris auctorem nec a deo parentum amore desciscas». [FG2013]
Numérotation du verset Lc. 14,21 
Et reversus servus nuntiavit hec Domino suo.
marg.| {CLC14d4.25} AUGUSTINUS. Quinto super Genesim ad litteram. 44*− Non propter inferiorum scientiam Deus nuntiis indiget, quasi per eos fiat scientior ; sed novit omnia stabiliter atque incommutabiliter. Habet autem nuntios propter nos et propter ipsos quia illo modo Deo parere et assistere, ut eum de inferioribus consulant, eiusque supernis iussis obtemperent, bonum est eis in ordine proprie nature.S ag
ag ¶Fons : Augustinus Hipponensis , De Genesi ad litteram, lib. 5, § 19, CSEL 28/1, p. 161.17-23 : «non sane propter inferiorum scientiam nuntiis indiget, quasi per eos fiat scientior; sed illo simplici ac mirabili modo nouit omnia stabiliter atque incommutabiliter. habet autem nuntios propter nos et propter ipsos, quia illo modo deo parere et adsistere, ut eum de inferioribus consulant eius que supernis praeceptis et iussis obtemperent, bonum est eis in ordine propriae naturae atque substantiae ». [MM2022]
S ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2022}
44 .V. super Genesis ad litteram] Super Genesim Ed1953
marg.| {CLC14d4.26} CYRILLUS. − Iudeorum autem primatibus vocationem renuentibus, sicut ipsi dicebantah : Numquid aliquis principum credidit in eum indignatus est paterfamilias, quasi eis dignis indignatione et ira.
Unde sequitur :
ah Io. 7, 48.
Tunc iratus paterfamilias.
marg.| {CLC14d4.27} BASILIUS. {in Psalm.37}. − Non quod ire passio divine substantie accidat ; sed talis operatio, que in nobis ab ira fit, Dei ira et indignatio dicitur.T
T ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC14d4.28} CYRILLUS. − Sic ergo indignatus dicitur paterfamilias in principes Iudeorum, et vocati sunt loco eorum, qui erant de multitudine Iudeorum, fragilem et impotentem mentem habentes. Loquente enim Petroai, primo quidem tria millia, deinde quinque millia crediderunt, et postmodum plurimus populus
Unde dicitur :
ai Act. 2, 41 ; Act. 4, 4.
Dixit servo suo : Exi cito in plateas et vicos civitatis, et pauperes ac debiles, cecos et claudos introduc huc.
marg.| {CLC14d4.29} AMBROSIUS. − [a] Invitat autem pauperes, debiles et cecos, ut ostendatur quod nullum debilitas corporis excludit a regno, rariusque delinquat cui desit illecebra peccandi ; vel quod infirmitas peccatorum per misericordiam Domini remittatur ; unde [b] mittit ad plateas, ut de latioribus vicis ad angustam venirent viam.aj
aj ¶Fons : [a] Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 202, CCSL 14, p. 284.2234-2243 : «Itaque post diuitum resupina fastidia contulit se ad gentes, iubet bonos et malos introire, ut bonos augeat, malorum adfectum in meliora conmutet, ut conpleretur illud quod hodie lectum est : tunc lupi et agni simul pascentur. Inuitat pauperes debiles caecos quo ostenditur nobis uel quod nullum debilitas corporis exclud at a regno rarius que delinquat cui desit inlecebra peccandi uel quod infirmitas peccatorum per misericordiam Domini remittatur, ut non ex operibus, sed ex fide redemtus a crimine si gloriatur in Domino glorietur».
[b]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 203, CCSL 14, p. 284.2243-285.2257 : «Mittit itaque ad exitus uiarum ; prudentia enim in exitu canitur. Mittit ad plateas, quia misit ad peccatores ut de latioribus uiis ad angustam uenirent, quae ducit ad uitam. Mittit ad uias et circa saepes, quod hi uidelicet apti sint regno caelorum qui nullis praesentium cupiditatibus occupati ad futura festinent in quodam bonae uoluntatis tramite constituti et qui modo saepis, quae ab incultis culta secernat et incursus arceat bestiarum, norint bona mala que distinguere et aduersus temtamenta nequitiae spiritalis fidei munimen obtendere. Denique Dominus, ut uineam suam ostenderet fuisse munitam, et saepem inquit circumdedi et circumfodi eam. Et Apostolus medium parietem saepis dicit esse sublatum, qui continuationem munitionis inruperat. Fides igitur et ratio quaeritur et quaeritur in plateis, hoc est in meatibus interioris adfectus. Quia scriptum est : in plateis tuis diffundantur aquae tuae». [FG2013]
marg.| {CLC14d4.30} GREGORIUS. In homiliario. 45* − [a] Quia ergo venire superbi renuunt, pauperes eliguntur dicuntur enim debiles et pauperes qui iudicio suo apud semetipsos infirmi sunt. Nam pauperes et quasi fortes sunt qui positi in paupertate superbiunt ; ceci sunt qui nullius ingenii lumen habent ; claudi sunt qui rectos gressus in operatione non habent. Sed dum horum vitia in membrorum debilitate significantur, sicut illi peccatores fuerunt qui vocati venire noluerunt, ita hi quoque qui invitantur et veniunt ; sed peccatores superbi respuuntur, humiles eliguntur. [b] Hos itaque elegit Deus quos despicit mundus quia plerumque ipsa despectio hominem revocat ad semetipsum ; et tanto celerius vocem Dei aliqui audiunt, quanto in hoc mundo non habent unde delectentur. [d] Cum ergo de vicis et plateis ad cenam quosdam Dominus vocat, illum populum designat qui tenere legis urbanam conversationem noverat. [d] Sed multitudo que ex Israel populo credidit, locum superni convivii non implevit.
Unde sequitur :
45 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
Numérotation du verset Lc. 14,22 
Et ait servus : Domine, factum est ut imperasti et adhuc locus est.
marg.| Intravit enim iam frequentia Iudeorum ; sed adhuc locus vacat in regno, ubi suscipi debeat numerositas gentium.
Unde subditur :
Numérotation du verset Lc. 14,23 
Et ait Dominus servo : Eexi in vias et sepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea.
marg.| Cum convivas suos colligi ex viis et sepibus precipit, agrestem populum, id est gentilem, querit.ak
ak ¶Fons : [a] Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 36, § 6, CCSL 141, p. 337.146-158 : «Quia ergo uenire superbi renuunt, pauperes eliguntur. Cur hoc? Quia iuxta Pauli uocem : Infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia. Sed notandum nobis est quomodo describantur qui ad cenam uocantur et ueniunt : pauperes et debiles. Debiles dicuntur qui iudicio suo apud semetipsos infirmi sunt. Nam pauperes et quasi fortes sunt, qui et positi in paupertate superbiunt. Caeci uero sunt, qui nullum ingenii lumen habent. Claudi quoque sunt, qui rectos gressus in operatione non habent. Sed dum morum uitia in membrorum debilitate signantur, profecto liquet quia sicut illi peccatores fuerunt, qui uocati uenire noluerunt, ita hi quoque peccatores sunt, qui inuitantur et ueniunt. Sed peccatores superbi respuuntur, ut peccatores humiles eligantur». [b]   Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 36, § 7, p. 337.159-338.169 : «Hos itaque elegit Deus quos despicit mundus, quia plerumque ipsa despectio hominem reuocat ad semetipsum. Is enim qui patrem reliquit et partem substantiae quam perceperat prodige expendit, postquam esurire coepit, in se reuersus dixit : Quanti mercenarii patris mei abundant panibus? Longe quippe a se discesserat quando peccabat. Et si non esurisset, in semetipsum minime redisset, quia postquam terrenis rebus indiguit, tunc cogitare coepit quid de spiritalibus amisit. Pauperes ergo et debiles, caeci et claudi uocantur et ueniunt, quia infirmi quique atque in hoc mundo despecti, plerumque tanto celerius uocem Dei audiunt, quanto et in hoc mundo non habent ubi delectentur».   Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 36, § 8, p. 339.197-204 : «Multi tales ad cenam dominicam ex Iudaea collecti sunt, [c] sed multitudo quae ex israelitico populo credidit, locum superni conuiuii non impleuit. Intrauit iam frequentia Iudaeorum, sed adhuc locus uacat in regno, ubi suscipi debeat numerositas gentium. Vnde et eidem seruo dicitur : Exi in uias et saepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea. [d] Cum de uicis et plateis ad cenam quosdam Dominus inuitat, illum uidelicet populum designat qui tenere legem sub urbana conuersatione nouerat». [FG2013]
marg.| {CLC14d4.31} AMBROSIUS. − Vel mittit ad vias et circa sepes, quia hi apti sunt regno celorum qui nullis presentium cupiditatibus occupati ad futura festinant, in quodam bono voluntatis tramite constituti ; et qui modo sepis, que ab incultis culta secernat, et incursus arceat bestiarum, norit bona malaque distinguere, et adversus temptamenta nequitie spiritualis, fidei munimen obtendere46*.al
al ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 203, CCSL 14, p. 284.2243-285.2257 : «Mittit itaque ad exitus uiarum ; prudentia enim in exitu canitur. Mittit ad plateas, quia misit ad peccatores ut de latioribus uiis ad angustam uenirent, quae ducit ad uitam. Mittit ad uias et circa saepes, quod hi uidelicet apti sint regno caelorum qui nullis praesentium cupiditatibus occupati ad futura festinent in quodam bon ae uoluntatis tramite constituti et qui modo saepis, quae ab incultis culta secernat et incursus arceat bestiarum, norint bona mala que distinguere et aduersus temtamenta nequitiae spiritalis fidei munimen obtendere. Denique Dominus, ut uineam suam ostenderet fuisse munitam, et saepem inquit circumdedi et circumfodi eam. Et Apostolus medium parietem saepis dicit esse sublatum, qui continuationem munitionis inruperat. Fides igitur et ratio quaeritur et quaeritur in plateis, hoc est in meatibus interioris adfectus. Quia scriptum est : in plateis tuis diffundantur aquae tuae». [FG2013]
46 obtendere Li448 Mt366 ] pretendere Ed1953
marg.| {CLC14d4.32} AUGUSTINUS. De verbis Domini. {serm.33}. − Venerunt de plateis et vicis gentes, veniunt de sepibus heretici nam sepes qui construunt, divisiones querunt. Abstrahantur a sepibus, evellantur a spinis. Sed cogi nolunt voluntate, inquiunt, nostra intremus. Non hoc dominus imperavit coge, inquit, intrare. Foris inveniatur necessitas, nascitur inde voluntas.
marg.| {CLC14d4.33} GREGORIUS. In homiliario. 47* − [a] Qui ergo huius mundi adversitatibus fracti ad Dei amorem redeunt, compelluntur intrare. [b] Sed valde tremenda est sententia que subinfertur :
47 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
Numérotation du verset Lc. 14,24 
Dico autem vobis, quod nemo virorum illorum qui vocati sunt, gustabit cenam meam.
marg.| Nemo ergo contemnat ; ne dum vocatus excusat, cum voluntatem habuerit, intrare non valeat.am
am ¶Fons : [a] Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 36, § 9, p. 341.268-271 : «Qui ergo huius mundi aduersitatibus fracti ad Dei amorem redeunt, atque a praesentis uitae desideriis corriguntur, quid isti, fratres carissimi, nisi compelluntur ut intrent?». [b]   Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 36, § 10, p. 341.272-342.283 : «Sed ualde est tremenda sententia quae protinus subinfertur. Intenta hanc cordis aure percipite, fratres et domini mei ; in quantum peccatores, fratres mei ; in quantum iusti, domini mei. Intenta hanc aure percipite, ut tanto eam minus sentiatis in examine, quanto nunc auditis formidolosius in praedicatione. Ait enim : Dico autem uobis quod nemo uirorum illorum qui uocati sunt gustabunt cenam meam. Ecce uocat per se, uocat per angelos, uocat per patres, uocat per prophetas, uocat per apostolos, uocat per pastores, uocat etiam per nos, uocat plerumque per miracula, uocat plerumque per flagella, uocat aliquando per mundi huius prospera, uocat aliquando per aduersa. Nemo contemnat, ne dum uocatus excusat, cum uoluerit intrare non ualeat». [FG2013]
Numérotation du verset Lc. 14,
* distinctio 5
marg.| {CLC14d5.1} GREGORIUS. In homiliario. 48* − Ad audita celestia premia inardescit animus, iamque illic cupit assistere ubi se sperat sine fine gaudere. Sed ad magna premia perveniri non potest nisi per magnos labores.
Unde dicitur :
48 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
Numérotation du verset Lc. 14,25 
Ibant autem turbe multe cum eo, et conversus dixit ad illos :
Numérotation du verset Lc. 14,26 
si quis venit ad me, et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest esse meus discipulus.an
an ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 37, § 1, p. 348.12-20 : «Sed ad haec audita inardescit animus, iam que illic cupit assistere, ubi se sperat sine fine gaudere. Sed ad magna praemia peruenire non potest, nisi per magnos labores. Unde et Paulus egregius praedicator dicit : Non coronabitur nisi qui legitime certauerit. Delectat igitur mentem magnitudo praemiorum, sed non deterreat certamen laborum. Unde ad se uenientibus Veritas dicit : Si quis uenit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus». [FG2013]
marg.| {CLC14d5.2} THEOPHYLACTUS. − Quia enim multi comitantium ipsum non ex toto affectu, sed tepide sequebantur, ostendit qualem deceat esse suum discipulum.ao
ao ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 14, 25), PG 123, 940 D12 - 941 A1. [CGC2015]
marg.| {CLC14d5.3} GREGORIUS. In homiliario. 49* − Sed percunctari libet quomodo parentes et carnaliter propinquos precipimur odisse, qui iubemur et inimicos diligere? Sed si vim precepti perpendimus, utrumque agere per discretionem valemus ut eos qui nobis carnis cognatione coniuncti sunt, et quos proximos novimus, diligamus ; et quos adversarios in via Dei patimur, odiendo et fugiendo nesciamus. Quasi enim per odium diligitur qui carnaliter sapiens, dum prava nobis ingerit, non auditur.ap
ap ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 37, § 2, p. 348.21-349.33 : «Sed percontari libet quomodo parentes et carnaliter propinquos praecipimur odisse, qui iubemur et inimicos diligere? Et certe de uxore Veritas dicit : Quod Deus coniunxit, homo non separet. Et Paulus ait : Viri, diligite uxores uestras, sicut et ecclesiam. Ecce discipulus uxorem diligendam praedicat, cum magister dicat : Qui uxorem non odit, non potest meus esse discipulus. Numquid aliud iudex nuntiat, aliud praeco clamat? An simul et odisse possumus et diligere? Sed si uim praecepti perpendimus, utrumque agere per discretionem ualemus, ut eos qui nobis carnis cognatione coniuncti sunt, et quos proximos nouimus diligamus, et quos aduersarios in uia Dei patimur odiendo et fugiendo nesciamus. Quasi enim per odium diligitur qui carnaliter sapiens, dum praua nobis ingerit, non auditur». [FG2013]*
49 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
marg.| {CLC14d5.4} AMBROSIUS. − Etenim si propter te Dominus sue renuntiat matri, dicensaq : ‘’Que est mater mea et qui fratres mei?’’ Cur tu Domino tuo cupias50 anteferri? Sed neque ignorare naturam, neque servire51* Dominus iubet sed ita indulgere nature ut venereris auctorem nec a Deo parentum amore desistas.U ar
aq Mt. 12, 48 ; cf. Mc. 3, 33.
ar ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 201, CCSL 14, p. 283.2228-2229 : «Ergo et ille qui uillam emit alienus a regno est ementes enim atque uendentes Noe, ut legisti, tempore diluuia sorbuerunt et ille qui iugum potius legis quam gratiae munus elegit et ille qui propter ducendam excusat uxorem ; scriptum est enim : si quis uenit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem, non potest meus discipulis esse. Etenim si propter te Dominus suae renuntiat matri dicens : quae est mater mea aut qui fratres mei? Cur tu Domino tuo cupias anteferre? Sed neque ignorare naturam neque seruire naturae Dominus iubet, sed ita indulgere naturae, ut uenereris auctorem nec a deo parentum amore desciscas». [FG2013]*
U ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1612 Ed1618 Ed1657 Ed1953 {MM2020}
50 cupias] non praem. Ed1618
51 servire] servire naturae Ed1657 , sevire Ed1612 Ed1953
marg.| {CLC14d5.5} GREGORIUS. In homiliario. 52* − Ut autem Dominus demonstraret hoc erga proximos odium non de affectione procedere, sed de caritate, addidit dicens adhuc autem et animam suam. Constat ergo quia amando debet odisse proximum qui sic eum odit sicut seipsum seipsum enim bene animam nostram odimus, cum eius carnalibus desideriis non acquiescimus, cum eius appetitum frangimus, eius voluptatibus reluctamur. Que ergo contempta ad melius ducitur, quasi per odium amatur.as
as ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. : 2, homilia 37, § 2, p. 349.33-42 : «Quasi enim per odium diligitur qui carnaliter sapiens, dum praua nobis ingerit, non auditur. Vt autem Dominus demonstraret hoc erga proximos odium non de inaffectione procedere, sed de caritate, addidit protinus, dicens : Adhuc autem et animam suam. Odisse itaque praecipimur proximos, odisse et animam nostram. Constat ergo quia amando debet odisse proximum, qui sic eum odit sicut semetipsum. Tunc etenim bene nostram animam odimus, cum eius carnalibus desideriis non acquiescimus, cum eius appetitum frangimus, eius uoluptatibus reluctamur. Quae ergo contempta ad melius ducitur, quasi per odium amatur. Sic sic nimirum exhibere proximis nostris odii discretionem debemus, ut in eis et diligamus quod sunt, et habeamus odio quod in Dei nobis itinere obsistunt». [FG2013]
52 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
marg.| {CLC14d5.6} CYRILLUS. 53 − Non est autem fugienda vita qua54 in corpore vivitur sed servanda, sicut et Paulus servavit, ut Christum adhuc vivens in corpore predicet55* sed ubi oportebat vitam contemnere “ut cursum consummaret nec animam pretiosam sibi esse fatetur”at.V au
at Cf. Act. 20, 24 : «Sed nihil horum vereor : nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi quod accepi a Domino Jesu, testificari Evangelium gratiæ Dei».
au ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 14, 25-27 (Krikones §2309 : Cyrillus) = Vat. gr. 1611, f. 204ra40-b15  : «Κυρίλλου. […] Ἑνὶ δὲ λόγῳ, προκειμένου σκοποῦ τοῦ Χριστῷ ἀκολουθεῖν, εἴ τι τούτῳ σύμφωνον, αἱρετέον· τὸ δὲ μὴ σύμφωνον, παραιτητέον. Καὶ γὰρ εἰ ζῶντας τὴν ἐν σαρκὶ ζωὴν ἔνεστι τὸ Χριστοῦ σέβας διαφυλάττειν, οὐ φευκτέον τὴν ἐν σώματι ζωὴν, ἀλλὰ συντηρητέον ταύτην, ὡς ὁ Παῦλος, ἡνίκαδιὰ θυρίδος ἐν σαργάνῃ χαλασθεὶς, ἐκφεύγει τὰς Ἀρέτα χεῖρας, ἵνα ζῶν ἔτι κηρύττῃ Χριστὸν, καὶ μὴ θᾶττον ἀναιρεθεὶς, ἐμποδίσῃ τὸ κήρυγμα· ὅπου δὲ ἔδει καὶ τῆς ζωῆς καταφρονεῖν ὑπὲρ τοῦ τελειῶσαι τὸν δρόμον, οὐδὲ τὴν ψυχὴν ἔφη ποιεῖσθαι τιμίαν ἑαυτῷ· καὶ Χριστὸν ἐφ’ ἑκάτερα προὐτίθετο σκοπὸν, ἐπί τε τὸ ζῇν καὶ τὸ τεθνάναι. Ἐμοὶ γὰρ, φησὶ, τὸ ζῇν, Χριστός· καὶ τὸ ἀποθανεῖν, κέρδος».
<cuius fons> =   Cyrilllus Alexandrinus , Homilia 105 in Lc. (Lc. 14, 25-35) ex catenis, ed. Mai, PG 72, 793C (36-43)  ; cf. J. Reuss, Lukas-Kommentare aus der griechischen Kirche, Berlin, 1984, p. 162, n° 219. [MM2020]
53 Cyrillus] lac. Li448
54 qua] quam Ed1657
55 predicet] predicaret Ed1612 Ed1618 Ed1953
marg.| {CLC14d5.7} GREGORIUS. In homiliario. 56* − Hoc autem anime odium qualiter exhiberi debeat, manifestat subdens :
56 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
Numérotation du verset Lc. 14,27 
Qui non baiulat crucem suam et venit post me, non potest meus esse discipulus57.W av
av ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. : 2, homilia 37, § 5, p. 351.88-90 : «Hoc ipsum uero animae odium qualiter exhiberi debeat, Veritas subdendo manifestat dicens : Qui non baiulat crucem suam et uenit post me, non potest meus esse discipulus». [FG2013]*
57 et venit… esse discipulus] etc. Ed1657
marg.| {CLC14d5.8} CHRYSOSTOMUS. 58 − Non autem hoc59 dicit ut trabem super humeros apponamus sed ut semper mortem pre oculis nostris habeamus sicut et Paulus moriebatur quotidieaw et mortem contemnebat.X ax
aw Cf. 1Cor. 15, 31 : «Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Iesu Domino nostro».
ax <Non hab.> Cyrillus, in loc. cit. (PG 72)
X ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1657 Ed1953 {MM2020}
58 Chrysostomus] Cyrillus Li448
59 autem hoc] hec Li448, hoc Mt366
marg.| {CLC14d5.9} BASILIUS. 60 − Crucem etiam tollens, mortem Domini annuntiabat, dicensay : « Mihi mundus crucifixus est et ego mundo ». Quod etiam nos in ipso baptismate anticipamus, ubi « vetus homo noster crucifixus est ut destruatur corpus peccati »az. Y
ay Gal. 6, 14.
az Cf. Rm. 6, 6.
60 Basilius] lac. Li448
marg.| {CLC14d5.10} GREGORIUS. In homiliario. 61* − Vel quia crux a cruciatu dicitur, duobus modis crucem Domini baiulamus ; cum aut per abstinentiam carnem affligimus, aut per compassionem proximi, necessitatem illius nostram putamus. Sed quia nonnulli carnis abstinentiam non pro Deo sed pro inani gloria exhibent, et compassionem proximo62* non spiritualiter sed carnaliter impendunt, recte additur :
61 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
62 proximo] om. Li448 Ed1953
Et venit post me.
marg.| Baiulare enim crucem et post Dominum ire est vel carnis abstinentiam, vel compassionem proximo63* pro studio eterne intentionis exhibere.Z ba
ba ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. : 2, homilia 37, § 5, p. 351.90-140 : «Hoc ipsum uero animae odium qualiter exhiberi debeat, Veritas subdendo manifestat dicens :   Qui non baiulat crucem suam et uenit post me, non potest meus esse discipulus. Crux quippe a cruciatu dicitur. Et duobus modis crucem Domini baiulamus, cum aut per abstinentiam carnem afficimus, aut per compassionem proximi necessitatem illius nostram putamus. Qui enim dolorem exhibet in aliena necessitate, crucem portat in mente. Sciendum uero est quod sunt nonnulli qui carnis abstinentiam non pro Deo, sed pro inani gloria exhibent. Et sunt plerique qui compassionem proximo non spiritaliter, sed carnaliter impendunt, ut ei non ad uirtutem, sed quasi miserando ad culpas faueant. Hi itaque crucem quidem uidentur ferre, sed Dominum non sequuntur. Vnde recte haec eadem Veritas dicit : Qui non baiulat crucem suam et uenit post me, non potest meus esse discipulus. Baiulare etenim crucem et post Dominum ire est uel carnis abstinentiam uel compassionem proximo pro studio aeternae intentionis exhibere. Nam quisquis haec pro temporali intentione exhibet, crucem quidem baiulat, sed ire post Dominum recusat». [FG2013]*
Z ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}
63 proximo] proximorum Ed1953
Numérotation du verset Lc. 14,
* distinctio 6
marg.| {CLC14d6.1} GREGORIUS. In homiliario. 64* − Quia sublimia precepta data sunt, protinus comparatio edificande sublimitatis adiungitur cum dicitur :
64 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
Numérotation du verset Lc. 14,28 
Quis enim ex vobis volens turrim edificare, nonne prius sedens computat sumptus qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum?
marg.| Omne enim quod agimus, prevenire per studium considerationis debemus. Si igitur humilitatis turrim construere cupimus, prius nos preparare ad adversa huius seculi debemus.bb
bb ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 37, § 6, CCSL 141, p. 352.107-117 : «Quia uero sublimia praecepta data sunt, protinus comparatio aedificandae sublimitatis adiungitur cum dicitur : Quis enim ex uobis uolens turrim aedificare, non prius sedens computat sumptus qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum, ne posteaquam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui uiderint incipiant illudere ei dicentes quia hic homo coepit aedificare et non potuit consummare. Omne quod agimus praeuenire per studium considerationis debemus. Ecce enim iuxta Veritatis uocem qui turrim aedificat prius aedificii sumptus parat. Si igitur humilitatis turrim construere cupimus, prius nos praeparare ad aduersa huius saeculi debemus». [FG2013]*
marg.| {CLC14d6.2} BASILIUS. − Vel turris est alta speculatio ad custodiam civitatis et perceptionem hostilium occursuum apta ad huius instar nobis datus est intellectus conservativus bonorum, premeditativus contrariorum ; ad huius edificationem precipit dominus sedentes ponere calculum, si suppetat facultas ad finem.
marg.| {CLC14d6.3} GREGORIUS NYSSENUS. − Insistendum est enim ut cuiuslibet ardui propositi terminus attingatur variis augmentis mandatorum Dei, consummando opus divinum. Nam neque lapis unus est tota turris fabrica, nec65* unicum mandatum ducit ad anime perfectionem ; sed fundamentum oportet subsistere, et secundum apostolum insuper apparatus est auri et argenti et pretiosorum lapidum apponendus. AA bc
bc <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. #, # (Krikones § # Gregorius Nyssenus) : Vat. gr. 1611, f. # #  : «Γρηγορίου Νύσσης».
<cuius fons>   Gregorius Nyssenus , # [CPG 3#], Gregorii Nysseni opera, t. # #, 19#, p. # (PG 4#, #),
<Non hab.> Némésius d’Emèse, De natura hominis, selon E.   Dobler , Falsche Väterzitate bei Thomas von Aquin, Fribourg (CH), 2001, p. 136. [MM2019]
AA ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
65 nec] neque Ed1953
Unde subditur :
Numérotation du verset Lc. 14,29 
Ne posteaquam posuerit fundamentum et non potuerit perficere, omnes qui viderint, incipiant illudere ei
Numérotation du verset Lc. 14,30 
dicentes : Quia hic homo cepit edificare et non potuit consummare.
marg.| {CLC14d6.4} THEOPHYLACTUS. − Non enim debemus ponere fundamentum, id est sequi Christi initium, et finem non imponere, sicut illi de quibus Ioannes dicit quodbd : « Multi ex discipulis eius abierunt retrorsum ». vel fundamentum intellige doctrinalem sermonem, puta de abstinentia. Opus est igitur predicto fundamento operationis edificium, ut perficiatur nobis « turris fortitudinis a facie inimici »be Alioquin deridetur homo a videntibus eum, tam hominibus quam demonibus.bf
bd Io. 6, 66.
be Ps. 3, 4.
bf ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 13, 29), PG 123, 941 D5-944 A13 (ad sensum). [CGC2015]
marg.| {CLC14d6.5} GREGORIUS. In homiliario. 66* − In bonis enim operationibus intenti, nisi contra malignos spiritus sollicite vigilemus, ipsos irrisores patimur, quos ad malum persuasores habemus. Sed ex minori ad maius similitudo subditur ut ex rebus minimis maiora pensentur.
66 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
Nam sequitur :
Numérotation du verset Lc. 14,31 
Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, nonne prius sedens cogitat si possit cum decem millibus occurrere ei qui cum viginti millibus venit ad se?bg
bg ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 37, § 6, p. 352.135-353.143 : «Quos propheta intuens ait : Deus meus, in te confido, non erubescam, neque irrideant me inimici mei. In bonis enim operibus intenti, nisi contra malignos spiritus sollicite uigilemus, ipsos irrisores patimur, quos ad malum persuasores habemus. Sed quia de construendo aedificio comparatio data est, nunc ex minore ad maius similitudo subditur, ut ex rebus minimis maiora pensentur. Nam sequitur : Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem nonne sedens prius cogitat si possit cum decem milibus occurrere ei qui cum viginti milibus venit ad se?». [FG2013]
marg.| {CLC14d6.6} CYRILLUS. 67 − Incumbit enim nobis prelium contra spiritualia nequitie in celestibusbh. Urget autem nos et aliorum hostium multitudo, carnale flagitium, lex seviens in membris nostris, et varie passiones, hoc est dira hostium multitudo.AB bi
bh Eph. 6, 12.
bi ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 14, 28-33 (Krikones §2320 : Cyrillus) = Vat. gr. 1611, f. 205r  : «Κυρίλλου. Τί τὸ ἐντεῦθεν ὑποδηλούμενον ; Οὐκ ἔστιν ἡμῖν ἡ πάλη πρὸς αἷμα καὶ σάρκα, ἀλλὰ πρὸς τὰ πνευματικὰ τῆς πονηρίας, ἐν τοῖς ἐπουρανίοις» Ἔστι δέ τις καὶ ἑτέρων ἡμῖν πολεμίων ἑσμὸς, τὸ φρόνημα τῆς σαρκὸς, ὁ ἐν τοῖς μέλεσιν ἡμῶν ἀγριαίνων νόμος τὰ πολύτροπα πάθη· πρὸς ταῦτα ἡμῖν ἡ πάλη, αὕτη τῶν ἐχθρῶν ἡ ἀγρία πληθύς».
<cuius fons> =   Cyrilllus Alexandrinus , Homilia 105 in Lc. (Lc. 14, 25-35) ex catenis, ed. J. Reuss, Lukas-Kommentare aus der griechischen Kirche, Berlin, 1984, p. 162, n° 222 ; PG 72, PG 72, 796B (23-29). [MM2020]
67 Cyrillus Mt366 Ed1953 ] Eusebius Li448
marg.| {CLC14d6.7} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Vel decem millia preliaturi cum rege qui habet viginti millia, significant simplicitatem christiani hominis, dimicaturi cum duplicitate diaboli.bj
bj ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 31, CCSL 44B, p. 71.4-5 : «Sumptus ad turrem aedificandam uires ad discipulatum christi obtinendum et decem milia praeliaturi cum rege, qui habet uiginti milia, simplicitatem christiani dimicaturi cum duplicitate diaboli, hoc est cum dolis et fallaciis eius, in affectu constituit renuntiantis omnibus quae sunt eius ; ita enim concludit : sic ergo omnis ex uobis qui non renuntiat omnibus quae sunt eius, non potest meus esse discipulus». [FG2017]
marg.| {CLC14d6.8} THEOPHYLACTUS. − Est autem rex peccatum regnans in nostro mortali corpore ; sed et noster intellectus creatus est rex. Ergo si repugnare velit peccato, toto animo cogitet secum nam demones sunt peccati satellites, qui videntur viginti millium numero precellere decem millia nostra quia cum incorporei sint, nobis comparati corporeis, multo maiorem fortitudinem habere censentur.bk
bk ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 13, 31), PG 123, 941 C7-17. [CGC2015]
marg.| {CLC14d6.9} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Sicut autem de turri non perfecta per opprobrium deterruit dicentium :
Quia hic homo cepit edificare et non potuit consummare.
marg.| Sic in rege cum quo dimicandum est, ipsam pacem accusavit, cum subdit :
Numérotation du verset Lc. 14,32 
Alioquin, adhuc illo longe agente, legationem mittens, rogat ea que pacis sunt
marg.| significans etiam minas imminentium temptationum a diabolo non sustinere eos qui non renuntiant omnibus que possident, et pacem cum eo facere, consentiendo illi ad committendum peccata.bl
bl ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 31, CCSL 44B, p. 71.11-19 : «Sicut autem de turre non perfecta per opprobrium deterruit dicentium : quia hic homo coepit aedificare et non potuit consummare, sic in rege cum quo dimicandum est ipsam pacem accusauit, cum ait : adhuc illo longe agente legationem mittens rogat ea quae pacis sunt, significans etiam minas imminentium a diabolo temptationum non sustinere homines qui non renuntiant omnibus quae possident, et pacem cum eo facere consentiendo illi ad committenda peccata». [FG2017]
marg.| {CLC14d6.10} GREGORIUS. In homiliario. 68* − [a] Vel aliter. In illo tremendo examine cum rege nostro ex equo ad iudicium non venimus ; [b] decem millia quippe ad viginti millia, simplum ad duplum sunt. Cum duplo ergo exercitu contra simplum venit, quia nos vix in solo opere preparatos simul de opere et cogitatione discutit. Dum ergo adhuc longe est, quia adhuc presens per iudicium non videtur, mittamus ad eum legationem lacrimas nostras, misericordie opera, hostias placationis ; hec est nostra legatio, que regem venientem placat.bm
bm ¶Fons : [a] Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 37, § 6, p. 353.147-148 : «Quibus ergo nos lacrimis sperare ueniam debemus, qui in illo tremendo examine cum rege nostro ex aequo ad iudicium non uenimus, quos nimirum condicio, infirmitas et causa inferiores exhibet?». [b]   Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 37, § 7, p. 353.154-354.170 : «Decem milia quippe ad uiginti milia simplum ad duplum sunt. Nos autem si multum proficimus, uix exteriora nostra opera in rectitudine seruamus. Nam etsi iam luxuria carnis abscissa est, tamen adhuc a corde funditus abscissa non est. Ille autem qui iudicaturus uenit exteriora simul et interiora iudicat, facta pariter et cogitationes pensat. Cum duplo ergo exercitu contra simplum uenit, qui nos uix in solo opere praeparatos simul de opere et cogitatione discutit. Quid ergo agendum est, fratres, nisi ut dum nos cum simplo exercitu contra duplum illius sufficere non posse conspicimus, dum adhuc longe est, legationem mittamus, rogemus ea quae pacis sunt? Longe enim esse dicitur quia adhuc praesens per iudicium non uidetur. Mittamus ad hunc legationem lacrimas nostras, mittamus misericordiae opera, mactemus in ara eius hostias placationis, cognoscamus nos cum eo in iudicio non posse contendere, pensemus uirtutem eius fortitudinis, rogemus ea quae pacis sunt. Haec est nostra legatio, quae regem uenientem placat». [FG2013]
68 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
marg.| {CLC14d6.11} AUGUSTINUS. Ad Letam. 69 {epist.38}. − Quomodo autem pertineant iste similitudines, ipsa conclusione satis aperuit, dicens :
69 Letam] Letum Li448
Numérotation du verset Lc. 14,33 
Sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus que possidet, non potest meus esse discipulus.
marg.| Itaque sumptus ad turrim edificandam, et valentia decem millium adversus regem qui viginti millia habet, nihil aliud est, quam ut renuntiet unusquisque omnibus que sunt eius. Prelocutio autem superior cum extrema locutione concordat in eo enim quod aliquis renuntiat omnibus que sunt eius, etiam illud continetur ut oderit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc et animam suam. Omnia enim hec propria alicuius sunt, que plerumque implicant et impediunt ab obtinenda non ista propria temporaliter transitura, sed in eternum mansura communia.
marg.| {CLC14d6.12} BASILIUS. − Est autem intentio domini per exempla predicta non utique prebere potestatem eius discipulum fieri vel non fieri, sicut licet vel non inchoare fundamentum vel tractare pacem ; sed ostendere impossibilitatem divini beneplaciti observandi inter distrahentia animam, inter que periclitatur facta venalis ab astutiis demonis.
marg.| {CLC14d6.13} BEDA. − Distat autem inter renuntiare omnibus et relinquere omnia paucorum enim perfectorum est relinquere omnia, hoc est curas mundi postponere ; cunctorum autem fidelium est renuntiare omnibus, hoc est sic tenere que mundi sunt, ut tamen per ea non teneantur in mundo.
Numérotation du verset Lc. 14,
* distinctio 7
marg.| {CLC14d7.1} BEDA. − Dixerat superius turrim virtutum non solum inchoandam, sed etiam consummandam ad quod pertinet quod dicitur :
Numérotation du verset Lc. 14,34 
Bonum est sal.
marg.| Bonum est sal sapientie spiritualis cordis arcana condire, immo cum apostolis sal terre fieri.
marg.| {CLC14d7.2} EUSEBIUS. − Sal enim secundum substantiam quidem ex aqua constat et spiritu, modicum quid terrestreitatis participans. Desiccat autem fluidam naturam corruptorum corporum, ut mortua corpora conservet. Merito igitur discipulos suos comparat sali, eo quod ipsi regenerati sunt per aquam et spiritum. Cumque toti spiritualiter viverent, et non secundum carnem, ad modum salis corruptam vitam hominum in terra degentium convertebant, et virtuosa vita suos sequaces oblectando condiebant.
marg.| {CLC14d7.3} THEOPHYLACTUS. − Non solum autem eos qui donati sunt magistrali gratia, sed etiam idiotas exposcit ad modum salis fieri utiles proximis. Si vero qui futurus est utilis aliis, fiat reprobus, iuvari non poterit.bn
Unde sequitur :
bn ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 13, 34), PG 123, 945 B2-9. [CGC2015]
Si autem sal evanuerit, in quo condietur?
marg.| {CLC14d7.4} BEDA. − Quasi dicat : Si quis semel condimento veritatis illuminatus ad apostasiam redierit, quo alio doctore corrigetur qui scilicet eam quam ipse gustavit sapientie dulcedinem, vel adversis seculi perterritus, vel illecebris illectus abiecit.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 14,35 
Neque in terram, neque in sterquilinium utile est sed foras mittetur.
marg.| Sal enim cum ad condiendos cibos carnesque siccandas valere desierit, nulli iam usui aptum erit neque enim in terram utile est, cuius iniectu germinare prohibetur, neque in sterquilinium agriculture profuturum sic qui post agnitionem veritatis retrocedit, neque ipse fructum boni operis ferre, nec alios excolere valet ; sed foras mittendus est, hoc est ab ecclesie unitate secernendus.
marg.| {CLC14d7.5} THEOPHYLACTUS. − Verum, quia sermo parabolicus et obscurus erat, excitans Dominus auditores, ne qualitercumque acciperent quod dictum est de sale, subdit :
Qui habet aures audiendi, audiat.
marg.| Hoc est, si cui sapientia inest, intelligat aures enim hic cognoscitivam vim anime et aptitudinem intelligendi accipere debemus.bo
bo ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 14, 34), PG 123, 945 B 14 - C5. [CGC2015]
marg.| {CLC14d7.6} BEDA. − Audiat etiam non contemnendo sed obediendo et faciendo que didicit70.AC
AC ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
70 didicit] dicit Ed1953



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Lc. Capitulum 14 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=57&chapitre=57_14)

Notes :