Catena aurea

Capitulum 16

Numérotation du verset Lc. 16,1 

1 Dicebat autem et2 ad discipulos suos:
1 Hic incipit capitulum 16: ΩF ΩJ ΩL CorS1 Catena aurea ( Ed1470… Ed1953 ) |
2 autem et] om. ΩV, (+autem Cor2 O) et ad discipulos Cor2 OV (gr. anti.) Cor2 Cor4 V (bene est in ..) |
Homo quidam erat dives qui habebat villicum et hic diffamatus est apud illum
quasi dissipasset bona illius3.
3 illius ΩF Catena ] ipsius ΩL Rusch Weber
Numérotation du verset Lc. 16,2 

Et vocavit illum4
4 illum ΩF ΩL Catena Weber ] + dominus suus Rusch
et ait illi: Quid hoc audio de te? Redde rationem villicationis tue.
Iam enim non poteris villicare.
Numérotation du verset Lc. 16,3 

Ait autem vilicus intra se:
Quid faciam
quia dominus meus aufert a me villicationem? Fodere non valeo, mendicare erubesco.
Numérotation du verset Lc. 16,4 

Scio quid faciam
ut cum amotus fuero a villicatione recipiant me in domos suas.
Numérotation du verset Lc. 16,5 

Convocatis itaque singulis5 debitoribus domini sui dicebat primo: Quantum debes domino meo?
5 quia dominus suus… singulis] def. mutil. ΩF | convocatis itaque singul’ Cor2 (gr. anti.)
Numérotation du verset Lc. 16,6 

At ille dixit: Centum cados olei.
Dixitque illi: Accipe6 cautionem tuam et sede cito, scribe quinquaginta.
6 Dixitque illi accipe Cor2 OV (anti. sic habent)
Numérotation du verset Lc. 16,7 

Deinde alio dixit: Tu vero quantum debes? Qui ait: Centum coros tritici. Ait illi: Accipe litteras tuas et scribe octoginta.
Numérotation du verset Lc. 16,8 

Et laudavit dominus villicum iniquitatis
quia prudenter fecisset, quia filii huius seculi prudentiores filiis lucis in generatione sua
sunt.
Numérotation du verset Lc. 16,9 

Et ego vobis dico7 : Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut8 cum defeceritis recipiant vos in eterna tabernacula.
7 vobis dico ΩS ΩL Catena Rusch Weber ] inv. ΩF ΩV |
8 ut ΩF² Rusch Weber ] et ΩF* |
Numérotation du verset Lc. 16,10 

Qui fidelis est in minimo
et in maiore9* fidelis est,
9 maiore ΩF ΩL ΩV] maiori Catena Rusch Weber
et qui in modico iniquus est
et in maiore10 iniquus est.
10 maiore ΩF ΩL ΩV ΩS] maiori Catena Rusch Weber
Numérotation du verset Lc. 16,11 

Si ergo11 in12 iniquo mammona13 fideles non fuistis14,
11 ergo ΩF ΩV Cor2 CorS2 ] igitur Li448 |
12 in Cor2 Cor4F (P. sic) CorS2 ΩV ΩL Catena Rusch Weber] om. ΩF |
13 mammona Cor2 CorS2 ΩV ΩL Rusch Weber ] mammone ΩF Li448@ | si ergo in iniquo mammona Cor2 F (gr. anti.) |
14 fideles - non fuistis Cor2 ΩL Rusch Weber ] fidei (exp.) non fuistis fideles ΩF, inv. Li448 |
quod verum15 est, quis credet vobis?16
15 verum] vestrum Cor4 V (in ... [macul. ut videtur ]) |
16 Si ergo... vobis Cor2 VO (greci antiqui habent sic), Fideles... credet vobis Cor F2V (gr. anti.) CorS2 (interlinearis : id est vere vite gaudia vel virtutes quibus ad vitam pervenitur. Augustinus : mammona apud hebreos divitie appellari dicuntur. Congruit et punicum nomen. Nam lucrum punice mammon dicitur in hystoria super Lucam 16 mammona lingua syra ‘divitie’. Et mammon sathanas qui operibus seducit. Simile dicit Ieronymus in expositione illius euvangelii [ coniec. ]) |
Numérotation du verset Lc. 16,12 

Et si in alieno
fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis17?
17 quod vestrum est - quis dabit vobis Cor4 F (P<arisianus>) ΩF ΩL ΩV Catena (Li448 Mt366 Mt366@) Weber ] inv. Rusch | vestrum] verum ΩF, ûr CorS2 (sic est textus) | v. 12 ] om. Li448@
Numérotation du verset Lc. 16,13 

Nemo18 potest duobus dominis servire.
18 Nemo ΩF Cor4 FV (P<arisianus> non habet SERVUS ) CorS2 ] + servus CorS2 (Beda, anti. habent) Cor2 ΩL Catena Rusch Weber
Aut enim
unum odiet19
19 odiet ΩF* ΩL Rusch Weber ] odio habebit Catena ΩF²
et alterum diliget,
aut uni adherebit
et alterum contemnet.
Non potestis Deo servire et mammone.
Numérotation du verset Lc. 16,14 

Audiebant autem omnia hec20 Pharisei
20 omnia hec ΩL Catena Rusch Weber ] inv. ΩF ΩV?
qui erant avari et deridebant eum21.
21 eum ΩF ΩV Cor4FV ] illum Cor2 (anti.) ΩL Catena Rusch Weber
Numérotation du verset Lc. 16,15 

Et ait illis:
Vos estis qui iustificatis vos coram hominibus, Deus autem novit corda vestra quia quod hominibus altum est22 abominatio est ante23 Deum.
22 est ΩF ΩL ΩV Li448 Rusch Weber] om. Li448@ |
23 ante ΩF ΩL ΩS Rusch Weber ] apud Catena ΩV |
Numérotation du verset Lc. 16,16 

Lex et prophete
usque ad Ioannem
ex eo
regnum Dei evangelizatur et omnis
in illud vim facit.
Numérotation du verset Lc. 16,17 

Facilius est autem celum et terram preterire quam de lege unum apicem cadere.
Numérotation du verset Lc. 16,18 

Omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram mechatur et qui dimissam a viro ducit mechatur.
Numérotation du verset Lc. 16,19 

24 Homo quidam
24 Hic incipit capitulum 16: Catena aurea ( Li448@ Mt366 etc. )
erat dives
qui25 induebatur purpura et bysso
25 qui Cor4 FV (P<arisiensis>) ΩF ΩV Rusch ] et Cor2 (gr. anti.) ΩL Catena Weber
et epulabatur quotidie splendide.
Numérotation du verset Lc. 16,20 

Et erat quidam mendicus
nomine Lazarus
qui iacebat ad ianuam eius, ulceribus plenus,
Numérotation du verset Lc. 16,21 

cupiens saturari
de micis que cadebant de mensa divitis. Et nemo illi dabat26. Sed et canes veniebant
26 Et nemo illi dabat ΩF ΩL Ω V Catena Rusch ] om. Weber
et lingebant ulcera eius.
Numérotation du verset Lc. 16,22 

Factum est autem ut moreretur27 mendicus et portaretur ab angelis in sinum28 Abrahe.
27 moreretur Cor2 FV (moderni) Cor4 FV (P<arisiensis> sic) ΩF ΩL ΩS Ω V Catena Rusch Weber ] morieretur Cor2 V* (anti.), moriretur Cor2 FV2 |
28 sinum ΩL Li448@ Ω V ΩS Rusch Weber ] sinu ΩF |
Mortuus est autem et dives et sepultus est in infernum29.
29 Mortuus... infernum ΩF Cor4 F (P<arisiensis>) Ω L Ω V ΩS] Mortuus... inferno ΩL Catena Rusch Weber  ; Mortuus est autem et dives et sepultus est, in inferno autem (quod CorS1 ) cum esset in tormentis vidit etc. CorS1 (G. ita punctat) Cor3 (g. ita), sepultus est in inferno autem cum esset in tormentis vidit etc. CorS2 (greci sic punctant) sepultus est in inferno Cor2 V (anti.)
Numérotation du verset Lc. 16,23 

Elevans autem30 oculos suos, cum esset in tormentis,
30 autem ΩF ΩJ ΩV ΩL Catena Rusch ] om. Weber
vidit31 Abraham a longe et Lazarum in sinu eius
31 vidit ΩF ΩL ΩV Catena Rusch ] videbat Weber
Numérotation du verset Lc. 16,24 

et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam32
32 aquam ΩV ΩS Li448 Li448@ Rusch ] aqua ΩL Mt366 Mt366@ Weber
ut refrigeret linguam meam quia crucior in hac flamma.
Numérotation du verset Lc. 16,25 

Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala. Nunc vero33 hic consolatur tu vero cruciaris.
33 vero ΩF ΩV ] autem ΩL Catena Rusch Weber
Numérotation du verset Lc. 16,26 

Et in his omnibus inter nos et vos chaos34 magnum firmatum est,
34 chaos CorS2 (anti.) ΩF ΩV ΩL Catena Rusch ] chaus CorS2 (in Historia <scolastica>), chasma Weber
ut hii qui volunt hinc transire ad vos non possint35 neque inde huc transmeare.
35 possint ΩL Li448@ Weber ] possunt Rusch , def. mutil. ΩF
Numérotation du verset Lc. 16,27 

Et ait: Rogo ergo te, pater,
ut mittas eum in domum patris mei.
Numérotation du verset Lc. 16,28 

Habeo enim quinque fratres36 ut testetur illis ne et ipsi veniant in hunc locum37 tormentorum.
36 Habeo… fratres ΩL ΩV ΩS Catena Rusch Weber ] quinque enim fratres habeo ΩF*, habeo enim fratres quinque ΩF² |
37 hunc locum ΩF ΩV Catena Rusch ] inv. ΩL ΩS Weber |
Numérotation du verset Lc. 16,29 

Et ait illi Abraham: Habent Moysen et prophetas, audiant illos.
Numérotation du verset Lc. 16,30 

At38 ille dixit: Non, pater Abraham, sed si quis ex mortuis ierit ad eos39 penitentiam agent.
38 At ΩL Li448 Li448 ΩS Rusch Weber] Et ΩV |
39 eos CorS2 ΩL Li448@ Rusch Weber] illos CorS2 (vel) ΩF Li448 |
Numérotation du verset Lc. 16,31 

Ait autem illi: Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit credent ei40.
40 ei Cor2 (gr. an.) Cor4 V (P<arisiensis>) Catena (Li448 Mt366) cum Gregorio Magno (CLC16d6.12) ΩF ΩV ] om. Cor4 V (P<arisiensis> cancellatum est) ΩL Li448@ Rusch Weber

Capitulum 16

Numérotation du verset Lc. 16,
* distinctio 1
marg.| 1 [Lc. 16, 1-9 legitur Dominica 9 post Trinitatem = 10 post Pentecosten ; cf. Ordinarium OP 702 = Cist. 103]
1 Hic codices continuunt cap. 15 (CLC15d6) : Li448 Mt366 (al. m. post. praem. marg. Capitulum 16 ) etc. Hic editiones incipiunt Lc. 16 (CLC16d1) : Ed1470 Ed1953
marg.| {CLC16d1.1} BEDA. − Postquam murmurantes de penitentium receptione tribus parabolis salvator redarguit, quartam mox quintamque de eleemosyna danda et parsimonia sequenda subiungit quia et ordo predicandi aptissimus est ut post penitentiam eleemosyna suggeratur2*.A a|
Unde dicitur :
a ¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 5, prol., CCSL 120, lin. 1 sqq. : «Postquam murmurantes de peccatorum uel potius paenitentum receptione eos qui sibi iusti uidebantur tribus continuis parabolis de quibus supra disputatum est saluator redarguit docens salutem resipiscentium deo quidem et angelis gratissimam sed inuidis hominibus esse grauissimam quartam mox quintam que de elemosina danda et parsimonia sequenda subiungens pia iusta que discretione manifestat eos qui bona terrena disperserint dederint que pauperibus ab his in aeterna tabernacula recipiendos illos autem qui in his soli luxoriari desiderent in inferno sepeliendos et nec stillam aquae permodicam qua perennes tormentorum ardores uel ad momentum refrigerare queant esse nacturos. Quia uidelicet et ordo praedicandi aptissimus est ut post paenitentiam elemosina, id est opus misericordiae, suggeratur ille enim iuste a deo paenitens ut qui misereatur impetrat qui proximi indigentis quantum ualet ipse misereri non tardat, at qui auertit aurem suam ne audiat pauperem oratio eius erit execrabilis». [MM2021]
A ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2021}
2 suggeratur] subiungatur Ed1953
Numérotation du verset Lc. 16,1 
Dicebat autem ad discipulos suos : Homo quidam erat dives qui habebat villicum.
marg.| {CLC16d1.2} CHRYSOSTOMUS. − Opinio quedam erronea aggravata mortalibus auget crimina, minuit bona. Ea vero est opinari quod ea quecumque possidemus in usu vite, possideamus3 ut Domini. Et ideo etiam opportune ea apprehendimus tamquam bona precipua. Sed contrarium est. Non enim nos ut domini in vita presenti collocati sumus in propria domo, sed tamquam hospites et advene quo nolimus ducimur, et quo tempore non putamus qui nunc locuples4 est, in brevi fit mendicus. Ergo quicumque sis, noveris te esse dispensatorem alienorum, et quod5 transitorii usus et brevis tibi iura concessa sunt. Abiecto ergo ab anima dominii fastu, sumas humilitatem et modestiam villici.B
B ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2021}
3 possideamus] possidemus Li448
4 locuples] locuplex Li448
5 quod] om. Li448
marg.| {CLC16d1.3} BEDA. − Villicus quippe ville gubernator est, unde et a villa nomen accepit ; oeconomus autem tam pecunie quam frugum et omnium que habet Dominus, dispensator est.C
C ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CLC16d1.4} AMBROSIUS. − Ex hoc ergo discimus non ipsos esse dominos, sed potius villicos alienarum facultatum. D b
b ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 245, CCSL 14, p. 297.2642-2650 : «Et ideo ait : facite uobis amicos de iniquo mamona, ut largiendo pauperibus angelorum nobis ceterorum que sanctorum gratiam conparemus. Nec reprehenditur uilicus, in quo discimus non ipsi esse Domini, sed potius alienarum uilici facultatum. Et ideo licet peccauerit, tamen quia sibi in posterum ex indulgentia Domini quaesiuit auxilia, praedicatur. Pulchre autem iniquum mamona dixit, quia uariis diuitiarum inlecebris nostros auaritia temtabat adfectus, ut uellemus seruire diuitiis». [FG2013]*
D ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CLC16d1.5} THEOPHYLACTUS. − Deinde quod cum non exercemus dispensationem opum ad libitum Domini, sed ad proprias illecebras commissis abutimur, criminosi villici sumus.E c
Unde sequitur :
c ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 16, 1), PG 123, 964D8-965A2 (ad sensum). [CGC2015]
E ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2021}
Et hic diffamatus est apud illum, quasi dissipasset bona illius.
marg.| {CLC16d1.6} CHRYSOSTOMUS. − Interea evulsus a villicatione eripitur.
Sequitur enim :
Numérotation du verset Lc. 16,2 
Et vocavit illum et ait ei6 : Quid hoc audio de te? Redde rationem villicationis tue. Iam enim non poteris villicare.
6 illi Li448
marg.| Quotidie talia nobis per effectus7 exclamat Dominus, ostendens nobis fruentem in meridie sospitate, priusquam vesperascat, exanimem, et alium inter prandia exspirantem ; et diversi8* diversimode ab hac villicatione discedimus. Sed fidelis dispensator, qui de propria dispensatione confidit, desiderat cum Paulo « dissolvi et esse cum Christo »d; is autem cuius sunt vota terrena, anxiatur in exitu unde de hoc villico subditur :
d Cf. «Cupio dissolvi et esse cum Christo» : sententia ex Phil. 1, 23 : «Coarctor autem e duobus : desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius permanere autem in carne, necessarium propter vos», ut ref. Augustinus, Ambrosius, Cassiodorus, Hieronymus et passim ; cf. Sabatier, t. 3, p. 815.
7 nobis – per effectus] inv. Ed1953
8 diversi] om. Ed1953
Numérotation du verset Lc. 16,3 
Ait autem villicus intra se : Quid faciam, quia dominus meus aufert a me villicationem ? Fodere non valeo, mendicare erubesco.
marg.| Impotentem esse in opere crimen est vite inertis ; non enim timeret, si consuevisset affectare labores. Quod si secundum allegoriam accipiamus parabolam, post transmigrationem hinc9 factam non est tempus operandi. Vita presens habet exercitium mandatorum, futura vero solacium. Si nihil operatus es hic, frustra in futurum curas ; sed nec mendicando proficies. Huius indicium sunt virgines fatue que imprudenter a prudentibus mendicaverunt, sed reverse sunt vacue ; quilibet enim suam conversationem ut tunicam induit ; non est autem eam exuere, nec ambire10 cum alio. Sed debitorum remissionem ingeniatus est nequitie villicus, statuens sibi malorum remedium in conservis.
Sequitur enim :
9 hinc] hic Li448
10 ambire] cambire Li448
Numérotation du verset Lc. 16,4 
Scio quid faciam, ut cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas.
marg.| Quoties enim quis exitum suum percipiens, levat beneficio sarcinam delictorum11*, vel relaxando debita debitori, vel tribuens inopibus copiam, ea que sunt Domini largiens multos amicos conciliat prebituros sibi coram iudice testimonium bonitatis12* non vocibus, sed bonorum operum ostensione. Quin etiam paraturos per testimonium refrigerii mansionem. Nihil autem est nostrum sed omnia sunt ditionis divine13*.F
Unde sequitur :
F ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2021}
11 delictorum] peccatorum Ed1953
12 bonitatis] veritatis Ed1953
13 divine] Dei Ed1953
Numérotation du verset Lc. 16,5 
Convocatis itaque singulis14* debitoribus Domini sui, dicebat primo : Quantum debes Domino meo?
14 singulis] om. Ed1953
Numérotation du verset Lc. 16,6 
At ille dixit : Centum cados olei.
marg.| {CLC16d1.7} BEDA. − Cadus15* grece amphora est16* continens urnas tres.
Sequitur :
15 Cadus] Cados Ed1953
16 amphora est] inv. Ed1953
Dixitque illi : Accipe cautionem tuam et sede cito et scribe quinquaginta
marg.| dimidiam ei17 partem dimittens.
Sequitur :
17 ei] enim Mt366
Numérotation du verset Lc. 16,7 
Deinde alio18* dixit : Tu vero quantum debes? Qui ait : Centum coros tritici.
18 alio] alii Ed1953
marg.| Corus modiis triginta completur.
Sequitur :
Ait illi : Accipe litteras tuas et scribe octoginta
marg.| quintam partem ei dimittens. Simpliciter ergo sic potest accipi : Quisquis indigentiam pauperis vel ex dimidia vel ex quinta alleviat parte, misericordie sue mercede donandus est.G e f
e ¶Fons :
f Beda Venerabilis , In Lc., lib. 5, c. : 16, CCSL 120, lin. 75 sqq. : «Cadus graeca amphora est continens urnas tres, corus uero modiis triginta completur. Quod autem de centum cadis olei quinquaginta scribi fecit a debitore et de centum coris tritici octoginta ad nihil aliud ualere arbitror nisi ut ea quae similiter in sacerdotes atque in leuitas iudaeos quisque operatur in christi ecclesia abundet iustitia eius super scribarum et pharisaeorum ut cum illi decimas darent isti dimidias dent sicut non de fructibus sed de ipsis bonis suis fecit zacheus aut certe duplicet decimas ut duas decimas dando superet impendia iudaeorum. Nisi forte quis simpliciter accipiendum putet quod omnis qui indigentiam cuiuslibet pauperis sanctorum uel ex dimidia uel certe ex quinta parte quantum uiginti uel quinquaginta ad centum sunt adleuiauerit certa suae misericordiae sit mercede donandus ». [MM2021]
G ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC16d1.8} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Vel quod de centum cadis olei quinquaginta fecit scribi a debitore, et de centum coris tritici octoginta, ad hoc valere arbitror ut ea que in sacerdotes atque levitas Iudeus quisque operatur in Ecclesia Christi abundet ut cum illis decimas darent, isti dimidias dent, sicut de bonis suis fecit Zaccheus ; aut certe duas decimas dando, id est unam quintam, superent impendia Iudeorum.g
g ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 34, CCSL 44B, p. 85.18-25 : «Quod autem de centum cadis olei quinquaginta scribi fecit a debitore, et de centum choris tritici octoginta, ad nihil aliud ualere arbitror, nisi ut ea quae similiter atque in leuitas Iudei quisque operatur in christi ecclesiam, abundet iustitia eius super scribarum et Phariseorum, ut cum illi decimas darent, iste dimidias det , sicut non de fructibus sed de ipsis bonis suis fecit zaccheus, aut certe duplicet decimam, ut duas decimas dando superet impendia Iudeorum». [FG2017]*
Numérotation du verset Lc. 16,
distinctio 2 = CLC15d7 
prol.| [Lc. 16, 1-9 legitur Dominica 9 post Trinitatem = 10 post Pentecosten ; cf. Ordinarium OP 702 = Cist. 103]
marg.| {CLC16d2.1} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Villicum quem dominus eiciebat a villicatu, laudavit Dominus, eo quod in futurum sibi prospexerit.
Unde dicitur :
Numérotation du verset Lc. 16,8 
Et laudavit Dominus villicum iniquitatis quia prudenter egisset.
marg.| Non tamen omnia debemus ad imitandum sumere ; non enim domino nostro facienda est in aliquo fraus, ut de ipsa fraude eleemosynas faciamus. 19 h
h ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 34, CCSL 44B, p. 84.1-5 : «In uilico quem dominus eiciebat de uilicatu, et laudauit eum quod in futurum sibi prospexerit, non omnia debemus ad imitandum sumere. non enim aut domino nostro facienda est in aliquo fraus, ut de ipsa fraude elemosinas faciamus». [FG2017]
19 Mt366 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CLC16d2.2} ORIGENES. − Verum quia Gentiles dicunt prudentiam esse virtutem, et definiunt eam peritiam bonorum, malorum et neutrorum ; vel cognitionem agendorum et non agendorum considerandum est utrum hec dictio plura aut unum significet. Dicitur enim quod Deus paravit celos prudentia constat bonam esse prudentiam, qua dominus celos paravit. Dicitur etiam in Genesisi, secundum Septuaginta, quod serpens prudentissimus erat, ubi prudentiam non virtutem dicit sed astutiam ad mala inclinationem habentem. Et secundum hoc dicitur quod dominus laudavit villicum, quia prudenter egisset ; hoc est callide et perperam. Et forsitan quod dixit laudavit, non secundum veram commendationem, sed abusive dictum est ; ut cum dicimus aliquem commendari in mediocribus et indifferentibus rebus, et quodammodo mirandos esse concursus et acumen, quibus vigor mentis elicitur.
i Gn. 3, 1.
marg.| {CLC16d2.3} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − E contrario dicuntur iste similitudines, ut intelligamus, si laudari potuit ille a Domino qui fraudem faciebat, quanto amplius placeant Deo qui secundum eius preceptum opera illa faciunt.j
j ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 34, CCSL 44B, p. 84.12-15 : «Sed etiam e contrario dicuntur istae similitudines, ut intellegamus : si laudari potuit ille a domino qui fraudem faciebat, quanto amplius placeant domino deo qui secundum eius praeceptum illa opera faciunt, sicut etiam de iudice iniquitatis qui interpellabatur a uidua conparationem duxit ad iudicem deum, cui nulla ex parte iudex iniquus conferendus est». [FG2017]*
marg.| {CLC16d2.4} ORIGENES. − Filii quoque huius seculi non sapientiores, sed prudentiores dicuntur lucis filiis ; et hoc non absolute et simpliciter, sed in genere suo.
Sequitur enim :
Quia filii huius seculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.
marg.| {CLC16d2.5} BEDA. − Filii lucis et filii huius seculi vocantur, quomodo filii regni et filii perditionis ; cuius enim unusquisque agit opera, eius cognominatur et filius.
marg.| {CLC16d2.6} THEOPHYLACTUS. − Filios ergo huius seculi vocant cogitantes que sibi commoda sunt in terra ; filios vero lucis spirituales opes tractantes intuitu divini amoris. Invenimur autem in humanis quidem administrationibus prudenter omnia disponentes et summopere satagentes, ut si desierimus ab administratione, habeamus vite refugium ; cum vero dispensare debemus divina, non premeditamur que nobis postmodum sunt profutura.k
k ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 16, 1), PG 123, 965D8 -967A7 (ad sensum). [CGC2015]
marg.| {CLC16d2.7} GREGORIUS. Decimo octavo Moralium. 20 − Ut ergo in sua manu homines post mortem quidquam21 inveniant, eis22* ante mortem divitias suas in quorum23* manibus ponant cum subditur 24* :
20 .XVIII.] om. Ed1953
21 quidquam] quisquam Li448
22 eis] om. Ed1953
23 quorum] pauperum Ed1953
24 cum subditur] unde sequitur Ed1953
Numérotation du verset Lc. 16,9 
Et ego vobis dico : Facite vobis amicos de mammona iniquitatis. H l
l ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob 27, 19 , lib. 18 § 18, CCSL 143A, lin. 5 sqq. : «Vt enim in sua manu diuites post mortem quicquam inueniant, eis ante mortem dicitur diuitias suas in quorum manibus ponant : facite uobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant uos in aeterna tabernacula».
<Non hab.> Liber Gregorialis. [MM2020]
H ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC16d2.8} AUGUSTINUS. De verbis Domini. − Quod Hebrei vocant mammona, latine divitie vocantur ; ac si diceret facite vobis amicos de divitiis iniquitatis. Hoc autem quidam male intelligendo rapiunt aliena, et inde aliquid pauperibus largiuntur ; et putant se facere quod preceptum est. Intellectus iste corrigendus est. De iustis laboribus eleemosynas facite non enim corrupturi estis iudicem Christum. Si de preda inopis dares aliquid iudici ut pro te iudicaret, si iudex ille pro te iudicabit, tanta vis est iustitie ut etiam tibi displiceat. Noli tibi pingere talem deum ; fons iustitie est. Noli ergo eleemosynas facere de fenore et usuris fidelibus dico, quibus corpus Christi erogamus : sed si pecunias tales habetis, de malo est quod habetis. Iam nolite malum facere. Zaccheus dixitm : « Dimidium rerum mearum do pauperibus ». Ecce quomodo currit qui currit facere amicos de mammona iniquitatis et ne reus aliunde teneretur. Si cui aliquid tuli, quadruplum reddam. Est et alius intellectus. Mammona iniquitatis divitie seculi sunt omnes, undecumque sint. Si enim veras divitias queris, alie sunt, quibus iob nudus abundabat, quando in deum cor plenum habebat. Iste autem ab iniquitate appellantur divitie, quia vere non sunt paupertate enim plene sunt, et semper obnoxie casibus si enim vere divitie essent, securitatem tibi darent.
m Cf. Lc. 19, 8.
marg.| {CLC16d2.9} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Vel divitie iniquitatis dicuntur, quia non sunt iste divitie nisi iniquis, et qui in eis constituunt spem, atque copiam sue beatitudinis. A iustis vero cum hic possidentur, est quidem ista pecunia, sed non sunt illis divitie nisi celestes et spirituales.n
n ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 34, CCSL 44B, p. 85.27-30 : «Mammona uero iniquitatis ob hoc a domino appellata est ista pecunia, quam possidemus ad tempus, quia mammona diuitiae interpretantur, nec sunt istae diuitiae nisi iniquis, qui in eis constituunt spem atque copiam beatitudinis suae ; a iustis uero cum haec possidentur, est quidem ista pecunia, sed non sunt illis diuitiae nisi caelestes et spiritales, quibus indigentiam suam spiritaliter supplentes exclusa egestate miseriae beatitudinis copia ditantur». [FG2017]
marg.| {CLC16d2.10} AMBROSIUS. − Vel iniquum mammona dixit, quia variis divitiarum illecebris nostras avaritias temptat affectus, ut velimus servire divitiis. 25 o
o ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 245, CCSL 14, p. 297.2642-2650 : «Et ideo ait : facite uobis amicos de iniquo mamona, ut largiendo pauperibus angelorum nobis ceterorum que sanctorum gratiam conparemus. Nec reprehenditur uilicus, in quo discimus non ipsi esse Domini, sed potius alienarum uilici facultatum. Et ideo licet peccauerit, tamen quia sibi in posterum ex indulgentia Domini quaesiuit auxilia, praedicatur. Pulchre autem iniquum mamona dixit, quia uariis diuitiarum inlecebris nostros auaritia temtabat adfectus, ut uellemus seruire diuitiis». [FG2013]
25 Mt366 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CLC16d2.11} BASILIUS. − Vel si successeris patrimonio, ab iniustis congregata cepisti. In pluribus enim predecessoribus necesse est aliquem reperiri qui iniuste usurpaverit aliena. Ponatur autem ut nec pater exegerit. Sed aurum unde habes ? Si quidem dicis26 a me : ignarus Dei es, non habens notitiam creatoris ; si vero a Deo, dic nobis rationem propter quam eas accepisti, annon “Dei est terra et plenitudo eius”p ? Ergo si communis Domini nostra sunt, erunt et conservorum nostrorum.I
p Cf. Ps. 23, 1.
I ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2021}
26 dicis] dicas Li448
marg.| {CLC16d2.12} THEOPHYLACTUS. − Ille ergo dicuntur"opes nequitie" quascumque Dominus dedit ad impendia necessitatis fratrum ac conservorum27*. Nos vero tenemus nobis28. Decebat igitur a principio omnia pauperibus tradi. Verum quia iniquitatis fuimus villici, nequiter retinentes quod deputatum est ad aliorum opus. Non est omnino manendum in hac crudelitate sed impartiendum est pauperibus ut recipiamur ab eis in celestibus tabernaculis . J q
Subditur enim : 29*
q ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 16, 1-9), PG 123, 965ra7A12-C5 .
<ex quo> Cf. Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 16, 9 (Krikones § 2437 : anepygraphθσ), Vat. gr. 1611, f. 215v21-30 .
¶Nota Non identifié par CGC2015. Le scholion anépigraphe parallèle de la chaîne de Nicetas dépend du même passage de Théophylacte, mais les passages traduits dans la Catena sont omis par Nicétas à l’exception des derniers mots. [MM2021]
27 conversorum} + nostrorum Ed1657 Ed1953
28 nobis] vobis Li448 Mt366
29 Subditur] Sequitur Ed1657 Ed1953
Ut cum defeceritis, recipiant vos in eterna tabernacula.
marg.| {CLC16d2.13} GREGORIUS. Vicesimo primo Moralium. 30* − Si autem eorum amicitiis eterna tabernacula acquirimus, dantes pensare debemus quia patronis potius munera offerimus quam egenis dona largimur. K r
r ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 21 § 19, CCSL 143A, lin. 39 sqq. : «Si enim eorum amicitiis aeterna tabernacula acquirimus, dantes procul dubio pensare debemus, quia patronis potius munera offerimus quam egenis dona largimur». [MM2020]
K ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2021}
30 .XXI.] om. Ed1953
marg.| {CLC16d2.14} AUGUSTINUS. De verbis Domini. {serm.35}. − Qui sunt enim qui habebunt tabernacula eterna nisi sancti Dei et qui sunt qui ab ipsis accipiendi sunt in tabernacula eterna, nisi qui eorum indigentie serviunt, et quod eis opus est hilariter subministrant isti sunt minimi Christi qui omnia sua dimiserunt, et secuti sunt eum et quicquid habuerunt, pauperibus distribuerunt, ut Deo sine seculari compede expediti servirent, et ab oneribus mundi liberatos, velut pennatos sursum humeros tollerent.
marg.| {CLC16d2.15} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Non ergo eos a quibus recipi volumus in tabernacula eterna, tamquam debitores Dei fas est intelligi ; cum iusti et sancti significentur hoc loco, qui eos introducant qui necessitatibus suis terrena bona communicaverunt.s
s ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 34, CCSL 44B, p. 84.4-9 : «Non enim aut domino nostro facienda est in aliquo fraus, ut de ipsa fraude elemosinas faciamus, aut eos a quibus recipi uolumus in tabernacula aeterna tamquam debitores dei et domini nostri fas est intellegi, cum iusti et sancti significentur hoc loco, qui eos introducant in tabernacula aeterna qui necessitatibus suis terrena bona communicauerint ; de quibus etiam dicit, quod si quis alicui eorum calicem aquae frigidae dederit tantum in nomine discipuli, non perdet mercedem suam». [FG2017]
marg.| {CLC16d2.16} AMBROSIUS. − Vel aliter. Facite vobis amicos de iniquo mammona , ut largiendo pauperibus, angelorum ceterorumque sanctorum gratiam comparemus.t
t ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 245, CCSL 14, p. 297.2642-2650 : «Et ideo ait : facite vobis amicos de iniquo mamona, ut largiendo pauperibus angelorum nobis ceterorum que sanctorum gratiam conparemus. Nec reprehenditur uilicus, in quo discimus non ipsi esse Domini, sed potius alienarum uilici facultatum. Et ideo licet peccauerit, tamen quia sibi in posterum ex indulgentia Domini quaesiuit auxilia, praedicatur. Pulchre autem iniquum mamona dixit, quia uariis diuitiarum inlecebris nostros auaritia temtabat adfectus, ut uellemus seruire diuitiis». [FG2013]
marg.| {CLC16d2.17} CHRYSOSTOMUS. {hom.33 ad pop. Antioch}. − Attende etiam quod non dixit ‘ut suscipiant vos in suis mansionibus’. Non enim ipsi sunt qui suscipiunt. Unde cum dixisset facite vobis amicos , addidit   de mammona iniquitatis ostendens quod non simpliciter eorum amicitia nobis patrocinabitur, nisi bona opera nos comitentur, nisi evacuemus iuste divitias congestas iniuste. Ars igitur artium peritissima est eleemosyna non enim nobis domos fabricat luteas ; sed vitam perennem impendit. Singularum artium alia alterius adminiculo indiget ; cum autem misereri oportet, nullius alterius, sed solius voluntatis est opus.
marg.| {CLC16d2.18} CYRILLUS. − Sic igitur docebat Christus, affluentes divitiis summo opere31* diligere amicitiam pauperum et thesaurizare in celis. Noverat autem humane mentis desidiam, quomodo ambientes divitias nullum caritativum opus impendunt egentibus32. Quod igitur talibus nullus spiritualium donorum fructus proveniat, manifestis exemplis ostendit, subdens :
31 summo opere] summopere Li448
32 egentibus] gentibus Li448
Numérotation du verset Lc. 16,10 
Qui fidelis est in minimo et in maiori fidelis est, et qui in modico iniquus est et in maiori iniquus est.
marg.| Aperit autem nobis Dominus oculum cordis, exponens quod dixerat, cum subdit :
Numérotation du verset Lc. 16,11 
Si ergo33 in iniquo mammone34 fideles non fuistis, quod verum est quis credet vobis ?
33 ergo] igitur Li448
34 mammone] mammona Ed1953
marg.| Est igitur minimum iniquitatis35 mammona, id est terrene divitie ; que superna sapientibus nihil esse videntur. Arbitror ergo aliquem esse in modico fidelem, cum de his minimis, oppressis erumna subsidium impertitur. Itaque si in modico fuerimus perfidi, quo pacto ab eo obtinebimus verum36, id est divinorum charismatum, uber donum, anime humane imprimens divinam speciem? Quod autem ad hoc tendat intentio verborum Domini, per sequentia patet. Dicit enim :L
L ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2021}
35 iniquitatis] iniquis Li448
36 obtinebimus verum] inv. Li448
Numérotation du verset Lc. 16,12 
Et si in alieno non fuistis fideles, quod vestrum est, quis dabit vobis?
marg.| {CLC16d2.19} AMBROSIUS. − Aliene nobis divitie sunt, quia preter naturam sunt, neque nobiscum nascuntur, neque nobiscum transeunt Christus autem noster est ; quia hominum vita est, denique in propria venit.u
u ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 246, CCSL 14, p. 297.2650-2656 : «Unde ait : si in alieno fideles non fuistis, quod uestrum est quis dabit uobis? Alienae nobis diuitiae sunt, quia praeter naturam sunt neque nobis cum nascuntur neque nobis cum transeunt, Christus autem noster est, quia uita est. Denique in sua propria uenit, et sui eum non receperunt. Ergo nemo dabit quod uestrum est, quia uestrum non credidistis, uestrum non recepistis». [FG2013]
marg.| {CLC16d2.20} THEOPHYLACTUS. − Sic igitur hucusque docuit nos quam fideliter deceat dispensare divitias ; sed quia opum dispensatio secundum Deum non aliter obtinetur quam per impassibilitatem animi ad divitias non affecti, subiungit :
Numérotation du verset Lc. 16,13 
Nemo servus potest duobus dominis servire.v
v ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 16, 11), PG 123, 968 D11-969A6. [CGC2015]
marg.| {CLC16d2.21} AMBROSIUS. − [a] Non quia duo, sed unus est dominus nam etsi sint qui mammone serviant, tamen non ille novit aliqua iura dominatus, sed ipsi sibi iugum servitutis imponunt. [b] Unus est Dominus, quia unus est Deus unde patet patris et filii unum esse dominatum.w
Et huius rationem assignat subdens :
w ¶Fons : [a] Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 244, CCSL 14, p. 297.2637-2642 : «Nemo servus potest duobus dominis servire, non quia duo, sed unus est dominus. Nam etsi sunt qui mamonae seruiant, tamen non ille nouit aliqua iura dominatus, sed ipsi sibi iugum seruitutis inponunt ; neque enim iusta potestas, sed iniusta est seruitus». [b]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 248, CCSL 14, p. 297.2661-2676 : «Ergo non seruiamus alienis, quia nullum dominum debemus scire nisi Christum ; unus enim Deus pater, ex quo omnia et nos in ipso, et unus dominus Iesus, per quem omnia. Quid ergo? Pater dominus aut filius Deus non est? Sed et Pater Dominus, quia uerbo domini caeli firmati sunt, et Filius Deus, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Quomodo ergo nemo potest duobus dominis seruire? Unus enim Dominus, quia unus Deus. Denique Dominum Deum tuum adorabis et ipsi soli seruies. Unde claret unum patris et filii esse dominatum. Unus autem est, si non diuidatur, sed totus in patre, totus in filio sit. Itaque quia unius deitatis atque dominatus adserimus trinitatem, unum Deum et unum Dominum confitemur. Qui autem aliam patris, aliam filii, aliam spiritus memorant potestatem plures deos et plures dominos in ecclesiam gentilis uitio erroris inducunt». [FG2013]
Aut enim unum odio habebit, et alterum diliget ; aut uni adherebit, et alterum contemnet.
marg.| {CLC16d2.22} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Hec autem non passim aut quasi temere dicta sunt ; nemo enim interrogatus utrum diligat diabolum, respondet se diligere, sed potius odisse ; Deum autem se diligere omnes fere proclamant. Ergo aut unum odiet, scilicet diabolum, et alterum diliget, scilicet Deum ; aut alteri adherebit, scilicet diabolo, cum quasi eius premia temporalia sectatur, et alterum contemnet, scilicet Deum ; sicut solent minas eius postponere cupiditatibus suis qui de bonitate eius ad impunitatem sibi blandiuntur.x
x ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 34, CCSL 44B, p. 86.4-13 : «Quod ait : aut unum odiet et alterum diliget, aut uni adherebit et alterum contemnet, non sine consideratione distinguenda sunt ; non enim passim aut quasi temere dicta sunt. nemo enim interrogatus utrum diligat diabolum respondet se diligere sed potius odisse ; deum autem se diligere omnes fere proclamant. ergo aut unum odiet et alterum diliget, ut fieri debet, odiet scilicet diabolum, diliget deum. quod uero adiunxit : aut alteri adhaerebit et alterum contemnet, - adhaerebit scilicet diabolo, cum quasi eius praemia temporalia sectatur, contemnet autem deum. non dixit : odiet, sed contemnet, sicut solent minas eius postponere cupiditatibus suis, qui de bonitate eius ad impunitatem sibi blandiuntur». [FG2017]
marg.| {CLC16d2.23} CYRILLUS. − Conclusio autem est totius sermonis quod sequitur non potestis deo servire et mammone. Totum igitur studium transferamus ad alterum, divitiis abrenuntiantes.
marg.| {CLC16d2.24} BEDA. − Audiat ergo hoc avarus non posse simul divitiis christoque serviri ; et tamen non dixit qui habet divitias, sed qui servit divitiis ; qui enim divitiarum servus est, divitias custodit ut servus ; qui autem servitutis excussit iugum, distribuit eas ut dominus. Sed qui servit mammone, illi utique servit qui rebus istis terrenis merito sue perversitatis prepositus et princeps huius seculi nominatur.
Numérotation du verset Lc. 16,
distinctio 3 = CLC15d8 
marg.| {CLC16d3.1} BEDA. − Monuerat Christus superius37* Scribas et Phariseos de sua iustitia non presumere, sed peccatores penitentes recipere et eleemosynis sua peccata redimere sed illi preceptorem misericordie, humilitatis et parsimonie deridebant.
Unde dicit :38*
37 superius] om. Ed1953
38 dicit] dicitur Li448
Numérotation du verset Lc. 16,14 
Audiebant autem omnia hec Pharisei, qui erant avari, et deridebant illum39*.
39 illum] eum Ed1953
marg.| Duas ob causas quia vel minus utilia imperaret, vel a se iam facta superflue40 ingereret. M
M ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
40 superflue] superfluis Li448
marg.| {CLC16d3.2} THEOPHYLACTUS. − At Dominus detegens in eis occultam malitiam, ostendit eos simulare iustitiam.N y
Unde subditur :
y ¶Fons : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 16, 14), PG 123, 968B8-13. [CGC2015] [MM2020]
N ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Lc. 16,15 
Et ait illis41 : Vos estis qui iustificatis vos coram hominibus.
41 Et ait illis] om. Li448
marg.| {CLC16d3.3} BEDA. 42* − Iustificant se coram hominibus qui peccatores tamquam infirmos desperatosque contemnunt, se autem ipsos tamquam perfectos eleemosynarum remedio opus habere non43* credunt. Sed noxii tumoris altitudo quam sit iuste damnanda videt ille qui « illuminabit abscondita tenebrarum »z O aa
Unde sequitur :
z 1Cor. 4, 5.
aa ¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 5, c. : 16, CCSL 120, lin. 187 sqq. : «Iustificant se coram hominibus qui peccatores quidem quasi infirmos desperatos que contemnunt se autem ipsos quasi perfectos in omnibus cunctae que fragilitatis expertes elemosinarum remedio opus habere non credunt. Sed haec noxii tumoris altitudo quam sit iuste damnanda uidet ille qui inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium ». [MM2021]
O ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020} {MM2021}
42 Beda] om. Ed1953
43 habere non] inv . Ed1953
Deus autem novit corda vestra.
marg.| {CLC16d3.4} THEOPHYLACTUS. − Et ideo abominabiles ei estis ob arrogantiam et ambitum humani favoris.P ab
Unde subdidit : 44*
ab ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 16, 15), PG 123, 969C3-5. [CGC2015]
P ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2021}
44 subdidit] subditur Ed1953
Quia quod hominibus altum est, abominabile45* est apud Deum.
45 abominabile] abominatio Li448@ Ed1953
marg.| {CLC16d3.5} BEDA. − Disputantem autem contra avaritiam salvatorem Pharisei deridebant, quasi contraria legi prophetisque preciperet, ubi multi ditissimi Deo placuisse leguntur. Sed et ipse Moyses populum quem regebat, si legem sequeretur, omnibus terrenis bonis abundaturum predixit quibus Dominus occurrens ostendit inter legem et evangelium, sicut promissionum, ita et preceptorum non minimam esse distantiam46*.Q ac
Unde subdidit :47*
ac ¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 5, c. : 16, CCSL 120, lin. 196-201 sqq. : «Disputantem contra filargiriam saluatorem pharisaei deridebant quasi contraria legi prophetis que praeciperet ubi multi et ditissimi fuisse et tamen deo placuisse legerentur. Sed et ipse moyses populum quem regebat, si legem sequeretur, omnibus quae terra gignit bonis abundaturum, si autem neglegeret, peste fame inopia cunctis que malis praediceret esse feriendum. Quibus ille occurrens ostendit inter legem et euangelium sicut promissionum ita et praeceptorum non minimam debere esse distantiam et maiora quidem propter regnum caelorum minora uero propter regnum terrarum imperari ab eodem uno deo qui caelum fecit et terram».
<ex quo> Glossa ordinaria (Lc. 16, 16 [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 198b marg.] ed. Gloss-e  : «LEX ET PROPHETE. Disputantem contra philargyriam deridebant, quasi contrarium legi et prophetis, cum in lege multi divites Deo placuerunt et cum lex suis observatoribus bona terre promittat, quibus occurrit docens distantiam esse inter legem et evangelium. Quia in lege carnalibus propter terram precipiuntur minora et in evangelio spiritalibus propter celum precipiuntur maiora. Ideo in evangelizatione regni addit : Et omnis». [MM2021]
Q ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2021}
46 distantiam] differentiam Ed1953
47 subdidit] subditur Ed1953
Numérotation du verset Lc. 16,16 
Lex et prophete usque ad Ioannem.
marg.| {CLC16d3.6} AMBROSIUS. − Non quia lex defecit, sed quia incepit evangelii predicatio. Videntur enim minora compleri, cum potiora succedunt.R ad
ad ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 246, CCSL 14, p. 297.2650-2656 : «  Lex et prophetae usque ad Iohannem , non quia lex defecit sed quia incipit evangelii praedicatio ; uidentur enim minora conpleri, cum potiora succedunt. Et ideo uim faciamus regno caelorum ; omnis enim qui uim facit uehementi studio properat, non torpenti lentescit affectu. Est ergo fidei religiosa uiolentia, segnitia criminosa. Lex multa secundum naturam, ut naturalibus indulgentior desideriis ad iustitiae studium nos uocaret ; Christus naturam incidit, quia naturales quoque amputat uoluptates. Et ideo uim faciamus naturae, ut non ad terrena demergat, sed ad superna se subrigat». [FG2013]
R ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CLC16d3.7} CHRYSOSTOMUS. 48*{hom.38}. − Per hoc autem reddit eos celeres ad sui fidem quia si usque ad tempus Ioannis consummata sunt omnia, ego sum qui veni non enim destitissent prophete, nisi venissem ego. Sed dices qualiter prophete usque ad Ioannem, cum multo plures prophete in novo quam in veteri testamento fuerint sed de illis prophetis dicit qui prenuntiaverunt Christi adventum.
48 Chrysostomus Li448 ] + In Matthaeum Ed1953
marg.| {CLC16d3.8} EUSEBIUS. − Noverant autem priores prophete predicationem regni celorum ; sed nullus eorum expresse annuntiaverat populo Iudeorum eo quod puerilem mentem Iudei habentes, imbecilles erant circa predicationis immensitatem. Primus autem Ioannes manifeste predicavit appropinquasse regnum celorum, necnon et peccatorum remissionem per lavacrum regenerationis.
Unde sequitur :
Ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit.
marg.| {CLC16d3.9} AMBROSIUS. − Lex enim multa secundum naturam tradidit, ut naturalibus indulgentior desideriis ad iustitie studium nos vocaret ; Christus naturam incidit, quia naturales quoque amputat voluptates. Sed ideo vim facimus nature ut non ad terrena demergat, sed ad superna se subrigat49*.ae
ae ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 7, § 246, CCSL 14, p. 297.2650-2656 : «  Lex et prophetae usque ad Iohannem , non quia lex defecit sed quia incipit evangelii praedicatio ; uidentur enim minora conpleri, cum potiora succedunt. Et ideo uim faciamus regno caelorum ; omnis enim qui uim facit uehementi studio properat, non torpenti lentescit affectu. Est ergo fidei religiosa uiolentia, segnitia criminosa. Lex multa secundum naturam, ut naturalibus indulgentior desideriis ad iustitiae studium nos uocaret ; Christus naturam incidit, quia naturales quoque amputat uoluptates. Et * ideo uim faciamus naturae, ut non ad terrena demergat, sed ad superna se subrigat».* Sed] C (Paris, BnF, Nal. 1438) B (Boulogne 35) P (Leningrad F. v. I, n. 6) L (Oxford, Bodleian Laud. Misc. 259). Cf. CCSL 124, p. 299, in apparatu. [FG2013]
49 subrigat] erigat Ed1953
marg.| {CLC16d3.10} EUSEBIUS. − Magna enim pugna incumbit mortalibus in ascensu celorum quod enim homines carne mortali vestiti subiugent voluptatem et omnem illicitum appetitum, imitari volentes vitam angelicam, quomodo non fit violenter? Quis autem videns divino insudantes cultui, et pene suam carnem mortificantes, non revera fatebitur illos vim inferre regno celorum? Sed et si quis indagaverit mirandum propositum venerandorum martyrum, fatebitur eos vim irrogare in50 regnum celorum.
50 in] om. Li448
marg.| {CLC16d3.11} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Vim etiam faciunt in regnum celorum, ut non solum temporalia ista contemnant, sed etiam linguas deridentium se talia contemnentes. Hoc enim subiungit evangelista, cum dixisset derisum fuisse Iesum cum de contemnendis terrenis divitiis loqueretur.af
af ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 37, CCSL 44B, p. 87.1-8 : «Regnum caelorum uim patitur, et qui uim faciunt diripiunt illud, non solum ut quisque ista contemnat, sed etiam linguas deridentium se talia contemnentem. hac enim ui facta inuadit quodammodo quasi praedator uiolentus regna caelorum. hoc enim subiunxit evangelista, cum dixisset derisum fuisse iesum a Phariseis, cum de contemnendis terrenis diuitiis loqueretur». [FG2017]
marg.| {CLC16d3.12} BEDA. − Ne autem putarent in eo quod dixit lex et prophete usque ad Ioannem, legis vel prophetarum ab eo destructionem predicari ; hoc excludit subdens :
Numérotation du verset Lc. 16,17 
Facilius autem est celum et terram preterire, quam de lege unum apicem cadere.
marg.| Preterit enim figura huius mundi ; de lege autem nec unius quidem littere summitas, id est nec minima queque a sacramentis spiritualibus vacant et tamen lex et prophete usque ad Ioannem ; quia non potuit ultra venturum prophetizari qui Ioannis preconio iam venisse clarebat. Quod autem de lege in perpetuum non violanda predixerat, uno exempli gratia de illa sumpto confirmat testimonio, dicens :
Numérotation du verset Lc. 16,18 
Omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur ; et qui dimissam a viro ducit, moechatur
marg.| ut ex hoc uno discerent etiam in ceteris eum non ad solvenda, sed implenda decreta legis venisse.
marg.| {CLC16d3.13} THEOPHYLACTUS. − Quod enim cum imperfectis lex imperfecte loqueretur, ex hoc patet quod duris precordiis Iudeorum aitag : « Si vir odio habuerit coniugem, dimittet eam » ; quia cum homicide essent et gauderent in sanguine, nec astrictorum sibi miserebantur adeo ut filios et filias mactarent demonibus. Nunc vero perfectioris doctrine opus est ; ob hoc igitur dico, quod si quis repudiat coniugem, non incumbente causa fornicationis, mechatur, et qui aliam duxerit, mechatur.ah
ag Dt. 24, 1.
ah ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 16, 18), PG 123, 972 B11-C7. [CGC2015]
marg.| {CLC16d3.14} AMBROSIUS. − [a] Prius autem dicendum arbitror de lege coniugii, ut postea de prohibendo divortio disputemus. Quidam putant omne coniugium a Deo esse, quia scriptum est quod Deus coniunxit, homo non separet. Quomodo ergo apostolus dixit si infidelis discedit, discedat? In quo ostendit non a Deo esse omne coniugium neque enim christiani gentilibus Dei iudicio coniunguntur. [b] Noli ergo uxorem dimittere, ne deum tue culpe diffitearis auctorem. Etenim si alienos, multo magis uxoris debes tolerare et emendare mores que cum parvulis feta dimittitur ; durum si excludas parentem, pignora teneas, ut ad contumeliam parentis addas etiam pietatis iniuriam ; durius si propter matrem etiam filios simul pellas. [d] Patierisne liberos tuos vivente te esse sub vitrico ; ac incolumi matre, esse sub noverca? [c] Quam periculosum si fragilem adolescentie etatem errori offeras ; quam impium, si eius destituas senectutem cuius defloraveris iuventutem. [e] Pone si repudiata non nubat ; et hoc tibi debuit displicere, cui adultero fidem servat. Pone si nubat ; necessitas illius tuum crimen est ; et quod coniugium putas, adulterium est. [f] Hoc moraliter tamen quia supra proposuerat regnum Dei evangelizari ; et cum dixisset de lege unum apicem non posse cadere, subiecit : Omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur , etc. Vir Christus est, uxor Ecclesia, caritate uxor, integritate virgo. Ergo quem Deus traxit ad filium, non separet persecutio, non avertat luxuria, non philosophia depredetur, hereticus non inficiat, iudeus non separet. Adulteri sunt omnes qui adulterare cupiunt fidei et sapientie veritatem.ai
ai ¶Fons : [a] Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 2, CCSL 14, p. 299.11-21 : «  Omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram moechatur et qui dimissam a viro ducit moechatur. Prius dicendum arbitror de lege coniugii, ut postea de prohibendo diuortio disputemus. Quidam enim putant omne coniugium a Deo esse, maxime quia scriptum est : quae Deus coniunxit homo non separet. Ergo si omne coniugium a Deo, omne coniugium non licet solui. Et quomodo apostolus dixit : quod si infidelis discedit, discedat? In quo mirabiliter et noluit aput Christianos causam residere diuortii et ostendit non a Deo omne coniugium ; neque enim Christianae gentilibus Dei iudicio copulantur, cum lex prohibeat».   Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 4, CCSL 14, p. 299.11-21 : «[b] Noli ergo uxorem dimittere, ne deum tuae copulae diffitearis auctorem. Etenim si alienos, multo magis uxorios debes tolerare et emendare mores. Audi quid dixerit Dominus : qui dimittit mulierem facit eam moechari. Etenim cui non licet uiuente uiro mutare coniugium potest obrepere libido peccandi. Itaque qui auctor erroris etiam reus culpae est, quod cum paruulis feta dimittitur, quod titubanti uestigio grandaeua detruditur. Durum, si excludas parentem, pignora teneas, ut ad contumeliam caritatis addas etiam pietatis iniuriam ; durius, si propter matrem etiam filios simul pellas, cum magis redimere a patre liberi debeant culpam parentis. [c] Quam periculosum, si fragilem adulescentulae aetatem errori offeras ! Quam inpium, si eius destituas senectutem, cuius defloraueris iuuentutem ! Ergo inhonoratis stipendiis et ueteranum inperator dimittat inglorium atque imperii possessione detrudat et rusticum laboris sui effetum agro suo propulset agricola? An quod in subditos nefas est in conparem fas est?».   Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 6, CCSL 14, p. 300.54-62 : «Sed non solum hic caeleste praeceptum, sed quoddam etiam opus Dei soluitur. [d] Pateris ne, oro, liberos tuos uiuente te esse sub uitrico aut incolumi matre degere sub nouerca? [e] Pone, si repudiata non nubat : et haec uiro tibi debuit displicere, cui adultero fidem seruat? Pone, si nubat : necessitas illius tuum crimen est et coniugium quod putas adulterium est. Quid enim refert utrum id aperta criminis confessione an mariti specie adulter admittas nisi quod grauius est legem criminis fecisse quam furtum?». [f]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 9, CCSL 14, p. 299.11-21 : «Tamen quia supra proposuit regnum Dei evangelizari et cum dixisset de lege unum apicem non posse cadere, subiecit : omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram moechatur. Recte ammonet apostolus dicens sacramentum hoc magnum esse de Christo et ecclesia. Inuenis igitur coniugium quod nemo dubitet a Deo iunctum, cum ipse dicat : nemo uenit ad me nisi pater meus, qui misit me, adtraxerit eum ; ille enim solus has nuptias potuit copulare. Et ideo mystice Salomon dixit : a Deo praeparabitur uiro uxor. Vir Christus, uxor ecclesia est, caritate uxor, integritate uirgo. Ergo quem Deus traxit ad filium non separet persecutio, non auertat luxuria, non philosophia depraedetur, non Manicheus contaminet, non Arrianus auertat, non Sabellianus inficiat. Deus iunxit, Iudaeus non separet. Adulteri sunt omnes qui adulterare cupiunt fidei et sapientiae ueritatem». [FG2013]*
Numérotation du verset Lc. 16,
distinctio 4 = CLC16d1* 
prol.| [Lc. 16, 19-31 legitur Quadragesimae 2 feria 5 ; cf. Ordinarium OP 618 = Cist.]
marg.| {CLC16d4.1} BEDA. − Admonuerat supra Dominus facere amicos de mammona iniquitatis ; quod audientes Pharisei deridebant. Verum ille51* que proposuerat exemplis astruit, dicens :S aj
aj ¶Nota Les manuscrits de la Catena diffusés par exemplar font commencer le chapitre 16 au verset 19. Les éditions, dès 1470, ont corrigé cette erreur. Cette division correspond à une sous-division du chapitre fréquemment attestée et logique puisqu’elle correspond au début de la parablole du pauvre Lazare (cf. D. De Bruyne, Sommaires, divisions de la Bible latine, Namur, 1914, p. 517). Toutefois, il ne s’agit pas d’une capitulation adoptée par les bibles parisiennes contemporaines. On doit donc pencher pour une erreur du rubricateur préparateur de l’exemplar. L’initiale du chapitre au niveau de Lc. 16, 19 est donc un indice de dépendance – directe ou indirecte – par rapport à l’exemplar. Plus précisément, il s’agit d’une erreur imputable à la liste de rubriques à inscrire en attente à l’intention des ornemanistes et rubricateurs. Cette liste aura indiqué comme incipit du chapitre l’expression «homo quidam erat dives», commune aux versets 1 et 19 du chapitre, en négligeant la locution préliminaire propre au v. 1 : «Dicebat autem ad discipulos suos» ou en l’abrégeant tellement qu’elle n’a pas été comprise. Le préparateur de l’exemplar aura donc appliqué la liste de rubriques à la lettre. Cette erreur est répercutée aujourd’hui sur les listes de contenu des sites électroniques qui sont fondées sur la décoration des manuscrits et non sur leur contenu réel (v. g. Digital Upper Austrian Regional Library). [MM2020] [MM2021]
51 verum ille] deinde illa Ed1657 Ed1953
Numérotation du verset Lc. 16,19 
Homo quidam erat dives52.
52 dives] etc. Ed1657
marg.| {CLC16d4.2} CHRYSOSTOMUS. 53 {hom. De divite,ex Lc.} −  Erat , non ‘est’ quia preteriit quasi umbra fugiens. T
53 Chrysostomus] om. La88
marg.| {CLC16d4.3} AMBROSIUS. 54* − Non autem omnis sancta paupertas, aut divitie criminose ; sed55 ut luxuria infamat divitias, ita paupertatem commendat sanctitas.U ak
Sequitur enim :
ak ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 13, CCSL 14, lin. 135 sqq. : «Siue itaque Lazarus pauper in saeculo, sed deo diues, siue apostolicus aliqui pauper in uerbo, locuples fide neque enim omnis sancta paupertas aut diuitiae criminosae, sed ut luxuria infamat diuitias, ita paupertatem conmendat sanctitas siue ergo apostolicus qui ueram teneat fidem, uerborum infulas, fucum argumentorum, ambitiosa sententiarum uelamina non requirat, faeneratam mercedem accipit inpugnans haereticos, Manicheum Marcionem Sabellium Arrium Fotinum que isti enim non aliud quam fratres sunt Iudaeorum, quibus perfidiae germanitate nectuntur reprimens quoque carnis cupiditates, quae illis, ut dixi, quinque sensibus uaporantur, faeneratam inquam mercedem accipit, cui conpensatio exuberantium copiarum et perpetuitatis usura est». [MM2020]
54 Ambrosius] om. La88 Ed1953
55 sed] aut La88
Et induebatur purpura et bysso.
marg.| {CLC16d4.4} BEDA. 56* − Purpura color regii habitus est et57* conchis marinis ferro circumcisis emissa ; byssus vero genus lini candidi et mollissimi.V al
al ¶Fons : <revera> Glossa ordinaria (Lc. 16, 19 [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 198b-199a marg.] ed. Gloss-e  : « Qui induebatur. Gregorius : Purpura color regii habitus est conchis marinis ferro circumcisis emissa. Byssus genus lini candidissimi et mollissimi. Si cultus pretiosarum vestium culpa non esset, sermo Dei non tam evigilanter exprimeret, quod dives purpura et bysso indutus apud inferos irremediabiliter torquetur. Nec reprehenditur dives quod aliena rapuerit, sed quod sua non erogaverit. Quid ergo illi erit qui aliena rapit?»
<cuius fons>   Beda Venerabilis , In Lc., lib. 5, c. : 16, CCSL 120, p. 302.242-246 : «Purpuram regii habitus esse colorem, marinis e conculis tinctam nemo fere qui dubitet, nam concilia ferro circumcisa lacrimas purpurei coloris quibus lana tingatur emittunt. Byssum uero genus est quoddam lini nimium candidi et mollissimi quod graeci papaten uocant». [FG2013] [MM2015]
56 Beda] om. La88, Ambrosius Ed1953
57 et] ex Ed1657 Ed1953
marg.| {CLC16d4.5} GREGORIUS. In homiliario. 58* − Si autem subtilium pretiosarumque vestium cultus culpa non esset, nequaquam sermo Dei hoc tam vigilanter exprimeret. Nemo quippe vestimenta pretiosa nisi ad inanem gloriam querit, ut honoratior ceteris esse59 videatur. Nemo enim vult ibi pretiosis vestibus indui ubi ab aliis non60 possit videri.W am
am ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 40, § 3, CCSL 141, p. 399.134-141 : «Quod si uidelicet culpa non esset, nequaquam sermo Dei tam uigilanter exprimeret quod diues qui torquetur apud inferos bysso et purpura indutus fuisset. Nemo quippe uestimenta praecipua nisi ad inanem gloriam quaerit, uidelicet ut honorabilior ceteris esse uideatur. Nam quia pro sola inani gloria uestimentum pretiosius quaeritur, res ipsa testatur, quod nemo uult ibi pretiosis uestibus indui, ubi ab aliis non possit uideri. Quam culpam possumus melius etiam ex diuerso colligere, quia si abiectio uilis indumenti uirtus non esset, evangelista uigilanter de Iohanne non diceret : Erat indutus pilis camelorum». [FG2014]*
W ¶Codd. : La88 Li448 Mt366 Ed1657 Ed1953 {MM2015} {MM2020}
58 Gregorius] om. La88 homiliario] scrips., omel’. Li448, evangelia Ed1953
59 esse] om. Li448
60 non] om. La88
marg.| {CLC16d4.6} CHRYSOSTOMUS. 61 {hom. De divite,ex Luca}. − Cinerem et pulverem et terram62 purpura et serico protegebat secundum63 vestimenta64*, ita et epule et nos65* quales epulas66*, talia et vestimenta.X
Unde sequitur :
X ¶Codd. : La88 Li448 Ed1953 {MM2020}
61 Chrysostomus] Gregorius in omel. La88
62 terram] certam La88
63 secundum] sed La88
64 vestimenta] + eius Ed1953
65 et nos] ergo et nobis Ed1953
66 epulas] epule Ed1953
Et epulabatur quotidie splendide.
marg.| {CLC16d4.7} GREGORIUS. Primo Moralium. 67* − Ubi solerter68 intuendum est quia celebrari convivia sine culpa69* vix possunt. Pene70 enim 71* semper epulas comitatur voluptas. Nam dum corpus in refectionis delectatione resolvitur, cor ad inane gaudium relaxatur.Y an
Sequitur :
an ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob , lib. 1 § 8, CCSL 143, lin. 6 sqq. : «Sed hoc nobis est solerter intuendum quod, peractis diebus conuiuii, purgatio pro singulis adhibetur holocausti. Vir quippe sanctus nouerat quia celebrari conuiuia sine culpa uix possent. Nouerat quia magna purgatione sacrificiorum diluendae sunt epulae conuiuiorum ; et quicquid in semetipsis filii conuiuantes inquinauerant, pater sacrificium immolando tergebat. Nonnulla quippe sunt uitia quae a conuiuiis aut separari uix possunt, aut certe nequaquam possunt. Paene semper enim epulas comitatur uoluptas. Nam dum corpus in refectionis delectatione resoluitur, cor ad inane gaudium relaxatur». [MM2020]*
Y ¶Codd. : La88 Li448 Ed1953 {MM2020}
67 Gregorius primo moralium] om. La88, Gregorius Moralium Ed1953
68 solerter] + primo La88
69 convivia – sine culpa] inv . Li448
70 Pene] Pone cacogr. La88
71 enim] om. Ed1953
Numérotation du verset Lc. 16,20 
Et erat quidam mendicus nomine Lazarus.
marg.| {CLC16d4.8} AMBROSIUS. 72 − Narratio magis quam parabola videtur quando etiam nomen exprimitur.Z ao
ao ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 13, CCSL 14, p. 302.125-127 : «Narratio magis quam parabola uidetur, quando etiam nomen exprimitur. Non otiose autem hic diuitem dominus perfunctum deliciis saecularibus in perpetuae famis aput inferos constitutum significauit aerumna, cui non inmerito quinque fratres». [FG2013]*
Z ¶Codd. : La88 Li448 Ed1953 {MM2020}
72 Ambrosius] om. La88
marg.| {CLC16d4.9} CHRYSOSTOMUS. {hom. De divite,ex Luca [vide 2872] }. − Parabola vero illa est ubi exemplum ponitur et tacentur73 nomina. Interpretatur autem Lazarus, qui auditus74* est. Pauper enim erat et illum Dominus adiuvabat.AA
AA ¶Codd. : La88 Li448 Ed1953 {MM2020}
73 tacentur] carent La88
74 auditus] adiutus Ed1953
marg.| {CLC16d4.10} CYRILLUS. − Vel aliter 75. Presens sermo de divite et Lazaro similitudinarie scriptus est in parabola, ut innotescat quod qui terrenis affluunt opibus, nisi velint opitulari necessitatibus pauperum, gravem incurrent sententiam. Refert autem traditio Iudeorum, Lazarum quemdam fuisse tunc temporis in Hierosolymis extrema pressum inopia et infirmitate, cuius meminit dominus, introducens eum in exemplum ad maiorem sermonis manifestationem.
75 Cyrillus – Vel aliter] inv . La88
marg.| {CLC16d4.11} GREGORIUS. In homiliario. 76* − [a] Notandum etiam est, quia in populo plus solent nomina divitum quam pauperum sciri. Dominus autem nomen pauperis dicit, et nomen divitis non dicit quia Deus humiles novit atque approbat, superbos ignorat. [b] Ut autem amplius probaretur pauper, simul hunc et paupertas et egritudo tabefecit.ap
Sequitur enim :
ap ¶Fons : [a] Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 40, § 3, p. 399.145-152 : «Sed notandum nobis magnopere est in ore Veritatis de superbo diuite et humili paupere quantus sit ordo narrationis. Ecce enim dicitur : Homo quidam erat diues, et protinus subinfertur : Et erat quidam mendicus nomine Lazarus. Certe in populo plus solent nomina diuitum quam pauperum sciri. Quid est ergo quod Dominus de paupere et diuite uerbum faciens, nomen pauperis dicit et nomen diuitis non dicit, nisi quod Deus humiles nouit atque approbat, et superbos ignorat?». [b]   Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 40, § 4, p. 400.181-182 : «Quantus putamus, fratres carissimi, tunc in corde pauperis tumultus temptationis fuit, cui certe poterat ad poenam sufficere paupertas, etiamsi sanus fuisset ; rursum suffecisset aegritudo, etiamsi subsidium adesset? Sed ut probaretur amplius pauper, simul hunc et paupertas et aegritudo tabefecit. Atque insuper uidebat procedentem diuitem obsequentibus cuneis fulciri, et se in infirmitate et inopia a nullo uisitari». [FG2013]
76 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
Qui iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus.
marg.| {CLC16d4.12} CHRYSOSTOMUS. {hom. De divite,ex Luca }. − Ideo iacebat ad ianuam, ne dives diceret non vidi, nemo mihi nuntiavit. videbat eum exiens et revertens. Ideo ulceribus plenus, ut crudelitatem divitis suo corpore demonstraret. Infelicissime hominum, mortem corporis tui vides iacere ante ianuam, et non misereris. Si Dei precepta non consideras, saltem conditionis tue miserere, et time ne ipse talis efficiaris. Egrotatio autem habet aliquod solacium, si opes habet ; quanta ergo in isto pena est in quo inter tanta vulnera non meminit dolores plagarum, sed famem.
Sequitur enim :
Numérotation du verset Lc. 16,21 
Cupiens saturari de micis que cadebant de mensa divitis.
marg.| Quasi dicat : quod proicis de mensa, hoc prebe in eleemosynam ; fac damna lucrum.
marg.| {CLC16d4.13} AMBROSIUS. − Insolentia autem et tumor divitum indiciis competentibus subinfertur.
Sequitur enim :
Et nemo illi dabat.
marg.| Ita enim sunt conditionis humane immemores, ut tamquam supra naturam siti de miseriis pauperum incentiva suarum capiant voluptatum, rideant inopem, insultent egenti, et quorum misereri deceat, his auferant.aq
aq ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 14, CCSL 14, p. 303.148-158 : «Nec alienum putamus, ut de fide quoque opinemur hunc esse tractatum, quam Lazarus abiectam de mensa diuitis colligit, cuius utique ulcera secundum litteram diues fastidiosus horreret nec inter pretiosas epulas unguentatos que conuiuas faetorem ulcerum lambentibus canibus sustineret, cui odor aeris et ipsa esset natura fastidio, quamquam insolentia et tumor diuitum indiciis conpetentibus exprimatur, quod ita condicionis inmemores humanae sint, ut tamquam supra naturam siti de miseriis pauperum incentiua suarum capiant uoluptatum, rideant inopem, insultent egenti et quorum misereri deceat his auferant». [FG2013]
marg.| {CLC16d4.14} AUGUSTINUS. De verbis Domini. {serm.25}. − Inexplebilis enim avaritia divitum nec timet deum, nec hominem veretur ; non parcit patri, amico fidem non servat, viduam opprimit, rem pupilli invadit.
marg.| {CLC16d4.15} GREGORIUS. In homiliario. 77* − Insuper pauper videbat procedentem divitem ab obsequentibus circumfulciri, se in infirmitate et inopia a nullo visitari nam quia nemo ei ad visitandum aderat, testantur canes, qui licenter vulnera eius lingebant.ar
Sequitur enim :
ar ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 40, § 4, p. 400.182-401.186 : «Atque insuper uidebat procedentem diuitem obsequentibus cuneis fulciri, et se in infirmitate et inopia a nullo uisitari. Nam quia nemo ei ad uisitandum aderat, testantur canes, qui licenter uulnera lingebant. Ex una ergo re omnipotens Deus duo iudicia exhibuit, dum Lazarum pauperem ante ianuam diuitis iacere permisit, ut et diues impius damnationis sibi augeret ultionem, et temptatus pauper cresceret ad remunerationem. Conspiciebat ille cotidie cui non misereretur, uidebat iste de quo probaretur. Duo inferius corda, sed unus desuper inspector qui et hunc temptando exercebat ad gloriam, et illum tolerando exspectabat ad poenam». [FG2013]*
77 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
Sed et canes veniebant, et lingebant ulcera eius.
marg.| {CLC16d4.16} CHRYSOSTOMUS. {hom. De divite,ex Luca}. − Ulcera que nullus hominum lavare dignabatur et contrectareas, fere mites lambunt.AB
as contrectere] contrectare Li448
AB ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC16d4.17} GREGORIUS. In homiliario. 78* − Ex una ergo re omnipotens Deus duo iudicia exhibuit, dum Lazarum pauperem ante ianuam divitis iacere permisit ut et dives impius damnationis sibi augeret ultionem, et temptatus pauper cresceret ad remunerationem quia conspiciebat ille quotidie cui misereretur, videbat iste de quo probaretur. AC at
at ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 40, § 4, CCSL 141, p. 401.186-190 : «Ex una ergo re omnipotens Deus duo iudicia exhibuit, dum Lazarum pauperem ante ianuam diuitis iacere permisit, ut et diues impius damnationis sibi augeret ultionem, et temptatus pauper cresceret ad remunerationem. Conspiciebat ille cotidie cui non misereretur, uidebat iste de quo probaretur. Duo inferius corda, sed unus desuper inspector qui et hunc temptando exercebat ad gloriam, et illum tolerando exspectabat ad poenam». [FG2013]*
AC ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2021}
78 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
Numérotation du verset Lc. 16,
distinctio 5 = CLC16d2 
marg.| {CLC16d5.1} CHRYSOSTOMUS. au {in hom. De divite,ex Luca }. − Audivimus quid utrique in terra passi sunt ; videamus quid utrique patiantur apud inferos. Quod temporale fuit preteriit, quod sequitur eternum est. Uterque mortuus est illum angeli, istum79* pene suscipiunt80*.
Dicitur enim :
au [Lc. 16, 19-31 legitur Dominica 1 post Trinitatem = 2 post Pentecosten ; cf. Ordinarium OP 694]
79 istum] hunc Ed1953
80 suscipiunt] susceperunt Ed1953
Numérotation du verset Lc. 16,22 
Factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur81*.
81 portaretur] + in sinum Abrahe Ed1953
marg.| Tante pene repente deliciis commutantur. Portatur post tantos labores quia defecerat ne saltem82 ambulans laboraret. Et portabatur
82 saltem] saltim Li448 Mt366
ab angelis.
marg.| Non suffecerat ad portandum pauperem unus angelus ; sed propterea plures veniunt ut chorum letitie faciant. Gaudet unusquisque angelorum83* tantum onus tangere ; libenter talibus oneribus pregravantur, ut ducant homines ad regna celorum. Portatus est autem
83 angelorum] angelus Ed1953
in sinum Abrahe
marg.| ut illum palparet et refocillaret. Sinus Abrahe paradisus est. Ideo autem angeli ministrantes tulerunt pauperem et locaverunt eum in sinum84* Abrahe85* licet despectus iaceret, non86* desperavit, nec blasphemavit, dicens hic dives in nequitia vivens gaudet, et tribulationem non patitur. Ego vero nec obtinere valeo necessariam escam.AD
AD ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2021}
84 sinum] sinu Ed1953
85 Abrahe] + quia Ed1953
86 non] + tamen Ed1953
marg.| {CLC16d5.2} AUGUSTINUS. De origine anime. − Quod autem Abrahe sinum existimas esse corporeum, vereor ne in re tanta ioculariter, non serio agere credaris. Neque enim usque87 adeo desiperes88* ut arbitreris89 corporeum sinum unius hominis90* ferre tot animas ; immo, ut secundum te loquar, tot corpora quot illuc angeli, sicut Lazarum, perferunt. Nisi opineris fortasse illam unam animam solam ad eumdem sinum pervenire meruisse. Si errare pueriliter non vis, sinum Abrahe intellige remotam sedem quietis atque secretam, ubi est Abraham. Et ideo Abrahe dictam, non quod ipsius tantum sit, sed quod ipse multarum gentium pater sit, quibus91* ad imitandum fidei principatum prepositus est. AE av
av ¶Fons : Augustinus Hipponensis , De natura et origine animae (CPL 0345), lib. 4, c. 16, § 24, CSEL 60, p. 403.19 sqq. : «Quod uero illum Abrahae sinum existimas esse corporeum et per ipsum asseris totum corpus eius agnosci, uereor, ne in re tanta ioculariter atque inridenter, non serio grauiter que agere credaris. neque enim usque adeo desiperes, ut arbitrareris corporeum unius hominis sinum ferre tot animas, immo, ut secundum te loquar, ferre tot corpora bene meritorum, quos illuc angeli sicut lazarum perferunt. nisi opinaris fortasse illam unam animam solam ad eundem sinum peruenire meruisse. si non iocaris et errare pueriliter non uis, sinum Abrahae intellege remotam sedem quietis atque secretam, ubi est Abraham. et ideo Abrahae dictum , non quod ipsius tantum sit, sed quod ipse pater multarum gentium sit positus, quibus est ad imitandum fidei principatu propositus, sicut deum Abraham et deum isaac et deum iacob se deus uocari uoluit, cum sit innumerabilium deus». [MM2018]
AE ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2021}
87 usque] om. Li448
88 desiperes] deciperes Ed1953
89 arbitreris] arbitrareris Mt366
90 unius hominis] inv. Ed1953
91 quibus] qui Ed1953
marg.| {CLC16d5.3} GREGORIUS. In homiliario. 92* − Cum autem duo essent inferius corda, pauperis scilicet et divitis. Unus desuper erat inspector, qui et pauperem temptando exercebat ad gloriam et divitem tolerando exspectabat ad penam.AF aw
Unde sequitur :
aw ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 40, § 4, p. 401.190-192 : «Conspiciebat ille cotidie cui non misereretur, uidebat iste de quo probaretur. Duo inferius corda, sed unus desuper inspector qui et hunc temptando exercebat ad gloriam, et illum tolerando exspectabat ad poenam». [FG2013]*
AF ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2021}
92 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
Mortuus est autem et dives
marg.| {CLC16d5.4} CHRYSOSTOMUS. − [b] Mortuus est quidem 93* tunc corpore 94 sed erat illi antea95* anima mortua. Nihil enim agebat ex operibus anime. Nam totus fervor eius, qui provenit ex dilectione proximi, exspiravit et erat corpore defuncto defunctior. [a] [1] Nullus autem est qui sepeliendo diviti ministrasse dicatur ut Lazaro. Eo namque quod in lato itinere delectatus multos habuit obsequentes adulatores. Ut pervenit ad finem, privatus est omnibus.
[2] Simpliciter enim sequitur :
93 est quidem] inv. Bar484 Ed1953
94 corpore] corporea Ro18
95 antea] ante Ed1953
Et sepultus est in inferno.
marg.| Sed etiam anima eius dum viveret sepeliebatur, obruta corpore quasi sepulcro.AG ax ay
ax ¶Fons : [a] <r evera :> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 16, 22 (Krikones § 2488 : Chrysostomus), Vat. gr. 1611, f. 223ra39-b14  ; Paris, Cosilin, 201, f. 425v27  : «ἀπέθανεν δὲ καὶ ὁ πλούσιος καὶ ἐτάφηΧρυσοστὸμου. [1] Οὐδεὶς ὁ προηγούμενος, οὐδεὶς ὁ δορυφορῶν * , καθάπερ τὸν Λάζαρον. Ἐπειδὴ γὰρ ἐν τῇ εὐρυχώρῳ ὁδῷ τούτων ἁπάντων πήλαυε, καὶ πολλοὺς ἔσχε τοὺς δορυφοροῦντας, τοὺς θεραπεύοντας, τοὺς κόλακας λέγω , τοὺς παρασίτους, ἡνίκα πρὸς τὸ τέλος ἔφθασε, γυμνὸς καὶ ἔρημος ἁπάντων γέγονε μετὰ τὰς πολλὰς ἐκείνας ἀνέσεις, μᾶλλον δὲ μετὰ τὴν βραχεῖαν ἐκείνην ἄνεσιν καὶ εὐημερίαν [...] [2] [Vg1611, f. 223rb22- ; Coislin 201, f. 426r2 ] Ἀπέθανε φησι ** καὶ ἐτάφη καὶ ζῶν δὲ ἐτι ἐτέθαπτο καθάπερ μνήματι τῷ σώματι τῆς ψυχῆς αὐτοῦ κατορωρυγμένης, καὶ τάφον περιφερούσης τὴν σάρκα. Ὥσπερ γὰρ ἁλύσει τινὶ, τῇ μέθῃ καὶ τῇ γαστριμαργίᾳ πεπεδημένος, οὕτως ἄπρακτον αὐτὴν καὶ νεκρὰν εἰργάσατο. ἄλλου δι’ ἐτήρει ζῶσάν».
*δορυφορῶν ] + οὐδεὶς ὁ ὁδηγῶν Chrysostomus
ay ** φησι καὶ] δὲ καὶ ὁ Chrysostomus
<cuius fons>
[1] = Chrysostomus , Sermo de Lazaro 7 [CPG 4329.7], § 4, PG 48, 1050 .23-28.
[2]   Chrysostomus , Sermo de Lazaro 2 [CPG 4329.2], § 3, PG 48, 985 .44-46 : «Ἀπέθανε δὲ καὶ ὁ πλούσιος, καὶ ἐτάφη, καθάπερ ἐν μνήματι τῷ σώματι τῆς ψυχῆς αὐτοῦ κατορωρυγμένης, καὶ τάφον περιφερούσης τὴν σάρκα».
[b] <revera>   Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 16, 22 (Krikones § 2489 : Κορινθίους Β’), Vat. gr. 1611, f. 223v 2-4 ; Paris, Cosilin, 201, f. 426r22  : «Τοιοῦτοί εἰσι καὶ νῦν οἱ [inv. Coislin] ἀνελεήμονες καὶ ὠμοί· νεκρὰν γὰρ ἔχουσι καὶ οὗτοι ψυχὴν, ὥσπερ ἐκεῖνος. Τὸ γὰρ θερμὸν αὐτῆς ἅπαν τὸ ἀπὸ τῆς φιλίας τῆς εἰς τὸν πλησίον ἀνήλωται, καὶ ἔστιν ἀψύχου σώματος νεκροτέρα».
<cuius fons> =   Chrysostomus , In 2Cor., hom. 6 § 4 [CPG 4429], § 4, PG 61, 440 .3-7.
¶Nota 1. Erasme a pointé la corruption des propos de Chrysostome transmis ici par la Catena en raison de l’insertion de la clausule évangélique latine « in inferno » que le grec rattachait à la phrase suivante (Desiderii Erasmi Opera Omnia, VI. 5: Annotationes in Novum Testamentum (pars secunda), ed. P. F. Hovingh, Amsterdam et New York, 2003, p. 564-565)*. Une des particularités de la Catena aurea est l’insertion de la quasi totalité du texte biblique commenté dans le commentaire. De la sorte le caténiste justifie l’intention et la méthode de l’expositio continua qu’est la Catena aurea (ici texte biblique en bleu). Ce lemme structure le commentaire et détermine l’ordre de succession des unités herméneutiques, indépendamment de la syntaxe des sources premières. Ajouté en seconde intention, tantôt intercalé entre les sentences, tantôt inséré à l’intérieur de celles-ci, ce texte biblique est extrait d’une version latine de la Vulgate alors en usage. Il ne doit pas être confondu avec le texte biblique en gros module ajouté plus tard, au moment de la diffusion parisienne de la Catena sous forme d’évangile glosé. Dans la Catena, les fragments du lemme commenté par les Pères ne sont pas traduits à partir de la sentence mais remplacés par la Vulgate parisienne partiellement corrigée. Dans CLC16d5.4, la clausule « in inferno » appartient à Lc. 16, 22 : le latin « in inferno » désigne le lieu de sépulture du riche. La version de la Bible grecque suivie par Chrysostome, Théophylacte et la chaîne de Nicétas, rattachent l’expression au verset 23. Καὶ ἐν τῷ ᾍδῃ désigne alors la position inférieure à partir de laquelle le riche lève les yeux vers Abraham et le pauvre Lazare : v. 22 [...] ἀπέθανεν δὲ καὶ ὁ πλούσιος, καὶ ἐτάφη. v. 23 Καὶ ἐν τῷ ᾍδῃ ἐπάρας τοὺς ὀφθαλμοὺς αὐτοῦ, ὑπάρχων ἐν βασάνοις, ὁρᾷ τὸν Ἀβραὰμ ἀπὸ μακρόθεν, καὶ Λάζαρον ἐν τοῖς κόλποις αὐτοῦ ». *Je remercie Hélène Rabey (CESR, GRIC, Université Le Havre-Normandie) de m’avoir signalé cette remarque d’Erasme. [MM2021] [rév. MM2024]
¶Nota 2. Il semble que Thomas, averti par les correctoires bibliques, ait perçu cette différence au moment de la rédaction de la sentence mais que le collaborateur chargé de la préparation de l’apographe ait pensé bien faire en ajoutant «in inferno» conformément à la Vulgate. (Voir l’apparat du texte de notre édition de la Bible latine du Moyen Âge tardif (Sacra Pagina : Biblia communis : leçons des correctoires de Sorbonne CorS1 CorS2 etc.). J’en veux pour preuve le simpliciter introduit de manière inhabituelle par le glossateur dans la clausule qui introduit le lemme biblique. Cet adverbe, absent du texte de Nicétas et de ses sources, fait probablement allusion à la fois à l’absence de la clausule in inferno et à l’aspect du verbe grec exprimé par l’aoriste ἐτάφη (aor. ind. pass.) qui souligne l’action exprimée sans précision de durée, donc « purement et simplement » ou simpliciter. Cependant, la fin de la sentence [a2] et le sens second de sepultus sur lequel joue Chrysostome ne se comprennent que si le riche n’est pas enseveli ‘en enfer’ après sa mort mais bien dans son propre corps, de son vivant déjà. L’insertion de in inferno à cet endroit est inopportune et met en évidence le caractère adventice de l’adjonction du lemme de chaîne. On notera que « in inferno » n’est pas commenté ailleurs pour lui-même. [MM2021] [rév. MM2024]
AG ¶Codd. : Bar484 Li448 Mt366 Ro18 Ed1953 {MM2021} {MM2024}
marg.| {CLC16d5.5} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Sepultura autem inferni penarum profunditas est, que superbos et immisericordes post hanc vitam vorat. AH az
az ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 38, CCSL 44B, p. 89.29-31 : «Sepultura inferni poenarum profunditas, quae superbos et inmisericordes post hanc uitam uorat ; quos tamen dominus in ista narratione dicit uidere de longinquo atque sentire beatorum requiem, quo sane transire non possunt». [FG2017]*
AH ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CLC16d5.6} BASILIUS. − Est autem infernus quidam locus communis in intimo terre, obumbratus undique et opacus, cuius est quoddam orificium96 in profundum tendens, per quod patet descensus animabus ad mala damnatis.AI ba
ba ¶Fons : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 16, 23 (Krikones § 2498 : Basilius in Is.), Vat. gr. 1611, f. 224rb41 - 224v 2 : «Βασιλείου ἐν Ἠσαίᾳ. Ἀλλὰ τίς ποτέ ἐστιν ὁ ᾅδης, ἐν ᾧ ὁ πλούσιος ἦν ; τάχα τὸ τοῦ ᾅδου χωρίον· [f. 224v] κοινός τις τόπος ἔστιν ἐν τῷ ἐσωτάτῳ τῆς γῆς, ἐπίσκιος πανταχόθεν, καὶ ἀλαμπής, στόμιον δέ τι ἐπὶ τὰ κοῖλα καθῆκον, δι' οὗ ἡ κάθοδος ταῖς πρὸς τὸ χεῖρον κατεγνωσμέναις ψυχαῖς· // Οὐ γὰρ δὴ ζῶόν τι ὁ ᾅδης, οὐδὲ δύναμις ἐπιτεταγμένη τοῖς ἀποθνήσκουσι, κατὰ τὴν μυθοποιΐαν τῶν ἔξωθεν [...]».
<cuius fons>   Basilius Caesariensis , In Is. [CPG 2911] (Is. 5, 14-15), § 166, PG 30, 392 B14-C2 : «Τάχα δὲ ἡμῖν ὁ λόγος ἐνδείκνυται, κοινόν τινα τόπον ἐν τῷ ἐσωτάτῳ τῆς γῆς, ἐπίσκιον πανταχόθεν, καὶ ἀλαμπῆ, τὸ τοῦ ᾅδου χωρίον εἶναι· στόμιον δέ τι ἐπὶ τὰ κοῖλα καθῆκον, δι' οὗ τὴν κάθοδον εἶναι ταῖς πρὸς τὸ χεῖρον κατεγνωσμέναις ψυχαῖς· ὃ διὰ τὸ πλῆθος τῶν ἀπολλυμένων, ὥστε ὑποδέξασθαι πάντας, εὐρυχωρότερόν φησι γεγενῆσθαι. Οὐ γὰρ δὴ ζῶόν τι ὁ ᾅδης, οὐδὲ δύναμίς τις ἐπιτεταγμένη τοῖς ἀποθνήσκουσι, κατὰ τὴν μυθοποιίαν τῶν ἔξωθεν».
<Non hab.> Versio latina antiqua (Is. 1-3, 2) in cod. Cassino 246. [MM2021] [rev. VS2021]*
96 orificium] officium Ka12 Li448
marg.| {CLC16d5.7} CHRYSOSTOMUS. − Vel sicut regum carceres extra manent, sic et extra mundum foris alicubi est infernus. Unde et exteriores tenebre dicte sunt.AJ
AJ ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CLC16d5.8} THEOPHYLACTUS. − Quidam vero dicunt infernum esse transitum ab apparenti ad disparens et deformitatem anime. Quamdiu enim anima peccatoris in corpore est, apparet per proprias operationes ; ut autem evolavit a97* corpore, fit deformis. AK bb
bb ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 16, 22), PG 123, 977B10-15. [CGC2015]
97 evolavit a] evolat de Ed1953
marg.| {CLC16d5.9} CHRYSOSTOMUS. {serm.2 de Lazaro}. − Sicut autem pauperi, dum viveret, graviorem penam reddebat iacere ante ianuam divitis et98 aliena bona prospicere ; sic diviti mortuo augebat exitium accubitus in gehenna, et prospectus delectationis Lazari ; ne sola99* tormentorum natura sed et collatione honoris illius intolerabilius sentiret supplicium.
Unde sequitur :
98 et] ut Ro18
99 sola] solum Ed1953
Numérotation du verset Lc. 16,23 
Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe.
marg.| Elevavit quidem oculos ut illum100* inspiceret, non ut despiceret. Lazarus enim sursum erat, ille deorsum ; illum plures angeli portabant, istum101 infinita tormenta possident102*. Unde non dicit ‘cum esset in tormento’ sed in tormentis. Totus enim in tormentis erat, oculos solos liberos habebat, ut alterius letitiam possit103* aspicere, ut magis torqueatur quia non habet quod alius habet aliorum divitie104* eorum qui in paupertate sunt, tormenta sunt.AL
100 illum] om. Ed1953
101 istum] + in Li448
102 possident] possidebant Ed1953
103 letitiam possit] inv. Ro18, letitiam posset Ed1953
104 divitie] divitias Ed1953
marg.| {CLC16d5.10} GREGORIUS. − [b] Si autem Abraham adhuc in imis non esset, hunc dives in tormentis positus non videret. [a] Eos enim qui celestis patrie vias secuti sunt, post egressum carnis, inferni claustra tenuerunt, non ut pena quasi peccatores plecteret sed ut illos in locis remotioribus requiescentes quia necdum intercessio mediatoris advenerat, ab ingressu regni reatus prime culpe retineret. AM bc
bc ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 4, § 29, CCSL 143, p. 200.42-50 : «Prius autem quam redemptor noster morte sua humani generis poenam solueret, [a] eos etiam qui caelestis patriae uias sectati sunt, post egressum carnis inferni claustra tenuerunt ; non ut poena quasi peccatores plecteret sed ut eos in locis remotioribus quiescentes, quia necdum intercessio mediatoris aduenerat, ab ingressu regni reatus primae culpae prohiberet. Vnde iuxta eiusdem redemptoris nostri testimonium, diues qui apud inferos torquetur in sinu Abrahae Lazarum requiescere contemplatur. Qui profecto [b] si adhuc in imis non essent, hos ille in tormentis positus non uideret. Vnde et isdem redemptor noster pro nostrae culpae debito occumbens inferna penetrat ; ut suos qui ei inhaeserant, ad caelestia reducat. Sed quo nunc homo redemptus ascendit, illuc profecto si peccare noluisset, etiam sine redemptione pertingeret. Consideret ergo uir sanctus quia si non peccasset, illuc etiam non redemptus ascenderet ad quod praedicatores sanctos post redemptionem necesse est cum magno labore peruenire». [FG2013]*
AM ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CLC16d5.11} CHRYSOSTOMUS. {hom.4 in Epist. Ad Phil}. − Multi autem erant pauperes iusti ; sed qui iacuit ad limina eius, aspectui occurrit ad eius tristitiam.
Sequitur enim :
Et Lazarum in sinu eius.
marg.| Hinc105* innotescit106 quod omnes qui a nobis offenduntur, obicientur107* nostro conspectui. Dives autem Lazarum non penes alium iustum, sed in sinibus108* Abrahe videt. Erat enim Abraham caritativus, hic autem crudelitatis arguitur ; ille sedens ante fores venabatur transeuntes, et in domum propriam ingerebat ; hic vero et manentes intus avertebat.AN
105 Hinc] idem (Conc. a de Lazaro) Ed1657,   chrysostomus (ut supra) praem. Ed1953
106 innotescit] innotescat Ed1657
107 obicientur] obiciuntur Ed1657 Ed1953
108 sinibus] sinu Ed1657Ed1953
marg.| {CLC16d5.12} GREGORIUS. In homiliario. 109* − Qui110 nimirum dives eum cuius in hac vita misereri non voluit, in suo iam supplicio positus patronum querit. AO bd
bd ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 40, § 5, p. 401.195-196 : «Nam sequitur : Factum est ut moreretur Lazarus et portaretur ab angelis in sinum Abrahae.   Mortuus est autem et diues, et sepultus est in inferno . Qui nimirum diues eum cui in hac uita misereri noluit, in suo iam supplicio positus patronum quaerit. [FG2013]
AO ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2021}
109 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
110 Qui] Quid Mt366
marg.| {CLC16d5.13} THEOPHYLACTUS. − Non tamen dirigit sermonem ad Lazarum sed ad Abraham quia forsan erubescebat vel111* putabat Lazarum reminisci malorum, ex propriis iudicans de illo.AP be
Unde sequitur :
be ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 16, 23), PG 123, 976C4-8. [CGC2015]
AP ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2021}
111 vel] et Ed1953
Numérotation du verset Lc. 16,24 
Et ipse clamans dixit :
marg.| {CLC16d5.14} CHRYSOSTOMUS. 112 − Magne enim pene magnam vocem reddebant.
112 Chrysostomus] om. Li448
Pater Abraham
marg.| quasi dicat : Patrem te voco natura, quomodo filius qui perdidit suam substantiam113, licet meo vitio te patrem perdiderim.
113 suam substantiam] inv. Li448
Miserere mei.
marg.| Frustra agis penitentiam in loco114* ubi non est penitentie locus. Tormenta te cogunt, non mentis affectus. Quicumque in regno celorum est, nescio an eius qui in inferno est valeat misereri. Creator creature miseretur sue. Unus venit medicus qui sanaret morbos ; alii sanare non poterant115.
114 in loco] om. Ed1953
115 poterant] poterunt Li448
Mitte Lazarum.
marg.| Erras, miser. Abraham mittere non potest sed suscipere potest.
Ut intingat extremum digiti sui in aquam116.
116 aquam Li448 Ed1953 ] aqa Mt366 Mt366@
marg.| Lazarum videre non dignabaris, et nunc digitum eius desideras hoc quod petis, tu ei debebas facere cum adhuc viveret. Aquam desideras, qui delibutos117* cibos ante fastidiebas. Vide conscientiam peccatoris non totum audet poscere digitum. Instruimur autem quam sit utile in divitiis non confidere. Ecce dives indiget paupere, qui quandoque esuriebat. Mutantur res, et notificatur omnibus quis esset dives, quis esset pauper. Sicut enim in theatris cum advesperascit et astantes recedunt, exeuntes et amictum118 deponentes, qui reges et pretores visi fuerant, omnibus ulceribus pleni119 videntur ut sunt ; sic et adveniente morte et, soluto spectaculo, universi, larvis egestatis et divitiarum depositis, ex solis operibus diiudicantur quinam vere sint divites, qui pauperes, qui gloriosi, quive120* inglorii.AQ
AQ ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2021}
117 delibutos] delicatos Ed1953
118 amictum] amittunt Li448
119 pleni] om. Li448 Mt366
120 quive] qui Ed1953
marg.| {CLC16d5.15} GREGORIUS. In homiliario. 121* − Dives enim iste qui vulnerato122* pauperi mense sue vel minima123* dare noluit, in inferno positus usque ad minima querenda pervenit. Nam guttam aque petivit qui micas panis negavit. AR bf
bf ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 40, § 5, p. 401.207-210 : «Hinc ergo, hinc, fratres, colligite quanta sit districtio seueritatis Dei. Diues enim iste qui uulnerato pauperi mensae suae uel minima dare noluit, in inferno positus, usque ad minima quaerenda peruenit. Nam guttam aquae petiuit, qui micas panis negauit. Sed notandum ualde est quid sit quod diues in igne positus, linguam suam refrigerari petiit. Mos quippe est sacri eloquii ut aliquando aliud dicat, sed ex eodem dicto aliud innuat». [FG2013]*
AR ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2021}
121 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
122 vulnerato] ulcerato Ed1953
123 minima] minuta Ed1953
marg.| {CLC16d5.16} BASILIUS. − Condignum autem premium redditur diviti : ille124* ignis et infernalis penabg, lingua arefacta ; vice lyre sonantis : gemitus, vice potus : desiderium stille, vice spectaculatorum125* enormium : caligo profunda ; vice ambitus incessantis, pervigil vermisbh.AS bi
Unde sequitur :
bg Cf. Mt. 25, 41.
bh Cf. Mc. 9, 43.
bi ¶Fons : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 16, 24 (Krikones § 2504 : Basilius in Is.), Vat. gr. 1611, f. 225r 6-9 : «Βασιλείου ἐν Ἠσαίᾳ. Α ὕτη ἡ κατάλληλος ἀντίδοσις , τὸ πῦρ ἐκεῖνο καὶ ἡ ἐν ᾅδου κόλασις, γλῶσσα κατάξηρος μικρᾶς ῥανίδος εἷς παραμυθίαν ἐπιθυμοῦσα· φλὸξ πανταχόθεν, οὐδὲ ἀέρος ἀναπνοὴν ἀναψύχειν τὸν καύσωνα, τὸν ἐν τοῖς σπλάγχνοις ἐῶσα. Ἄντὶ τῶν αὐλητῶν αὐληταὶ, ὁ στεναγμός· ἀντὶ τῆς ἀμέτρου μέθης, ἐπιθυμία σταγόνος, τῆς σαρκὸς τοῦ πλουσίου ἀποτηγανιζομένης ἐν τῇ καμίνῳ· ἀντὶ τῶν ἀσελγῶν θεαμάτων, τὸ σκότος τὸ βαθύ· ἀντὶ τῆς ἀκοιμήτου ἐπιθυμίας, ὁ ἀκοίμητος σκώληξ».
<cuius fons>   Basilius Caesariensis , In Is. [CPG 2911] (Is. 5, 11-12) § 157, PG 30, 376B7 -C4 : «Τί οὖν ἐστι τὸ λεγόμενον; Ὅτι μέθη ἀθεότητός ἐστιν ἀρχὴ, σκότωσις οὖσα τοῦ διανοητικοῦ, δι' οὗ μάλιστα ὁ Θεὸς ἐπιγινώσκεσθαι πέφυκεν. Ἔργα δὲ χειρῶν καὶ ἡ προσδοκωμένη ἀντίδοσις, τὸ πῦρ ἐκεῖνο καὶ ἡ ἐν ᾅδου κόλασις, γλῶσσα κατάξηρος μικρᾶς ῥανίδος παραμυθίαν ἐπιθυμοῦσα· φλὸξ πανταχόθεν, οὐδὲ ἀέρος ἀναπνοὴν ἀναψύχειν τὸν καύσωνα, τὸν ἐν τοῖς σπλάγχνοις ἐῶσα. Ἄνθ' ὧν αὐληταὶ, ὁ στεναγμός· ἀντὶ τῆς ἀμέτρου μέθης, ἐπιθυμία σταγόνος, τῆς σαρκὸς τῶν μεθυόντων ἀποτηγανιζομένης ἐν τῇ καμίνῳ· ἀντὶ τῶν ἀσελγῶν θεαμάτων, τὸ σκότος τὸ βαθύ· ἀντὶ τῆς ἀκοιμήτου ἐπιθυμίας, ὁ ἀκοίμητος σκώληξ». [MM2021]
AS ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2021}
124 ille codd. cum gr.] illi Ed1953
125 spec<tacu>latorum cum gr. ] coniec., specl’atorum codd., speculorum Ed1953
Ut refrigeret linguam meam quia crucior in hac flamma.
marg.| {CLC16d5.17} CHRYSOSTOMUS. {hom.2 in Epist. Ad Phil}. − Non autem quia dives fuerat, torquebatur, sed quia misertus non fuit. AT
AT ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC16d5.18} GREGORIUS. In homiliario. 126* − Hinc127 colligendum est qua pena mulctandus sit qui aliena diripit, si inferni damnatione percutitur qui propria non largitur. AU bj
bj ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 40, § 3, p. 398.123-125 : «Ibi res iniuste sublata restitutione quadrupli punitur. Hic autem diues iste non abstulisse aliena reprehenditur, sed propria non dedisse. Nec dicitur quia ui quempiam oppressit, sed quia in acceptis rebus se extulit. Hinc ergo, hinc summopere colligendum est qua poena multandus sit qui aliena diripit, si inferni damnatione percutitur qui propria non largitur». [FG2013]*
AU ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2021}
126 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
127 Hinc] Hic Li448
marg.| {CLC16d5.19} AMBROSIUS. − [b] Cruciatur etiam quia luxurioso carere deliciis pena est. [a] Aqua autem est128 refectio anime in doloribus constitute. AV bk
bk ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 18, CCSL 14, p. 304.200-208 : «Inter hunc igitur diuitem et pauperem chaos magnum est, quia post mortem nequeunt merita mutari, eo que in inferno diues inducitur cupiens aliquid de paupere spiritus refrigerantis haurire ; [a] aqua enim refectio est animae in doloribus constitutae, de qua dicit Esaias : et saliet aqua cum delectatione de fontibus salutaris. Cur autem [b] cruciatur ante iudicium? quia luxurioso carere deliciis poena est. Nam et Dominus dicit : ibi erit fletus et stridor dentium, cum uideritis Abraham, Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno caelorum». [FG2013]*
AV ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2021}
128 est] om. Li448
marg.| {CLC16d5.20} GREGORIUS. In homiliario. 129* − [b] Quid autem est quod in tormentis positus linguam suam refrigerari postulat, nisi quod is qui convivando de loquacitate peccaverat, per retributionis iustitiam in lingua atrocius ardebat? [a] Abundare enim in conviviis loquacitas solet.bl
bl ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 40, § 5, p. 402.216-226 : «Neque hunc de loquacitate narrauit, sed cum elatione et tenacia de edacitate peccasse. [a] Sed quia abundare in conuiuiis loquacitas solet, is qui hic male conuiuatus dicitur, apud infernum grauius in lingua ardere perhibetur. Prima namque male conuiuantibus famulatur culpa loquacitatis, post loquacitatem ludendi etiam leuitas sequitur. Nam quia edacitatem lusus sequatur, testatur sacra scriptura, quae ait : Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere. Sed priusquam ad lusum moueatur corpus, ad iocos ac uerba inania mouetur lingua. [b] Quid ergo est quod innuitur quia in tormentis positus diues linguam suam refrigerari postulat, nisi quod is qui conuiuando magis de loquacitate peccauerat, per retributionis iustitiam in lingua atrocius ardebat?». [FG2013]
129 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
marg.| {CLC16d5.21} CHRYSOSTOMUS. − Multa etiam lingua eius superba locuta est ; ubi peccatum, ibi et pena ; et quia plurimum lingua peccavit, amplius torquetur.
marg.| {CLC16d5.22} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Vel quod linguam suam vult refrigerari cum in flamma totus arderet, significat quod scriptum estbm : « Mors et vita in manibus lingue », et quia « ore confessio fit ad salutem »bn, quod per superbiam ille non fecit. Extremum autem digiti vel minimam operationem significat, qua per Spiritum sanctum subvenitur. bo
bm Prv. 18, 21.
bn Rm. 10, 10.
bo ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 38, CCSL 44B, p. 89.34-39 : «Quod autem linguam sibi uult refrigerari, cum in flamma utique totus arderet, significat quod scriptum est : mors et uita in manibus linguae, et quia ore confessio fit ad salutem, quod per superbiam ille non fecit. extremum autem digiti uel minimam operationem misericordiae significat, qua per spiritum sanctum subuenitur». [FG2017]*
marg.| {CLC16d5.23} AUGUSTINUS. De origine anime. {2,16} − Dicis autem membra hic anime describuntur ; et vis per oculum totum caput intelligi, quia dictus est elevare oculos suos, per linguam fauces, per digitum manum. Quid autem cause est ut nomina ista membrorum in deo tibi corpus non faciant, in anima faciant an vero quando de creatura dicuntur, proprie accipienda sunt ; quando autem de creatore, tropice atque translate pennas itaque corporeas daturus es nobis, quoniam non creator, sed creatura, id est homo, dicitbp : Si assumpsero pennas meas diluculo. Porro si propterea linguam habuit dives ille corpoream, quoniam dixit refrigeret linguam meam ; in nobis quoque adhuc in carne viventibus manus habet ipsa lingua corporea quia scriptum estbq : Mors et vita in manibus lingue.
bp Ps. 138, 9.
bq Prv. 18, 21.
marg.| {CLC16d5.24} GREGORIUS NYSSENUS. − Sicut autem prestantissima speculorum tales representant facierum imagines quales et ipse obiecte facies extant, letas quidem130 letantium, tristium vero tristes ; sic et iustum Dei iudicium simile fit dispositionibus nostris unde quia dives non fuit misertus pauperis iacentis ad ianuam, cum misericordia egeat, non exauditur.AW br
Sequitur enim :
br <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. #, # (Krikones § # Gregorius Nyssenus) : Vat. gr. 1611, f. # #  : «Γρηγορίου Νύσσης».
<cuius fons>   Gregorius Nyssenus , # [CPG 3#], Gregorii Nysseni opera, t. # #, 19#, p. # (PG 4#, #),
<Non hab.> Némésius d’Emèse, De natura hominis, selon E.   Dobler , Falsche Väterzitate bei Thomas von Aquin, Fribourg (CH), 2001, p. 136. [MM2019]
AW ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2021}
130 quidem] quidam Li448
Numérotation du verset Lc. 16,25 
Et dixit illi Abraham : Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua.
marg.| {CLC16d5.25} CHRYSOSTOMUS. {serm.2 et 3 de Lazaro}. − Aspice Patriarche bonitatem vocat illum filium, quod mansuetudinem eius potest exprimere ; nullum tamen prebet auxilium ei qui se remedio privaverat ; unde dicit recordare ; id est animadvertas peccata ne obliviscaris quod fueris oblectatus divitiis. Recepisti bona in vita tua , id est illa que vera bona esse putabas ; non potes et in terra regnasse et hic regnare ; divitie non possunt esse vere et in terra et in inferis.
Sequitur :
Et Lazarus similiter mala.
marg.| Non quod Lazarus ea mala putaverit ; sed ex censura divitis hoc dicebat, qui inopiam et famem et duram egritudinem estimabat mala. Quando igitur infirmitatis et egrotationis magnitudo nos premit, Lazarum cogitemus, et letanter accipiamus mala in vita nostra.
marg.| {CLC16d5.26} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Hec igitur ei dicuntur, quia felicitatem dilexit seculi, nec aliam vitam preter illam in qua superbus tumebat, adamavit. Lazarum autem dicit mala recepisse quia intellexit huius seculi mortalitatem, labores, et dolores, et erumnas penam esse peccati quia “omnes in Adam morimur”bsqui factus est transgressione mortalis.bt
bs Cf. 1Cor. 15, 22.
bt ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 38, CCSL 44B, p. 89.39-90.47 : «Cum autem ei dicitur : recepisti bona in uita tua, illud tangitur quia felicitatem dilexit saeculi, nec aliam uitam praeter illam in qua superbus tumebat adamauit. Lazarum autem mala dicit recepisse, quia intellexit huius uitae mortalitatem, labores, dolores et aerumnas poenam esse peccati, de quo scriptum est : fuimus et nos naturaliter filii irae sicut et ceteri ; de quo iterum scriptum est nec infantem cuius est unius diei uita super terram mundum esse a peccato, quia omnes utique in adam morimur, qui factus est transgressione mortalis». [FG2017]
marg.| {CLC16d5.27} CHRYSOSTOMUS. {serm.3 de Lazaro}. − Dicit131 etiam recepisti bona in vita tua, quasi debita ; quasi dicat si quid boni fecisti unde premium daretur, omnia accepisti in illo mundo, epulans, ditatus, oblectatus successibus prosperis ; hic autem, si quid mali commisit, universa recepit paupertate, fame et extremis oppressus miseriis et uterque vestrum huc nudus accessit hic quidem a peccatis, propter quod et consolationem sortitur ; tu vero a iustitia, propter quod immitigabilem perferes penam.
Unde sequitur :
131 Dicit] Dixit Li448
Nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris.
marg.| {CLC16d5.28} GREGORIUS. In homiliario. 132* − Quecumque ergo in hoc seculo bene habetis, cum vos bona egisse recolitis, valde de ipsis pertimescite, ne concessa vobis prosperitas eorumdem remuneratio sit bonorum ; et cum quoslibet pauperes nonnulla reprehensibilia perpetrare conspicitis ; quia fortasse quos superfluitas tenuissime pravitatis coinquinat, caminus paupertatis purgat.bu
bu ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 40, § 6, p. 402.216-226 : «Illum paupertas afflixit et tersit, istum abundantia remunerauit et repulit. Quicumque ergo bene in hoc saeculo habetis, cum uos bona egisse recolitis, ualde de ipsis pertimescite, ne concessa uobis prosperitas eorumdem remuneratio sit bonorum. Et cum quoslibet pauperes nonnulla reprehensibilia perpetrare conspicitis, nolite despicere, nolite desperare, quia fortasse quod superfluitas tenuissimae prauitatis inquinat, caminus paupertatis purgat. De uobis omnino pertimescite, quia nonnulla etiam male acta prospera uita secuta est. De illis uero sollicite pensate, quia eorum uitam magistra paupertas cruciat, quousque ad rectitudinem perducat». [FG2013]
132 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
marg.| {CLC16d5.29} CHRYSOSTOMUS. {serm.3 de Lazaro}. − Sed dices nonne est aliquis qui et hic et illic venia perfruatur hoc quidem difficile est, et de numero impossibilium nam etsi paupertas non urgeat, urget tamen ambitio ; si egritudo non stimulet, ira inflammat ; si temptationes non impetunt, emergunt sepius cogitationes inique. Non est autem parvus labor iracundiam refrenare, compescere illicita desideria, ostentationes sedare, desperationem remittere, vitam asperam ducere. Talia vero non agentem impossibile est salvari.
marg.| {CLC16d5.30} GREGORIUS. In homiliario. 133* − Responderi etiam potest, quod mali in hac vita bona recipiunt, quia omne suum gaudium felicitatem transitoriam putant. Iusti autem habere hic quidem possunt bona, nec tamen in recompensatione recipere quia dum meliora, id est eterna, appetunt, eorum iudicio quelibet bona affuerint, bona minime videntur.bv
bv ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 40, § 2, p. 397.80-86 : «Ab extremo digiti se tangi desiderat, quia aeternis suppliciis datus optat operatione iustorum uel ultima participari. Cui respondetur quod in hac uita bona receperit, quia omne suum gaudium felicitatem transitoriam putauit. Habere hic etenim possunt et iusti bona, nec tamen haec in recompensatione recipere, quia dum meliora, id est aeterna, appetunt, eorum iudicio quaelibet bona adfuerint, cum sanctis desideriis aestuant, bona minime uidentur». [FG2013]
133 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
marg.| {CLC16d5.31} CHRYSOSTOMUS. {serm.4 de Lazaro}. − Post misericordiam autem Dei, in propriis studiis sperandum est de salute, non numerando patres aut proximos vel amicos frater enim non liberat.
Et ideo subditur :
Numérotation du verset Lc. 16,26 
Et in his omnibus magnum chaos firmatum est inter nos et vos.
marg.| {CLC16d5.32} THEOPHYLACTUS. −  Chaos magnum 134, significat iustorum a peccatoribus distantiam. Nam sicut affectus eorum varii fuerant, sic etiam mansiones non modicum differunt135.AX bw
bw ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 16, 26), PG 123, A7-13. [CGC2015]*
AX ¶Codd. : Li448 (148ra) Ed1657 (170a) Ed1953 {MM2020}
134 Chaos magnum Li448 Ed1657 cum cod. Bibliae ΩS (94vb) in calce et plerisque codicibus (v. 26)] Chasma mega (cum ed. Bibliae Stuttgartensis et graeco) hoc est hiatus ingens Ed1953 {MM2015}
135 differunt] differant Li448
marg.| {CLC16d5.33} CHRYSOSTOMUS. − Quod firmatum dicitur quia non potest dissolvi, agitari vel concuti.AY
AY ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC16d5.34} AMBROSIUS. − Inter divitem igitur et pauperem chaos magnum est quia post mortem nequeunt merita mutari.AZ bx
Unde sequitur :
bx ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 18, CCSL 14, p. 304.200-208 : «Inter hunc igitur diuitem et pauperem chaos magnum est, quia post mortem nequeunt merita mutari, eo que in inferno diues inducitur cupiens aliquid de paupere spiritus refrigerantis haurire ; aqua enim refectio est animae in doloribus constitutae, de qua dicit Esaias : et saliet aqua cum delectatione de fontibus salutaris. Cur autem cruciatur ante iudicium? quia luxurioso carere deliciis pena est. Nam et Dominus dicit : ibi erit fletus et stridor dentium, cum uideritis Abraham, Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno caelorum». [FG2013]*
AZ ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
Ut hi qui volunt hinc ad nos transire non possint, neque inde huc transmeare.
marg.| {CLC16d5.35} CHRYSOSTOMUS. − Quasi dicat : Videre possumus, transire non possumus ; et nos videmus quid fugerimus, et vos videtis quid perdideritis ; et nostra gaudia cumulant vestra tormenta, et vestra tormenta cumulant nostra gaudia.BA
BA ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC16d5.36} GREGORIUS. In homiliario. 136* − Sicut enim transire reprobi ad electos cupiunt, id est a suppliciorum suorum afflictione migrare ita ad afflictos atque in tormentis positos transire iustorum est mente ire per misericordiam, eosque velle liberare. Sed iustorum anime, quamvis in sue nature bonitate misericordiam habeant, iam tamen auctoris sui iustitie coniuncte, tanta rectitudine constringuntur ut nulla ad reprobos compassione moveantur. Nec iniusti ergo ad beatorum sortem transeunt, quia damnatione perpetua constringuntur ; nec iusti ad reprobos transire possunt, quia erecti iam per iustitiam iudicii, eis nullo modo ex aliqua compassione miserentur.by
by ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 40, § 7, CCSL 141, p. 403.253-404.274 : «Sed sicut transire reprobi ad electos cupiunt, id est a suppliciorum suorum afflictione migrare, ita ad afflictos atque in tormentis positos transire iustorum est mente ire per misericordiam eos que uelle liberare. Sed qui uolunt de beatorum sede ad afflictos atque in tormentis positos transire, non possunt, quia iustorum animae quamuis in suae naturae bonitate misericordiam habeant, iam tunc auctoris sui iustitiae coniunctae, tanta rectitudine constringuntur, ut nulla ad reprobos compassione moueantur. Ipsi quippe iudici concordant cui inhaerent, et eis quos eripere non possunt nec ex misericordia condescendunt, quia tantum illos tunc a se uidebunt extraneos, quanto et ab eo quem diligunt auctore suo conspiciunt repulsos. Nec iniusti ergo ad beatorum sortem transeunt, quia damnatione perpetua constringuntur, nec iusti transire ad reprobos possunt, quia erecti iam per iustitiam iudicii eis nullo modo ex aliqua compassione miserentur». [FG2013]*
136 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
marg.| {CLC16d5.37} THEOPHYLACTUS. − Hinc elicias argumentum contra Origenis sequaces qui dicunt : Cum terminus sit imponendus suppliciis, erit tempus quo aggregabuntur peccatores137 iustis et Deo.BB bz
bz ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 16, 26), PG 123, 977 A13-B2. [CGC2015]
BB ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
137 aggregabuntur – peccatores] inv . Li448
marg.| {CLC16d5.38} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Ostenditur enim per incommutabilitatem divine sententie nullum auxilium misericordie posse preberi peccatoribus a iustis, etiam si velint prebere ; quo admonet ut in hac vita homines subveniant quibus possunt ; ne si postea etiam optime recepti fuerint, eis quos diligunt opitulari non valeant. Illud enim quod scriptum est hoc capite ut et ipsi recipiant vos in eterna tabernacula, non de superbis et immisericordibus scriptum est, sed de his qui sibi eos amicos de operibus misericordie fecerunt, quod iusti non velut propria potestate, quasi gratificando recipiunt, sed permissione divina.ca
ca ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 38, CCSL 44B, p. 90.49-62 : «Quod autem dicit ad ea loca, in quibus torquentur impii, iustos etiam si uelint non posse transire, quid aliud significat nisi post hanc uitam ita receptis in carcere, ut non inde exeant donec reddant nouissimum quadrantem, per incommutabilitatem diuinae sententiae nullum auxilium misericordiae posse praeberi a iustis, etiam si eam uelint praebere. quo admonet scilicet ut in hac uita homines subueniant quibus possunt, ne postea, etiam si optime recepti fuerint, eis quod diligunt opitulari non ualeant. illud enim quod scriptum est : ut et ipsi recipiant uos in tabernacula aeterna, non de superbis et immisericordibus scriptum est, qualis iste diues fuisse demonstratur, quod recipi a sanctis in illa tabernacula mereantur, sed de his qui sibi amicos officiosissimis operibus misericordiae fecerint, quamquam nec ipsos iusti uelut propria potestate quasi gratificando recipiant, sed promissione atque permissione illius qui eos consilio praemonuit ut sibi amicos facerent, et qui se ipsum pasci, uestiri, hospitio recipi, uisitari in unoquoque minimorum suorum liberatoris bonitate dignatus est». [FG2017]
Numérotation du verset Lc. 16,
* distinctio 6 = CLC16d3
prol.| [Lc. 16, 19-31 legitur Dominica 1 post Trinitatem = 2 post Pentecosten ; cf. Ordinarium OP 694]
marg.| {CLC16d6.1} GREGORIUS. In homiliario. 138* − Postquam ardenti diviti de se spes tollitur, eius animus ad propinquos quos reliquerat, incurrit.BC cb
Unde dicitur :
cb ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 40, § 8, CCSL 141, p. 404.275-276 : «Sed postquam ardenti diuiti de se spes tollitur, eius animus ad propinquos quos reliquerat recurrit, quia reproborum mentem poena sua quandoque inutiliter erudit ad caritatem, ut iam tunc etiam suos spiritaliter diligant, qui hic dum peccata diligerent nec se amabant». [FG2013]*
BC ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2021}
138 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
Numérotation du verset Lc. 16,27 
Et ait : Rogo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei.
marg.| {CLC16d6.2} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Lazarum petit mitti, quia sensit se indignum qui testimonium perhibeat veritati et quia non impetraverat paululum refrigerari, multo minus credit se relaxari posse ab inferis ad predicationem veritatis. BD cc
cc ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 38, CCSL 44B, p. 91.72-75 : «Quod uero Lazarum petit mitti ad fratres suos, sensit se utique indignum qui testimonium perhibeat ueritati ; et quia non inpetrauerat paululum se refrigerari, multo minus credit relaxari se posse ab inferis ad praedicationem ueritatis». [FG2017]
BD ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CLC16d6.3} CHRYSOSTOMUS. {hom. De divite}. − Vide autem perversitatem nec in ipsis penis continet veritatem. Si pater est Abraham, quomodo dicis : Mitte eum in domum patris mei ? Sed non es oblitus patris tui quia ille te perdidit.BE
BE ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2024}
marg.| {CLC16d6.4} GREGORIUS. In homiliario. 139* − Reproborum autem mentem pena sua quandoque inutiliter erudit ad caritatem, ut iam tunc etiam suos specialiter diligant, qui hic dum peccata diligerent, nec se amabant.cd
Unde sequitur :
cd ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 40, § 8, CCSL 141, p. 404.275-279 : «Sed postquam ardenti diuiti de se spes tollitur, eius animus ad propinquos quos reliquerat recurrit, quia reproborum mentem poena sua quandoque inutiliter erudit ad caritatem, ut iam tunc etiam suos spiritaliter diligant, qui hic dum peccata diligerent nec se amabant. Vnde nunc dicitur : Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domo patris mei ; habeo enim quinque fratres, ut testificetur illis Lazarus, ne et ipsi ueniant in hunc locum tormentorum». [FG2013]
139 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
Numérotation du verset Lc. 16,28 
Habeo enim quinque fratres, ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum.
marg.| {CLC16d6.5} AMBROSIUS. − Serius autem dives iste magister esse incipit, cum iam nec discendi tempus habeatur vel docendi.ce
ce ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 19, CCSL 14, p. 304.209-305.214 : « Serus autem diues iste magister esse incipit, cum iam discendi tempus habeat nec docendi. Quo loco euidentissime declarat Dominus uetus testamentum esse fidei firmamentum retundens perfidiam Iudaeorum et excludens nequitias haereticorum, a quibus mens supplantatur infirmior ; ipsi enim pusilli sunt, qui adhuc nesciunt incrementa uirtutis». [FG2013]
marg.| {CLC16d6.6} GREGORIUS. In homiliario. 140* − [a] Qua in re notandum est ardenti diviti quanta supplicia cumulantur ad penam namque suam ei cognitio servatur et memoria cognovit enim Lazarum quem despexit, et fratrum suorum meminit, quos reliquit ut enim peccatores in supplicio amplius puniantur, et eorum vident gloriam quos contempserunt, et de illorum pena torquentur quos inutiliter amaverunt. [b] Petenti autem diviti ut Lazarus mitteretur, ab Abraham protinus respondetur.cf
Unde sequitur :
cf ¶Fons : [a] Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 40, § 8, CCSL 141, p. 404.282-405.290 : «Unde nunc dicitur : Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domo patris mei ; habeo enim quinque fratres, ut testificetur illis Lazarus, ne et ipsi ueniant in hunc locum tormentorum. Qua in re notandum est ardenti diuiti quanta ad supplicium cumulantur. Ad poenam namque suam ei et cognitio seruatur et memoria. Cognoscit enim Lazarum quem despexit, fratrum quoque suorum meminit quos reliquit. Perfecta quippe ei ultio de paupere non esset, si hunc in retributione non recognosceret. Et perfecta poena in igne non esset, si non in hoc quod ipse patitur etiam suis timeret. Vt ergo peccatores in supplicio amplius puniantur, et eorum uident gloriam quos contempserunt, et de illorum etiam poena torquentur quos inutiliter amauerunt». [b]   Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 40, § 9, p. 405.310-311 : «Petenti autem diuiti ut Lazarus mittatur, ab Abraham protinus respondetur : Habent Moysen et prophetas, audiant illos. Sed qui Dei uerba despexerat, haec audire non posse suos sequaces aestimabat. Unde et respondit diues : Non, pater mi, sed si quis ad eos ex mortuis ierit, credent». [FG2013]
140 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
Numérotation du verset Lc. 16,29 
Et ait illi : Abraham habent Moysen et prophetas audiant illos.
marg.| {CLC16d6.7} CHRYSOSTOMUS. {serm.4 de Lazaro}. − Quasi dicat : Non sint141 tibi magis cure fratres tui quam Deo qui eos creavit statuit142* eis doctores, qui eos commonerent et sollicitarent. Vocat autem hic Moysen et prophetas scripta mosaica et prophetica.BF
BF ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}
141 sint] sinñt ? cacogr. Li448
142 statuit] statuitque Ed1953
marg.| {CLC16d6.8} AMBROSIUS. − Quo loco evidentissime declarat Dominus Vetus Testamentum esse fidei firmitatem, retundens perfidiam Iudeorum, et excludens nequitias hereticorum.BG cg
cg ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 19, CCSL 14, p. 304.209-305.214 : «Serus autem diues iste magister esse incipit, cum iam discendi tempus habeat nec docendi. Quo loco euidentissime declarat Dominus uetus testamentum esse fidei firmamentum retundens perfidiam Iudaeorum et excludens nequitias haereticorum, a quibus mens supplantatur infirmior ; ipsi enim pusilli sunt, qui adhuc nesciunt incrementa uirtutis». [FG2013]
BG ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC16d6.9} GREGORIUS. In homiliario. 143* − Sed qui Dei144 verba despexerat, hec145* audire non posse suos sequaces estimabat.BH ch
Unde sequitur :
ch ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 40, § 9, CCSL 141, p. 405.311-406.313 : «Petenti autem diuiti ut Lazarus mittatur, ab Abraham protinus respondetur : Habent Moysen et prophetas, audiant illos. Sed qui Dei uerba despexerat, haec audire non posse suos sequaces aestimabat. Vnde et respondit diues : Non, pater mi, sed si quis ad eos ex mortuis ierit, credent». [FG2013]*
BH ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}
143 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
144 Dei] om. Li448
145 hec] hoc Ed1953
Numérotation du verset Lc. 16,30 
At ille dixit : Non, pater Abraham, sed si quis ex mortuis ierit ad illos, penitentiam agent.
marg.| {CLC16d6.10} CHRYSOSTOMUS. {in hom. De divite}. − Quia enim audiendo Scripturas contemnebat et fabulas esse putabat, ex his que passus fuerat, ipse quoque diiudicabat de fratribus.BI
BI ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC16d6.11} GREGORIUS NYSSENUS. − Sed et aliud quoddam146 dogma docemur quod Lazari quidem anima non est erga presentia sollicita, nec retorquet se ad aliquod relictorum ; at dives quasi quodam visco, etiam post mortem a vita detinetur carnali ; nam si quis omnino carnalis secundum mentem fiat, nec postquam corpus exuerit, removetur a passionibus eius.BJ ci
ci <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. #, # (Krikones § # Gregorius Nyssenus) : Vat. gr. 1611, f. # #  : «Γρηγορίου Νύσσης».
<cuius fons>   Gregorius Nyssenus , # [CPG 3#], Gregorii Nysseni opera, t. # #, 19#, p. # (PG 4#, #),
<Non hab.> Némésius d’Emèse, De natura hominis, selon E.   Dobler , Falsche Väterzitate bei Thomas von Aquin, Fribourg (CH), 2001, p. 136. [MM2019]
BJ ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2021}
146 quoddam] om. Li448
marg.| {CLC16d6.12} GREGORIUS. In homiliario. 147* − Sed mox diviti veraci sententia respondetur.
Sequitur enim :
147 Gregorius… homiliario] om. Li448 homiliario] scrips. , omel’ Mt366 , Evangelia Ed1953
Numérotation du verset Lc. 16,31 
Ait autem illi : Si Moysen et prophetas non audiunt neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent ei
marg.| quia qui verba legis despiciunt, redemptoris precepta, qui ex mortuis resurrexit, quanto subtiliora sunt, tanto hic difficilius implebunt.BK cj
cj ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 40, § 9, CCSL 141, p. 406.314-318 : «Petenti autem diuiti ut Lazarus mittatur, ab Abraham protinus respondetur : Habent Moysen et prophetas, audiant illos. Sed qui Dei uerba despexerat, haec audire non posse suos sequaces aestimabat. Vnde et respondit diues : Non, pater mi, sed si quis ad eos ex mortuis ierit, credent. Cui mox ueraci sententia dicitur : Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent ei, quia nimirum qui uerba legis despiciunt, Redemptoris praecepta, qui ex mortuis resurrexit, quanto subtiliora sunt, tanto haec difficilius implebunt». [FG2013]*
BK ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CLC16d6.13} CHRYSOSTOMUS. {serm.4 de Lazaro}. − Quod autem verum sit quod qui non auscultat scripturis, nec mortuis redivivis auscultat, ostenderunt Iudei, qui nunc quidem volebant occidere Lazarum, nunc vero invadebant apostolos ; cum tamen a mortuis nonnulli resurrexerint hora crucis. Sed et illud considera, quod quisque mortuus servus est. Quecumque vero dicunt scripture, dicit dominus unde etsi resurgat mortuus, etsi celitus descenderit angelus, omnibus magis sunt digne fide scripture nam angelorum dominus, vivorum et mortuorum, eas instituit. Si autem sciret hoc Deus, quod mortui resurgentes prodessent viventibus, non hoc omisisset, qui pro utilitate nostra singula queque tractat. Sed etsi crebro resurgerent mortui, hoc iterum tempore contemneretur ; sed et diabolus facile introduceret perversa dogmata, id quoque per organa sua fingens, non quidem suscitans vere defunctos, sed quibusdam fallaciis spectantium frustrans intuitum, vel ingenians quosdam mortem simulare.
marg.| {CLC16d6.14} AUGUSTINUS. De cura pro mortuis agenda. 148* {cap.14 et 15} − Dixerit149* autem aliquis si nulla150 est mortuis cura de vivis, quomodo dives rogavit Abraham ut mitteret Lazarum ad quinque fratres suos? Sed numquid, quia hoc dives ille dixit, ideo quid fratres agerent vel quid paterentur in illo tempore scivit? Ita illi cura fuit de vivis, quamvis quid agerent omnino nesciret, sicut nobis est cura de mortuis, quamvis quid agant omnino nesciamus. Sed rursus occurrit questio. Quomodo hic Abraham esse sciebat Moysen et prophetas, id est libros eorum? Ubi etiam noverat divitem illum in deliciis, Lazarum vero in doloribus vixisse? Verum non cum hec agerentur in vivis, sed eis mortuis potuit Lazaro indicante cognoscere, ne falsum sit quod ait Prophetack : Abraham nescivit nos. Possunt et ab angelis, qui rebus que aguntur hic, presto sunt, audire aliquid mortui. Possunt etiam aliqua que necessarium est eos nosse, non solum preterita, verum etiam futura spiritu Dei revelante cognoscere.BL
ck Is. 63, 16.
BL ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2018} {MM2020}
148 De cura ... agenda] De curis pro mortuis habendis Ed1953
149 Dixerit] Diceret Ed1953
150 nulla] ulla Li448
marg.| {CLC16d6.15} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Per allegoriam autem hec sic accipi possunt, ut in divite intelligantur superbi Iudeorum ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes constituere. Purpura et byssus dignitas regni estcl : « Et auferetur inquit a vobis regnum Dei ». Epulatio splendida iactantia legis est, in qua gloriabantur, plus ad pompam elationis abutentes ea, quam ad necessitatem salutis utentes. Mendicus autem nomine Lazarus, qui interpretatur adiutus, significat indigentem, veluti gentilem aliquem, aut publicanumcm, qui tanto magis adiuvatur, quanto minus de suarum copia facultatum presumit.cn
cl Mt. 21, 43.
cm Cf. Lc. 18, 10.
cn ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 38, CCSL 44B, p. 87.1-88.12 : «Homo quidam erat diues, et induebatur purpura et bysso, et epulabatur cotidie splendide et cetera per allegoriam sic accipi possunt, ut in diuite intellegantur superbi Iudeorum, ignorantes dei iustitiam et suam uolentes constituere. purpura et byssus dignitas regni est. et auferetur, inquit, a uobis regnum dei, et dabitur genti facienti iustitiam. epulatio splendida iactantia legis est, in qua gloriabantur plus ad pompam elationis abutentes ea quam ad necessitatem salutis utentes. mendicus autem nomine Lazarus, quod interpretatur adiutus, significat indigentem ueluti gentilem aliquem aut publicanum, qui tanto magis adiuuatur, quanto minus de suarum copia facultatum praesumit». [FG2017]
marg.| {CLC16d6.16} GREGORIUS. In homiliario. 151* − Lazarus igitur ulceribus plenus gentilem populum figuraliter exprimit, qui dum ad Deum conversus peccata sua confiteri non erubuit, huic vulnus in cute fuit quid enim est peccatorum confessio, nisi quedam vulnerum ruptio? sed Lazarus vulneratus cupiebat saturari de micis que cadebant de mensa divitis ; et nemo illi dabat quia gentilem quemque ad cognitionem legis admittere superbus ille populus despiciebat ; et quia ei verba defluebant de scientia, quasi mice cadebant de mensa.co
co ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 40, § 2, p. 394.20-34 : «Quem uero Lazarus ulceribus plenus, nisi gentilem populum figuraliter exprimit? Qui dum conuersus ad Deum peccata sua confiteri non erubuit, huic uulnus in cute fuit. In cutis quippe uulnere uirus a uisceribus trahitur, et foras erumpit. Quid est ergo peccatorum confessio, nisi quaedam uulnerum ruptio? Quia peccati uirus salubriter aperitur in confessione, quod pestifere latebat in mente. Vulnera etenim cutis in superficiem trahunt humorem putredinis. Et confitendo peccata quid aliud agimus, nisi malum quod in nobis latebat aperimus? Sed Lazarus uulneratus cupiebat saturari de micis quae cadebant de mensa diuitis, et nemo illi dabat, quia gentilem quemque ad cognitionem legis admittere superbus ille populus despiciebat. Qui dum doctrinam legis non ad caritatem habuit, sed ad elationem, quasi de acceptis opibus tumuit. Et quia ei uerba defluebant de scientia, quasi micae cadebant de mensa». [FG2013]
151 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
marg.| {CLC16d6.17} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. −  Canes autem, qui   ulcera pauperis   lingebant , nequissimi homines sunt, amantes peccata, qui lata lingua etiam laudare non cessant opera mala, que in se alius gemens et confitens detestatur.cp
cp ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 38, CCSL 44B, p. 88.25-28 : «Ulcera sunt confessiones peccatorum uelut mali humores a uisceribus intimis foras erumpentes ; canes qui ea lingebant nequissimi homines amantes peccata, qui lata lingua etiam laudare non cessant opera mala, quae in se alius gemens et confitens detestatur ; sinus Abrahae requies beatorum pauperum, quorum est regnum caelorum, quo post hanc uitam recipiuntur ; sepultura inferni poenarum profunditas, quae superbos et inmisericordes post hanc uitam uorat ; quos tamen dominus in ista narratione dicit uidere de longinquo atque sentire beatorum requiem, quo sane transire non possunt». [FG2017]
marg.| {CLC16d6.18} GREGORIUS. In homiliario. 152* − [a] Nonnumquam etiam solent in sacro eloquio per canes predicatores intelligi, secundum illudcq : [c] « Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso ». [b] Canum etiam lingua vulnus dum lingit curat quia doctores sancti dum in confessione peccati nostri nos instruunt, quasi vulnus mentis per linguam tangunt. [d] Dives autem sepultus est in inferno , in sinum vero Abrahe Lazarus ab angelis ductus est, id est in secretam requiem, de qua Veritas dicitcr : « Multi venient ab oriente et occidente, et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno celorum, filii autem regni eicientur in tenebras exteriores ». De longinquo autem ad videndum Lazarum oculos dives levat, quia dum per damnationis sue supplicia infideles in imo sunt, fideles quosque ante diem extremi iudicii super se in requie attendunt, quorum post gaudia contemplari nullatenus possunt. Longe vero est quod conspiciunt, quia illuc per meritum non attingunt. In lingua autem amplius ardere ostenditur, quia infidelis populus verba legis in ore tenuit, que opere servare contempsit. Ibi ergo amplius ardebit ubi se amplius ostendit scire quod facere noluit. Abraham autem filium eum vocat, quem tamen a tormento non liberat quoniam huius infidelis populi patres, quia multos a sua fide deviasse considerant, eos nulla compassione a tormentis eripiunt, quos tamen per carnem filios recognoscunt.cs
cq Ps. 67, 24.
cr Mt. 8, 11.
cs ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 40, § 2, p. 395.35-396.74 : «At contra iacentis pauperis uulnera lingebant canes. [a] Nonnumquam solent in sacro eloquio per canes praedicatores intelligi. [b] Canum etenim lingua uulnus dum lingit curat, quia et doctores sancti dum in confessione peccati nostri nos instruunt, quasi uulnus mentis per linguam tangunt, et quia nos loquendo a peccatis eripiunt, quasi tangendo uulnera ad salutem reducunt. Quia enim canum nomine praedicatorum lingua signatur, Domino per psalmistam dicitur : [c] Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso. Ex Iudaeis quippe infidelibus sancti praedicatores electi sunt, qui in assertione ueritatis contra fures latrones que uenientes, magnos pro Domino, ut ita dicam, latratus dederunt. […] Adulantibus etenim uulnera nostra lingere est, quod plerumque solent etiam ipsa mala quae nos in nobis reprehendimus improbo fauore laudare. Contigit uero ut uterque moreretur. [d] Diues qui induebatur purpura et bysso sepultus est in inferno, in sinum uero Abrahae Lazarus ab angelis ductus est. Quid Abrahae sinus nisi secretam requiem significat Patris, de qua Veritas dicit : Multi uenient ab oriente et occidente, et recumbent cum Abraham, Isaac et Iacob in regno caelorum ; filii autem regni eicientur in tenebras exteriores. Qui enim purpura indutus dicitur, recte regni filius uocatur. Qui de longinquo ad uidendum Lazarum oculos leuat, quia dum per damnationis suae supplicia infideles in imo sunt, fideles quosque ante diem extremi iudicii super se in requiem attendunt, quorum post gaudia contemplari nullatenus possunt. Longe uero est quod conspiciunt, quia illuc per meritum non attingunt. In lingua autem amplius ardere ostenditur cum dicit : Mitte Lazarum ut intinguat extremum digiti sui in aqua, et refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. Infidelis populus uerba legis in ore tenuit, quae opere seruare contempsit. Ibi ergo amplius ardebit, ubi se ostendit scire quod facere noluit. Quapropter bene de doctis et negligentibus per Salomonem dicitur : Omnis labor hominis in ore eius, sed anima illius non implebitur, quia quisquis hoc solummodo laborat, ut sciat quod loqui debeat, ab ipsa refectione suae scientiae mente uacua ieiunat. […] Ecce enim Abraham filium uocat, quem tamen a tormento non liberat, quoniam huius infidelis populi praecedentes patres fideles, quia multos a sua fide deuiasse considerant, eos nulla compassione a tormentis eripiunt, quos tamen per carnem filios recognoscunt». [FG2013]
152 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
marg.| {CLC16d6.19} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. −  Quinque autem   fratres , quos habere dicit in domo patris sui, Iudeos significant qui appellati sunt quinque, quia sub lege detinebantur, que per Moysen data est, qui quinque libros conscripsit.ct
ct ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 38, CCSL 44B, p. 90.69-91.72 : «  Quinque autem   fratres quos habere se dicit in domo patris sui iudeos significant. appellati enim sunt quinque, quia sub lege detinebantur quae per moysen data est, qui libros quinque conscripsit». [FG2017]
marg.| {CLC16d6.20} CHRYSOSTOMUS. {hom. De divite }. − Vel habuit quinque fratres, id est quinque sensus, quibus ante servierat et ideo Lazarum amare non poterat, quia illi fratres non amant paupertatem. Illi te fratres in hec tormenta miserunt salvari non possunt nisi moriantur ; alioquin necesse est ut fratres habitent cum fratre suo. Sed quid queris ut mittam Lazarum habent Moysen et prophetas. Moyses, Lazarus pauper fuit, maiores divitias esse arbitratus paupertatem Christi, quam divitias pharaonis. Ieremias in lacum missus pane tribulationis vescebatur ; et omnes prophete istos fratres docent, sed isti fratres salvari non possunt nisi aliquis ab inferis resurrexerit. Isti enim fratres antequam Christus resurgeret, me ducebant in mortem ille mortuus est, sed isti fratres resurrexerunt nunc oculus meus Christum videt, auris eum audit, tactus amplectitur. Ex hoc autem quod diximus, locum determinamus Marcioni et Manicheo, qui destruunt vetus testamentum. Vide ergo quid dicat Abraham si Moysen et prophetas non audiunt ; quasi dicat bene facis eum qui resurrecturus est exspectando sed in illis Christus loquitur si illos audies, et illum auditurus es.
marg.| {CLC16d6.21} GREGORIUS. In homiliario. 153* − Iudaicus autem populus, quia Moysi verba spiritualiter intelligere contempsit, ad eum de quo Moyses locutus fuerat, non pervenit.cu
cu ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 40, § 2, p. 398.109-111 : «Impletur ergo quod per Abrahae responsionem dicitur. Ex mortuis enim Dominus resurrexit, sed iudaicus populus, quia Moysi credere noluit, ei etiam qui resurrexit ex mortuis credere contempsit. Cum que Moysi uerba spiritaliter intelligere contempsit, ad eum de quo Moyses locutus fuerat non peruenit». [FG2013]
153 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
marg.| {CLC16d6.22} AMBROSIUS. − [a] Vel aliter. Lazarus est pauper in seculo, sed Deo dives [c] neque enim omnis sancta paupertas, aut divitie criminose ; sed sicut luxuria infamat divitias, ita paupertatem commendat sanctitas. [b] Sive apostolicus aliquis pauper in verbo, locuples in fide, [d] qui veram teneat fidem, verborum infulas non requirit : [e] cui similem illum puto qui cesus sepius a Iudeis, ulcera sui corporis lambenda quibusdam, velut canibus, offerebat. [h] Beati canes, in quos ulcerum talium distillat humor, ut impleat cor, quo custodire domum, servare gregem, cavere assuescat lupos. [f] Et quia panis verbum est, fides autem verbi est ; mice velut quedam dogmata fidei sunt, [g] mysteria scilicet Scripturarum. [i] Ariani autem, qui societatem potentie regalis affectant ut impugnent ecclesie veritatem, nonne tibi videntur in quadam purpura et bysso iacere ; qui cum pro veris fucata defendant, divitibus abundant sermonibus? [m] Dives heresis evangelia multa composuit, et pauper fides hoc solum evangelium tenuit quod accepit. Dives philosophia plures sibi deos fecit, pauper ecclesia unum deum novit : [l] nonne ille videntur egere divitie, et redundare paupertas?cv
cv ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 13, CCSL 14, p. 302.125-303.148 : «Narratio magis quam parabola uidetur, quando etiam nomen exprimitur. Non otiose autem hic diuitem dominus perfunctum deliciis saecularibus in perpetuae famis aput inferos constitutum significauit aerumna, cui non inmerito quinque fratres. Id est quinque sensus corporis naturali quadam germanitate uidentur fuisse sociati, qui inmodicis atque innumeris cupiditatibus aestuabant, Lazarum uero in Abrahae gremio quasi in quodam sinu quietis et sanctitatis recessu locauit, ne inlecti praesentium uoluptate maneamus in uitiis uel taedio uicti laborum dura fugiamus. Siue itaque [a] Lazarus pauper in saeculo, sed Deo diues, [b] siue apostolicus aliqui pauper in uerbo, locuples fide [c] neque enim omnis sancta paupertas aut diuitiae criminosae, sed ut luxuria infamat diuitias, ita paupertatem conmendat sanctitas siue ergo apostolicus [d] qui ueram teneat fidem, uerborum infulas, fucum argumentorum, ambitiosa sententiarum uelamina non requirat, faeneratam mercedem accipit inpugnans haereticos, Manicheum Marcionem Sabellium Arrium Fotinum que isti enim non aliud quam fratres sunt Iudaeorum, quibus perfidiae germanitate nectuntur reprimens quoque carnis cupiditates, quae illis, ut dixi, quinque sensibus uaporantur, faeneratam inquam mercedem accipit, cui conpensatio exuberantium copiarum et perpetuitatis usura est».   Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 15, CCSL 14, p. 303.159-171 : «Utrumque ergo qui uolet tamquam Lazarus colligat. [e] Cui similem illum puto, qui caesus saepius a Iudaeis ad patientiam credentium et uocationem gentium ulcera sui corporis lambenda quibusdam uelut canibus offerebat, quia scriptum est : conuertentur ad uesperum et famem patientur ut canes. Quod agnouit Chananitis illa mysterium, cui dicitur : nemo tollit panem filiorum et mittit canibus. Agnouit hunc panem non panem esse qui uidetur, sed illum qui intellegetur et ideo respondit : utique, Domine ; nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. Micae istae de illo pane sunt. [f] Et quia panis uerbum est et fides uerbi est, micae uelut quaedam dogmata fidei sunt. Unde respondit Dominus, ut ostenderet fideliter dictum : o mulier, magna est fides tua».   Ambrosius ,Super Lucam, lib. 8, § 16, CCSL 14, p. 303.172-304.185 : «O felicia ulcera, quae perpetuum excludunt dolorem, o uberes micae, quae repellitis ieiunium sempiternum, quae colligentem pauperem aeternis expletis alimentis ! Abiciebat uos de mensa sua archisynagogus, cum propheticarum scripturarum et legis interna [g] mysteria refutaret ; micae enim sermones sunt scripturarum, de quibus dicitur : et proiecisti sermones meos post te. Abiciebat uos scriba, sed Paulus diligentissime colligebat in iniuriis suis legens plebem. Lambebant ulcera eius qui morsu serpentis intrepidum excusso serpente uiderunt et crediderunt. Lambebat ille carceris custos, qui uulnera Pauli lauit et credidit. [h] Beati canes, in quos ulcerum talium destillat umor, ut adinpleat cor et inpinguet fauces eorum, quo custodire domum, seruare gregem, cauere adsuescant lupos».   Ambrosius, Super Lucam, lib. 8, § 17, CCSL 14, p. 304.186-200 : «Pone nunc ante conspectum saecularibus [i] Arrianos studiis intentos, qui societatem potentiae regalis adfectant, ut armis militaribus inpugnent ecclesiae ueritatem, nonne tibi uidentur in quadam purpura et bysso exstructis iacentes toris, qui pro ueris fucata defendant. Ditibus abundare sermonibus, cum iactant dominico terram tremuisse sub corpore, caelum tenebris obductum, excita uerbo Maria uel sedata, uerum tamen Dei filium denegantes? Constitue et illum pauperem, qui sciens non in sermone, sed in uirtute regnum Dei esse paucis quid sentiret expressit dicens : tu es filius Dei uiui : [l] nonne tibi illae uidentur egere diuitiae, haec redundare paupertas? [m] Diues haeresis evangelia multa conposuit, pauper fides hoc solum evangelium tenuit, quod accepit : diues philosophia plures sibi deos fecit, pauper ecclesia unum Deum nouit». [FG2013]
marg.| {CLC16d6.23} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. − Aliter etiam intelligi potest ista154* narratio, ut Lazarum Dominum significare accipiamus iacentem ad ianuam illius divitis, quia se ad aures superbissimas Iudeorum incarnationis humilitate deiecit, cupiens saturari de micis que cadebant de mensa divitis, id est querens ab eis vel minima opera iustitie, que sue mense, hoc155* est sue potestati, per superbiam non usurparent. Que opera, quamvis minima et sine disciplina perseverantie vite bone, saltem interdum vel casu facerent, sicut mice de mensa cadere solent. Ulcera, passiones sunt Domini. Canes qui ea lingebant, gentes sunt, quos immundos Iudei dicebant. Et tamen passiones Domini in sacramentis corporis et sanguinis eius per totum iam orbem suavitate156 devotissima lambunt. Sinus Abrahe intelligitur secretum patris, quo post passionem resurgens assumptus est Dominuscw, quo eum portatum ab angelis ideo dictum puto, quia ipsam receptionem, qua in secretum patris accessit, angeli annuntiaverunt discipuliscx Cetera secundum superiorem expositionem accipi possunt quia secretum Patris bene intelligitur ubi etiam ante resurrectionem iustorum anime vivunt cum Deo.BM cy
cw Cf. Mc. 16, 19.
cx Cf. Act. 1, 10-11.
cy ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 38, CCSL 44B, p. 91.90-92.113 : «Aliter etiam intellegi potest ista narratio, ut Lazarum dominum significari accipiamus iacentem ad ianuam illius diuitis, quia se ad aures superbissimas Iudeorum incarnationis humilitate deiecit, cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa diuitis, quaerens ab eis uel minima opera iustitiae, quae suae mensae, hoc est suae potestati, per superbiam non usurparent, quae opera misericordiae atque humilitatis, quamuis minima et sine disciplina et perseuerantia uitae bonae, saltem interdum uel casu facerent, sicut micae cadere de mensa solent. ulcera passiones sunt domini ex infirmitate carnis, quam pro nobis suscipere dignatus est. canes ergo qui ea lingebant gentes sunt, quos homines peccatores et inmundos dicebant iudaei, et tamen passiones domini in sacramentis corporis et sanguinis eius per totum iam orbem suauitate deuotissima lambunt. iam sinus Abrahae intellegitur secretum patris, quo post passionem resurgens assumptus est dominus, quo eum portatum ab angelis ideo dictum credo, quia ipsam receptionem, qua in secretum patris abscessit, angeli adnuntiauerunt discipulis intuentibus. dicendo enim : quid statis aspicientes in caelum?, quid aliud dixerunt nisi nullo modo posse oculos hominum usque in illud penetrare secretum quo ibat dominus, cum in conspectu discipulorum ferretur in caelum? iam cetera secundum superiorem expositionem accipi possunt, quia secretum patris bene intellegitur, ubi etiam ante resurrectionem iustorum animae uiuunt cum deo». [FG2017]*
BM ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2020}
154 ista] illa Ed1953
155 hoc] id Ed1953
156 suavitate] sanitate Li448



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Lc. Capitulum 16 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=57&chapitre=57_16)

Notes :