Capitulum 24
Numérotation du verset
Act. 24,1
Post quinque autem dies descendit
princeps sacerdotum Ananias cum senioribus quibusdam, et Tertullo quodam oratore
qui adierunt presidem adversus Paulum.
Numérotation du verset
Act. 24,2
Et citato Paulo
cepit accusare Tertullus dicens : Cum in multa pace agamus per te,
et multa corrigantur
per tuam providentiam,
Numérotation du verset
Act. 24,3
semper et ubique suscipimus
optime Felix cum omni gratiarum actione.
Numérotation du verset
Act. 24,4
Ne diutius autem te protraham
oro breviter audias nos pro tua clementia.
Numérotation du verset
Act. 24,5
Invenimus hunc hominem pestiferum et concitantem seditiones omnibus Iudeis in universo orbe et auctorem seditionis secte Nazarenorum.
Numérotation du verset
Act. 24,6
Qui etiam templum violare conatus est
quem et apprehensum1
1 apprehensum] adprehendimus
Weber
voluimus secundum legem nostram iudicare2.
2 voluimus..iudicare]
om. Weber
Numérotation du verset
Act. 24,7
Superveniens autem tribunus Lysias, cum vi magna eripuit eum de manibus nostris2,8
iubens accusatores eius ad te venire3 a quo
4 iubens...venire]
om. Weber
poteris ipse iudicans de omnibus istis cognoscere
de quibus nos accusamus eum.
Numérotation du verset
Act. 24,9
Adiecerunt autem et Iudei dicentes hec ita se habere.
Numérotation du verset
Act. 24,10
Respondit autem Paulus annuente
sibi preside dicere : Ex multis annis esse te iudicem genti huic sciens,
bono animo
pro me satisfaciam.
Numérotation du verset
Act. 24,11
Potes enim cognoscere,
quia non plus sunt dies mihi quam duodecim
ex quo ascendi adorare in Hierusalem.
Numérotation du verset
Act. 24,12
Et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem,
aut concursum facientem turbe, neque in synagogis, neque in civitate,
Numérotation du verset
Act. 24,13
neque probare possunt tibi de quibus nunc accusant me.
Numérotation du verset
Act. 24,14
Confiteor autem hoc tibi quod secundum sectam
quam dicunt
heresim,
sic deservio patri4 Deo meo credens
5 patri] patrio
Weber
omnibus que in lege et prophetis scripta sunt,
Numérotation du verset
Act. 24,15
spem habens in Deum,
quam et hi ipsi exspectant resurrectionem futuram iustorum et iniquorum.
Numérotation du verset
Act. 24,16
In hoc
Numérotation du verset
Act. 24,et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper.17
Post annos autem plures eleemosynas facturus in gentes meas5
6 gentes meas] gentem meam
Weber
veni et oblationes et vota.
Numérotation du verset
Act. 24,18
In quibus invenerunt me purificatum in templo
non cum turba neque cum tumultu.
Numérotation du verset
Act. 24,19
Quidam
autem ex Asia Iudei
Numérotation du verset
Act. 24,quos oportebat apud te presto esse, et accusare si quid haberent adversum me.20
Aut hii ipsi dicant :
si quid invenerunt in me iniquitatis ? Cum
stem in concilio,
Numérotation du verset
Act. 24,21
nisi de una hac solummodo voce
qua clamavi inter eos stans, quoniam de resurrectione mortuorum ego iudicor hodie a vobis.
Numérotation du verset
Act. 24,22
Distulit autem illos
Felix certissime sciens de via
dicens : Cum tribunus
Lysias descenderit audiam vos.
Numérotation du verset
Act. 24,23
Iussitque centurioni custodiri eum
et habere requiem, nec quemquam prohibere de suis ministrare ei.
Numérotation du verset
Act. 24,24
Post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua que erat Iudea, vocavit Paulum et audivit ab eo fidem que est in Iesum Christum.
Numérotation du verset
Act. 24,25
Disputante autem illo de iustitia et castitate et de iudicio futuro tremefactus6
7 tremefactus] timefactus
Weber
Felix respondit : Quod nunc attinet vade
tempore autem opportuno accersiam te.
Numérotation du verset
Act. 24,26
Simul et sperans quia pecunia daretur a Paulo propter quod
et frequenter accersiens eum
loquebatur cum eo.
Numérotation du verset
Act. 24,27
Biennio autem expleto,
accepit successorem Felix Porcium Festum. Volens autem gratiam prestare Iudeis
Felix reliquit
Paulum vinctum.
Capitulum 24
Numérotation du verset
Act. 24,1
marg.|
Post quinque autem dies]
Hoc capitulum dividitur in quinque partes. In prima dicitur quomodo princeps sacerdotum venit accusaturus Paulum, et ponitur ipsa accusatio facta per Tertullum oratorem. In secunda Paulus annuente Preside excusat se ibi (Respondit autem Paulus.) In tertia cognita causa utriusque Preses differt sententiam usque ad adventum Lisie iubens Paulum interim custodiri, ibi (Distulit autem.) In quarta quomodo Felix cum uxore sua venit audire Paulum et ipso predicante perterritus dedit Paulo liberam custodiam, ibi (Post aliquot) In quinta quomodo preses cedens sue prefectioni reliquit Paulum vinctum, volens gratiam prestare Iudeis, ibi (Biennio, etc.) Dicit ergo :
marg.|
{z}
Post quinque]
etc. Dubitatio, que hic posset esse de numero dierum soluta est sup. 21.a.
marg.|
{a}
Descendit princeps]
ad accusandum Paulum.
marg.|
{d}
Tertullo]
qui loqueretur contra Paulum.
marg.|
{e}
Et citato]
ad collocutionem. Moraliter.
marg.|
{z}
Quinque dies]
fides, spes, caritas, actio, et contemplatio, vel contritio, confessio, satisfactio, ieiunium eleemosyna. Post hec descendit homo de Ierusalem Samariam, que interpretatur excelsa superbia.
marg.|
{7.
306ra}
marg.|
{a}
Felix]
excludentes, diabolus rex super omnes filios superbie. Iob. 41.d. Et excusatur Pauli humilitas.
marg.|
{b}
Princeps sacerdotum]
Simile Am. 7.c. de sacerdote Bethel.
marg.|
{c}
Senioribus]
a quibus egressa est iniquitas. Dn. 14.f. Petr. 18.c. Iustus in principio accusator est sui non alterius.
marg.|
{d}
Tertullus]
placens stercore. Phil. 3.a. Advocati moderni.
marg.|
{a}
Suscipimus]
supple beneficia, et est adulatio ad captandam benevolentiam. Vel (Suscipimus) id est gratum habemus, supple iudicari apud te.
marg.|
{c}
Invenimus]
per illos qui venerant de Asia sup. 21.e.
marg.|
{d}
Pestiferum]
id est ferentem pestem id est morbum lethalem id est mortem, scilicet predicationem que erat universalis morbus Iudeorum. Is. 5.e. Ve qui dicitis, etc.
marg.|
{e}
Seditionis secte]
id est que est secta vel quam facit secta transitive vel intransitive.
marg.|
{f}
Nazarenorum]
a Iesu Nazareno, quod erat illo tempore opprobrium apud Iudeos, postea surrexit heresis que dicitur Nazarenorum, qui volunt esse Christiani simul et Iudei, qui credunt Christum natum et passum Dei filium et venturum.
marg.|
{g}
Templum violare]
Inducendo in illud Gentiles.
marg.|
{h}
A quo]
tribuno.
marg.|
{i}
Adiecerunt]
vel audierunt perhibentes testimonium. Iob. 41.a. Corpus eius quasi scuta fusilia, etc.
marg.|
{k}
Respondit]
etc. Secunda pars.
marg.|
{l}
Annuente]
signum faciente.
marg.|
{m}
Iudicem genti]
benevolum quasi diceret amicitiam vestram novi.
marg.|
{n}
Bono animo]
cum fiducia. Sed ex hoc magis deberet differre. Solutio : Sciebat ipsum bene servaturum ius reipublice, et quod iuste iudicaret, et ipse nullius mali sibi conscius erat.
marg.|
{o}
Satisfaciam]
excusabo me.
marg.|
{p}
Cognoscere]
a me testibus.
marg.|
{q}
Non plus]
quasi non est antiquum tempus.
marg.|
{r}
Adorare]
non violare templum, ad hoc principaliter venerat, secundo autem ut faceret eleemosynas, sicut dicit, inf. eod. d. Contra Io. 4.c. Veniet hora, etc. Ergo iam venerat veritas, et sic non debuit discernere locum orationis. Solutio : Nondum venerat veritas secundum plenam manifestationem, ideo licebat sicut et devoto Nazareorum, sup. 21.d.
marg.|
{s}
Disputantem]
questionantem vel predicantem ergo videbantur peccare cum sciret illos indigere. Prv. 6.a. Discurre festina. Solutio : Non tenebatur ibi predicare, non enim erat Iudeorum Apostolus, sed gentium, maxime quia erat de Episcopatu Iacobi qui presens erat : aliis autem Iudeis inter Gentes dispersis predicaverat, quia hoc ipso erant de eius apostolatu, sed non isti.
marg.|
{t}
Sectam]
Nazarenorum In Greco secundum viam quam increduli heresim vocant, dixerant enim ipsum auctorem secte, etc.
marg.|
{u}
Deservio]
prophetica servitute dicit. Glossa id est bona, sicut {7.
306rb} Prophete boni reputabantur apud Iudeos, nec est iactantia quod comparabat se prophetis, quia per inspirationem loquebatur sicut et illi.
marg.|
{x}
Patri]
cuius filius demonstror non servus.
marg.|
{y}
Credens omnibus]
non ut Saducei quedam reprobantes.
marg.|
{z}
Scripta]
inquantum veritas subiacet, non inquantum sunt umbra.
marg.|
{a}
Spem]
de resurrectione mortuorum.
marg.|
{b}
In hoc credens]
marg.|
{c}
Sine offendiculo]
active non passive, quia licet aliqui offenderentur, ipse tamen non offendebat eos sicut et Iudei de verbis Domini scandalizabantur. Mt. 13.g. et 15.b.
marg.|
{d}
Plures]
a conversione mea. sup. 21.e.
marg.|
{e}
In gentem meam]
in Ierusalem.
marg.|
{f}
Et oblationes, et vota]
facturus licet ad hoc non venerit, tamen de consilio Iacobi fecit votum et oblationes pro more voti, quia ad orandum et eleemosynas faciendum tantum venerat.
marg.|
{g}
Purificatum]
raso capite servantem legem, Nm. 6.c.
marg.|
{h}
Quidam autem ex Asia]
invenerunt me in templo.
marg.|
{i}
Quos]
Asianos.
marg.|
{k}
Aut hi ipsi]
Ananias cum suis.
marg.|
{l}
Cum stem]
modo.
marg.|
{m}
Nisi]
quia predicavi.
marg.|
{n}
De una]
hoc per antiphrasim. Sciebat enim hoc ipsis placere.
marg.|
{o}
De resurrectione]
quod tamen ipsi credunt.
marg.|
{p}
Distulit]
iudicare inter eos. Tertia pars.
marg.|
{a}
De via]
veritatis que in Paulo erat, vel iniquitatis quam faciebant in Paulum. Quare ergo non sententiabat statim pro Paulo. Quia Iudex tenetur iudicare secundum allegata et probata, et quia ab utraque parte Lysias invocabatur testis, ideo expectavit eum.
marg.|
{r}
De suis]
discipulis vel sociis, vel de suis facultatibus nullus prohiberetur ei ministrare.
marg.|
{s}
Post aliquot]
Quarta pars.
marg.|
{t}
Disputante]
predicante. Nota quod in hoc libro fere ubique predicatio vocatur disputatio, quia tunc iaciebant Apostoli fundamentum ecclesie, et necesse erat ut essent semper parati omni poscenti reddere rationem de fide Christi 1Pt. 3.c. vel per miracula vel per rationes.
marg.|
{u}
Tremefactus]
servili timore perterritus.
marg.|
{x}
Vade]
liberam ostendit custodiam.
marg.|
{y}
Simul]
Sic iunge. Tremefactus et sperans, unde timore Dei et spe pecunie dimisit eum libere custodiri.
marg.|
{z}
Biennio]
etc. Quinta pars Bed. Conversationis Pauli in Cesarea, non presidatus Felicis, qui supra dictus est multis annis Iudex fuisse, cum historie narrent secundo Neronis anno missum Romam Apostolum, Claudium vero Cesarem eo tempore Agrippam filium Herodis ab Angelo percussi, sup. 12.d. regem constituit Iudeorum, Felicem quoque totius provincie et Samarie procuratorem misisse. Sed adhuc {7.
306va} non videtur quod ita cito biennium conversationis Pauli in Cesarea sit elapsum. Ideo aliter solvit magister in historiis, quia ante biennium Felix fuerat accusatus apud Romanos, siquidem contentio fuerat inter Iudeos, et Gentes de principatu civitatis Cesaree et in principio Felix fovit partem Iudeorum donec exhausit bursas eorum, post fovit partem Gentium, super quo accusatus fuit Rome, a qua accusatione computat magister hoc biennium.
marg.|
{a}
Reliquit]
Rab. Utrum vivens vel moriens incertum est, sed tamen melius videtur quod vivens Iudeis gratiam prestiterit.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Act. Capitulum 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=74&chapitre=74_24)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Act. Capitulum 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=74&chapitre=74_24)
Notes :