Hugo de Sancto Caro

Capitulum 16

Numérotation du verset Act. 16,1 

Pervenit1 autem in Derben et Lystram.
1 Act. 16, 1] Hic incipit capitulum 16 Wordsworth Weber . Rusch cf. infra
Et2 ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus,
2 Et] Capitulum 16 praem. Rusch
filius mulieris vidue3 fidelis patre gentili.
3 vidue CorS3 Rusch ] Iudee CorS3* Weber
Numérotation du verset Act. 16,2 

Huic testimonium reddebant qui in Lystris erant et Iconio fratres.
Numérotation du verset Act. 16,3 

Hunc voluit Paulus secum proficisci et assumens circumcidit eum
propter Iudeos
qui erant in illis locis.
Sciebant enim omnes quod pater eius erat gentilis4.
4 erat gentilis] gentilis esset Weber
Numérotation du verset Act. 16,4 

Cum autem pertransirent civitates, tradebant eis custodire dogmata
que erant decreta ab apostolis
et senioribus qui essent Hierosolymis.
Numérotation du verset Act. 16,5 

Et Ecclesie quidem
confirmabantur fide
et abundabant numero quotidie.
Numérotation du verset Act. 16,6 

Transeuntes autem Frigiam et Galatie
regionem, vetati sunt a Spiritu sancto5
5 Spiritu sancto] inv. Weber
loqui verbum in Asia.
Numérotation du verset Act. 16,7 

Cum venissent autem in Misiam
temptabant
ire Bithyniam,
et non permisit eos Spiritus Iesu.
Numérotation du verset Act. 16,8 

Cum autem pertransissent Misiam
descenderunt Troadem,
Numérotation du verset Act. 16,9 

Et visio per noctem Paulo ostensa est. Vir Macedo quidam
erat stans
et deprecans eum
et dicens : Transiens in Macedoniam adiuva nos,
Numérotation du verset Act. 16,10 

ut autem visum vidit. Statim
quesivimus proficisci in Macedoniam,
certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eis.
Numérotation du verset Act. 16,11 

Navigantes autem a Troade recto cursu
venimus Samothraciam et sequenti die Neapolim,
Numérotation du verset Act. 16,12 

et6 Philippis
6 et] + inde Weber
que est prima partis Macedonie civitas colonia.
Eramus autem in hac urbe diebus aliquot conferentes
Numérotation du verset Act. 16,13 

Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen, ubi videbatur oratio esse
et sedentes loquebamur mulieribus que convenerant.
Numérotation du verset Act. 16,14 

Et quedam mulier nomine Lidda7 purpuraria
7 Lidda] Lydia Weber
civitatis Thyatirenorum
colens
Deum
audivit, cuius Dominus aperuit
cor
intendere his que dicebantur a Paulo.
Numérotation du verset Act. 16,15 

Cum autem baptizata esset et domus eius deprecata est dicens : Si iudicastis me fidelem Domino esse,
introite in domum meam
et manete.
Et coegit nos.
Numérotation du verset Act. 16,16 

Factum est autem euntibus nobis ad orationem, puellam quamdam habentem spiritum pythonem
obviare nobis que questum magnum prestabat dominis suis divinando.
Numérotation du verset Act. 16,17 

Hec subsecuta Paulum
et nos, clamabat dicens : Isti homines
servi Dei excelsi sunt
qui annuntiant vobis viam salutis.
Numérotation du verset Act. 16,18 

Hoc autem faciebat
multis diebus. Dolens autem Paulus
et conversus
spiritui dixit : Precipio tibi
in nomine Iesu Christi
exire ab ea. Et exiit eadem hora.
Numérotation du verset Act. 16,19 

Videntes autem domini eius
quia exivit spes
questus eorum, apprehendentes Paulum et Silam, perduxerunt in forum ad principes.
Numérotation du verset Act. 16,20 

Et offerentes eos magistratibus dixerunt : Hii homines conturbant civitatem nostram cum sint Iudei.
Numérotation du verset Act. 16,21 

Et annuntiant morem
quem non licet nobis suscipere,
neque facere
cum simus Romani.
Numérotation du verset Act. 16,22 

Et cucurrit8 plebs adversus eos et magistratus, scissis9 tunicis eorum iusserunt virgis cedi.
8 cucurrit] concurrit Weber |
9 scissis] et praem. Weber |
Numérotation du verset Act. 16,23 

Et cum multas plagas eis intulissent10, miserunt eos in carcerem,
10 intulissent] inposuissent Weber
precipientes custodi ut diligenter custodiret eos.
Numérotation du verset Act. 16,24 

Qui cum tale preceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in ligno.
Numérotation du verset Act. 16,25 

Media autem nocte
Paulus et Silas adorantes laudabant Deum
et audiebant eos
qui in custodia erant.
Numérotation du verset Act. 16,26 

Subito vero terremotus factus est magnus,
ita ut moverentur fundamenta carceris ; et statim aperta sunt11 omnia ostia
11 statim...ostia] aperta sunt statim ostia omnia Weber
et universorum vincula soluta sunt.
Numérotation du verset Act. 16,27 

Expergefactus autem custos carceris,
et videns apertas ianuas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, estimans fugisse vinctos.
Numérotation du verset Act. 16,28 

Clamavit autem Paulus voce magna12 dicens : Nihil feceris tibi mali universi enim hic sumus.
12 voce magna] inv. Weber
Numérotation du verset Act. 16,29 

Petitoque lumine
introgressus est et tremefactus procidit Paulo et Sile ad pedes13.
13 ad pedes] om. Weber
Numérotation du verset Act. 16,30 

Et producens eos foras
ait domini :
Quid me oportet facere ut salvus fiam ?
Numérotation du verset Act. 16,31 

At illi dixerunt : Crede in Dominum Iesum14
14 Dominum Iesum] Domino Iesu Weber
et salvus eris
tu et domus tua.
Numérotation du verset Act. 16,32 

Et locuti sunt ei verbum Domini
cum omnibus qui erant in domo eius.
Numérotation du verset Act. 16,33 

Et tollens eos in illa hora noctis lavit plagas eorum,
et baptizatus est
ipse et omnes eius continuo.
Numérotation du verset Act. 16,34 

Cumque perduxisset eos in domum suam apposuit eis mensam et letatus est
cum omni domo sua credens Deo.
Numérotation du verset Act. 16,35 

Et cum dies factus esset miserunt magistratus lictores dicentes : Dimitte homines illos.
Numérotation du verset Act. 16,36 

Nuntiavit autem custos carceris verba hec Paulo, quia miserunt magistratus ut dimittamini. Nunc igitur exeuntes ite in pace.
Numérotation du verset Act. 16,37 

Paulus autem dixit eis : Cesos nos publice indamnatos15
15 indamnatos] indemnatos Weber
homines romanos
miserunt in carcerem
et nunc occulte nos eiciunt. Non ita sed veniant
Numérotation du verset Act. 16,38 

et ipsi nos eiciant. Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba hec. Timueruntque
audito quod Romani essent.
Numérotation du verset Act. 16,39 

Et venientes deprecati sunt eos, et educentes rogabant ut egrederentur de urbe16.
16 de urbe] urbem Weber
Numérotation du verset Act. 16,40 

Exeuntes autem de carcere, introierunt ad Lidiam
et visis fratribus
consolati sunt eos
et profecti sunt.

Capitulum 16

Numérotation du verset Act. 16,1 
marg.| Pervenit autem] etc. Hoc capitulum dividitur in quatuor partes, In prima agitur de inventione, commendatione, et circumcisione Timothei quem secum duxit Paulus. In secunda de prohibitione predicationis in Asia, et visitatione Macedonie, et transitu in Macedoniam, ibi (Transeuntes.) In tertia de predicatione facta mulieribus in sabbato, et conversione Lydde que eos recepit hospitio, ibi (Eramus autem) In quarta de clamore Pythonisse, et sanatione eius, et incarceratione Pauli ad instantiam dominorum eius, et liberatione per orationem, ibi (Factum est autem, etc.) Dicit ergo (Pervenit autem, etc.)
marg.| {e} Timotheus] qui interpretatur beneficus.
marg.| {f} Vidue] vel Iudee. Glossa Et Iudeam eam fuisse patet ex hoc, quod ait, patre gentili.
marg.| {g} Circumcidit] Quare hunc, et non Titum.
marg.| Solutio triplex. Ratione temporis, persone et officii. Temporis, quia tunc erat indifferens, servare legalia, ut predictum est, nec Epistola Apostolorum prohibebat, vel iubebat hoc fieri, sed in conversione Titi iam divulgatum erat Evangelium, et cessabant omnino legalia. Persone, quia Timotheus Iudeus erat ex parte matris, Titus utrobique gentilis, unde esset scandalum Iudeorum nisi circumcideretur.
marg.| Officii, quia Timotheus fuit Episcopus conversorum ex Iudeis, et ideo eis debuit similari. Titus Episcopus conversorum ex gentibus.
marg.| {h} Propter Iudeus, qui erant] etc. ne scandalizarentur, vel ipsum persequerentur, vel a fide alienarentur, 1Cor. 9.d. Iudeis Iudeos factus sum, etc.
marg.| Quibus vetus umbra paulatim tollenda erat sicut Gentibus idololatria. Item lex a Deo instituta illo tempore potuit ab Apostolis usurpari pro declinanda perfidia Iudeorum, Gentilis autem ritus, a Sathana institutus a sanctis numquam est receptus, nec conversi redire permittebantur ad illum, sicut Petro revertente ad piscationem. Io. ult. a. Mattheus non rediit ad Telonium. Titum autem ideo non circumcidit, ne occasionem circumcidendi acciperent Gentes ab eo. Unde dicit Gal. 2.a. Sed propter subintroductos {7. 299ra} falsos fratres.
marg.| {a} In illis locis] Listris, et Iconio.
marg.| {b} Dogmata] statuta, non quod ipsi fecerant. Est exemplum recte docendi etiam non quod feceris.
marg.| {c} Decreta] per voluntatem Dei.
marg.| {d} Confirmabantur] in his qui ante crediderunt.
marg.| {e} Et abundabant] in nuper conversis qui baptizabantur. Hoc capitulum sepe inseritur ad laudem Apostolorum, et commendationem Evangelii.
marg.| {f} Transeuntes] Secunda pars.
marg.| {g} Et Galatie] in qua sunt Galate dicti a candore, quia interpretantur lactei.
marg.| {i} In Asia] minore, quia fere omnes civitates, et regiones predicte sunt in Asia maiore. Bed. Terribilis Deus in consiliis super filios hominum, quidam vult sequi Iesum nec permittitur, alter sequi iussus, patrem sepelire prohibetur. Mt. 8.c. Saulus repugnans trahitur, sup. 9.a. Cornelio oranti, et eleemosynas facienti quasi pro remuneratione via salutis ostenditur, sup. 10.a. Et nunc qui novit corda beneficii gratia doctorem removet ab Asia ne sanctum detur canibus. Mt. 7.a. et cor iniquum contempta predicatione gravius iudicetur. Iter vetatur isti, quia Asia servatur Ioanni. Hier. etiam dicit, quod tunc erat fames facta sub Claudio, et qui adhuc canes erant Asiani, permisisset Apostolos mori fame.
marg.| {h} A spiritu] Glossa Qui presciebat illos non modo credituros.
marg.| {k} In Mysiam] que est in Europa, tunc enim de Asia transierunt in Europam.
marg.| {l} In Bithyniam] id est rursus in Asiam, in qua nondum ostium apertum. Col. 4.a. Ergo faciebant contra prohibitionem Spiritus sancti. Solutio : non credebant prohibitionem nisi ad tempus.
marg.| {m} Et non permisit] quia non erant salutem recepturi. Rab. In figura huius facti feminalibus induebantur sacerdotes. Ex. 28.g. et Ez. 44.e. Velut seminandi opus non facturi. Rab. Permittuntur Apostoli velle, sed non ire, ut appareat infirmitas humana, et dicat Deo, fiat voluntas tua. Nominantur et provincie aliis reservate, ut Ioanni, et Philippo, et Luce, qui in Bithynia obiit.
marg.| {n} Troadem] ubi erat ostium apertum.
marg.| {o} Vir] Angelus illius gentis assimilatus Macedoni proprietate lingue, in quo notatur sollicitudo Angelorum circa nos et instruitur prelatus, ut querat sibi adiutorem. Prv. 18.c. Frater qui adiuvatur a fratre, etc.
marg.| {p} Stans] Angeli Domini semper stare dicuntur.
marg.| {q} Et deprecans] ex forma, humana, dicens forma speciali, vel iudicio verbi.
marg.| {r} In Macedoniam] Hic patet virum fuisse Macedonem.
marg.| {s} Nos] Ex persona hominis dicitur. Non enim indigent Angeli auxilio hominum. Et innuit Macedones, vel per Angelos a Deo inspirari, vel per aliquos doctores cepisse doceri.
marg.| {t} Statim] velox obedientia.
marg.| {u} Quesivimus] Hic primo ostendit Lucas se fuisse comitem Pauli.
marg.| {x} Recto cursu] scilicet, plenis velis.
marg.| {y} Et inde Philippis, que est prima] venientibus a mari. Et sunt predicta nomina civitatum.
marg.| {z} Colonia] Bed. Que pre defectu indigenarum novis cultoribus impletur, unde a cultura agri dicitur Colonia.
marg.| {a} Eramus autem in hac urbe] Tertia pars.
marg.| {b} Consistentes] consiliando, vel cogitando. Quidam libri { {7. 299rb} } habent (Conferentes verbum) Domini die sabbathi.
marg.| {c} Oratio] id est locus aptus locutioni predicantium, vel predicationi orantium, qui enim orat sibi, tacite predicat, vel aliis exemplo.
marg.| {d} Loquebamur] Patet quod orationem vocavit locutionem.
marg.| {e} Purpuraria] id est purpura induta, vel eam texens vel vendens Ecclesiam significat, que sanguinem fundit, ut vitam emat, quia purpura sanguine tingitur, et predicationem a Iudeis repulsam devote suscepit.
marg.| {f} Colens Deum] verum, quia natura dictabat, vel forte audierat a Iudeis.
marg.| {g} Aperuit] Diabolus corda claudit, sed Dominus aperit.
marg.| {h} Si iudicastis] id est si digna sum, ut in me habitet Deus.
marg.| {o} Et] vos (manete) In domos gentilium non consueverant intrare causa Iudeorum.
marg.| { k } Et coegit nos] Lc. ult. e. Hic dantur duo exempla, scilicet, cogendi hospites, et intrandi ad nuper conversos.
marg.| {l} Factum est autem euntibus] etc. Quarta pars an Pythonem, etc. Python nomen maligni spiritus, per quem Pythonisse agunt, ut mortuos ad divinationem suscitent. Sicut 1Rg. 28.c. Samuel, vel potius pro eo spiritus immundus suscitatus est. Dicit Beda. Hoc genus ab Apolline Pythio inventum, et nomen accepit, cui etiam Hebreum consonat, quia Python dicitur os abyssi.
marg.| {n} Divinando] id est divinationis pretio. Et nota quod quidam dicunt hanc non fuisse obsessam, sed habuisse spiritum familiarem futura sibi tantum revelantem, pro eo quod quedam Glossa Rab. dicit, quod non in facie, sed post eos clamat, femineam servans pudicitiam, ergo erat compos mentis.
marg.| Item alia Glossa Bede a Barieu qui fidem impugnavit arte privatum cecavit, sup. 13.b. Hanc que perversa licet mente loquebatur vera solummodo arte privavit, ergo artem tantum divinandi habens non erat obsessa. Ubi autem infra iubetur spiritus exire, solvunt, non quantum ad obsessionem, sed quantum ad revelationem. Alii dicunt, et melius, quod erat obsessa, sicut videtur dicere textus.
a Fons : Cf. Beda Venerabilis , In Act. 8, CCSL 121, lin. 36: « Vnde et hic Simon qui a Petro maledictum accepit aeterna damnatione periit, et infra Barieu a Paulo increpatus mox communi est luce fraudatus ». Cf.   Hieronymus , Liber interpretationis hebraicorum nominum, ed. Lagarde, § 67.25 : « Barieu maleficum siue in malo, non nulli bariesu conrupte legunt ». <Non hab.> Glossa ordinaria (loc. cit.), ed. Gloss-e. [MM2022]
marg.| Et sicut spiritus prophetie non datur ad semper, nec ad omnem actum, ita et spiritus malus non vexat semper.
marg.| Unde bene poterat quandoque compos esse mentis, et femineam servare pudicitiam. Ad aliud dicimus, quod arte privata est non divinandi, sed lucrandi, quia non habebat artem licet prediceret futura.
marg.| {o} Isti homines] Non est voluntatis ista confessio, sed timore Spiritu sancto cogente, vera loquitur mendax spiritus non ausus luce presente suas tenebras celare.
marg.| {p} Excelsi] licet sint humiles, excelsus est eorum Deus.
marg.| {q} Qui annuntiant] Servos Dei, et Deum breviter laudant eiusque doctrinam.
marg.| {r} Hoc autem faciebat] clamabat aut per bonum nature, aut Deo cogente per spiritum Pythonicum.
marg.| {s} Dolens autem Paulus] Glossa Illam a diabolo possideri. Patet quod erat possessa.
marg.| {t} Et conversus dixit spiritui] quia post eum clamabat.
marg.| {7. 299va}
marg.| {a} Precipio] potestate non adiuratione. Hec est enim potestas eorum, ut que ligaverint sint ligata. Mt. 16.c.
marg.| {b} Iesu Christi] non meo.
marg.| {c} Exire] quia indignum erat, ut verbum Evangelii immundus spiritus nuntiaret. Bed. Qui purpurariam Ecclesie adunavit, hanc immundo ore Deum predicantem puniens privavit nondivinandi, sed lucrandi, ut sup. c.
marg.| {d} Et exiit] ab ea quia erat obsessa.
marg.| {e} Eius] puelle.
marg.| {f} Quia exivit spes] vel spiritus.
marg.| {g} Apprehendentes] De se tacet Lucas, licet cum eis fuerit ut vitet arrogantiam.
marg.| {h} Iudei] qui mali sunt, vel captivi, vel alterius legis.
marg.| {i} Morem] fidem Christi, in cuius nomine spiritus exierat.
marg.| {k} Non licet] Iam enim decreverant Romani ne quis Deus reciperetur nisi approbante Senatu.
marg.| {l} Suscipere] auditu.
marg.| {m} Facere] actu.
marg.| {n} Romani] qui meliores Iudeis sunt, vel Domini vel dissimilis legis.
marg.| {o} Scissis] etc. Alterum ad abominationem, alterum ad penam.
marg.| {p} Diligenter] per quod patet maior virtus liberationis. Et per hoc etiam quod sequitur (Misit eos, etc.)
marg.| {q} Media autem nocte] surgebam ad confitendum tibi. Glossa Hac hora, et maxime in periculi servanda est diligentia orationis.
marg.| {r} Eos] Paulum, et Silam.
marg.| {s} Erant] iuncti.
marg.| {t} Ut moverentur] devotio orantium, et virtus orationis exprimitur.
marg.| {u} Omnia] interiora, et exteriora.
marg.| {x} Et universorum] non tantum Pauli, et Sile. Horum exemplo Deum laudat, qui esse gaudendum existimat cum in varias tentationes incidit. Ia. 1.a. Et in suis firmiter gloriatur, etc. 2Cor. 11.g.
marg.| {y} Expergefactus] magno terre motu.
marg.| {z} Custos] carceris.
marg.| {a} Clamavit] Rab. Magna vox qua occulta declarantur. Sciebat enim in tenebris illum velle occidere se, sed inimico custodi pepercit.
marg.| {b} Universi] vincti quos custodiebas quos timens fugisse vis te occidere.
marg.| {c} Procidit] propter patentiam aperti carceris, et scientiam occultorum.
marg.| {d} Foras] de carcere.
marg.| {e} Domini] honorare eos incipit plus quam decuit.
marg.| {f} Facere] Sentit se hactenus malefecisse.
marg.| {g} In Dominum] non in Dominos, ut de nobis dixisti.
marg.| {h} Iesum] Salvatorem illi nuntiant qui querebant salutem.
marg.| {i} Et domus tua] credens in eum.
marg.| {k} Et locuti] non unus {7. 299vb} tantum, sed ambo pre gaudio, quia ostium fidei apertum erat, vel ostenditur equitas benefaciendi.
marg.| {l} Lavit] per eos plagas criminis amisit.
marg.| {m} Continuo] Glossa Velocitas obedientie, significat, quia nescit tarda molimina Spiritus sancti gratia.
marg.| {n} Apposuit] bonum utrumque exemplum.
marg.| {o} Letatus] Hic est fructus baptismi, scilicet letitia spiritualis.
marg.| {p} Dimitte] ne plures credant.
marg.| {q} Illos] quasi despectus.
marg.| {r} Indemnatos] sine reatu certo a iudicibus prolato.
marg.| {s} Romanos] census professione vel cohabitatione, vel quia filius erat civis Romani, inf. 2.f.
marg.| { t } Occulte] cum publice flagellaverunt, nolebat enim ut cum aliis civitatibus predicaret, posset ei obiici, quod per fraudem fugisset.
marg.| {u} Ad Lydiam] regionem.
marg.| {x} Fratribus] Christianis, qui ibi erant.
marg.| {y} Consolati] adventu suo doctrina et exemplo.
marg.| {z} Et profecti] post verbum consolationis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Act. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=74&chapitre=74_16)

Notes :