Capitulum 14

Numérotation du verset Act. 14,1 

Factum est autem Iconii
ut simul
introirent synagogam Iudeorum et loquerentur ita ut crederet Iudeorum et Grecorum copiosa multitudo.
Numérotation du verset Act. 14,2 

Qui vero increduli fuerunt Iudei, suscitaverunt et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres.
Numérotation du verset Act. 14,3 

Multo igitur tempore demorati sunt
fiducialiter agentes
in Domino testimonium
perhibente verbo gratie sue,
dante signa et prodigia fieri per manus eorum.
Numérotation du verset Act. 14,4 

Divisa est autem multitudo civitatis. Et quidam quidem erant cum Iudeis, quidam vero cum apostolis.
Numérotation du verset Act. 14,5 

Cum autem factus esset impetus gentilium et Iudeorum cum principibus suis ut contumeliis
afficerent et lapidarent eos.
Numérotation du verset Act. 14,6 

Intelligentes confugerunt
ad civitates Lycaonie
Lystram et Derben,
et universam in circuitu regionem et ibi evangelizantes erant.
Numérotation du verset Act. 14,7 

Et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat
claudus
ex utero matris sue
qui numquam ambulaverat.
Numérotation du verset Act. 14,8 

Hic audivit Paulum loquentem. Qui intuitus eum
et videns quia haberet fidem ut salvus b} fieret.
Numérotation du verset Act. 14,9 

Dixit magna voce : Surge
super pedes tuos rectus.
Et exilivit
et ambulabat.
Numérotation du verset Act. 14,10 

Turbe
autem cum vidissent quod fecerat Paulus levaverunt
vocem suam lycaonice dicentes : Dii similes facti hominibus descenderunt ad nos.
Numérotation du verset Act. 14,11 

Et vocabant Barnaban
Iovem,
Paulum vero
Mercurium,
quoniam ipse erat dux verbi.
Numérotation du verset Act. 14,12 

Sacerdos quoque Iovis qui erat ante civitatem
tauros
et coronas
ante ianuas afferens cum populis volebat sacrificare.
Numérotation du verset Act. 14,13 

Quod
ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus
conscissis tunicis suis
exilierunt in turbas,
clamantes
Numérotation du verset Act. 14,14 

et dicentes : Viri quid hec facitis ?
et nos mortales sumus similes vobis homines
annuntiantes vobis ab his vanis
converti
ad Deum vivum
qui fecit celum et terram et mare et omnia que in eis sunt.
Numérotation du verset Act. 14,15 

Qui in preteritis generationibus dimisit omnes gentes
ingredi in vias
suas.
Numérotation du verset Act. 14,16 

Et quidem
non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens,
de celo dans pluvias et tempora fructifera implens cibo
et letitia corda vestra.
Numérotation du verset Act. 14,17 

Et hec dicentes
vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent.
Numérotation du verset Act. 14,18 

Supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Iudei et persuasis turbis
lapidantesque Paulum traxerunt
extra civitatem
estimantes eum mortuum esse.
Numérotation du verset Act. 14,19 

Circumdantibus autem eum discipulis,
surgens intravit civitatem. Et postera die profectus est cum Barnaba in Derben.
Numérotation du verset Act. 14,20 

Cumque evangelizassent civitati illi
et docuissent multos
reversi sunt Lystram et Iconium et Antiochiam
Numérotation du verset Act. 14,21 

confirmantes animas discipulorum
exhortantesque1 ut permanerent in fide.
1 exhortantesque] exhortantes Weber
et quoniam per multas tribulationes
oportet nos intrare in regnum Dei.
Numérotation du verset Act. 14,22 

Et cum constituissent illis per singulas Ecclesias presbyteros et orassent cum ieiunationibus
commendaverunt
eos Domino in quem crediderunt.
Numérotation du verset Act. 14,23 

Transeuntes2 Pisidiam
2 Transeuntes] Transeuntesque Weber
venerunt Pamphiliam.
Numérotation du verset Act. 14,24 

Et loquentes Domini verbum in Pergen3 descenderunt in Attaliam.
3 Domini verbum in Pergen] in Pergen verbum Domini Weber
Numérotation du verset Act. 14,25 

Et inde navigaverunt Antiochiam
unde erant traditi
gratie Dei
in opus quod compleverunt.
Numérotation du verset Act. 14,26 

Cum autem venissent
et congregassent Ecclesiam retulerunt
quanta fecisset Deus
cum illis,
quia aperuisset gentibus ostium fidei.
Numérotation du verset Act. 14,27 

Morati4 sunt autem tempus non modicum cum discipulis.
4 Morati] Capitulum 15 praem. Rusch

Capitulum 14

Numérotation du verset Act. 14,1 
marg.| Factum est autem] etc. Hoc capitulum dividitur in tres partes. In prima agitur de multiplicatione fidelium in Iconio et schismate infidelium contra fideles, et fuga Apostolorum. In secunda de sanatione claudi in Listris et sedatione volentium sacrificare Apostolis, ibi   [Et quidam vir] In tertia de lapidatione Pauli procurata ab illis qui venerunt de Antiochia et Iconio, et evasione eius, et reditu cum Barnaba in Derben et Antiochiam confirmatis fratribus et ordinatis per singulas civitates Episcopis, ibi   [Supervenerunt] etc. Dicit ergo :
marg.| {r} Factum est autem etc.  ut simul] Paulus et Barnabas.
marg.| {s} Et Grecorum] gentilium vel Iudeorum dispersorum.
marg.| {t} Fratres] credentes. Quod in Greco sequitur. Dominus autem dedit cito pacem, quidam Latini codices non habent.
marg.| {u} Demorati] Iconii.
marg.| {x} Fiducialiter] cum fiducia predicantes.
marg.| {y} Testimonium] in signis et prodigiis.
marg.| {z} Verbo] in quo per Spiritum sanctum datur remissio peccatorum.
marg.| {a} Confugerunt] Mt. 10.c. Si vos persecuti fuerint in unam civitatem.
marg.| {b} Lycaonie] regionis, cuius civitates sunt Listra et Derben.
marg.| {c} Evangelizantes] ad hoc fugerunt. Unde Bed. Fuga Apostolorum non plus ex timore quam ex amore verbi Dei, et hoc de timore naturali, qui non est vitium.
marg.| {d} Et quidam] Secunda pars.
marg.| {e} Sedebat] quia nec stare, nec ire poterat.
marg.| {f} Ex utero] numquam ambulaverat, tanto maius miraculum.
marg.| {g} Intuitus] {7. 297ra} Spiritu sancto monstrante, vel signis infirmitatis, et fidei apparentibus.
marg.| {a} Fidem] que tanta erat ut salvari posset per eam, vel ut crederet per eam salvari.
marg.| {b} Surge] qui hucusque sedisti. In Greco habetur. Tibi dico in nomine Domini nostri Iesu Christi surge. Cui respondit <Glossa> interlinearis Bonus servus Dominum glorificat.
marg.| {c} Pedes tuos] non alienos ut ante.
marg.| {d} Et exilivit] Velocitas ostenditur sanitatis. Is. 35.c. Saliet sicut cervus claudus.
marg.| {e} Et ambulabat] ne ad horam tantum exiliisse putaretur. Sicut autem in illo claudo, sup. a. salus Iudeorum significatur primo fidei tempore cum necdum predicaretur gentibus, ita in isto salus gentium inter nova converse gentilitatis gaudia sanati, Iudeis ob perfidiam repulsis, et damnationis pulvere respersis.
marg.| {f} Turbe] quarum sensus erant turbati.
marg.| {g} Levaverunt] in quo notatur petulantia, vel altior erat sententia quam sua lingua Barbara et unius Dei ignara.
marg.| {h} Dii similes] Stultus error gentilium qui omne, quod supra se vident Deos putant, qui in diversis formis apparuisse referuntur.
marg.| {i} Barnabam] qui prior esse videbatur.
marg.| { k } Iovem] Deorum patrem, et hominum regem.
marg.| {l} Mercurium] qui eloquens et litteratus fuisse traditur, et linguam, et sapientiam prestare putatur.
marg.| Et dicitur Mercurius quasi in medio currens, scilicet inter aures, et linguam : Grece vero hermes, Id est interpres.
marg.| {m} Ante civitatem] Listris.
marg.| {n} Tauros] ad immolandum.
marg.| {o} Et coronas] ad ornandum caput Dei sui, aut alio modo religionis nobis ignoto. Vel eorum mos erat, ut sacrificantes diis ad honorem eorum coronas sibi imponerent, victimis pariter coronatis. Vel ut faciem templi ornarent iuxta ritum gentium, 1. Mt. 4.g.
marg.| {p} Sacrificare] Barnabe quasi Iovi.
marg.| {q} Quod ubi audierunt] scilicet quod vellent sacrificare.
marg.| {r} Conscissis] In signum magni doloris, secundum morem Iudeorum.
marg.| {s} Exilierunt] animo commoti, non patienter ferentes se honorari in iniuriam Dei, sicut Herodes, sup. 12.b. et ideo ab Angelo percussus est.
marg.| {t} Similes vobis] mortalibus.
marg.| {u} Ab his] Iove, Mercurio, et aliis diis   [Converti] quia aversi estis.
marg.| {x} Vivum] non mortalem, ut vos, et Dii vestri.
marg.| {y} Qui fecit] non factus est.
marg.| {z} Celum et terram] id est omnes creaturas.
marg.| {a} Dimisit] libertati arbitrii.
marg.| {b} Ingredi] non viam, sed.
marg.| {7. 297rb} {c} Vias] diversorum errorum.
marg.| {d} Suas] non Dei.
marg.| {e} Sine testimonio] quia per creaturas, et beneficia Deum se esse testatus est.
marg.| {f} Reliquit] non ex toto, sed bene fecit.
marg.| {g} Implens] ventri et voluptati carnis satisfaciens. Rab. Carnalibus loquitur de carnalibus, quia letitia de cibis, et vino quod letificat cor hominis.
marg.| {h} Vix sedaverunt] ad ostensionem infirmitatis sue.
marg.| {i} Supervenerunt autem quidam] etc. Tertia pars :
marg.| {k} Et persuasis turbis] in occisionem Pauli.
marg.| {l} Traxerunt] ad lapidandum sicut cadaver, 2Cor. 11.f. Semel lapidatus sum.
marg.| {m} Extra civitatem] ut abominabiles, similiter, et Stephanum. sup. 7.g. Supra dixerat, in generali, quod fugerunt ad partes Lycaonie, et postea per partes narravit primo quid factum sit in Listris, secundo quid in Derben. Unde statim subditur.
marg.| {n} Circumdantibus] ne videretur a Iudeis, et sic eum defendere volebant.
marg.| {o} Cum Barnaba] Sed quare Paulus, et non Barnabas lapidatus est ? Responsio, quia Paulus tunc predicabat.
marg.| {p} Multos] quia non omnes recipiebant.
marg.| {q} Listrum] per eadem vestigia, que venerant.
marg.| {r} Confirmantes] fidem in eis fundatam roborantes.
marg.| {s} Exhortantesque] vel exorantes pro eis, quasi incerti utrum sint ad eos amplius reversuri. Unde infra dicitur quod constituerunt presbyteros.
marg.| {t} In fide] fortes contra multitudinem tribulationum, que fidei poscit constantiam.
marg.| {u} Per multas tribulationes] Labor premittitur, et post regni introitus predicatur, quia etsi difficilis via, regnum tamen quo itur ad vitam appetendum est.
marg.| {x} Presbyteros] iidem tunc dicebantur presbyteri, qui Episcopi.
marg.| {y} Orassent] pro eis.
marg.| {z} Cum ieiunationibus] cum discipulis ieiunantibus, dicit Glossa Unde manifestum est, et ipsos ieiunasse.
marg.| {a} Commendaverunt] oratione ut fortiores essent.
marg.| {b} Transeuntesque Pisidiam] regionem in qua erat alia Antiochia.
marg.| {c} Pamphyliam] in qua erat civitas Pergen.
marg.| {d} In Attaliam] civitatem ut plures dicunt.
marg.| {e} Antiochiam] de qua exierunt missi a Spiritu sancto.
marg.| {f} Traditi] a fratribus.
marg.| {g} Gratie] Spiritui sancto vocanti eos, sup. 13.a.
marg.| {h} Cum autem venissent] Antiochiam.
marg.| {i} Retulerunt] assignaverunt fructum sui laboris.
marg.| {k} Quanta fecisset] in doctrina et signis.
marg.| {l} Cum illis] illorum obedientie cooperans.
marg.| {m} Ostium] Christum. Io. 10.b. Vel fidem 1Cor. 16.b. Ostium mihi apertum est.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Act. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=74&chapitre=74_14)

Notes :