Capitulum 21

Numérotation du verset Act. 21,1 

Cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis recto cursu venimus Cho et sequenti die Rhodum et inde Patharam.
Numérotation du verset Act. 21,2 

Et cum invenissemus navim transfretantem in Phenicen
ascendentes navigavimus.
Numérotation du verset Act. 21,3 

Cum apparuissemus1
1 apparuissemus] paruissemus Weber
autem Cypro, relinquentes2 eam ad sinistram
2 relinquentes] et praem. Weber
navigavimus3 in Syriam
3 navigavimus] navigabamus Weber
et venimus Tyrum
ibi enim navis erat expositura onus.
Numérotation du verset Act. 21,4 

Inventis autem discipulis mansimus ibi diebus septem qui Paulo dicebant per Spiritum
ne ascenderet Hierosolymam.
Numérotation du verset Act. 21,5 

Et explicitis diebus
profecti ibamus
deducentibus
nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem. Et positis genibus in litore oravimus.
Numérotation du verset Act. 21,6 

Et cum valefecissemus invicem,
ascendimus in navim, illi
autem redierunt ad4 sua.
4 ad] in Weber
Numérotation du verset Act. 21,7 

Nos vero, navigatione
expleta5
5 expleta] explicita Weber
a Tyro, descendimus Ptolomaidam,
et salutatis fratribus mansimus die una apud illos.
Numérotation du verset Act. 21,8 

Alia autem die profecti
venimus Cesaream
intrantes6 in domum Philippi evangeliste
6 intrantes] et praem. Weber
qui erat unus7 de septem.
7 unus] om. Weber
Mansimus apud eum.
Numérotation du verset Act. 21,9 

Huic autem erant filie quatuor virgines prophetantes.
Numérotation du verset Act. 21,10 

Et cum moraremur per dies aliquot supervenit quidam a Iudea
propheta nomine Agabus.
Numérotation du verset Act. 21,11 

Is cum venisset ad nos tulit zonam Pauli et alligans sibi pedes et manus dixit : Hec dicit Spiritus sanctus,
virum cuius est zona hec. Sic alligabunt in Hierusalem Iudei et tradent in manus gentium.
Numérotation du verset Act. 21,12 

Quod cum audissemus rogabamus nos et qui loci illius erant ne ascenderet Hierosolymam.
Numérotation du verset Act. 21,13 

Tunc respondit Paulus et dixit : Quid facitis flentes et affligentes cor meum ? Ego autem8 non solum alligari sed et mori in Hierusalem paratus sum
8 autem] enim Weber
propter nomen Domini Iesu.
Numérotation du verset Act. 21,14 

Et cum ei suadere non possemus quievimus dicentes Domini voluntas fiat.
Numérotation du verset Act. 21,15 

Post dies autem istos preparati
ascendebamus Hierusalem.
Numérotation du verset Act. 21,16 

Venerunt autem et ex discipulis a Cesarea nobiscum, adducentes apud quem hospitaremur Iasonem9
9 Iasonem] Mnasonem Weber
quemdam Cyprium antiquum discipulum.
Numérotation du verset Act. 21,17 

Et cum venissemus Hierosolymam libenter exceperunt nos fratres.
Numérotation du verset Act. 21,18 

Sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Iacobum
omnesque collecti sunt seniores.
Numérotation du verset Act. 21,19 

Quos cum salutasset
narrabat per singula que fecisset Deus in gentibus per ministerium illius10.
10 illius] ipsius Weber
Numérotation du verset Act. 21,20 

At illi cum audissent magnificabant Deum.
Dixeruntque ei :
vides frater quot millia sint in Iudeis qui crediderunt et omnes emulatores sunt legis.
Numérotation du verset Act. 21,21 

Audierunt autem de te,
quia discessionem doceas a Moyse
eorum qui per gentes sunt Iudeorum dicens : Non debere circumcidere eos
filios suos neque secundum consuetudinem
ingredi.
Numérotation du verset Act. 21,22 

Quid ergo est ?
utique oportet convenire multitudinem.
Audient enim te supervenisse.
Numérotation du verset Act. 21,23 

Hoc ergo fac quod11 dicimus, sunt nobis viri quatuor votum habentes super se.
11 quod] + tibi Weber
Numérotation du verset Act. 21,24 

His assumptis sanctifica te cum illis, et impende in illis
ut radant capita et scient omnes quia que de te audierunt falsa sunt
sed ambulas et ipse custodieris12 legem.
12 custodieris] custodiens Weber
Numérotation du verset Act. 21,25 

De his autem qui crediderunt ex gentibus
nos scripsimus
iudicantes
ut abstineant se ab idolis immolato, et sanguine, et suffocato, et fornicatione.
Numérotation du verset Act. 21,26 

Tunc Paulus assumptis viris,
postera die purificatus,
cum illis intravit in templum
annuntians expletionem
dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque oblatio eorum13.
13 oblatio eorum] inv. Weber
Numérotation du verset Act. 21,27 

Cum14 autem septem dies consummarentur hii qui de Asia
14 cum] dum Weber
erant Iudei cum vidissent eum in templo, concitaverunt omnem populum
et iniecerunt ei manus clamantes :
Numérotation du verset Act. 21,28 

Viri Israelite adiuvate hic est homo qui adversus populum et legem et locum hunc
omnes ubique docens insuper et gentiles induxit in templum et violavit sanctum istum locum15.
15 istum locum] inv. Weber
Numérotation du verset Act. 21,29 

Viderant enim Trophimum Ephesium in civitate
cum ipso quem estimaverunt quoniam in templum induxisset Paulus.
Numérotation du verset Act. 21,30 

Commota16 est autem17 civitas tota et facta est concursio populi. Et apprehendentes Paulum trahebant eum extra templum et statim clause sunt ianue.
16 Commota] Commotaque Weber |
17 autem] om. Weber |
Numérotation du verset Act. 21,31 

Querentibus autem eum occidere, nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Hierusalem.
Numérotation du verset Act. 21,32 

Qui statim assumptis militibus et centurionibus decurrit18 ad illos qui cum vidissent tribunum et milites cessaverunt percutere Paulum
18 decurrit] decucurrit Weber
Numérotation du verset Act. 21,33 

Tunc ascendens19
19 ascendens] accedens Weber
tribunus apprehendit eum et iussit alligari catenis duabus.
Et interrogabat quis esset et quid fecisset.
Numérotation du verset Act. 21,34 

Alii autem
aliud clamabant in turba.
Et cum non posset certum cognoscere pre tumultu iussit duci eum in castra.
Numérotation du verset Act. 21,35 

Et cum venisset ad gradus
contigit ut portaretur a militibus propter vim populi.
Numérotation du verset Act. 21,36 

Sequebatur enim multitudo populi clamans : Tolle eum.
Numérotation du verset Act. 21,37 

Et cum cepisset duci20 in castra Paulus
20 duci] induci Weber
dicit tribuno : Si licet mihi loqui aliquid ad te ? Qui dixit grece : nosti ?
Numérotation du verset Act. 21,38 

Nonne tu es Egyptius
qui ante hos dies tumultum concitasti et eduxisti in desertum quatuor millia virorum sicariorum ?
Numérotation du verset Act. 21,39 

Et dixit ad eum Paulus : Ego homo sum quidem Iudeus
a Tharso Cilicie
non ignote civitatis municeps.
Rogo autem te
permitte mihi loqui ad populum.
Numérotation du verset Act. 21,40 

Et cum ille permisisset Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem, et magno silentio facto allocutus est hebrea lingua dicens :

Capitulum 21

Numérotation du verset Act. 21,1 
marg.| Cum autem factum esset] etc. Hoc capitulum dividitur in quatuor partes. In prima dicit quomodo Paulus per diversa loca transiens, et veniens Tyrum rogatus est a fratribus ne iret Ierusalem. In secunda quomodo de Tyro venit Cesaream ad domum Philippi et de adventu, et prophetia Agabi de Paulo, ibi, Et expletis. In tertia quomodo veniens Ierusalem et consilio Iacobi assumpsit votum Nazareorum propter Iudeos ibi (Post dies) In quarta quomodo Iudei manus iniecerunt in Paulum, falso accusantes eum, et de adventu tribuni, qui ereptum de manibus Iudeorum duxit in castra, a quo petitam loquendi ad populum licentiam obtinuit, ibi (Dum autem septem dies, etc.) Dicit ergo (Cum autem factum esset, etc.)
marg.| {d} In Phenicem] provinciam Syrie in qua Tyrus et Sidon.
marg.| {e} Cum apparuissemus] id est tantum appropinquassemus ut videre, vel de ea videri possemus.
marg.| {f} Ad sinistram] ad occidentem retrorsum euntes consueto more nautarum.
marg.| {g} In Syriam] id est phenicem.
marg.| {h} Tyrum] urbem Phenicis provincie.
marg.| {k} Per spiritum] suum vel propheticum, sciens eum alligandum.
marg.| {i} Diebus septem] predictis. Secunda pars.
marg.| {l} Profecti] de Tyro.
marg.| { {7. 303vb} }
marg.| {m} Ibamus] Hierosolymam.
marg.| {n} Oravimus] alterutrum. Bed. Usque hodie monstratur locus in arenis ubi pariter orabant.
marg.| Hic impleta est prophetia. Ps. 44. Filie Tyri, etc. Nulla enim civitas cum maiori dulcedine Apostolum suscepit, tenuit, et dimisit.
marg.| {o} Illi] Tyrii.
marg.| {p} Navigatione explicita] hucusque navi vehuntur.
marg.| {q} Profecti] per terram.
marg.| { r } Cesaream] Palestine.
marg.| {s} Philippi] non Apostoli, sed predicatoris, qui Eunucho predicavit, et in Samaria sup. 8.a. Et ob promptum predicationis officium Evangelista dictus est.
marg.| {t} De septem] Diaconibus.
marg.| {u} Huic autem erant] etc. Rabanus Alibi filie Philippi Apostoli, et prophetisse leguntur Hier. super Ioel. 2.g. Sed veritati huius loci non est contradicendum, nisi forte uterque filias prophetissas habuisse intelligatur.
marg.| {x} Prophetantes] sicut dicit. Ioel. 2.g. Prophetabunt filii vestri et filie vestre.
marg.| {y} A Iudea] que ideo dicitur, quia Cesarea in qua erant ad Samariam pertinet, in confinio Phenicis et Palestine sita.
marg.| {z} Zonam Pauli] Bed. Veteres prophetas imitatur dicentes. Hec dicit, Dominus, quia Spiritus S. eque Dominus est ut pater, et filius, nec eorum unio separari potest, quorum una natura et voluntas una.
marg.| {a} Alligabunt] per hoc fortitudo fidei monstratur in Paulo.
marg.| {b} Voluntas] de vita vel morte Pauli.
marg.| {c} Post dies] Tertia pars.
marg.| {d} Preparati] sive vivere, sive mori ad voluntatem Domini.
marg.| {e} Hunc] Glossa Philippum Evangelistam, vel Iosanem, de quo sup. 17.b.
marg.| {f} Antiquum] olim fidelem.
marg.| {g} Ad Iacobum] Alphei filium, Marie matertere Christi fratrem Domini, qui post passionem Domini statim ordinatus Episcopus Ierusalem triginta annis rexit Ecclesiam usque ad septimum Neronis annum, quia iuxta templum ubi precipitatus fuit, sepultus est.
marg.| {h} Salutasset] Paulus.
marg.| {i} Magnificabant] gratias agentes.
marg.| {k} Vides frater] interrogative.
marg.| {l} Emulatores] zelatores adversus te.
marg.| {m} Audierunt] Inde est zelus.
marg.| {n} A Moyse] id est Moysi lege.
marg.| {o} Secundum consuetudinem] antiquam.
marg.| {p} Ingredi] in synagogam, { {7. 304ra} } vel contraversari in lege damnans scripta Moysi tamquam sacrilega, et non a Deo mandata. Hoc dicebant Iudei de Paulo nesciente Iudeos fideles hec observare, non pro adipiscenda salute que in Christo revelata per baptismum dabatur, sed pro commendata Dei auctoritate et ipsorum sacramentorum sanctitate. Ipsi vero ea servabant quasi necessaria quibus adversabatur Paulus, docens iustificari hominem per gratiam in lege prefigurativa, ideo eum persequebantur quasi legis inimicum. Hanc eorum falsam criminationem vitavit eadem celebrando que ipsum damnare dicebant ostendens nec Iudeos ab huiusmodi nefariis prohibendos, nec Gentiles ad ea quasi necessaria cogendos.
marg.| {a} Et impende] iunge te illis.
marg.| {b} Ut] id est donec.
marg.| {c} Radant] sed scient.
marg.| {d} Sed ambulas] Non enim ita reprobas legalia, sicut dictum est, si autem ideo celebraret ut actione simulatam suam occultaret sententiam, non hec diceret Iacobus.
marg.| {e} De his] quasi non est contra Epistolam nostram quod modo debemus.
marg.| {f} Iudicantes] non tantum dicentes.
marg.| {g} Ut abstineant] nihil tale servantes, et non cogantur iudaizare Rab. Non sunt prohibiti eo tempore Iudei credentes secundum legem ingredi stante adhuc templo, sed credentes ex Gentibus prohibebantur ad legem converti, qui tamen moralia legis servare iubebantur. Et nota quod hic est quarta Synodus Hierosolymis habita. Prima pro electione alterius Apostoli pro Iuda, sup. 1.d. Secunda pro electione septem diaconorum sup. 6.b. Tertia de circumcisione non imponenda gentibus conversis, sup. 15.c. Quarta hic pro Iudeis non prohibendis a ceremoniis propter scandalum eorum qui putabant Apostolos legem Moysi damnare sicut idololatriam.
marg.| {h} Assumptis viris] quatuor habentibus votum.
marg.| {i} Purificatus] radens caput.
marg.| {k} In templum] donec offerretur.
marg.| {l} Expletionem] finem.
marg.| {m} Dum autem septem] Quarta pars.
marg.| {n} Consummarentur] nondum consummati essent. In Greco expressius. Cum incipiebant septem dies consummari alioquin non staret quod post quinque dies sui adventus in Cesaream, inf. 24.c. dixit Presidii. Non sunt plusquam duodecim dies ex quo ascendi Ierusalem. Si enim his septem et illis quinque diebus concilii dies quo ipse Phariseos et Saduceos dissociavit, et altera die quo eum Iudei occidere voluerunt, inf. 23.b. adiiciantur erunt plusquam duodecim dies. Sed de istis septem iam transierant duo, et sic nulla erit contrarietas, inf. 23.d.
marg.| {o} De Asia] minore.
marg.| {p} Concitaverunt] in Paulum et suos.
marg.| {q} Qui adversus populum] quia docebat credentes esse veram Ierusalem et novam legem proferebat, et locum Dei dicebat esse totam Ecclesiam.
marg.| {r} Sanctorum locum] civitatem Ierusalem vel templum Bed. Quia videbant Gentiles gratie sectatores legis ceremonias, et templi solemnia minus frequentare, timebant ne venirent Romani et tollerent locum, {7. 304rb} et gentem. Io. 11.f.
marg.| {s} Clause] ne in templum refugeret.
marg.| {t} Tunc accedens] vel ascendens.
marg.| {u} Alligari] donec causa eius iudicaretur.
marg.| {x} Alii autem aliud] Diversi diversa dicebat. Idest quia certam causam non habebant.
marg.| {y} In turba] que turbidam profert sententiam.
marg.| {z} In castra] militum suorum ne Iudei occiderent eum.
marg.| {a} Ad gradus] quibus descendebatur de templo vel ascendebatur in castra.
marg.| {b} Propter vim] ideo fortibus portabatur.
marg.| {c} Tolle eum] quod et de Christo dixerunt. Ioa. 19.a. quasi noli inquirere causam, sed duc ad mortem.
marg.| {d} Induci] cum pararetur eius inductio, nondum tamen a gradibus exierat.
marg.| {e} Grece] interrogative, quia ut putatur Tribunus Grecum loquebatur, vel ne Iudei intelligerent.
marg.| {f} Egyptius] Bed. Quidam Egyptius venerat in Iudeam qui fidem sibi prophetie magica arte consciscens congregavit quatuor millia Iudeorum quos ducens per desertum venit ad montem oliveti paratus irruere in Ierusalem et eam sibi subiugare, cui occurrens Felix cum armatis Egyptio cum paucis fugato alios interfecit, quia si de hoc numero satellitum dissensio est inter Tribunum qui hoc dicit, et Iosephum qui de Egypto scripsit, non est curandum. Potuit enim primo cum paucis venire, postea plures colligere, et isti venerunt tempore Felicis.
marg.| {g} Sicariorum] gladiatorum, quia sicca dicitur gladius brevis que manu portantes populo permixti occulte vulnerabant, ut querelam mors preveniret et percussor lateret.
marg.| {h} Iudeus] non Egyptius.
marg.| {i} A Tharso] quo portatus est a parentibus migrantibus capto a Romanis oppido Galilee Giscali nomine ubi natus est, sed Tharsensem se dicit, quia ibi nutritus sicut Christus in Bethleem natus dicitur Nazarenus, sed postmodum ob studium legis Hierosolymam veniens eruditus est a Gamaliele.
marg.| Et nota, quod non in civitate Tharso nutritus est, sed in municipiis adiacentibus. Dicitur autem municipium territorium, vel rura adiacentia que tributa debita reddunt civitati. Unde non vocat se civem Tharsensem sed municipem. Quidam tamen libri habent, civis pro municeps.
marg.| {k} Non ignote] Romanis. Vel municeps, id est munia capiens, quasi censum Romanis professus.
marg.| {l} Rogo autem] quia vester sum.
marg.| {m} Hebrea] ut omnis populus intelligeret vel plus taceret.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Act. Capitulum 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=74&chapitre=74_21)

Notes :