Capitulum 23
Numérotation du verset
Act. 23,1
Intendens autem concilium Paulus ait : Viri fratres ego omni conscientia
bona
conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem.
Numérotation du verset
Act. 23,2
Princeps autem sacerdotum Ananias precepit astantibus sibi percutere os eius.
Numérotation du verset
Act. 23,3
Tunc Paulus ad eum dixit : Percutiet
te Deus paries dealbate.
Et tu sedens
iudicas me
secundum legem,
et contra legem iubes me percuti.
Numérotation du verset
Act. 23,4
Et qui astabant dixerunt : Summum sacerdotem Dei maledicis.
Numérotation du verset
Act. 23,5
Dixit autem Paulus : Nesciebam fratres, quia princeps est sacerdotum. Scriptum est enim : principem populi tui non maledices.
Numérotation du verset
Act. 23,6
Sciens autem Paulus
quia una pars esset Sadduceorum et altera Phariseorum exclamavit in concilio : Viri fratres ego Phariseus sum, filius Phariseorum de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor.
Numérotation du verset
Act. 23,7
Et cum hec dixisset, facta est dissensio inter Phariseos et Sadduceos et soluta est multitudo.
Numérotation du verset
Act. 23,8
Sadducei autem1 dicunt non esse resurrectionem, neque angelum, neque spiritum.
1 autem] enim
Weber
Pharisei autem utraque2 confitentur.
2 utraque] utrumque
Weber
Numérotation du verset
Act. 23,9
Factus est autem clamor magnus et exsurgentes3 quidam Phariseorum pugnabant
3 exsurgentes] surgentes
Weber
dicentes : Nihil mali invenimus in homine isto. Quid4
4 quid] quod
Weber
si spiritus
locutus est ei aut angelus ?
Numérotation du verset
Act. 23,10
Et cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne discerperetur
Paulus ab ipsis, iussit milites descendere et rapere eum de medio eorum ac deducere eum in castra.
Numérotation du verset
Act. 23,11
Sequenti autem nocte assistens ei Dominus ait : Constans esto
sicut enim testificatus es de me Hierusalem sic te oportet et Rome testificari.
Numérotation du verset
Act. 23,12
Facta autem die collegerunt se quidam ex Iudeis et devoverunt se dicentes :
DEVOVERUNT SE DICENTES. BE<DA>. In greco : anathematizaverunt hoc verbum quante sit auctoritatis ? Norunt qui anathemate sacerdotali a societate Christi et Ecclesie alienantur.Neque manducaturos, neque bibituros donec occiderent Paulum.
Numérotation du verset
Act. 23,13
erant autem plus quam quadraginta viri5 qui hanc coniurationem fecerant.
5 viri]
om. Weber
Numérotation du verset
Act. 23,14
Qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores et dixerunt : Devotione devovimus nos nihil gustaturos donec occidamus Paulum.
Numérotation du verset
Act. 23,15
Nunc ergo vos notum facite
tribuno cum consilio6, ut adducat7 illum ad vos, tamquam aliquid certius cognituri de eo.
6 consilio] concilio
Weber
|
7 adducat] producat
Weber
|
Nos vero priusquam appropiet parati sumus interficere illum.
Numérotation du verset
Act. 23,16
Quod cum audisset filius sororis Pauli insidias venit et intravit in castra, nuntiavitque Paulo.
Numérotation du verset
Act. 23,17
Vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus ait : Adolescentem hunc perduc ad tribunum. Habet enim aliquid indicare illi.
Numérotation du verset
Act. 23,18
At8 ille quidem assumens eum duxit ad tribunum et ait : Vinctus Paulus9 rogavit me hunc adolescentem perducere ad te habentem aliquid loqui tibi.
8 at] et
Weber
|
9 Paulus] + vocans
Weber
|
Numérotation du verset
Act. 23,19
Apprehendens autem tribunus manum illius, secessit cum eo seorsum et interrogavit illum : Quid est quod habes indicare mihi ?
Numérotation du verset
Act. 23,20
Ille autem dixit : Iudeis convenit rogare te ut crastina die Paulum producas in concilium, quasi aliquid certius inquisituri sint de illo.
Numérotation du verset
Act. 23,21
Tu vero ne credideris illis. Insidiantur enim ei ex eis viri amplius quam10 quadraginta qui se devoverunt non manducare neque bibere donec interficiant eum et nunc parati sunt exspectantes promissum tuum.
10 quam]
om. Weber
Numérotation du verset
Act. 23,22
Tribunus igitur dimisit adolescentem precipiens ne cui loqueretur, quoniam hec nota sibi fecisset.
Numérotation du verset
Act. 23,23
Et vocatis duobus centurionibus dixit illis : Parate milites
ducentos
ut eant usque Cesaream et equites septuaginta et lancearios ducentos a tertia hora noctis,
Numérotation du verset
Act. 23,24
et iumenta parate11
11 parate] preparate
Weber
ut imponentes Paulum salvum perducerent ad Felicem presidem.
Numérotation du verset
Act. 23,25
Timuit enim ne forte raperent eum Iudei et occiderent, et ipse postea calunniam sustineret12.
12 timuit...pecuniam]
om. Weber
Numérotation du verset
Act. 23,26
Scribens epistolam continentem verba13 hec : Claudius Lysias optimo presidi Felici salutem.
13 verba]
om. Weber
Numérotation du verset
Act. 23,27
Virum hunc comprehensum a Iudeis et incipientem interfici ab eis, superveniens cum exercitu eripui cognito quia Romanus est.
Numérotation du verset
Act. 23,28
Volensque scire causam quam obiciebant illi, deduxi eum in concilium eorum
Numérotation du verset
Act. 23,29
quem inveni accusari de questionibus legis ipsorum nihil vero dignum morte aut vinculis habentem crimen.
Numérotation du verset
Act. 23,30
Et cum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverunt ei, misi ad te denuntians et accusatoribus ut dicant apud te
Numérotation du verset
Act. 23,31
Milites ergo secundum preceptum sibi assumentes Paulum duxerunt per noctem in Antipatridem.
Numérotation du verset
Act. 23,32
Et postera die dimissis
equitibus ut irent cum eo
reversi sunt ad castra.
Numérotation du verset
Act. 23,33
Qui
cum venissent Cesaream et tradidissent epistolam presidi, statuerunt ante illum et Paulum.
Numérotation du verset
Act. 23,34
Cum legisset autem et interrogasset de qua provincia esset, et cognoscens quia de Cilicia esset14,
14 esset]
om.Weber
Numérotation du verset
Act. 23,35
Audiam te inquit cum et accusatores tui venerint iussitque in pretorio Herodis
custodiri eum.
Capitulum 23
Numérotation du verset
Act. 23,1
marg.|
Intendens autem]
etc. Hoc capitulum dividitur in quatuor partes. In prima dicit Paulus se bona conscientia conversatum in lege, pro quo Ananias iussit eum percuti, quem Paulus maledicens postea se excusavit. In secunda quomodo Phariseos, et Seduceos ab invicem separavit, quibus turbatis milites Tribuni raptum Paulum duxerunt in castra, quem Dominus nocte illa consolatus est ibi
[Sciens autem]
In tertia de quibusdam qui voverunt se occidere Paulum, quod per nepotem Pauli innotuit Tribuno, ibi
[Facta autem die]
In quarta dicitur quomodo missus est Paulus per milites nocte Cesaream ad Felicem Presidem cum litteris causam missionis continentibus, et susceptus a Felice, ibi
[Tribunus igitur]
etc.
marg.|
{g}
Conscientia bona]
Contra. Persecutor fuit, ergo, etc. Solutio : Ly bona potest sumi materialiter. Et est sensus, id est conscientia boni, quia licet erraret non erat conscius sibi nisi boni, 1Tim. 1.c. Ignorans persecutus sum, vel sumitur formaliter. Et hoc dupliciter. Vel a Principio sue nativitatis, sic est falsum, vel a tempore sue conversionis, sic verum est.
marg.|
{h}
Os eius]
quasi impudenter gloriantis.
marg.|
{i}
Percutiet]
destruet. Et est predictio non optatio propter conformitatem iustitie Dei, cum ipse dixerit Rm. 12.c. Benedicite, et nolite maledicere. Et Lc. 6.c. Benedicite maledicentibus vobis. Aliqui libri habent
[percutiat]
quod non ex motu iracundie, sed inspiratione divina dixit, quod maxime patet in sequenti responsione.
marg.|
Mystice autem predixit illud sacerdotium simile parieti dealbato intus figuras habenti, in proximo destruendum per sacerdotium Christi.
marg.|
{k}
Paries dealbate]
videris esse quod non es : Mt. 23.c. Sepulchra dealbata.
marg.|
{l}
Sedens]
Mt. 23.a. Super Cathedram Moysi sederunt Scribe, et Pharisei.
marg.|
{n}
Secundum legem]
Lv. 24.c. Educ blasphemum extra castra, ut lapides eum, etc.
marg.|
{o}
Et contra legem]
Ex. 23.a. Innocentem et iustum non interficias. Ubi per locum a maiori omnis lesio prohibetur, quasi si innocens, non sum percutiendus, si blasphemus, educendus, et lapidandus.
marg.|
{p}
Nesciebam]
Mollis responsio frangit iram. Bed. Et si hunc vere noverat in novo testamento non esse Pontificem, tamen docens alios modestius se habere erga eos in quorum sunt potestate temperate respondet.
marg.|
{q}
Quia princeps]
personaliter potest legi, ut nesciret ipsum esse principem. Vel potest dici quod sciebat ipsum esse, qui dicebatur princeps, sed sciebat ipsum non esse verum, et Deo gratum sacerdotum principem, quia sacerdotium iam venale erat, et forte ille emerat.
marg.|
Vel secundum Rab. subtiliter dicit se nescire Principem, quia sacerdotium vetus reprobatum erat.
marg.|
{r}
Scriptum est]
Ex. 22.d. quasi si scirem ipsum esse principem, reus essem.
marg.|
{s}
Sciens autem Paulus]
etc. Secunda pars.
marg.|
{t}
Filius]
Phariseorum. Contra 2Tim. 4.c. Penulam quam reliqui, etc. Glossa dicit, quod est vestis consularis quam Romani dederant patri Pauli quando factus est civis, quam adhuc Paulus servabat sibi. Ex quo videtur, quod pater eius non fuerit Phariseus sed miles, vel nobilis, quia Pharisei non utebantur huiusmodi veste.
marg.|
Solutio
[Filius]
imitator, scilicet Gamalielis, cuius fuit discipulus, sup. 22.a.
marg.|
{u}
De spe]
quantum ad beatitudinem animarum.
marg.|
{x}
Et resurrectione]
quoad corpora.
marg.|
{y}
Iudicor]
condemnor, vel ad iudicium trahor. Et ponitur spes pro confidentia quam habemus pro mortuis, vel quam habent ipsi mortui in gloria, et purgatorio. Sed aliter et aliter : Nam isti habent confidentiam de habenda gloria quam nondum habent, illi de continuatione iam habite.
marg.|
{z}
Dissensio]
Bed. Sicut bonorum unitas utilis, sic malorum nociva bonis, et dispersio utilis. Ideo Paulus eos dissociare satagit, ut quem iuncti vinxerant, dissociati laxarent. Sic mare solidum filios Israel arctavit. Ex. 14.e. Divisum liberavit.
marg.|
{a}
Et soluta]
dimissa ut irent ad loca sua.
marg.|
{b}
Neque spiritum]
Glossa sanctum, ergo nec Deum, quia Deus Spiritus est. Io. 4.d. Solutio : Spiritus non accipitur hic pro divina essentia, vel persona, sed sicut dicit Glossa idem est Angelus, quod spiritus, sed Angelus dicitur quoad eos qui mittuntur in ministerium. Hbr. 1.d. spiritus quoad eos, qui assistunt Deo. Dn. 7.c. Vel potest dici, quod in Glossa sumitur sanctum pro firmum, et intelligitur de spiritu humano. Credebant enim hominem habere spiritum, sed non firmum, id est manentem, sed mortalem cum homine, sicut habent bruta.
marg.|
{c}
Pugnabant]
Glossa Pro Paulo contra Saduceos volentes liberare eum, non zelo iustitie, sed superbie, et secte sue defendende.
marg.|
{d}
Quid]
supple mirandum.
marg.|
{e}
Angelus]
per subiectam creaturam, Rab. Apparet quod secundum Hier. Saducei nec spiritum, nec Angelum confitentur {7.
305va} Ideo autem Pharisei nominant, quia noverant illis contrarium.
marg.|
{a}
Discerperetur]
avelleretur.
marg.|
{b}
Ab ipsis]
Saduceis volentibus eum rapere, vel ab utrisque simul contendentibus.
marg.|
{c}
Constans]
Opportuna adhibetur consolatio.
marg.|
{d}
Testificatus]
significat eum de cetero laboraturum, vel solatium est ei volenti testificari eum coram multis. De hoc 2Tim. ultimo capitulo : Dominus mihi astitit, etc.
marg.|
Et nota quod quater apparuit Dominus Paulo. Primo in via Damasci sup. 9.a. Secundo oranti in templo sup. 22.d. Festina et exi. Tertio in Corintho sup. 18.c. Noli timere, etc. Que licet prius narrentur, per recapitulationem tamen secunda fuit prior tempore. Quarto hic. Fuit autem prima ad instructionem, quia vidit arcana Dei. Secunda et tertia ad profectum. Quarta ad consummationem. Dicitur non iturus Romam ubi consummavit vitam.
marg.|
{e}
Facta autem die]
etc. Tertia pars.
marg.|
{f}
Et devoverunt]
maledicto astrinxerunt. In Greco anathematizaverunt. Bed. Quod verbum quante sit auctoritatis norunt qui anathemate sacerdotali a consortio Christi, et Ecclesie alienantur. Is. 8.c. Omnia que loquitur populus ille coniuratio est.
marg.|
{g}
Donec occiderent]
Beati qui esuriunt, et sitiunt iustitiam. Mt. 5.a. Isti e converso iniquitatem esuriunt, sanguinem sitiunt, sed non est prudentia, non est consilium contra Dominum. Prv. 21.d.
marg.|
{h}
Notum facite]
non quod coniuravimus. Sed ut addit.
marg.|
{i}
Concilio]
ad celandum coniurationem.
marg.|
{k}
De eo]
id est causa eius, et reatu.
marg.|
{l}
Et Centurionibus]
qui preerat centum, quia alius non ita facile, vel cito habuisset accessum ad Tribunum, et mora periculosa erat, quod forte Paulus dixit Centurioni. Unde facilius acquievit non dedignatus ducere puerum.
marg.|
{m}
Promissum]
scilicet quod promittas.
marg.|
{n}
Parate milites]
Glossa Pedestres ignobiles qui pedites pugnabant, tales fuerunt qui Christum crucifixerunt, Io. 19.d. Si enim nobiles essent, ipsum pro mercede non crucifixissent nec vestimenta pauperis hominis divisissent.
marg.|
{7.
305vb}
marg.|
{o}
Equites septuaginta]
ne Iudei in via raperent Paulum, et Tribunus criminis accusaretur apud presidem, quasi accepisset pretium a Iudeis pro morte Pauli.
marg.|
{p}
Ad felicem]
minor ad maiorem mittit causam.
marg.|
{q}
Claudius Lisias]
Non curavit Lucas superioris nomen preponere, plus rei geste ordinem quam litterature attendens honestatem.
marg.|
{r}
Antipatridem]
civitatem ab Antipatre sic vocatam.
marg.|
{s}
Reversi]
pedestres ab Antipatride.
marg.|
{t}
Qui]
equites.
marg.|
{u}
Paulum]
cum epistola.
marg.|
{x}
Audiam]
Audierat enim ipsum esse a Cilicia que erat subiugata Romanis et ipse a Romanis missus erat Preses regionis.
marg.|
{y}
Herodis]
antiqui presidis.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Act. Capitulum 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=74&chapitre=74_23)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Act. Capitulum 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=74&chapitre=74_23)
Notes :