Capitulum 17

Numérotation du verset Act. 17,1 

Cum autem perambulassent Amphipolim et Apolloniam
venerunt1 Thessalonicam ubi erat synagoga Iudeorum.
1 venerunt CorS2 ( VENERUNT sine PER- ) ] pervenerunt CorS2
Numérotation du verset Act. 17,2 

Secundum consuetudinem autem
Paulus introivit ad eos, et per sabbata tria disserebat2 eis3 de Scripturis,
2 disserebat] discurrebat Cors2 ( cacogr.?) |
3 eis CorS2 (al. sine CUM ) Rusch Weber] cum praem. CorS2 |
Numérotation du verset Act. 17,3 

adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati et resurgere a mortuis et quia hic est Iesus Christus4 quem ego annuntio vobis.
4 Iesus Christus] inv. Weber
Numérotation du verset Act. 17,4 

Et quidam ex eis crediderunt et adiuncti sunt Paulo et Sile et de colentibus
gentilibusque5
5 gentilibusque CorS1 ( al. hab.)] gentilibus CorS1 (grec. non hab. - QUE )
multitudo magna et mulieres nobiles non pauce.
Numérotation du verset Act. 17,5 

Zelantes6 autem Iudei
6 Zelantes CorS1 Rusch Weber ] increduli CorS1 ( grec.)
assumentesque de vulgo viros quosdam malos. Turba7 facta
7 Turba] et praem. Weber
concitaverunt
civitatem.
Et assistentes domui Iasonis
querebant eos
producere in populum.
Numérotation du verset Act. 17,6 

Et cum non invenissent
eos trahebant Iasonem
et quosdam fratres ad principes civitatis, clamantes8 quoniam hii qui orbem9 concitant et huc venerunt
8 clamantes CorS2 ( CLAMANTES sine ET DICENTES ) |
9 orbem CorS2 ( Ieronimus ) ] om. CorS1 (grec. non hab. ORBEM sed : HII SUNT QUI UNIVERSI CONCITANT pro quo beatus Ieronimus ORBEM dixit) universum CorS2 ( grec. ) |
Numérotation du verset Act. 17,7 

quos suscepit Iason, et hii omnes
contra decreta Cesaris faciunt regem alium
dicentes esse Iesum.
Numérotation du verset Act. 17,8 

Concitaverunt autem plebem
et principes civitatis
audientes hec.
Numérotation du verset Act. 17,9 

Et accepta satisfactione a10 Iasone
10 Et accepta satisfactione a] Et accepto satis ab Weber
et a ceteris
dimiserunt eos.
Numérotation du verset Act. 17,10 

Fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Beroam11
11 Beroam Rusch ΩJ ΩS] Beroeam ΩM Weber
qui cum venissent12 synagogam Iudeorum introierunt.
12 venissent] advenissent in Weber
Numérotation du verset Act. 17,11 

Hii autem
erant nobiliores
eorum qui sunt Thessalonice qui susceperunt verbum cum omni aviditate, quotidie scrutantes Scripturas si hec ita se haberent.
Numérotation du verset Act. 17,12 

Et multi quidem
crediderunt ex eis et gentilium mulierum honestarum et viri
non pauci.
Numérotation du verset Act. 17,13 

Cum autem cognovissent
in Thessalonica Iudei quia et Beroe predicatum est a Paulo
verbum Dei, venerunt et illuc commoventes et turbantes multitudinem.
Numérotation du verset Act. 17,14 

Statimque tunc Paulum dimiserunt fratres, ut iret usque ad mare Silas autem et Timotheus remanserunt ibi
Numérotation du verset Act. 17,15 

Qui autem deducebant Paulum perduxerunt usque Athenis13.
13 Athenis] Athenas CorS2 (plures sine AD) Weber, ad praem. CorS2
et accepto mandato
ab eo
ad Silam et Timotheum ut quam celeriter venirent ad illum profecti sunt.
Numérotation du verset Act. 17,16 

Paulus autem cum Athenis eos exspectaret incitabatur spiritus
eius in ipso videns idolatrie deditam civitatem.
Numérotation du verset Act. 17,17 

Disputabat igitur in synagoga
cum Iudeis et colentibus et in foro
per omnes dies ad eos qui audierant14.
14 audierant] aderant Weber
Numérotation du verset Act. 17,18 

Quidam autem epicurei15 et stoici philosophi
15 epicurei] epicu<r>i Cor1 P, epicures Cor1 P (al.)
disserebant cum illo16. Et quidam dicebant : Quid vult seminator verborum17 hic dicere ?
16 illo] eo Cor1 P Weber |
17 seminator verborum Φ F S Wordsworth (B K R V) Sarum CorS2 ( al. )] seminiverbius Amiatinus Θ Wordsworth (D G I M) Cor1 P (grecus : spermologos quod proprie uno latino nomine dicitur semina verbius id est seminator verborum . Simile in Iob. ultimo : Cornustibii quod magis proprie dicere cornu tibie. Sed interpretes magis volunt sequi expressionem idiomatis iuxta quam transferebant. Sicut enim ‘mandere racemos’ quasi vulgare est in Francia et ‘manducare uvas’ vulgare est in Lumbardia etc. Huiusmodi sicut ‘leuga’ in Francia, ‘miliare’ in Italia, vel euvangeliste, iuxta idiomata terrarum ubi erant, euuangelia scripserunt et interpretes eos proprie secuti sunt) CorS2 ( al. ) Clementina Weber, disseminator verborum Cava |
Alii vero dicebant18 : Novorum demoniorum
18 dicebant] om. Weber
videtur annuntiator esse, quia Iesum et resurrectionem annuntiabat eis.
Numérotation du verset Act. 17,19 

Et apprehensum eum ad Areopagum
duxerunt dicentes : Possumus scire que est hec nova que a te dicitur doctrina ?
Numérotation du verset Act. 17,20 

Nova enim quedam infers auribus nostris. Volumus ergo scire quidnam velint hec esse ?
Numérotation du verset Act. 17,21 

Athenienses autem omnes et advene hospites ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere19 aut audire aliquid novi.
19 dicere] discere Wordsworth (D c) CorS2 ( sic Textus non DICERE )
Numérotation du verset Act. 17,22 

Stans autem Paulus in medio Areopagi ait : Viri Athenienses per omnia
quasi superstitiosos20 vos iudico21.
20 superstitiosos Cor1 P CorS1 Rusch ] superstitiosiores Weber |
21 iudico] video Cor1 P CorS1 ( grec. theoro id est VIDEO ) Weber |
Numérotation du verset Act. 17,23 

Preteriens enim
et videns simulacra vestra
inveni et aram
in qua scriptum erat :
Ignoto deo.
Quod ergo ignorantes
colitis,
hoc
ego annuntio vobis.
Numérotation du verset Act. 17,24 

Deus qui fecit mundum
et omnia que in eo sunt,
hic celi et terre
cum sit Dominus, non in22 manufactis templis inhabitat,
22 in] om. CorS2 (plures sine IN, al. delent )
Numérotation du verset Act. 17,25 

nec manibus humanis
colitur indigens aliquo,
cum ipse det omnibus vitam
et inspirationem,
et omnia
Numérotation du verset Act. 17,26 

fecitque ex uno
omne genus hominum,
inhabitare super universam faciem terre, definiens23 statuta tempora
23 deffiniens CorS2 ( al. ) ] deffinies CorS2 ( sic utraque correctio ) [ non inveni in apparatibus editionum ]
et terminos habitationis eorum,
Numérotation du verset Act. 17,27 

querere Deum
si forte attractent
eum aut inveniant, quamvis
non longe sit ab unoquoque vestrum24.
24 vestrum] nostrum Weber
Numérotation du verset Act. 17,28 

In ipso enim vivimus
et movemur et sumus,
sicut et quidam vestrum poetarum
dixerunt : Ipsius enim et genus sumus.
Numérotation du verset Act. 17,29 

genus ergo cum simus Dei non debemus estimare
auro aut25 argento aut lapidi, sculpture26 artis et cogitationis27 hominis divinum esse simile.
25 aut CorS2 (vel) ] et CorS2 |
26 sculpture] aut praem. CorS2 ( al. ) |
27 cogitationis] cogitationibus CorS2 ( al. ) |
Numérotation du verset Act. 17,30 

Et tempora
quidem28 huius ignorantie
28 quidem CorS2 ( al. habent ) ] ergo CorS2 (Textus)
despiciens Deus,
nunc annuntiat
hominibus,
ut omnes
ubique
penitentiam agant,
Numérotation du verset Act. 17,31 

eo quod statuit diem
in qua iudicaturus est orbem
in equitate
in viro
in quo statuit fidem prebens omnibus suscitans eum a mortuis.
Numérotation du verset Act. 17,32 

Cum audissent autem resurrectionem mortuorum, quidam quidem irridebant, quidam vero dixerunt : Audiemus te de hoc iterum.
Numérotation du verset Act. 17,33 

Sic Paulus exivit de medio eorum.
Numérotation du verset Act. 17,34 

Quidam vero viri adherentes ei crediderunt
in quibus et Dionysius Areopagita,
et mulier nomine Damaris et alii cum eis.

Capitulum 17

Numérotation du verset Act. 17,1 
marg.| Cum autem] etc. Hoc capitulum dividitur in tres partes. In prima dicitur de adventu Pauli Thessalonicam et predicatione, et persecutione quam ibi habuit. In secunda de adventu eius Beroam, et quid ibi acciderit ei, ibi (Fratres vero confestim.) In tertia quomodo venit Athenas et quid ibi fecerit, ibi (Paulus autem, etc.) nomina sunt civitatum.
marg.| {b} Consuetudinem] Iudeorum et Pauli.
marg.| {c} Pati et resurgere] quod ad solum Iesum pertinet. Iudei enim qui passionem, et resurrectionem negare non poterant, Antichristum expectantes ea ad Iesum pertinere contradicebant. Ideo Paulus non modo Christi mysteria predicat, sed docet omnia consummata esse in Christo.
marg.| {d} Et de colentibus] Deum.
marg.| {e} Gentilibusque] id est de illis, qui gentilem ritum Iudaismo mutaverunt, et de his qui gentiles permanserant multi credebant.
marg.| {f} Multitudo] que ideo prius credunt, ut levius viros trahant.
marg.| {g} Zelantes] illos qui credebant.
marg.| {h} Assumentesque] Rab. Prima causa malitie, quia de vulgo, secunda, quia pre vulgo mali erant.
marg.| {i} Et turba propter] sensum turbatum.
marg.| {k} Concitaverunt] ad conventum commoverunt.
marg.| {l} Civitatem] Thessalonicam.
marg.| {m} Iasonis] viri fidelis.
marg.| {n} Eos] Paulum ac Silam quos putabant ibi esse.
marg.| {7. 300ra}
marg.| {a} Trahebant] putabant eos ab eo occultatos.
marg.| {b} Et quosdam fratres] In Greco additur, alios per quod innuitur Iasonem fuisse fratrem.
marg.| {c} Hi] Apostoli et eorum successores, supple sunt.
marg.| {d} Regem alium] quod est contra decretum Cesaris. Iob. 19.c. Qui se regem facit, contradicit Cesari. Apostoli dicebant Christum regem Iudeorum, id est confitentium. Unde et Iudei Christum accusaverant.
marg.| {e} Concitaverunt] ipsi prius concitati.
marg.| {f} Audientes] qui defendebant.
marg.| {g} Satisfactione] pecuniaria vel corporali, vel quia negavit se suscepisse eos. Et sic contra conscientiam, ergo peccavit mortaliter, sicut Ananias. Sup. 5.a. Solutio : Hoc mendacium fuit officiosum, quia profuit non nocuit, illud nocuit, et non profuit. Item licet fecerit contra conscientiam rei, non tamen fecit contra conscientiam facti vel faciendi, quia conscientia dictabat ei quod non deberet aliter dicere, et si diceret peccaret mortaliter prodendo homines utiles Ecclesie.
marg.| {h} Fratres vero] etc. Secunda pars.
marg.| {i} Beroam] civitas.
marg.| {k} In synagogam] Fortitudo fidei ostenditur qui pro Iudeorum persecutione loqui non cessant.
marg.| {l} Hi autem] qui susceperunt eos in Beroa.
marg.| {m} Nobiliores] genere vel animo.
marg.| {n} Scrutantes] Iob. 3.f. Scrutare scripturas, etc.
marg.| {o} Et multi] de Beroa.
marg.| {p} Et viri] vel virorum.
marg.| {q} In Thessalonica] existentes.
marg.| {r} Et Beroe] preter Thessalonicam.
marg.| {s} A Paulo] qui erat dux verbi, et ideo postea solus dimissus est ut iret ad mare.
marg.| {t} Ibi] Beroe.
marg.| {u} Usque Athenas] civitatem Attice.
marg.| {x} Et accepto mandato] verbo vel per Epistolam.
marg.| {y} Ab eo] Paulo.
marg.| {z} Profecti] ab Athenis fratres qui deduxerant Paulum. Quidam putant dictum de Sila et Timotheo ad Paulum profectis.
marg.| {a} Paulus autem] Tertia pars.
marg.| {b} Spiritus] meus ad compatiendum non malitie eorum sed nature, sicut Christus fremuit in suscitatione Lazari. Iob. 11.d. Et David Absalon, 2Rg. 18.g.
marg.| {c} Disputabat] instigante spiritu.
marg.| {d} Et colentibus] Deum vel Deos gentilibus.
marg.| {e} Epicurei] ab auctore suo qui dicitur voluptatis assertor, cuius traditiones sequentes felicitatem hominis solam corporis voluptatem dicebant.
marg.| {f} Et Stoici] Grece. Latine elementa, contendebant omnia peccata esse paria, felicitatem in sola animi virtute ponentes, qui inter se dissidentes Apostolum unanimiter impugnabant, quia hominem docebat beatum fore in corpore et in {7. 300rb} anima, non in presenti nec ex se, sed gratia Dei in resurrectione per Iesum Christum.
marg.| {g} Seminiverbius] quia semen est verbum Lc. 8.b. et 1Cor. 9.b. Si nos vobis spiritualia seminavimus, etc. Augustinus Irridendo dicunt, sed non nos respuimus, quia verbi seminator erat et messor morum, quod et nos facimus.
marg.| {h} Demoniorum] Hoc nomen audierunt a Iudeis esse admirabile, ideo ei comparant doctrinam Pauli, vel Iudei : sunt scilicet qui hoc dicunt, Saducei negantes resurrectionem cum Epicureis, qui dicunt spiritum mori cum corpore.
marg.| {i} Areopagum] Nomen curie Atheniensis ab Arios idolo Martis, et pagos quod est villa.
marg.| {k} Hec nova] quantum ad opinionem hoc dicentium, non quantum ad veritatem, quia nihil novum sub sole. Eccl. 1.b. Vel, (Nova) quantum ad genera et species, non quantum ad individua.
marg.| {l} Scire] qualia sint et ad quid tendant.
marg.| {m} Ad nihil aliud] Ideo interrogabant qualis esset doctrina Pauli.
marg.| {n} Audire] discere.
marg.| {o} Aliquid novi] non ut firmiter crederent, sed tantum mirarentur.
marg.| {p} Per omnia] id est omnium genera. Vel (Per omnia) dogmata.
marg.| {q} Simulacra] deorum nobis notorum.
marg.| {r} Scriptum] singulis aris inscriptum erat cui essent dedicate.
marg.| {s} Ignoto Deo] supple dedicata est hec ara. Et unde hoc, dicitur historiis, quia in passione Domini quando facte sunt tenebre per tres horas. Mt. 27.e. Per totam terram, perceperunt Athenienses non esse eclipsim soli naturalem quam impossibile est fieri luna quintadecima, sed nec tamdiu durat, et senserunt aliquam esse virtutem supra naturam Solis et planetarum que hoc faceret et Deus esset quem quia ignorabant quis esset, vocaverunt ignotum Deum, et sic colebant eum.
marg.| {t} Quod ergo ignorantes] scilicet quod ara confitetur colitis, et aram eius habetis.
marg.| {u} Hoc ego] non nova ut dicitis, sed illud ignotum.
marg.| {x} Annuntio] ut iam non sit ignotus Deus. Bed. Notus in Iudea Deus, sed non receptus. Ignotus Achaie licet per multa quesitus. Ideo ignorans ignorabitur, 1Cor. 14.g. Prevaricator damnabitur, neuter immunis a culpa, sed excusabilior qui fidem non obtulit Christo quem nescivit. Dicitur autem Deus ignotus quem nemo novit ut est. Nemo enim novit filium nisi pater, etc. Mt. 11.d. Sic erat ignotus, et Paulo. Vel dicitur simpliciter ignotus, qui a Gentibus ignoratur.
marg.| {y} Deus qui fecit] Per creaturas notificat creaturam. Et nota sermonis ordinem. Primo docet unum esse Deum creatorem, omnium deinde idolorum opinionem destruit, eo quod saxeis non includatur templis, nec egeat sanguine victimarum omnium Dominus, tandem astruit eum ad cuius similitudinem factus est homo, non esse metallis similem, erroris remedium docens penitentiam. Et congrue, quia si prius cultus idolorum destrueret, non audiretur a Gentibus. Unum autem asserens Deum, dicit per Christum salutem {7. 300va} nobis datam, quem tamen magis hominem quam Deum nominat incipiens ab his que gessit in corpore supra hominem, ut comprobet Deum esse fide paulatim crescente, quia de initiis ad perfecta ascenditur, non e converso.
marg.| {a} Et omnia] fructus et habitatores celi, et terre.
marg.| {b} Non in manufactis] non parvo loco clauditur, nec variis coloribus distinguitur ut idola, ecce idola destruit.
marg.| {c} Nec manibus] quasi faciendum eum.
marg.| {d} Colitur] fit ad hoc ut sit Deus.
marg.| {e} Vitam] animam quam inspirat.
marg.| {f} Et inspirationem] aerem.
marg.| {g} Fecit] Adam.
marg.| {h} Ex uno] homine, in Greco, ex uno sanguine, quia sanguis propagationem carnis significat, et per carnem intelligitur homo.
marg.| {i} Tempora] etatum et regnorum.
marg.| {k} Et terminos] fines gentium singularum.
marg.| {l} Querere] ad hoc facit genus humanum ut querat fide.
marg.| {m} Attrectent] caritate.
marg.| {n} Quamvis] quasi queritur ab homine, quamvis sit prope.
marg.| {o} Vivimus] utraque vita.
marg.| {p} Et movemur] utroque motu, scilicet, membrorum et discursu locorum.
marg.| {q} Sumus] corporaliter vel spiritualiter. Augustinus Id operatur in nobis quod vivimus, etc. Hoc est opus quo continet omnia, pertingens a fine usque ad finem fortiter quod opus si subtraxerit, nec vivemus, nec movebimur, nec erimus. Queritur quam habitudinem notet hec propositio.   [In ipso] Et constat secundum expositionem Augustinus quod cause efficientis.
marg.| Sed videtur quod causam efficientem verius importaret hec propositio ab, quam in, sic, ab ipso vivimus, etc.
marg.| Solutio Aliter est Deus causa efficiens quam alie cause. Alie enim extrinsece sunt, non unite rei. Deus autem prima est causa efficiens quod unitur effectui. Ideo in aliis ponitur causa que notet separationem, hic autem unionem.
marg.| Item [Vivimus in ipso] vita   [movemur in ipso] via   [sumus in ipso] veritate. Iob. cap. 14.a. Vel   [Vivimus] quoad initium vite   [Movemur] quoad progressum   [Sumus] quoad consummationem.
marg.| {r} Sicut et quidam] Bed. His qui Prophetas non recipiunt auctorum suorum loquitur testimonio, versum Arati Poete ponens et de falsis eorum quibus contradicere non poterant suam veritatem confirmat.
marg.| {s} Et genus sumus] id est creatura et opus quod creavit. Augustinus In his que creavit ostenditur Deus indesinenter operari, neque enim tamquam eius substantia in ipso sumus, sicut dicitur vitam habere in se. Io. 5.e. Sed cum aliud sumus quam ipse, non aliud in illa sumus, nisi quia id operatur quod vivimus, movemur et sumus, quia si pars potest esse in toto cuius pars est, ipsum totum non est nisi in illo a quo conditum est, neque hoc secundum corpus dicitur, quia et de mundo similiter dici potest, in quo secundum corpus vivimus, movemur et sumus. Sed de mente ad imaginem Dei facta dicitur quodam excellenti modo, quia qui non est in ipso, de quo dicitur. Rm. 11.d. Ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia, nihil est.
marg.| {t} Genus ergo] non natura, sed {7. 300vb} spiritu eius editi, voluntate creati, et adoptione recreati.
marg.| {u} Non debemus] Homo in medio est, habens Deum superiorem, aurum et argentum etc. huiusmodi inferiora que non debent ei comparari ut adorarentur opera manuum hominum.
marg.| {x} Sculpture artis] actibus humanis.
marg.| {y} Tempora] preterita.
marg.| {z} Ignorantie] qua ignoratus est.
marg.| {a} Despiciens] ignoscens ut venialia. Vel de alto aspiciens vel spernens et indigna iudicans sua notitia.
marg.| {b} Annuntiat] per Apostolos.
marg.| {c} Hominibus] prudentibus.
marg.| {d} Omnes] persone.
marg.| {e} Penitentiam agant] Ad hoc omnia dicta sunt ut penitentiam que est in corde, agant in opere.
marg.| {f} Statuit] Glossa Quia Deo nihil futurum est. Item dies statutus causa penitentie est.
marg.| {g} Iudicaturus] introducit quod oderant qui resurrectionem non credebant.
marg.| {h} In equitate] non secundum acceptionem personarum.
marg.| {i} In viro] Christo vero homine, vel virili et forti, cui pater omne iudicium dedit. Iob. 5.d.
marg.| {l} Fidem] resurrectionis sue exemplo. Vel sic.
marg.| {k} Statuit] iudicare.
marg.| {l} Fidem prebens omnibus] quod resurgent.
marg.| {m} Iterum] quasi modo nec credimus, nec respuimus.
marg.| {n} Exivit] quasi excommunicans eos.
marg.| {o} Adherentes] non remanentes ex timore.
marg.| {p} Areopagita] Iudex Areopagi, qui postea Episcopus Corinthiorum bene rexit Ecclesiam ad cuius utilitatem multa reliquit volumina, a loco dictus Areopagita.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Act. Capitulum 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=74&chapitre=74_17)

Notes :