Hugo de Sancto Caro

Capitulum 13

Numérotation du verset Act. 13,1 

Erant autem
in Ecclesia que erat Antiochie prophete
et
doctores
in quibus Barnabas et Simon1*
1 Simon CorS2 (al’) ΩH ΩP ΩR ΩS ΩV] Simeon CorS2 ΩJ Ω L Rusch Weber
qui vocabatur2 Niger3
2 vocabatur ΩJ ΩH Ω L ΩR ΩS ΩV Rusch Weber ] vocatur ΩP |
3 Niger] hebreum nomen est V |
et Lucius
Cyrenensis
et Manaen qui erat Herodis tetrarche collactaneus
et Saulus.
Numérotation du verset Act. 13,2 

Ministrantibus autem illis
Domino et ieiunantibus dixit illis4
4 illis Cor1 P Cor2 V (Grec. anti. sic habent) Cor4 V (bene est in <Parisiensi>) ΩH ΩR ΩS ΩV Rusch ] om. ΩJ Ω L ΩP Weber
Spiritus sanctus : Segregate5 mihi
5 Segregate Cor1 P CorS2 Amiatinus Cava Φ ΩH ΩJ Ω L ΩP ΩR ΩS ΩV] separate CorS2 (al’) Weber
Saulum et Barnabam6*
6 Saulum - et - Barnabam ΩH ΩS ΩV Clementina ] inv. ΩJ Ω L ΩP ΩR Rusch Weber
in opus
ad quod7 assumpsi eos.
7ad quod Cor2FV (moderni) CorS1 Cor3 (al’) Cor4 ΩH Ω L ΩP ΩR ΩS ΩV Rusch Clementina ] quod CorS1 ( QUO et tamen ubique legi et p<rim>a correctio habet QUOD ASSUMPSI [...] grec<us> : QUOD sine AD ) ΩT Cor3 (Gr.) Weber , quo Cor2 F ² V (anti.) Cor3 (anti. Q<UO> ASSUMPSI) Cor4 V (<Parisiensis> QUO correxit ubi prius et (?) t<ame>n (?): AD QUOD) CorS1 (anti.) ΩJ
Numérotation du verset Act. 13,3 

Tunc ieiunantes et orantes
imponentesque eis8* manus
8 eis ΩH ΩJ Ω L ΩP ΩS ΩV Weber ] illis ΩR Rusch
dimiserunt illos9*.
9 illos ΩJ ΩH ΩR ΩS ΩV Weber ] eos ΩP Rusch
Numérotation du verset Act. 13,4 

Et ipsi
quidem10 missi a11 Spiritu sancto
10 ipsi quidem ΩH ΩJ Ω L ΩP ΩR ΩS Rusch Weber ] inv. ΩV |
11 a ΩJ Ω L ΩP ΩR ΩS ΩV] ab ΩH Rusch Weber |
abierunt Seleuciam
et inde navigaverunt Cyprum.
Numérotation du verset Act. 13,5 

Et cum venissent Salaminam12*
12 Salaminam CorS1 Λ ΩH ΩJ Ω L ΩP ΩS ΩV Rusch Clementina ] in Salamina CorS1 (al’) Cor3 (anti.), in Salamini CorS1 (Gr.) Cor3 (Gr. [Σαλαμῖνι]), + et est nomen civitatis in Cypro CorS1 Cor3, cf. Glossa; Salamiam Cava, Salamina Weber , Salamonia Cor2 FV (Solam<on>ia [ corr. hic et ubique: Salam<on>ia] Cor2 F) (accusativus grecus a nominativo Salamis, hoc [h’c Cor2 F] accusativo usi sunt [ om. Cor2 V] verbi gratia et horum [orum Cor2 V] et Iuvenalis ablativo “Salamine [Salm’ie Cor2 V] relicta”) ; cf. IUVENALIS, Saturae, carmen 10.179, Teubner, 1997, p. 140.
predicabant verbum Dei in synagogis Iudeorum.
Habebant autem et13 Ioannem
13 et ΩH ΩJ Ω L ΩP ΩR ΩS Rusch Weber ] om. ΩV
in ministerio.
Numérotation du verset Act. 13,6 

Et cum perambulassent universam insulam usque14 Paphum invenerunt quemdam virum15 magum
14 usque CorS2 (al’ sine AD ) ΩH Ω L ΩP ΩR ΩS Rusch Weber ] + ad CorS2 ΩJ ΩV |
15 quemdam virum Ω L] inv. Amiatinus Cava |
pseudo prophetam Iudeum cui nomen erat Barien16,
16 Barien CorS1 (al<iqui> BARIEN , Glossa dicit quod corrupte dicitur BARIEN e contra in interpretationibus sciicet quod corrupte dicitur BARIESU ) ΩH Ω Ω L (Barieu) ΩP ΩR ΩS ΩV Rusch ] Bariesu Cor2 FV (grecus anti.) CorS1 (gr’ anti.) Cor3 (anti. et Grec.) Cor4 (al. m. : omnino ita dicitur in <Parisiensi>. Penultima enim littera est ‘s’ sed quot sill<ab>arum sit et ubi debet poni accentus non apparet) ΩJ* Weber ; cf. Βαρϊησοῦς
Numérotation du verset Act. 13,7 

qui erat cum17 proconsule,
17 cum ΩJ Ω L ΩP ΩR ΩS Ω Rusch Weber ] om. ΩH ΩV*
Sergio Paulo
viro prudente.
Hic accersitis18 Barnaba et Paulo19 desiderabat audire verbum Dei20.
18 accersitis ΩH ΩJ Ω L ΩP ΩR ΩS ΩV Rusch ] accitis Weber |
19 Paulo plerique codd. ΩH ΩJ Ω L ΩP ΩR ΩS ΩV Rusch] Saulo G Cava Webe cum graeco |
20 Dei Ω L etc. ] Domini Amiatinus |
Numérotation du verset Act. 13,8 

Resistebat autem illi21 Elymas magus.
21 illi ΩH ΩP ΩS Rusch ] illis ΩJ Ω L ΩV Weber , ill’ ΩR
Sic enim interpretatur nomen eius,
querens avertere
proconsulem22 a fide.
22 proconsulem ΩH ΩJ Ω L ΩR ΩV Rusch Weber ] pro consule G F Amiatinus S Φ
Numérotation du verset Act. 13,9 

Saulus
autem qui et Paulus23
23 Paulus] + hic primo apud Grecos nominatur PAULUS CorS1 Cor3
repletus Spiritu sancto,
intuens
in eum,
Numérotation du verset Act. 13,10 

dixit : O plene
omni dolo et omni fallacia, fili24 diaboli,
24 fili Ω L Rusch Weber] filius Amiatinus Cava
inimice omnis25 iustitie,
25 omnis ΩH ΩJ Ω L ΩP ΩR ΩV Rusch Weber ] omni F Amiatinus
non desinis subvertere vias Domini rectas.
Numérotation du verset Act. 13,11 

Et nunc ecce26 manus Domini
26 nunc ecce ΩH ΩJ Ω L ΩP ΩR ΩS Rusch Weber ] inv. ΩV
super te, et eris cecus
et27* non videns solem
27 et ΩH ΩR ΩS ΩV] om. Cor2 V (grecus anti.) Cor4 ( ET quod interponebatur cancellatum est in <Parisiensi>), marg. inf. compl. Cor2 F (Item d. CECUS NON VIDENS ) ΩJ Ω L ΩP Rusch Weber
usque ad tempus.
Et confestim cecidit in eum
caligo et tenebre.
Et circuiens
querebat qui ei manum daret.
Numérotation du verset Act. 13,12 

Tunc proconsul cum vidisset factum
credidit28 admirans super doctrina29 Domini.
28 credidit ΩH ΩJ Ω L ΩP ΩR ΩS ΩV Rusch Weber Clementina] + et ΩJ (expunct. et rubeo cancel.) |
29 doctrina G Amiatinus Λ ΩH ΩJ Ω L ΩP ΩR ΩS ΩV Rusch ] doctrinam Weber |
Numérotation du verset Act. 13,13 

Et cum a Papho navigassent30 Paulus et qui
30 navigassent ΩH Ω L ΩP ΩS ΩV Weber ] navigasset ΩJ ΩR Rusch
cum eo erant31, venerunt Pergen32
31 erant Amiatinus (marg.) Cava ΩH Ω L ΩR ΩS ΩV Rusch Clementina] om. Weber |
32 Pergen] om. ΩH ( marg. corr.?) , per gentes F S |
Pamphilie.
Ioannes autem discedens33
33 discedens ΩH ΩJ Ω L ΩR ΩS Ω Rusch Weber ] discendens ΩV*
ab eis reversus est Hierosolymam.
Numérotation du verset Act. 13,14 

Illi vero34
34 Illi vero ΩL ΩP ΩR ΩS Rusch Weber ] Illi autem ΩJ ΩV, om. ΩH
pertranseuntes Pergen35
35 Pergen ΩL etc. Rusch Weber ] + Pamphilie ΩP
venerunt Antiochiam Pisidie36.
36 Pisidie Cor4 (in <Parisiensi> PISIDIE corr<ectum est>) Weber ] Psidie Cor1 P Cor2 FV (Glossa anti.) ΩH ΩS Rusch , P<er>sidie ΩP ΩR ΩV, Phisidie ΩL
Et ingressi synagogam die sabbatorum sederunt.
Numérotation du verset Act. 13,15 

Post lectionem autem legis et prophetarum miserunt
principes synagoge ad eos dicentes : Viri fratres
si quis est in vobis sermo
exhortationis
ad plebem, dicite.
Numérotation du verset Act. 13,16 

Surgens autem Paulus
et manu silentium indicens
ait : Viri Israelite
et qui timetis Deum
audite.
Numérotation du verset Act. 13,17 

Deus plebis Israel elegit
patres
nostros,
et plebem exaltavit
cum essent incole in terra Egypti,
et in brachio37* excelso
37 in brachio CorS2 ΩH ΩJ Ω L ΩR ΩS ΩV Weber ] brachio CorS2 (al’ sine IN ) Rusch
eduxit eos ex ea.
Numérotation du verset Act. 13,18 

Et per quadraginta annorum
tempus mores eorum sustinuit in deserto.
Numérotation du verset Act. 13,19 

Et destruens gentes septem
in terra Chanaan
sorte distribuit eis terram eorum
Numérotation du verset Act. 13,20 

quasi post quadringentos
et quinquaginta annos. Et post hec
dedit iudices usque ad Samuel prophetam.
Numérotation du verset Act. 13,21 

Et exinde postulaverunt sibi38* regem
38 sibi ΩH ΩR ΩS ΩV] om. ΩJ Ω L Rusch Clementina Weber
et dedit illis39 Saul filium Cis,
39 illis G S Λ ΩH ΩS ΩV Rusch] + Deus Cor2FV (grecus anti.) ΩJ Ω L ΩR Weber
virum de tribu Beniamin,
annis quadraginta.
Numérotation du verset Act. 13,22 

Et amoto illo suscitavit illis40 David regem41
40 illis] eis Ω |
41 Dav. regem ΩH ΩJ Ω L ΩV Clementina Weber ] inv. ΩR |
cui42* testimonium perhibens
42 cui ΩH ΩJ ΩR ΩS ΩV Clementina ] + et Ω L Rusch Weber
dixit : Inveni David
filium Iesse
virum43 secundum cor meum
43 virum ΩH ΩJ Ω L ΩV Rusch Weber ] om. ΩR
qui faciet omnes voluntates meas.
Numérotation du verset Act. 13,23 

Cuius44*
44 Cuius ΩH ΩS ] Huius ΩJ Ω L ΩR ΩV Rusch Weber
Deus ex semine secundum promissionem
eduxit Israel salvatorem Iesum,
Numérotation du verset Act. 13,24 

predicante
Ioanne
ante faciem adventus eius
baptismum penitentie omni populo Israel.
Numérotation du verset Act. 13,25 

Cum impleret autem45 Ioannes cursum suum46 dicebat :
45 impleret autem] inv. ΩV |
46 curs. suum ΩH ΩJ Ω L ΩS ΩV Rusch Weber ] inv. ΩR |
Quem me arbitramini
esse non sum ego.
Sed ecce venit post me
cuius non sum dignus
solvere calciamenta pedum eius47.
47 eius Cor2 FV (grecus anti.) ΩH ΩS ΩV] om. Cor4 V (cancellatum est in <Parisiensi>) ΩR ΩJ Rusch Weber | solvere... eius ΩH ΩS ΩV] solvere calciamenta pedum ΩR¸ calciamenta pedum solvere ΩJ Ω L Rusch Weber, <calciamenta> pedum eius solvere Cor2 FV (grecus anti.)
Numérotation du verset Act. 13,26 

Viri fratres
filii generis Abraham
et qui in vobis timent Deum,
vobis
verbum salutis huius missum est.
Numérotation du verset Act. 13,27 

Qui enim habitabant Hierusalem et principes eius hunc Iesum48 ignorantes,
48 Iesum Cor2 FV (grecus anti.) ΩH ΩS ΩV* cum Glossa ] om. Cor4 V (cancellatum est in <Parisiensi>) Cor4 F ( IESUM sublineatum ) ΩJ Ω L Ω (al. m. poster. cancel.) ΩR Rusch Weber
et voces prophetarum que per omne sabbatum leguntur iudicantes
impleverunt.
Numérotation du verset Act. 13,28 

Et nullam causam mortis invenientes49 in eo50
49 mortis invenientes CorS1 ΩJ Ω L ΩR ΩS ΩV Rusch Weber ] inv. ΩH |
50 eo CorS1 Cor3 (al’) ΩH ΩS ΩR ΩV Rusch ] eum CorS1 (grec.) ΩJ Ω L Weber |
petierunt
a Pilato ut interficerent eum.
Numérotation du verset Act. 13,29 

Cumque consummassent
omnia
que de eo51 scripta erant,
51 eo Ω L ΩS etc. Rusch Weber ] illo ΩJ
deponentes eum de ligno
posuerunt eum52* in monumento.
52 eum Cor2 FV ΩH ΩJ ΩS Clementina ] om. Cor2 FV (grecus anti.) Cor4 V ( EUM quod interponebatur cancellatum est in <Parisiensi>) Ω L ΩR ΩV Rusch Weber
Numérotation du verset Act. 13,30 

Deus vero
suscitavit
eum a mortuis tertia die53 qui visus est per dies multos54.
53 tertia die Cor2 FV ΩH ΩJ Ω L ΩS ΩR ΩV Rusch ] om. Weber | Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die Cor2 FV |
54 dies multos Ω J] inv. Ω L |
His
Numérotation du verset Act. 13,31 

qui simul ascenderant
cum eo de Galilea in Hierusalem qui
usque nunc sunt testes
eius ad plebem.
Numérotation du verset Act. 13,32 

Et nos vobis55
55 nos vobis] bene et nos vobis filiis vestris, grec<us> filiis eorum nobis CorS2 )
annuntiamus56 eam57
56 annuntiamus] annuntiavimus ΩV* |
57 eam Λ ΩH ΩS ΩR ΩV Rusch Clementina ] ea Weber |
que ad patres nostros repromissio facta est,
Numérotation du verset Act. 13,33 

quoniam hanc Deus58 adimplevit
58 hanc Deus Ω L etc. ] inv. ΩV
filiis nostris resuscitans Iesum,
sicut59* in psalmo secundo60
59 sicut CorS1 ΩH ΩJ ΩS] + et Ox1148@ Ω L ΩR ΩV Rusch Weber |
60 secundo Cor3 (Grec<us>) CorS1 etc. |
scriptum est : Filius meus
es tu,
ego hodie genui te.
Numérotation du verset Act. 13,34 

Quod autem resuscitavit61 eum a mortuis amplius62 non reversurum63 in corruptionem ita dixit :
61 resuscitavit ΩH ΩS ΩV Rusch ] suscitavit CorS2 (vel) Ox1148@ ΩR Clementina, suscitaverit Cor2 FV (grecus anti.) CorS2 ΩJ Ω L Weber |
62 amplius CorS2 (al’ sine IAM ) Ox1148@ ΩH ΩR ΩS ΩV Rusch ] iam ΩJ , + iam CorS2 Ω L Weber |
63 reversurum] + eum ΩJ |
Quia64 dabo vobis
64 ita dixit quia Cor2 FV (grecus anti.)
sancta David
fidelia.
Numérotation du verset Act. 13,35 

Ideoque et alibi65 dicit : Non dabis
65 alibi Cor4 V (<Parisiensis>) Ox1148@ ΩH ΩR ΩS ΩV Rusch ] alias Cor2 FV Cor2 V (anti.) ΩJ Ω L Weber
Sanctum tuum
videre corruptionem.
Numérotation du verset Act. 13,36 

David enim
in66 sua generatione67
66 in Φ Ox1148@ ΩH ΩJ Ω L ΩR ΩS ΩV Rusch Clementina] om. Weber |
67 s. generatione = ἰδίᾳ γενεᾷ ] s. suggestione Ox1148@ (om. Wordsworth Weber) |
cum administrasset voluntati68 Dei,
68 voluntati Ox1148@ ΩH ΩJ Ω L ΩR ΩS ΩV Rusch Weber ] voluntatem F
dormivit et appositus est ad patres suos,
et vidit
corruptionem.
Numérotation du verset Act. 13,37 

Quem vero Deus suscitavit a mortuis69 non vidit corruptionem.
69 a mortuis Cor2FV (grec. anti.) ΩH ΩS ΩV Clementina] om. Cor4F ( A MORTUIS sublineatum) Ox1148@ ΩJ Ω L ΩR Rusch Weber
Numérotation du verset Act. 13,38 

Notum igitur sit70 vobis, viri fratres,
70 igitur sit Ox1148@ ΩH ΩJ Ω L ΩP ΩS ΩV Rusch Weber ] inv. ΩR
quia per hunc
vobis remissio peccatorum annuntiatur ab omnibus peccatis
quibus71
71 ab omnibus peccatis (= Glossa) quibus Cor2 FV (grecus anti.) ΩH ΩS ΩV ] om. S, ab omnibus F, ab omnibus quibus Ox1148@ Cor4 V ( PECCATIS cancellatum est in <Parisiensi>) Cor4 F ( PECCATIS sublineatum ) ΩJ Ω L ΩP Rusch Weber, et praem. Cava Clementina
non potuistis in lege Moysi iustificari.
Numérotation du verset Act. 13,39 

In hoc omnis qui credit iustificatur.
Numérotation du verset Act. 13,40 

Videte ergo
ne superveniat vobis72
72 vobis G F S Φ ΩH Ω L ΩP ΩR ΩS ΩV Rusch Clementina] om. Weber
quod supradictum73 est in prophetis.
73 supradictum Cor2 FV ΩH ΩS ΩV] dictum Cor4 V ( SUPRA cancellatum est in <Parisiensi>) ΩJ ΩR Rusch Weber
Numérotation du verset Act. 13,41 

Videte contemptores
et admiramini
et disperdimini74, quia opus operor75 in diebus vestris, opus quod non credetis76
74 disperdimini CorS2 Ox1148@ ΩH ΩJ Ω L ΩR ΩS ΩV Weber ] dispergimini CorS2 (al’) Rusch |
75 operor CorS2 (Paris<iensis> sine EGO ) ΩH ΩS ] ego praem. CorS2 (fere ubique QUIA EGO ) ΩR, + ego Ox1148@ ΩJ Ω L ΩP ΩV Rusch Weber |
76 credetis ΩH ΩJ Ω L ΩP ΩS Ω Rusch Weber ] creditis G F S Cava Λ Ox1148 ΩR ΩV* |
si quis enarraverit vobis.
Numérotation du verset Act. 13,42 

Exeuntibus autem illis rogabant77 ut alio sequenti sabbato78 loquerentur sibi hec verba79*.
77 rogabant ΩH ΩJ Ω L ΩS ΩV Rusch Weber ] rogaverunt ΩR |
78 alio sequenti sabbato Cor2 FV (grecus anti.) Cor4 V ( ALIO bene est in <Parisiensi>) ΩH ΩS ΩV] sequenti sabbato Cor4 F ( ALIO sublineatum ) Cor1 P ΩJ Ω L ΩP Rusch Weber |
79 hec verba ΩH ΩR ΩS ΩV] inv. ΩJ Ω L ΩP Rusch Weber |
Numérotation du verset Act. 13,43 

Cumque dimissa esset synagoga,
secuti sunt80 multi Iudeorum
80 sunt Ox1148@ etc.] + eum ΩV* (exp.)
et colentium Deum81
81 Deum Cor2 FV (gr’ anti) ΩH ΩS ΩV = Glossa ] om. @ Cor4 V ( DEUM cancellatum est in <Parisiensi>) Cor4 F ( DEUM sublineatum ) Ω J Ω L ΩR Rusch Weber
advenarum
Paulum et Barnabam.
Qui loquentes suadebant82 eis ut permanerent
82 suadebant ΩH ΩJ Ω L ΩP ΩS ΩV Rusch Weber ] persuadebant ΩR
in gratia Dei.
Numérotation du verset Act. 13,44 

Sequenti vero sabbato pene universa civitas
convenit audire verbum Dei83.
83 Dei Cor2 F²V (greci anti.) ΩH ΩJ ΩR ΩS ΩV Rusch Clementina ] Domini Ω L Weber
Numérotation du verset Act. 13,45 

Videntes autem84 turbas Iudei
84 autem Cor2 FV ( VERBUM DEI VIDENTES AUTEM gr’ anti.) ] om. ΩV* ( al. m. interl. compl. )
repleti sunt
zelo
et contradicebant
his que a Paulo dicebantur blasphemantes.
Numérotation du verset Act. 13,46 

Tunc constanter
Paulus et Barnabas dixerunt :
Vobis oportebat
primum
loqui verbum Dei, sed quoniam85 repellitis86 illud et indignos vos iudicatis87 eterne vite88
85 quoniam CorS2 (al’) Cor1P Ω L Rusch Weber etc.] quia CorS2 ΩJ |
86 repellitis Cor1 P Cor2 FV (greci anti.) ΩH Ω L ΩP Weber ] repulistis Amiatinus ΩJ |
87 iudicatis Cor1 P Cor2 FV S Φ ΩH Ω L ΩR ΩS ΩV Rusch Clementina ] deiudicastis Amiatinus, iudicastis ΩJ ΩP Weber, repulistis iudicastis vel repulatis iudicatis CorS2 |
88 eterne vite Ω L etc. ] inv. ΩR |
ecce convertimur ad gentes.
Numérotation du verset Act. 13,47 

Sic enim nobis precepit89
89 nobis precepit ΩH ΩS] inv. ΩJ Ω L ΩR ΩV Rusch Weber ; precepit vobis ΩP
Dominus: Posui te
in lucem90*
90 lucem CorS1 (al’) Cava ΩH ΩJ ΩS Clementina ] lumine F I S, lumen CorS1 Cor3 (anti.) Ω L ΩR ΩV Rusch Weber
gentibus91,
91 gentibus CorS1 ΩH ΩJ Ω L ΩR ΩS ΩV Rusch ] gentium Cava Clementina
ut sis in salutem
usque ad extremum terre.
Numérotation du verset Act. 13,48 

Audientes autem gentes gavise sunt
et glorificabant verbum Domini92.
92 et glorificabant verb. Domini Cor2 FV (grec. anti) ΩH Ω L ΩS ΩV Rusch Weber ] et glorificaverunt ΩR
Et crediderunt quotquot erant preordinati93
93 erant preordinati Ω J etc. ] inv. Ω L
ad vitam eternam.
Numérotation du verset Act. 13,49 

Disseminabatur
autem94 verbum Dei95* per96 universam regionem.
94 Dissem. autem Cor2 V (grec. anti) ΩH ΩJ Ω L ΩP ΩR Rusch Weber ] Dissem. enim ΩV |
95 Dei ΩH ΩS ] Domini Cor2 V (grec. anti) ΩJ Ω L ΩP ΩR ΩV Rusch Weber , di Cor2 F |
96 per ΩH ΩJ ΩP ΩS Rusch Weber ] in Amiatinus , super ΩR |
Numérotation du verset Act. 13,50 

Iudei autem concitaverunt mulieres religiosas 97*
97 mulieres religiosas ΩH ΩR ΩS ΩV Clementina ] inv. ΩJ Ω L ΩP Rusch Weber
et honestas et primos
civitatis,
et excitaverunt persecutionem98 in Paulum et Barnabam99 et eiecerunt eos de finibus suis.
98 persecutionem] seditionem Amiatinus |
99 Paulum – et – Barnabam ΩH ΩJ ΩS Rusch Weber ] inv. ΩP |
Numérotation du verset Act. 13,51 

At illi excusso pulvere
pedum in eos venerunt Iconium.
Numérotation du verset Act. 13,52 

Discipuli quoque
replebantur gaudio et Spiritu sancto.

Capitulum 13

Numérotation du verset Act. 13,1 
marg.| Erant autem] etc. Hoc capitulum dividitur in tres partes. In prima dicitur quomodo ex precepto Spiritus sancti Paulus et Barnabas missi sunt predicare. In secunda dicitur quid acciderit eis quamdiu Marcus fuit cum eis, ibi :   [Et ipsi quidam] In tertia quid acciderit postquam recessit ab eis, ibi   [Illi vero] etc. Dicit ergo :
marg.| {i} Erant autem] preter illos qui veniebant de Ierusalem.
marg.| {k} Prophete] de futuris.
marg.| {l} Et doctores] de preteritis, idem scilicet vel alii Prophete, alii doctores.
marg.| {m} Niger] a colore si Latinum est, vel ascendens interpretatur {7. 295rb} si Hebreum est.
marg.| {n} Cyrenensis] a Cyrene civitate predicta.
marg.| {o} Collactaneus] eodem lacte nutritus.
marg.| {p} Et Saulus] Glossa Tertio decimo anno post passionem videtur Saulus secundum ordinem historiarum Apostolatum cum Barnaba et Pauli nomen accepisse, quarto decimo autem iuxta condictum Iacobi Cephe et Ioannis. Gal. 2.a. ad magisterium gentium profectum. Cui consentit Ecclesiastica historia dicens Apostolis fuisse preceptum ut duodecim annis in Iudea predicarent. Unde tertio decimo circa fines Iudee predicaverunt gentibus, publice autem in quarto decimo anno.
marg.| {q} Ministrantibus] predictis Prophetis.
marg.| {s} Segregate] ut soli serviant doctrine.
marg.| {r} Barnabas] Patet eos a Ierusalem Antiochiam redisse.
marg.| {s} Et Saulum] Ideo dicitur vas electionis. Sup. 9.c. Et segregatus in Evangelium Dei. Rm. 1.a.
marg.| {u} In opus] Apostolatus.
marg.| {x} Assumpsi] assumam more Prophetico.
marg.| {y} Ieiunantes] Ecce quod ieiunium debet precedere electionem vel ordinationem Episcoporum.
marg.| {z} Orantes] ut eorum predicatio prosperaretur.
marg.| {a} Imponentesque] more ordinandorum. Sed constat quod discipuli nec confirmare, nec ordinare poterant, et ibi nullus legitur fuisse de Apostolis, ideo exponit magister in historiis, quod audita visione Spiritus sancti, miserunt Barnabam et Saulum ad Petrum et Iacobum et Ioannem in Ierusalem, et illi gaudentes imposuerunt illis manus ordinantes eos.
marg.| {b} Dimiserunt illos] in opus ad quod assumpti sunt.
marg.| {c} Et ipsi] Barnabas et Saulus. Secunda pars, que dividitur in quatuor. In prima agitur de via eorum et societate Ioannis. In secunda de Proconsule Sergio quem impediebat Elimas magus ne crederet predicationi Pauli, ibi   [Et cum perambulassent universam] etc. In tertia de argutione eius et cecatione per Paulum et conversione Consulis, ibi   [Saulus autem] etc. In quarta de discessu Ioannis, ibi   [Ioannes autem discedens ab eis] etc.
marg.| {d} Seleuciam] a Seleuco rege dictam, dimissi ab hominibus, illuc a Spiritu mittuntur.
marg.| {e} Salaminam] que in Cypro. Quidam libri habent Seleuciam que est Salamina, et sunt duo eiusdem civitatis nomina.
marg.| {f} In Synagogis Iudeorum] propter reverentiam vel duritiam eorum. Rab. Propter ignaros locorum semel annotandum credidi, ut ubicumque synagogam legeris, scias in civitate gesta que dicuntur.
marg.| {g} Et cum perambulassent] etc. Secunda pars.
marg.| {h} Magum] maleficum.
marg.| {i} Proconsule] nomen dignitatis secunde a consule.
marg.| { k } Sergio Paulo] binomius erat et ex bono nature verbum Dei audire desiderabat.
marg.| {l} Elimas] qui interpretatur magus, quod ad transgressionem respicit. Ideo resistebat, volens eum qui converti ceperat a fide pervertere ad transgressionem, secundum nomen suum quod interpretatur etiam transgressio, vel Dei mei mensura, nomen vero magi, id est malefici quod aliis est commune proprium ei erat.
marg.| {7. 295va}
marg.| {a} Saulus autem] Tertia pars. Interpretatur autem tentatio respicientis vel securitas, vel mirabilis.
marg.| {b} Paulus] a Sergio Paulo Proconsule quem convertit. Glossa Apte gentium Apostolus a gentili nomen sortitur, non enim credendum est illis qui dicunt eum fuisse binomium. Is. 65.c. Vocabit servos suos nomine alio. Rab. cum meritis mutantur nomina prius filius doloris, nunc filius dextere. Gn. 35.b. Non solum se sed alios plures ad dexteram vocans. Post gradum Apostolatus Paulus dicitur, de superbo factus humilis, de persecutore predicator. Unde nomen suum ipse interpretatur, 1Cor. 15.b. Ego sum minimus Apostolorum. Sic Barnabas filius consolationis dictus est pro Ioseph, sup. 4.g.
marg.| {c} Repletus] olim et nunc vivacius.
marg.| {d} Intuens] per Spiritum.
marg.| {e} In eum] magnum.
marg.| {f} Plene] Glossa Plena non recipiunt augmentum.
marg.| {g} Fili diaboli] imitando.
marg.| {h} Omnis iustitie] Dei et legis eius.
marg.| {i} Vias] fidem et penitentiam.
marg.| {k} Manus] potestas.
marg.| {l} Cecus] extra sicut et intus es.
marg.| {m} Solem] materialem, sicut non videns solem iustitie.
marg.| {n} Ad tempus] penitentie vel mortis.
marg.| {o} Cecidit] non casu sed de sursum a Deo.
marg.| {p} Caligo] cecitatis initium.
marg.| {q} Et tenebre] ipsa cecitas.
marg.| {r} Et circumiens] in circuitu se vertens in modum cecorum.
marg.| {s} Daret] ad se ducendum. Bed. Oportuit Paulum facere miracula ad consummationem Apostolatus quem diu calcitrantem Dominus elegit sup. 9.a.
marg.| {t} Factum] id est cum doctrina Christi virtutum miracula. Hic a Paulo capitur pseudopropheta, vulpes parvula demoliens vineam Proconsulis mentem. Ct. 2.d.
marg.| Sciebat enim sui memor exempli de oculorum tenebris posse surgere lumen mentis nec dignum esse oculis carnis qui aliis eruere volebat oculos mentis.
marg.| {u} Et qui cum eo erant] Barnabas et Ioannes.
marg.| {x} Pergen] nomen civitatis.
marg.| {y} Pamphylie] regionis.
marg.| {z} Ioannes autem] Quarta pars.
marg.| {a} Reversus] Hec est causa futuri dissidii.
marg.| {b} Hierosolymam] unde cum eis venerat.
marg.| {c} Illi vero] Tertia pars capituli que habet quatuor partes.
marg.| In prima dicitur quomodo venientes Antiochiam rogati sunt facere sermonem.
marg.| In secunda de predicatione Pauli, ibi [Surgens autem]
marg.| In tertia de effectu sermonis et utilitate, ibi [Exeuntibus autem illis]
marg.| In quarta de invidia Iudeorum erga Apostolos, ibi : [Videntes autem etc.  Illi autem] Paulus, et Barnabas cum suis.
marg.| {d} Pertranseuntes] pedibus non navigantes.
marg.| {e} Pisidie] nomen est Provincie ad differentiam alterius Antiochie que est in Syria a Seleuco fundata, que olim Reblatha dicta est, et nunc Antiochia vocatur a multis, tamen putatur eadem esse in qua primo vocati sunt discipuli Christiani, sup. 11.d.
marg.| {f} Die sabbatorum] qua consueverant Iudei convenire, sicut nunc dominica die.
marg.| {g} Sederunt] tamquam audituri lectionem legis non predicaturi : Ecce exemplum humilitatis.
marg.| {h} Miserunt] Non potest civitas abscondi, etc. Mt. 5.b.
marg.| {i} Fratres] quia Iudei estis.
marg.| {7. 295vb}
marg.| {k} Si quis] Dubitando, dicunt quod est perfidie signum.
marg.| {l} Exhortationis] non predicationis, non lectionis.
marg.| {m} Ad plebem] non ad nos, quia non indigemus.
marg.| {n} Dicite] quasi hoc est opus dici quo nihil aliud operamur.
marg.| {o} Surgens] secundum consuetudinem legentium, propter multitudinem audientium. Et est secunda pars.
marg.| {p} Et manu] aliquo consueto silentii signo.
marg.| {q} Israelite] Iudei.
marg.| {r} Et qui] gentiles timentes segregat, quia non omnes timebant Deum.
marg.| {s} Elegit] ex omni genere hominum Deos colentium.
marg.| {t} Fratres] non patres eum. Io. 15.c. Non vos me elegistis sed ego elegi vos.
marg.| {u} Nostros] non vestros dicit ut facilius persuadeat.
marg.| {x} Exaltavit] de servitio Egypti.
marg.| {y} Incole] servientes in luto et latere. Ex. 1.c.
marg.| {z} In brachio] Christo.
marg.| {a} Et per quadraginta] longam penitentiam significat. Nm. 14.f. Dt. 8.a.
marg.| {b} Mores] malos.
marg.| {c} Sustinuit] gravitas eorum ostenditur.
marg.| {d} Et destruens] potestate qua Egyptios plagis percussit.
marg.| {e} Gentes] septem vitia vel innumerabilia.
marg.| {f} Sorte] pacem significat, et divisionis equalitatem. Ios. 14.a.
marg.| {g} Terram eorum] Chananeorum, que secundum Glossam Rab. Ideo data est Israeli, quia in prima habitatione post diluvium filii Sem sortiti sunt eam, sed post a Chananeis violenter possessa est, et ideo iure prelii pristinis habitatoribus est reddita. Iure ergo delentur, quia in patre suo Cham maledicti sunt, quia in patrem Noe impius fuit. Gn. 9.d. Maledictus Chanaan, etc.
marg.| {h} Post quadringentos] etc. quod secundum diversos numeros et diversos terminos computationis diversimode exponitur. De hoc sup. 7.a. Ab ortu Isaac in quo vocatum est Abrahe semen. Rm. 8.b. Fuerunt secundum. Ex. quadringentiquinque anni usque ad exitum Israel de Egypto. His adde quadraginta annos deserti et quinque in terra Chanaam, quibus peractis legitur terra a preliis cessasse. Ios. 14.a. et sors missa est, et habebis quadringentos quinquaginta annos, sicut hic dicitur.
marg.| {i} Post hec] tempus iudicum transit ad comprobandam Dei patientiam.
marg.| {k} Postulaverunt] contra voluntatem Dei.
marg.| {l} Et dedit] cumulatur Dei patientia.
marg.| {m} Virum] malum dicit Glossa de novissima tribu quod vindicte genus est.
marg.| {n} Annis quadraginta] Liber Regum non aperte exprimit quot annis Saul regnaverit, sed Apostolus vulgo loquens dicit quasi crebrior fama habuit. Chronice vero testantur quod Saul et Samuel quadraginta annis prefuerunt Israeli.
marg.| {o} Et amoto] pro militia.
marg.| {p} Suscitavit] propter humilitatem radicis vel persone, vel propter figuram Christi suscitati.
marg.| {q} David regem] continua ostenditur patientia.
marg.| {r} Inveni] Nisi ego quererem nulli appareret, 1Rg. 13.c. Quesivit sibi Dominus virum iuxta cor suum, et precepit ei Dominus ut esset dux, etc.
marg.| {s} Filium Iesse] parve stirpis.
marg.| {t} Virum] hoc propter ipsum vel Christum de semine eius natum.
marg.| {u} Qui faciet omnes voluntates] Hoc maxime Christo convenit.
marg.| {7. 296ra}
marg.| {a} Huius Deus] etc. Ad hoc tendebant predicta.
marg.| {b} Secundum promissionem] istam. Qui faciet omnes voluntates meas in eis, et. De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.
marg.| {c} Eduxit] non subito sed post multas promissiones prophetarum.
marg.| {d} Israel] spiritualis.
marg.| {e} Iesum] interpretationem ponit cum nomine.
marg.| {f} Predicante] non dante quod Christo servabatur.
marg.| {g} Ioanne] cuius auctoritas magna.
marg.| {h} Ante faciem] in modum lucerne. De quo Ps. 131. Paravi lucernam Christo meo.
marg.| {i} Penitentie] Glossa remissionis qua per penitentia peccatum remittitur.
marg.| {k} Cursum] precursoris officium
marg.| {l} Quem me arbitramini] interrogative.
marg.| {m} Non sum] Ecce proprium deitatis est, vel non sum ego Christus quem me arbitramini esse.
marg.| {n} Post me] quia ego precursor eius sum.
marg.| {o} Non sum dignus] humilitas.
marg.| {p} Calceamenta pedum solvere] id est incarnationis mysterium aperire scilicet unionem deitatis ad carnem tamquam pedis ad calceamentum. Vel   [Calceamenta pedum solvere] id est Ecclesiam in sponsam ducere, sicut mos erat in lege secundum unum modum, vel id est humanitatem Christi a me removere, quia per ipsum necesse habeo salvari, sicut alii.
marg.| {q} Viri fratres] sermo suavis.
marg.| {r} Vobis] Mt. 15.c. Non veni nisi ad oves que perierant domus Israel. Vel   [Vobis dispersis] quia habitatores Ierusalem illud repulerunt.
marg.| {s} Verbum] Evangelium, vel Christus Verbum patris.
marg.| {t} Hunc] Iesum.
marg.| {u} Ignorantes] esse salvatorem.
marg.| {x} Iudicantes] Christum reum esse mortis, quia iudices plebis erant. Vel   [Iudicantes] voces prophetarum, quia non credentes. Qui enim detrahit fratri aut iudicat fratrem detrahit legi et iudicat legem. Iac. 4.c. Quanto magis Christo detrahentes.
marg.| {y} Impleverunt] prophetiam nescientes, quia si manus inermis, os armatum.
marg.| {z} Invenientes] quamvis quererent.
marg.| {a} Petierunt] Lc. 23.c. Instabant voce magna postulantes ut crucifigeretur.
marg.| {b} Ut interficerent] per manus militum.
marg.| {c} Consummassent] Unde ipse dixit Io. 19.f. Consummatum est.
marg.| {d} Scripta] de passione eius prophetata.
marg.| {e} Deponentes] non Iudei sed Ioseph genere Iudeus per Synecdochen. Vel   [deponentes] id est deponi permittentes, quia ad hoc urgebantur secundum legem. Dt. 21.d. Que dicit. Maledictus qui pendet in ligno, quasi satis est maledictus non debet plus maledici, et ita nec plus pendere.
marg.| {f} Posuerunt] non ministerio nec auctoritate que apud Pilatum erat, sed ut prius, permissione.
marg.| {g} Deus vero] deitas sua que cum patre et Spiritu sancto una est.
marg.| {h} Suscitavit] secundum hominem.
marg.| {i} Multos] quadraginta.
marg.| {k} His qui] certis et notis cognitoribus.
marg.| {l} Ascenderant] ad montana proxima Ierusalem.
marg.| {m} Qui] non eorum successores.
marg.| {n} Testes] idonei.
marg.| {o} Eam] repromissionem.
marg.| {p} Hanc] prophetiam que sequitur   [Genui te]
marg.| {q} Deus] qui suscitavit eum.
marg.| {r} Filiis nostris] In Greco filiis eorum, scilicet Hierosolymorum.
marg.| {s} In psalmo secundo] Quidam libri habent primo. {7. 296rb} Et exponitur, quia apud Hebreos primus et secundus psalmus in unum sunt compilati, qui et a beatitudine incipit et in beatitudine finitur.
marg.| {t} Filius] non servus, ut ceteri.
marg.| {u} Meus] consubstantialis.
marg.| {x} Ego] proprium deitatis est.
marg.| {z} Genui] id est deitate, ubi nec heri, nec hodie, nec cras.
marg.| {y} Hodie] de virgine, quia et illa generatio a Deo est. Et sic patet, quod non ad resurrectionem, de qua proxime meminit, pertinet hoc exemplum. Ps. sed, ad incarnationem, sequens autem versus manifeste agit de resurrectione, quod non de incarnatione, passione et resurrectione dixit prophete testimonio astruit, quasi diceret : tu qui es eternus ante secula filius apparebis, et tempore de virgine natus : probata incarnatione statim probat et resurrectionem
marg.| {a} Ita dixit] Is. 55.b. Qui novi testamenti mysteria prerogat. Constituam vobis testamentum eternum sancta David fidelia, ubi nos habemus. Feriam vobiscum pactum sempiternum misericordias David fidelis.
marg.| {b} Dabo] implebo que promisi David secundum Christum de eo nasciturum.
marg.| {c} Sancta David] sanctum templum corporis Christi in passione soluti. Io. 2.d. Tertia die resuscitati in corruptione et glorificati.
marg.| {c} Vel : Sancta] verba et exempla.
marg.| {d} David] id est Christi manu fortis.
marg.| {e} Fidelia] sine mendacio.
marg.| {f} Sanctum tuum] corpus Christi.
marg.| {g} Corruptionem] putrefactionem, quia resurgens ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Rm. 6.b. Ideo dicit   [sancta David fidelia] id est incorrupta et in eternum mansura.
marg.| {h} In sua generatione] quarta decima ab Abraham. Mt. 1.a.
marg.| {i} Cum administrasset] fecisset voluntatem Dei. Unde supr. Qui facit omnes voluntates meas.
marg.| {k} Dormivit] ut nascentium ita et morientium numero appositus.
marg.| {l} Vidit] experimento.
marg.| {m} Corruptionem] vermium, ideo predicta de Christo et non de David intelligi oportet.
marg.| {n} Notum igitur] Ad id respondet quod dixit. Deus vero suscitavit eum.
marg.| {o} Per hunc] Iesum.
marg.| {p} Quibus] peccatis.
marg.| {q} Non potuistis] ne de lege confidant.
marg.| {r} In lege] Glossa Que fuit virtus et augmentum peccati, 1Cor. 15.g. Et nihil ad perfectum adduxit. Hbr. 7.c.
marg.| {s} Iustificari] quia iustus ex fide vivit. Hab. 2.c.
marg.| {t} Videte] dum credens iustificatur.
marg.| {u} Quod dictum est] scilicet vos esse contemptores.
marg.| {x} In prophetis] in uno libro duodecim prophetarum.
marg.| {y} Videte contemptores] cavete infideles.
marg.| {z} Et dispergimini] Hab. 1.b. Ab Assyriis et Chaldeis, tandem a Romanis.
marg.| {a} Quia opus] utriusque vindicte. Vel   [opus] incarnationem cui non credendo contemptores estis.
marg.| {q} Non creditis] negantes incarnationem Verbi. Vel propter utriusque vindicte magnitudinem dicuntur non credere donec complete fuerint, in Greco. Audite contemptores et admiramini, respicite et dispergimini. Littera nostra habet. Hab. 1.b. Aspicite in gentibus et videte, et admiramini, et obstupescite, quia opus factum est in diebus vestris, etc.
marg.| {c} Exeuntibus] Tertia pars de effectu sermonis.
marg.| {7. 296va}
marg.| {a} Rogabant] Impletur quod predixit. Non credetis si quis enarraverit vobis, dicit Glossa Contra statim sequitur :   [Reprobant] etc. Ergo acquiescebant verbo Dei. Sol Non ex fide, sed ex perfidia dicebant, vel sic videbatur eis Paulus aliqua predixisse supra legem que volebant repeti, ut ex verbis eius condemnarent eum.
marg.| {b} Cumque dimissa] ab Apostolis vel cum inciperent domum redire.
marg.| {c} Multi] non principes.
marg.| {d} Colentium] Deum, dicit Glossa Et intelligitur de Iudeis. Vel melius de proselytis qui natura gentiles erant, sed religione Iudei.
marg.| {e} Ut permanerent] perseverando tam incipientes quam perfecti, et non tantum auditores, sed factores essent verbi. Iac. 1.d. et Rm. 2.d.
marg.| {f} In gratia] quam acceperant, sed adhuc rudes erant.
marg.| {g} Civitas] metonymice continens pro contento.
marg.| {h} Convenit] secundum consuetudinem Iudeorum.
marg.| {i} Videntes] Quarta pars, de invidia Iudeorum.
marg.| {k} Turbas] convenire ad Apostolos.
marg.| {l} Zelo] invidie non parvo.
marg.| {m} Et contradicebant] Glossa Veritati contradicit invidia.
marg.| {n} Blasphemantes] Glossa Qui contradicit veritati blasphemus est.
marg.| {o} Constanter] non timentes principes Iudeorum.
marg.| {p} Vobis oportebat] secundum illud. Mt.
marg.| {c} . 5.c. Non sum missus.
marg.| {q} Primum] quia vobis promissum.
marg.| {r} Et indignos] etc. Contra, zelabant legem ut haberent vitam eternam.
marg.| Solutio. Loquuntur Apostolis secundum sensum et fidem suam, non illorum qui errabant.
marg.| {s} Eterne vite] illo scilicet qui est vita eterna, non tamen in quantum vita eterna, qui illam non respuebant.
marg.| {t} Convertimur] Glossa Transferuntur montes in cor maris. Rab. Primo filiam principis venit Iesus sanare, sed Hemoroissa preripuit sanitatem. Mt. 9.c.
marg.| { u } Precepit] predixit. Non enim fuit preceptum, sed dictio ex parte prophetantis, sed ex parte recipientium, quia ita servaverunt ac si esset preceptum.
marg.| {x} Nobis] quia licet prophetia de Christo ad quem loquitur pater, non incongrue membris attribuitur quod capitis est, sup. 9.a. Saule Saule quid me persequeris.
marg.| {y} Posui te] Is. 49.b. Nos habemus. Dedi te in lucem gentium.
marg.| {z} In lumen] post tenebras perfidie.
marg.| {a} Gentibus] non in una tantum gente Iudeorum.
marg.| {b} In salutem] que est necessaria contra peccati infirmitatem.
marg.| {c} Ad extremum] per omnes terminos.
marg.| {d} Gavise sunt] post tenebras de lumine, post infirmitatem {7. 296vb} de sanitate.
marg.| {e} Preordinati] a Deo. Ordo est ut post laborem quies, post mortificationem carnis vita sequatur.
marg.| {f} Ad vitam] qua indignos se iudicaverunt Iudei.
marg.| {g} Disseminabatur] quia semen est verbum Dei. Lc. 8.b.
marg.| {h} Verbum] Evangelium, vel Christus.
marg.| {i} Per universam regionem] ut iam non esse tantum notus in Iudea Deus, sed iam tam gentibus quam Iudeis predicabatur.
marg.| {k} Religiosas muliere] sive de Iudeis sive de proselytis.
marg.| {l} Et primos] principes primarios.
marg.| {m} Civitatis] Antiochie Pisidie.
marg.| {n} Et eiecerunt] primarii, quia non credebant.
marg.| {o} Excusso] secundum illud. Mt. 10.b. In testimonium quod inanem fecerant laborem Apostolorum, et quod nihil accipiatur ab eis qui Evangelium respuunt, etiam necessarium victus, et tales a Christo eiicientur, sicut pulvis quem proiicit ventus a facie terre, qui si Apostolos recepissent sensus suos a pulvere vitiorum solvissent.
marg.| {p} Discipuli] Christiani.
marg.| {q} Gaudio] de fructibus Spiritus sancti, Gal. 5. Glossa Iudeis fidem persequentibus discipuli e contra gaudio spiritus ditantur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Act. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=74&chapitre=74_13)

Notes :