Capitulum 19

Numérotation du verset Act. 19,1 

Factum est autem
cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum et inveniret quosdam de discipulis1.
1 de discipulis] discipulos Weber
Numérotation du verset Act. 19,2 

Dixitque ad eos : Si Spiritum sanctum accepistis credentes ?
At illi ad eum : Sed neque si Spiritus sanctus est audivimus.
Numérotation du verset Act. 19,3 

Ille vero ait : In quo ergo baptizati estis ?
Qui dixerunt : In Ioannis baptismate
Numérotation du verset Act. 19,4 

Dixit autem Paulus : Ioannes baptizavit baptisma penitentie
B<EDA>. Questio est : si ille qui per ignorantiam forte a non baptizato sed tamen recte fidei baptizatus est debeat rebaptizari ? Quam hoc capitulo expositam reor. Quid enim differt an tunc ante initium baptismi Christi an nunc a quopiam sine susceptione eiusdem quisquam baptizaretur ? Cum quos Ioannes in fide et nomine Christi venturi baptizavit iterum baptizandos predicavit dicens : «Ego baptizo in aqua ille baptizabit in Spiritu Sancto»a.populum dicens : In eum qui venturus esset
0 Mc. 1, 8.
post ipsum ut crederent
hoc est in Iesum.
Numérotation du verset Act. 19,5 

His auditis baptizati sunt
in nomine Domini Iesu.
Numérotation du verset Act. 19,6 

Et cum imposuisset illis manus2
2 manus] manum Webere
Paulus, venit Spiritus sanctus super eos et loquebantur linguis
et prophetabant.
Numérotation du verset Act. 19,7 

Erant autem omnes fere viri3 duodecim.
3 fere viri] inv. Weber
Numérotation du verset Act. 19,8 

Introgressus autem synagogam, cum fiducia loquebatur per tres menses
disputans4 de regno Dei.
4 disputans] + et suadens Weber
Numérotation du verset Act. 19,9 

Cum autem quidam indurarentur et non crederent maledicentes
viam Domini5
5 Domini] om. Weber
coram multitudine discedens
ab eis segregavit discipulos
quotidie disputans in scola Tyranni cuiusdam6.
6 cuiusdam] om. Weber
Numérotation du verset Act. 19,10 

Hoc autem factum est per biennium,
ita ut omnes qui habitabant in Asia,
audirent verbum Domini Iudei atque gentiles.
Numérotation du verset Act. 19,11 

Virtutesque7 quaslibet faciebat Deus8 per manum9 Pauli,
7 Virtutesque] + non Weber |
8 faciebat Deus] inv. Weber |
9 manum] manus Weber |
Numérotation du verset Act. 19,12 

ita
ut etiam
super languidos deferrentur a corpore eius sudaria
vel semicintia
et recedebant ab eis languores, et spiritus nequam egrediebantur.
Numérotation du verset Act. 19,13 

Temptaverunt autem quidam et de circumeuntibus
Iudeis exorcistis
invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Iesu dicentes : Adiuro vos
per Iesum quem Paulus predicat.
Numérotation du verset Act. 19, 14 

Erant autem quidam Sceve Iudei principis sacerdotum septem filii qui hoc faciebant.
Numérotation du verset Act. 19,15 

Respondens autem spiritus nequam dixit eis : Iesum novi
et Paulum scio. Vos autem qui estis ?
Numérotation du verset Act. 19,16 

Et insiliens homo in eos in quo erat demonium pessimum
et dominatus
amborum
invaluit contra eos, ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa.
Numérotation du verset Act. 19,17 

Hoc autem
notum factum est
omnibus Iudeis atque gentilibus qui habitabant Ephesi. Et cecidit timor
super omnes illos et magnificabatur nomen Domini Iesu.
Numérotation du verset Act. 19,18 

Multique credentium veniebant confitentes et annuntiantes actus suos.
Numérotation du verset Act. 19,19 

Multi
autem ex his qui fuerant curiosa sectati,
contulerunt libros et combusserunt coram omnibus.
et computatis pretiis illorum,
invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta millium.
Numérotation du verset Act. 19,20 

Ita fortiter crescebat verbum Dei10 et confirmabatur.
10 crescebat verbum Dei] verbum Dei crescebat Weber
Numérotation du verset Act. 19,21 

His autem expletis
proposuit11 Paulus in Spiritu
11 proposuit] posuit Weber
transita Macedonia et Achaia ire Hierosolymam
dicens : quoniam postquam fuero ibi, oportet me et Romam videre.
Numérotation du verset Act. 19,22 

Mittens autem in Macedoniam
duos ex ministrantibus sibi Timotheum et Herastum, ipse remansit ad tempus in Asia.
Numérotation du verset Act. 19,23 

Facta est autem in illo tempore turbatio
non minima de via Domini12.
12 Domini] om. Weber
Numérotation du verset Act. 19,24 

Demetrius
enim quidam nomine argentarius faciens edes argenteas Diane prestabat artificibus
non modicum questum.
Numérotation du verset Act. 19,25 

quos convocans et eos qui eiusmodi erant opifices dixit : Viri scitis quia de hoc artificio
est nobis acquisitio13,
13 est...acquisitio] acquisitio est nobis Weber
Numérotation du verset Act. 19,26 

et videtis et auditis, quia non solum Ephesi
sed pene totius Asie Paulus hic suadens avertit multam turbam dicens quoniam non sunt dii qui manibus fiunt.
Numérotation du verset Act. 19,27 

Non solum autem hec periclitabitur nobis
pars
in redargutionem venire,
sed14 magne15 Diane
14 sed] + et Weber |
15 magne] + deae Weber |
templum in nihilum reputabitur
sed et destrui incipiet maiestas eius quam tota Asia colit et orbis16.
16 colit et orbis] et orbis colit Weber
Numérotation du verset Act. 19,28 

His auditis repleti sunt ira et exclamaverunt dicentes :
magna Diana Ephesiorum.
Numérotation du verset Act. 19,29 

Et impleta est civitas confusione,
et impetum fecerunt uno animo in theatrum
rapto Gaio et Aristarcho Macedonibus comitibus Pauli.
Numérotation du verset Act. 19,30 

Paulo autem volente intrare in populum,
non permiserunt discipuli.
Numérotation du verset Act. 19,31 

Quidam autem et de Asie principibus qui erant amici eius miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum.
Numérotation du verset Act. 19,32 

Alii autem aliud clamabant.
Erat enim Ecclesia
confusa
et plures nesciebant qua ex causa convenissent.
Numérotation du verset Act. 19,33 

De turba autem detraxerunt
Alexandrum
propellentibus eum Iudeis. Alexander ergo manu silentio postulato
volebat rationem reddere populo.
Numérotation du verset Act. 19,34 

Quem
ut cognoverunt Iudeum esse vox
facta est una omnium quasi per horas duas clamantium : magna Diana Ephesiorum.
Numérotation du verset Act. 19,35 

Et cum
sedasset
scriba turbas dixit : Viri Ephesii,
quis enim est hominum
qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magne Diane Iovisque prolis ?
Numérotation du verset Act. 19,36 

Cum ergo his contradici non possit oportet vos sedatos esse et nihil temere agere.
Numérotation du verset Act. 19,37 

Adduxistis enim homines istos
neque sacrilegos,
neque blasphemantes deam vestram.
Numérotation du verset Act. 19,38 

Quod si Demetrius et qui cum eo sunt artifices, habent adversus aliquem causam
conventus forenses aguntur,
et pro consules17 sunt
17 consules] consulibus Weber
accusent invicem.
Numérotation du verset Act. 19,39 

Si quid autem alterius rei queritis ?
In legitima Ecclesia
poterit absolvi.
Numérotation du verset Act. 19,40 

Nam
et periclitamur argui seditionis hodierne,
cum nullus obnoxius sit,
de quo18 possimus reddere rationem
18 quo] + non Weber
concursus istius. Et cum hec dixisset dimisit Ecclesiam.

Capitulum 19

Numérotation du verset Act. 19,1 
marg.| {7. 301va} Factum est autem, etc. Hoc capitulum dividitur in tres partes. In prima agitur de adventu Pauli in Ephesum, et de his que fecit, ibi, In secunda dicit quomodo proposuit ire Ierusalem et inde Romam, et de discipulis quos misit in Macedoniam pro collecta, ibi [His autem expletis] In tertia de communione populi facta per Demetrium et eius artifices, ibi :   [Facta est autem] Item prima pars dividitur in tres. In prima agit de baptizatis baptismo Ioannis quos Paulus baptizavit in Epheso. In secunda de predicatione Pauli, et induratione quorundam et aliorum edificatione et miraculis eius, ibi   [Introgressus autem] etc. In tertia de quibusdam Iudeis adiurantibus demones quos ipsi demones invaserunt, et confessione fidelium et combustione librorum, ibi   [Tentaverunt autem] etc. Dicit ergo   [factum est autem] etc.
marg.| {b} Veniret Ephesum] ubi Priscillam et Aquilam reliquit.
marg.| {c} Quosdam] baptizatos forte ab Apollo vel a Ioanne secundum Augustinum.
marg.| {d} Si Spiritum sanctum] id est baptizati estis baptismo Christi quo datur Spiritus sanctus. Vel (Si Spiritum sanctum,) id est impositionem manus post baptisma qua datur Spiritus sanctus ad robur.
marg.| {e} Penitentie] non indulgentie, quia Ioannes penitentiam docuit, non peccata remisit. Sicut circumcisio in patribus fuit signaculum fidei. Rm. 4.b. Sic baptismus Ioannis signum fuit devotionis populi et figura baptismi Christi quo peccata remittuntur.
marg.| {f} Dicens] baptizando.
marg.| {g} Post ipsum] cuius erat precursor.
marg.| {h} In Iesum] dicentem. Mt. ult. d. Docete omnes gentes baptizantes eos.
marg.| {i} His auditis] quasi credere in Spiritum sanctum Ioanni non est contrarium dicenti. Ego baptizo in aqua, ille autem baptizabit vos Spiritu sancto. Mt. 1.a.
marg.| {k} Baptizati] Glossa Non rebaptizati. Rab. Non est baptisma quod non datur in nomine Trinitatis, que in nomine Christi intelligitur per ungentem, unctum et unguentum. Quod autem Glossa Rabani dicit, baptizati a Ioanne rebaptizati sunt, non dicit iterationem effectus, quia nullus precesserat, sed tinctionis in aqua.
marg.| {l} In nomine Domini Iesu] quod audierant Ioanni congruere dicenti, ut crederetur in Iesum.
marg.| {m} Manus] consummationis.
marg.| {n} Et loquebantur] signum consuetum Spiritus sancti suscepti.
marg.| {o} Et prophetabant] docendo vel futura predicando.
marg.| {p} Fere duodecim] Rab. Iudicia Dei Abyssus multa. Ecce Asia prius visitatione Apostolorum indigna. Sup. 16.a. Nunc numero sacratur Apostolico et Prophetie munere sublimatur.
marg.| {q} Ingressus] Secunda pars.
marg.| {r} Loquebatur] Breviandi causa tacet quid.
marg.| {7. 301vb}
marg.| {t} Disputans et suadens] Rectus ordo disputat ostendens regnum dei esse, et suadet illud querere.
marg.| {s} Per tres menses] id est tres defectus qui in nobis sunt, scilicet imperfectio cognitionis et dilectionis et carentia fruitionis. Ps. 88. Numquid vane constituisti omnes filios hominum ? Quasi non, sed ut perfecte te diligant, te fruantur, et ita sequitur regnum Dei esse.
marg.| {u} Maledicentes] non solum ut credentes.
marg.| {x} Viam] doctrinam.
marg.| {y} Discedens] Hereticum hominem post primam et secundam correptionem devita. Tit. 3.a.
marg.| {z} Discipulos] ne vel infidelium blasphemiis inficerentur, 1Cor. 5.b. Modicum fermentum.
marg.| {a} In schola] edificio ubi tyrannus docebat, ut ubi abundavit perfidia fides floreat.
marg.| Et potest esse nomen dignitatis vel proprium quod interpretatur continens eos vel confirmans. Glossa Traditur quod ab hora quinta usque ad nonam vel decimam docebat, quinque horas dans doctrine et quinque operi et duas cibo et orationi, quod nulla tamen auctoritate confirmat.
marg.| {b} Hoc] disputatio in schola.
marg.| {c} Per biennium] Hoc tempore in Epheso scripsit primam ad Corinthios Epistolam, mittens eis per Timotheum.
marg.| {d} In Asia] minore a qua prohibiti sunt. Sup. 16.a. id est sed nunc permissi.
marg.| Vel prohibiti sunt ad consummationem ministerii que servabatur Ioanni, non quoad initiandum primitias fidelium.
marg.| {e} Non quaslibet] id est non modicas, quia nulla virtus Dei modica est. Vel   [Virtutesque quaslibet] id est quantum vis magnas, quia nulla erat Deo impossibilis, quia nullo impeditur loco.
marg.| {f} Super languidos] More suo narrationem breviat.
marg.| {g} Sudaria] quibus sudor laborantium tergitur.
marg.| {h} Et semicinctia] vestes ex uno latere pendentes, vel Zone vel vestes nocturne, vel genus sudarii quo Hebrei utuntur in capite.
marg.| {i} Et recedebant] Iob. 14.b. Maiora horum faciet.
marg.| {k} Tentaverunt autem] etc. Tertia pars.
marg.| {l} Et de circumeuntibus] inconstantibus.
marg.| {m} Exorcistis] adiuratoribus. Iosephus. Excogitavit Salomon, et docuit suos modos exorcismi, quibus immundi spiritus expulsi non audebant ultra ad hominem reverti. Fit autem hoc per reprobos ad eorum condemnationem et audientium utilitatem, quia licet illos despiciant qui signa faciunt, Deum tamen honorant ad cuius invocationem exeunt. Mt. 7.c. Nonne in nomine tuo demonia eiecimus.
marg.| {n} Predicat] quasi nos non predicamus, ecce signum infidelitatis.
marg.| {o} Cuidam] vel, cuiusdam.
marg.| {p} Sceve] proprium nomen sacerdotis.
marg.| {q} Iesum novi et Paulum scio] Glossa De hoc dicit Aratus, Cognosce furorem gens inimica. Demon regnare fatetur quem venisse negas. Atque hoc conviceris, ipso stimulante ruis.
marg.| {r} Vos autem qui estis] tentantes invocare nomen Iesu quasi in hoc actu non cognosco vos. Alias autem {7. 302ra} melius cognoscebat eos quam Paulum, quia suam his invidebat imaginem.
marg.| {b} Amborum] duorum exorcistarum. Forte alii quinque fratres fugerunt, vel ipsi duo soli adiurabant eum.
marg.| {a} Pessimum] grave ad nocendum. Bed. Sicut Sathanas transformat se in Angelum lucis, 2Cor. 11.c. Ita et ministros suos. Unde sicut septem sunt dona Spiritus sancti et cum septem discipulis Dominus post resurrectionem comedit. Io. ult. d. Sic septem dicuntur filii Sceve qui interpretatur vulpecula clamans, et significat propter astutiam omnes Ecclesie insidiantes, hereticos, Gentiles, et Iudeos. Ct. 2.d. Capite nobis vulpes parvulas, garrula voce contra Ecclesiam perstrepentes.
marg.| {c} Hoc] quod demon invaluit.
marg.| {d} Et cecidit] propter hoc factum.
marg.| {e} Multique] Philosophi.
marg.| {f} Curiosa] artem magicam vel Physicam, que inutilis est quoad animam vel necromantiam cuius licet sit bona scientia, tamen usus uno modo simpliciter malus, scilicet quando homo diabolo thurificat adorans eum, ut faciat quod vult, alio modo bonus nisi fiat malo fine, quando per occultas virtutes herbarum et verborum coguntur demones hominibus obedire.
marg.| {g} Et combusserunt] eos exemplum relinquentes.
marg.| {h} Pretiis] que inde possent haberi si venderentur vel quibus comparati erant. Sed ad quid ex quo comburebantur. Respondeo. Ad ostendendum maiorem virtutem fidei illorum. Nec mirum, quia demones quibus serviebant videbant Iesum appellare et eius Apostolos honorare.
marg.| {i} Quinquaginta millium] Bed. Sub quinquagenario numero debitum laxatur. Lc. 7.f. Quia per quinque sensus corporis transgredimur decalogum, sed hic propter enormitatem magici sceleris millenarius additur. Aliter quinquagenarius numerus refertur ad penitentiam et remissionem peccatorum. Unde quinquagesimus Psalmus penitentialis est, et quinquagesimus annus remissionis. Lv. 25.b.
marg.| {k} Ita fortiter] quod libros combusserunt.
marg.| {l} His autem expletis] biennio.
marg.| {m} In spiritu] sancto vel suo.
marg.| {n} Transita] quia iam ibi predicatum fuerat, ideo transitus sufficiebat, transire volebat de Asia in qua est Ephesus in Europam, ubi Macedonia et Achaia sunt, et sic per Asiam redire in Ierusalem.
marg.| {o} Et Romam videre] Forte prius non viderat, vel levem ducebat tribulationem quam ibi passurus erat.
marg.| {p} Mittens autem] quamvis proponeret venire ad preparandam eleemosynam quam ferret sanctis in Ierusalem, sicut dicitur, 2Cor. 9.
marg.| {7. 302rb}
marg.| {q} In Asia] minore.
marg.| {r} Turbati dissentio] Pauli et fidelium contra Demetrium et infideles. Tertia pars capituli.
marg.| {s} Artificibus] eadem operantibus.
marg.| {t} De hoc artificio] quia de eius pretio lucra habebant.
marg.| {u} Non sunt dii] ore proprio se condemnant. Glossa Mira stoliditas talia colere, que ab homine construi vel destrui posse constat.
marg.| {x} Pax] acquisitio lucrorum. Bed. Non solum opera nostra vana nec mercede digna redarguentur, sed Religio nostra dehonestabitur, si huius doctrina prevaluerit idola Deos non esse.
marg.| {y} In nihilum] 1Cor. 8.a. Idolum nihil est.
marg.| {z} Magna] supple destrui non poterit quia Demetrius perituram dixit.
marg.| {a} Confusione] huius clamoris, vel duarum partium.
marg.| {b} In theatrum] Int. Spectaculum ubi rei puniebantur volentes eos ibi punire.
marg.| Vel secundum Bed. locus est semicirculi formam habens, ubi populus ludos inspiciebat, unde et nomen habet. De hoc Arator. Non alio decuit causas meritumque Diane. Quam lascivo tractare foro, capit area turpis. Consilii deformis opus, etc.
marg.| {c} In populum] id est in theatrum ad populum, quia non timebat puniri.
marg.| {d} Discipuli] sui, vel fideles amici.
marg.| {e} In theatrum] ubi conventus populi, ne occideretur.
marg.| {f} Alii autem aliud] alium Deum dicebant magnum, vel aliud Idolum, vel opprobria in Paulum.
marg.| {g} Ecclesia] Catholica.
marg.| {h} Confusa] a cultoribus Diane. Vel Ecclesia tota collectio illa in theatro permixta fidelibus simul et perfidis diversa clamantibus.
marg.| {i} Detraxerunt] pro reverentia Iudei ne defenderet Paulum, vel Christiani ne occideretur, quia favebat eis.
marg.| {k} Silentio postulato] dum trahitur.
marg.| {l} Volebat rationem reddere] id est ut populis redderet rationem Concilii, vel ipse rationem redderet pro Paulo et suis.
marg.| {m} Quem] Alexandrum.
marg.| {n} Omnium] Iudeorum.
marg.| {o} Sedasset] vix postulasset silentium.
marg.| {p} Viri] Hec est ratio, supple oportet sedari.
marg.| {q} Enim] pro quia. (Quis est, etc.) sic. Et legitur causaliter vel expletive potest legi, ut sit tantum ad ornatum sermonis, sic. (Quis enim, etc.)
marg.| {r} Qui nesciat] quasi nullus vestro clamori contradicit.
marg.| {s} Iovisque prolis] secundum fabulas.
marg.| {t} Agere] in Paulum et suos.
marg.| {u} Homines istos] ex industria communiter loquitur ne Paulum defendere videatur.
marg.| {7. 302va}
marg.| {a} Sacrilegos] Rab. Sacrilegi qui dicuntur a prophana diligentia quasi colligentes superstitiosa in doctrina. Sacrum enim dicitur execrabile vel prophanum.
marg.| {b} Aliquem] Christianorum.
marg.| {c} Forenses] a foro ubi cause ventilantur, non theatrales ubi damnati puniuntur.
marg.| {d} Et Proconsules] ut iudicent.
marg.| {e} Accusent] Demetrius et sui coram Consulibus disceptent.
marg.| {f} Si quid] preter causam artificum.
marg.| {g} In legitima] ubi de legibus agitur non de occisionibus.
marg.| {h} Nam et periclitamur] Ideo agantur quia putamur seditionem adversus aliquos concitare.
marg.| {i} Obnoxius] reus, et occidi dignus.
marg.| {k} Rationem concursus] causam conveniendi. Rab. Hoc ait quasi Iudeus nolens Iudeos ab idololatris occidi vel quasi Christianus. Mystice. Iste Demetrius ex re nomen habet, qui interpretatur multum persequens. Templum Diane argento edificat, quia gentilis astutia Religionem suam nudo sermonis nitore solet astruere.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Act. Capitulum 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=74&chapitre=74_19)

Notes :