Hugo de Sancto Caro

Capitulum 27

Numérotation du verset Act. 27,1 

Ut autem iudicatum est
eum navigare in Italiam et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Iulio cohortis Auguste.
Numérotation du verset Act. 27,2 

Ascendentes autem navim hadrumetinam
et1 incipientem navigare circa Asie loca sustulimus
1 et] om. Weber
perseverante nobiscum Aristarcho
Macedone Thessalonicense.
Numérotation du verset Act. 27,3 

Sequenti autem die
devenimus Sidonem,
humane autem tractans
Iulius Paulum permisit ad amicos
ire et curam sui agere.
Numérotation du verset Act. 27,4 

Et inde
cum sustulissemus subnavigavimus Cyprum2.
2 Cyprum] Cypro Weber
Propterea
quod essent venti contrarii,
Numérotation du verset Act. 27,5 

et pelagus Cilicie et Pamphilie navigantes venimus Lystram
que est Licie.
Numérotation du verset Act. 27,6 

Et ibi inveniens centurio navim Alexandrinam
navigantem in Italiam transposuit nos in eam.
Numérotation du verset Act. 27,7 

Et cum multis diebus tarde navigaremus, et vix devenissemus contra Gnidum3,
3 Gnidum] Cnidum Weber , Chium Wordsworth p. 215 (p² = Paris, BnF, lat. 321, saec. 13 inc.)
prohibente nos vento.
Adnavigavimus Crete
iuxta4 Salmonem.
4 iuxta] secundum Weber
Numérotation du verset Act. 27,8 

Et vix iuxta
navigantes, venimus in locum quemdam
qui vocatur Boni portus
cui iuxta erat civitas Thessala5.
5 Thessala] Thalassa Weber
Numérotation du verset Act. 27,9 

Multo autem tempore peracto et cum iam non esset tuta navigatio eo quod et ieiunium
iam preterisset consolabatur
eos Paulus,
Numérotation du verset Act. 27,10 

dicens eis : Viri video
quoniam cum iniuria et multo damno, non solum oneris et navis sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio.
Numérotation du verset Act. 27,11 

Centurio autem gubernatori
et nauclerio
magis credebat quam6 que a Paulo dicebantur.
6 Quam] his Weber
Numérotation du verset Act. 27,12 

Et cum aptus
portus non esset ad hiemandum plurimi statuerunt consilium navigare inde si quo modo possent, devenientes
Phenice7 hiemare portum Crete
7 Phenicem] Phenice Weber
respicientem ad africum
et ad corum8.
8 corum] scrips. , chorum pro caurum [ventus] hic et ubique Rusch Weber
Numérotation du verset Act. 27,13 

Aspirante autem
austro
estimantes propositum se tenere,
cum sustulissent de Asson
legebant Cretam.
Numérotation du verset Act. 27,14 

Non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus
qui vocatur euroaquilo.
Numérotation du verset Act. 27,15 

Cumque arrepta esset navis
et non posset conari in
ventum, data nave flatibus ferebamur.
Numérotation du verset Act. 27,16 

Insulam autem quamdam decurrentes que vocatur Caudam, potuimus vix obtinere scapham
Numérotation du verset Act. 27,17 

qua sublata
adiutoriis
utebantur accingentes
navim timentes ne in Syrtim inciderent,
submisso vase
sic ferebantur.
Numérotation du verset Act. 27,18 

Valida9 autem nobis tempestate iactatis, sequenti die iactum fecerunt,
9 valida] valide Weber
Numérotation du verset Act. 27,19 

et tertia die suis manibus armamenta
navis proiecerunt.
Numérotation du verset Act. 27,20 

Neque sole autem neque sideribus apparentibus per plures dies, et tempestate non exigua imminente, iam ablata erat spes omnis salutis nostre.
Numérotation du verset Act. 27,21 

Et cum multa ieiunatio fuisset,
tunc stans Paulus in medio eorum dixit : Oportebat quidem, o viri, audito me non tollere
a Creta lucrique
facere iniuriam hanc
et iacturam.
Numérotation du verset Act. 27,22 

Et nunc suadeo vobis
bono animo
esse, amissio enim nullius anime erit ex vobis preterquam navis.
Numérotation du verset Act. 27,23 

Astitit enim mihi
hac nocte angelus Dei cuius
ego sum10 et cui deservio
10 ego sum] inv. Weber
Numérotation du verset Act. 27,24 

dicens : Ne timeas Paule,
Cesari te oportet assistere.
Et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum.
Numérotation du verset Act. 27,25 

Propter quod bono animo estote viri credo enim Deo quia sic erit quemadmodum dictum est mihi.
Numérotation du verset Act. 27,26 

In insulam
autem quamdam oportet nos devenire.
Numérotation du verset Act. 27,27 

Sed posteaquam quarta decima die11 nox supervenit navigantibus nobis in Adria
11 die] om. Weber
circa mediam noctem suspicabantur naute apparere sibi aliquam regionem.
Numérotation du verset Act. 27,28 

qui et12 submittentes bolidem13
12 et] om. Weber |
13 bolidem] Weber |
invenerunt passus viginti altitudinis14, et pusillum inde separati invenerunt
14 altitudinis] om. Weber
passus quindecim.
Numérotation du verset Act. 27,29 

Timentes autem
ne in aspera loca incideremus, de puppi mittentes ancoras quatuor optabant diem fieri.
Numérotation du verset Act. 27,30 

Nautis vero
querentibus fugere de navi cum misissent
scapham in mare sub obtentu
quasi inciperent a prora15
15 inciperent…prora] inv. Weber
ancoras extendere.
Numérotation du verset Act. 27,31 

Dixit Paulus centurioni et militibus : nisi hii in navi manserint
vos salvi fieri non potestis.
Numérotation du verset Act. 27,32 

Tunc absciderunt milites funes scaphe et passi sunt eam excidere.
Numérotation du verset Act. 27,33 

Et cum lux inciperet fieri, rogabat Paulus omnes sumere cibum
dicens : Quarta decima hodie die exspectantes
ieiuni permanetis nihil accipientes.
Numérotation du verset Act. 27,34 

Propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra, quia nullius vestrum capillus de capite peribit.
Numérotation du verset Act. 27,35 

Et cum hec dixisset : sumens panem
gratias egit Deo
in conspectu omnium et cum fregisset cepit manducare.
Numérotation du verset Act. 27,36 

Animequiores autem facti omnes
et ipsi assumpserunt cibum.
Numérotation du verset Act. 27,37 

Eramus vero universe anime
in navi ducente septuaginta sex.
Numérotation du verset Act. 27,38 

Et satiati cibo
alleviabant
navim iactantes triticum in mare.
Numérotation du verset Act. 27,39 

Cum autem dies factus esset, terram non agnoscebant sinum vero quemdam considerabant habentes16
16 habentes] habentem Weber
litus in quem cogitabant si possent eicere navim.
Numérotation du verset Act. 27,40 

Et cum ancoras sustulissent17,
17 sustulissent] abstulissent Weber
committebant se mari,
simul laxantes iuncturas gubernaculorum et levato artemone
secundum aure flatum18
18 aure flatum] inv. Weber
tendebant ad litus.
Numérotation du verset Act. 27,41 

Et cum incidissemus in locum Bithalassum
impegerunt navim.
Et prora quidem fixa manebat immobilis,
puppis vero solvebatur
a vi maris.
Numérotation du verset Act. 27,42 

Militum autem consilium fuit ut custodias
occiderent, ne quis cum enatasset effugeret.
Numérotation du verset Act. 27,43 

Centurio autem volens servare Paulum, prohibuit fieri, iussitque eos qui possent natare mittere se primos
et evadere et ad terram exire.
Numérotation du verset Act. 27,44 

Et ceteros alios
in tabulis ferebant, quosdam super ea que de navi essent.
Et sic factum est ut omnes anime evaderent ad terram.

Capitulum 27

Numérotation du verset Act. 27,1 
marg.| Ut autem iudicatum est] etc. Hoc capitulum dividitur in quinque partes. In prima dicitur quomodo Centurio tradito sibi Paulo cum ceteris vinctis volens navigare in Italiam ascendit navem Hadrumetinam, et per Sydonem et Cyprum venit Listram. In secunda quomodo ascenderunt navem Alexandrinam, et per Boniportum venerunt Thessalam, et prohibente Paulo navigationem propter ineptiam temporis, Centurio plus credens naucleris, quia ibi non erat bonum hyemare volebat venientes ad insulam Caudam orta tempestate proiectis in mare, que in navi erant desperantes de salute, consolatus est Paulus narrans visionem, et promittens, quod nullus periret eorum preter solam navim ibi   [Aspirante autem] In quarta quomodo explorata aque profunditate Paulus indicavit Centurioni nautas velle fugere, qui impediti sunt per dimissionem scaphe, ibi (Sed postea) In quinta quomodo Paulus hortatus est eos comedere, et committentes se mari, et vento propinquaverunt terre, et fixa prora in litore puppis dissolvebatur, ubi volentibus militibus occidere vinctos ne enatantes evaderent, centurio non illis permisit, ibi   [Et cum lux inciperet fieri] etc. Dicit ergo :
marg.| {t} Ut autem iudicatum est] etc. Agrippa decernente.
marg.| {u} Custodiis] vinctis qui custodiebantur.
marg.| {7. 308ra}
marg.| {a} Cohortis Auguste] a nomine Augusti qui milites miserat.
marg.| {b} Autem] expletive.
marg.| {c} Hadrumetinam] id est ad Romam navigantem, vel melius dictam ab Hadrumete civitate Aphrice.
marg.| {d} Circa Asia] ad aquilonem ubi erant portus famosi, quia in Cesarea non invenerunt navem euntem in Italiam directe.
marg.| {e} Sequenti] post egressum de Cesarea.
marg.| {f} Tractans] cogitans.
marg.| {g} Ire] in Sidonem Phenicis urbem.
marg.| {h} Curam] procurationem navigationis.
marg.| {i} Et inde] a Sidone.
marg.| {k} Cyprum] ad occidentem.
marg.| {l} Propterea] supple appropinquavimus Cypro.
marg.| {m} Lycie] civitas. Bed. Pro Listra in Greco dicitur Smyrna. Hier. vero Myrrham ponit.
marg.| {n} Et ibi inveniens] Secunda pars.
marg.| {o} Transposuit] de navi in navim.
marg.| {p} Gnydum] insulam, vel Chium secundum quosdam, que est insula contra Asiam.
marg.| {q} Prohibente] Ideo dixit tarde.
marg.| {r} Crete] insula est.
marg.| {s} Salmonem] nomen loci.
marg.| {t} Iuxta] Salmonem.
marg.| {u} Locum] in Creta.
marg.| {x} Boni portus] a bonitate, vel proprium nomen est.
marg.| {y} Ieiunium] Rab. Fames magna in navigio, infirmiores reddens nautas. Alii dicunt quadragesimam ante natale Domini. Sed non videtur, quia nondum erat instituta, nec Lucas inde aliquid sciebat. Sed melius putatur ieiunium mensis septimi quod faciebant Iudei pro eo quod tunc occisus est Godolias, 4Rg. ult. g. Vel ieiunium mensis decimi quando cognoverunt transmigrati in Babylonem templum esse destructum 4Rg. 25.g. Mensis autem decimus Iudeorum est Ianuarius, quia ab Aprili incipiunt computare, et tunc navigatio non est tuta.
marg.| {z} Consolabatur] hortabatur.
marg.| {a} Video] ex signis tempestatum, vel spiritu prophetico.
marg.| {b} Et nauclero] id est naviculario, scilicet Domino navis.
marg.| {c} Phenicem] retro unde venerant.
marg.| {d} Portum Crete] qui est in Phenice e regione Crete, ad quam ire volebant.
marg.| {e} Ad Aphricum] meridianam occidentis partem, que de Aphrica nomen accepit.
marg.| {f} Chorum insulam] vel civitatem in Creta. Bed. Aphricus flat inter meridianam et occidentalem plagam, magis vergens ad occidentalem.
marg.| Chorus ventus est inter septentrionem et occidentem, plus deflexus ad occidentem, et provincia Phenicis Cretam habebat ad occidentem.
marg.| {g} Aspirante] etc. Tertia pars, a Creta, quia ad Boream {7. 308rb} erat portus Crete.
marg.| {h} Propositum] ad portum Crete venire.
marg.| {i} De Asson] nomen loci sic dicti, quia inde solvuntur naves in mare progredientes.
marg.| {k} Typhonicus] a thyphos quod est inflatio, quia facit in mare inflare.
marg.| {l} Euroaquilo] a nomine regionis et est ventus inter aquilonem et orientem contrarius ituris in Phenicem. Alia littera habet ventus tempestuosus.
marg.| {m} Arrepta] a vento.
marg.| {n} In] contra.
marg.| {o} Data nave] cessante remigio.
marg.| {p} Scapham] Bed. Levis est navicula de vimine facta crudo corio tecta, Grece dicta a contemplando, eo quod per eam naute vel pirate qui maxime talibus utuntur, terram vel litus prospiciunt. Vel est navicula de una arbore cavata, que intra magnam navem fertur ut imminente tempestate per eam in mare missam navis muniatur quam in mare missam vix tenere potuerunt propter impetum tempestatis.
marg.| {q} Sublata] a fluctibus.
marg.| {r} Adiutoriis] scaphe.
marg.| {s} Accingentes] in procinctu tempestatis armantes, vase quodam facientes eam graviorem, ut magis posset subsistere.
marg.| {t} In Syrtim] loca arenosa ubi naves facile periclitantur. Et interpretatur angustia vel tribulatio.
marg.| {u} Vase] scapha, accingentes summis contra navem ligatam ad munitionem.
marg.| {x} Ferebantur] vento contrario navis et scapha. Alia lite, timentes ne in Syrtes inciderent laxantes antemnam ita ferebantur. Bed. Alia littera apertius dicit : Arrepta navi cum non possent occurrere vento commendata navi flatibus colligere vela ceperunt, tunc transcurrimus insulam que dicitur Cauda, quam occupare non potuerunt, sed scapha amissa adiuvare ceperunt navem precingentes eam, trahebant autem et anchoras timentes ne incurrerent in Syrtes.
marg.| Ex quo patet quod funibus a medio navis latere utrinque circa eiusdem anteriora dimersis, anchoras his que traherentur adiunxerunt quod fiebat ad retardandum navigium ne cursu prepropero inciderent in Syrtes, solo auditu terribiles quia omnia ad se rapiunt.
marg.| {y} Iactum] eiectionem eorum que erant in navi.
marg.| {z} Armamenta] utensilia.
marg.| {a} Ieiunatio] voluntarie volentibus singulis ad honorem deorum suorum pro periculo. Simile Io. 1.a. Vel necessaria pro penuria.
marg.| {b} Tollere] iter accipere, et sic.
marg.| {c} Lucrique facere] vitare per antiphrasim.
marg.| {d} Iniuriam] tempestatis.
marg.| {e} Et iacturam] ut sup. vel damnum vasorum perditorum.
marg.| {f} Et nunc] licet non audieritis me.
marg.| {7. 308va}
marg.| {a} Bono] sano vel forti.
marg.| {b} Nullius anime] ut viros simul et mulieres comprehendat.
marg.| {c} Preterquam] Contra Bed. Terminus designans exceptum debet contineri sub toto a quo fit exceptio, sed navis non continetur sub anima ergo, etc. Solutio : Exponitur ly (preter) privative. Et est sensus. (Preter quam) id est sine ea re, que est navis, quasi salus erit omni anime sine navi. Vel per suppletionem quasi (nullius anime erit, etc.) nec alicuius alterius rei preterquam navis. Iactura enim iam facta preterita erat non futura.
marg.| Vel sic, ut ly (quam) sit nomen, quasi, (nullius erit amissio anime preterquam) amissionem, erit affirmando, amissio navis.
marg.| {d} Astitit] non dicit iactando sed ad fidem provocando. Ideo enim mare turbatum est, ut per id quod auditum non est et per id quod auditus est specialis in eo gratia commendetur.
marg.| {e} Ego] Apostolus.
marg.| {f} Deservio] in Evangelio.
marg.| {g} Ne timeas] periculum maris.
marg.| {h} Cesari] quasi non fluctibus mergeris, sed Rome periclitaberis.
marg.| {i} Et ecce] quasi nec sociis tuis timendum est.
marg.| {k} In insulam] quasi pro signo est prophetia veritatis, ut cum ad viam venerint de salute sua sint certi.
marg.| {l} Sed postea] etc. Quarta pars.
marg.| {m} Adria] regio ad quam navigabant, vel nomen cuiusdam freti in Tyrrheno mari, vel nomen illius terre, de qua dicitur Adriaticum mare. Vel (Adria,) pluraliter accipitur pro scopulis, et ideo putabant naute regionem apparere. In libro Hebreorum nominum, Adria continens mala, vel locus malorum dicitur.
marg.| {n} Bolidem] vel (polidem) pondus plumbi, quo maris profunditas exploratur.
marg.| {o} Altitudinis] in profunditate maris.
marg.| {p} Passus quindecim] appropinquante terra.
marg.| {q} Timentes] quia adhuc nox erat.
marg.| {r} Aspera] scopulosa, ut supra.
marg.| {s} Anchoras quatuor] ne procedere possent donec veniret dies.
marg.| {t} Nautis] qui semper in navi fuerant.
marg.| {u} Misissent] dimisissent.
marg.| {x} Obtentu] occasione.
marg.| {y} Anchoras extendere] ut navim sedarent.
marg.| {z} Absciderunt] Glossa Quia in naufragio magis nautarum, qui sunt gnari maris, scientia proderat quam militum arma, levius ferebant scapham quam nautas excidere ne occasionem fugiendi darent.
marg.| {a} Et cum lux inciperet] etc. Quinta pars.
marg.| {b} Sumere cibum] ut fortiores essent ad laborem sustinendum.
marg.| {7. 308vb}
marg.| {c} Quartadecima die] Videtur dicere eos ieiunasse quatuordecim diebus, quod esset impossibile.
marg.| Sed dicitur respective, quia parum comederant timore periculi non comedisse dicuntur. Vel ly hodie determinat ly ieiuni, quia hodie estis ieiuni que est quartadecima dies.
marg.| Vel forsitan in die non edebant, ut dicit Glossa
marg.| {d} Expectantes] prosperitatem a qua ieiuni erant, quia nondum venerant. Ecce alia expositio.
marg.| {e} Sumens panem] ut aliis daret exemplum.
marg.| {f} Gratias egit] secundum morem suum in comedendo, et pro salute navigantium animequior exhortationis verbo et operis exemplo. Bed. Nemo seculi tempestatem evadit nisi qui pascitur pane vite, et qui in nocte tribulationis quatuor virtutum cardinalium quasi quatuor anchorarum innititur auxilio, coruscante, eternitatis die portum salutis ingreditur querens flammam dilectionis qua interiora calefiant.
marg.| {g} Universe anime] Bed. Non dicit viri, quia forte erant et mulieres, vel propter confusionem Christianorum militum, et nautarum.
marg.| {h} Et satiati] fortiores facti vel non indigentes tritico.
marg.| {i} Alleviabant] leviorem faciebant.
marg.| {k} Iactantes triticum] Contra. Supra dictum est, quod nullius rei fieret amissio nisi navis. Solutio : Non erant multi valoris triticum, et cetera que iactabantur comparatione hominum ideo non reputantur.
marg.| {l} Sinum] portum.
marg.| {m} Litus] non turpem, sed aditu facilem.
marg.| {n} Sustulissent] de mari in navem.
marg.| {o} Committebant] sine conatu navigii.
marg.| {p} Artemone] modicum velum directione potius navis commodatum quam celeritati.
marg.| {q} Secundum aure flatum] sicut ventus ducebat.
marg.| {r} Dithalassum] id est bimaritimum. Locus ubi terre interiectu duplex mare intervenit, ut due sint reflexiones maris, quod scilicet mare Grece dicitur thalassa.
marg.| {s} Impegerunt] in illud quasi dorsum mari iniectum.
marg.| {t} Solvebatur] dirumpebatur. Glossa talis est casus animi secularia desideria non calcantis, qui proram intentionis terre infigit, et sequens opus curarum fluctibus solvit, sed fracta nave evadentes terram petunt quia pereuntium exemplo alii cautius agunt.
marg.| {u} Custodias] vinctos.
marg.| {x} Primos] ante vinctos.
marg.| {y} Et ceteros] non natantes.
marg.| {z} Super ea] preter tabulas.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Act. Capitulum 27), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 24/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=74&chapitre=74_27)

Notes :