Capitulum 15
Numérotation du verset
Act. 15,1
Et1 quidam
1 Act. 15, 1] Hic
Wordsworth Weber
incipiunt capitulum 15 ;
Rusch
: cf. Act. 14, 27
descendentes
de Iudea
docebant fratres
quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi
non potestis salvi fieri.
Numérotation du verset
Act. 15,2
Facta autem2 seditione
2 autem] ergo
Weber
non minima Paulo
et Barnabe
adversus3 illos statuerunt
3 adversus] adversum
Weber
ut ascenderent
Paulus et Barnabas et quidam alii
ex illis ad apostolos et presbyteros
in Hierusalem super hac questione.
Numérotation du verset
Act. 15,3
Illi ergo4
4 ergo] igitur
Weber
deducti
ab Ecclesia,
pertransiebant Phenicen et Samariam narrantes conversationem5 gentium. Et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus.
5 conversationem] conversionem
Weber
Numérotation du verset
Act. 15,4
Cum autem venissent Hierosolymam, suscepti sunt ab Ecclesia et ab apostolis et senioribus, annuntiantes quanta Deus fecisset cum illis.
Numérotation du verset
Act. 15,5
Surrexerunt autem
quidam de heresi Phariseorum
qui crediderant
dicentes quia oportet circumcidi eos,
precipue6
6 precipue] precipere
Weber
quoque servare legem Moysi.
Numérotation du verset
Act. 15,6
Conveneruntque apostoli
et seniores Iudee7 de verbo hoc.
7 Iudee] + videre
Weber
Numérotation du verset
Act. 15,7
Cum autem magna conquisitio fieret,
surgens Petrus
dixit ad eos : Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus
in nobis elegit Deus per os meum
audire gentes verbum evangelii et credere,
Numérotation du verset
Act. 15,8
et qui novit corda Deus
testimonium
perhibuit dans illis Spiritum sanctum
sicut et nobis,
Numérotation du verset
Act. 15,9
et nihil discrevit
inter nos
et illos
fide
purificans corda eorum.
Numérotation du verset
Act. 15,10
Nunc ergo
quid temptatis
Deum
imponere iugum
super cervicem discipulorum ?
Quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus.
Numérotation du verset
Act. 15,11
Sed per gratiam Domini Iesu Christi8
8 Christi]
om. Weber
credimus salvari quemadmodum et illi.
Numérotation du verset
Act. 15,12
Tacuit autem omnis multitudo,
et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta Deus fecisset9 signa et prodigia in gentibus per eos.
9 Deus fecisset]
inv. Weber
Numérotation du verset
Act. 15,13
Et postquam tacuerunt respondit Iacobus dicens : Viri fratres, audite me.
Numérotation du verset
Act. 15,14
Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit
sumere ex gentibus populum nomini suo,
Numérotation du verset
Act. 15,15
et huic
concordant verba prophetarum
sicut scriptum est :
Numérotation du verset
Act. 15,16
Post hec
revertar
et edificabo
tabernaculum David,
quod decidit et diruta eius reedificabo et erigam illud,
Numérotation du verset
Act. 15,17
ut requirant
ceteri hominum
Dominum
et
omnes gentes super quas invocatum est
nomen meum dicit Dominus faciens hec.
Numérotation du verset
Act. 15,18
Notum a seculo est Domino opus suum.
Numérotation du verset
Act. 15,19
Propter quod ego iudico
non inquietari eos
qui ex gentibus convertuntur ad Deum
Numérotation du verset
Act. 15,20
sed scribere ad eos
ut abstineant se
a contaminationibus simulacrorum
et fornicatione,
et suffocatis
et sanguine.
Numérotation du verset
Act. 15,21
Moyses enim a temporibus antiquis
habet in singulis civitatibus qui eum predicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur.
Numérotation du verset
Act. 15,22
Tunc placuit
apostolis et senioribus
cum omni Ecclesia eligere viros ex eis,
et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba Iudam qui cognominatur Barsabas et Silam viros primos in fratribus
Numérotation du verset
Act. 15,23
scribentes per manus eorum :
Apostoli et seniores fratres,
his qui sunt Antiochie et Syrie et Cilicie fratribus ex gentibus,
salutem.
Numérotation du verset
Act. 15,24
Quoniam audivimus quia quidam ex nobis
exeuntes
turbaverunt vos verbis
evertentes animas vestras
quibus non mandavimus
Numérotation du verset
Act. 15,25
Placuit nobis collectis in unum eligere viros,
et mittere ad vos cum carissimis10 Barnaba et Paulo
10 carissimis] + nostris
Weber
Numérotation du verset
Act. 15,26
hominibus
qui tradiderunt
animas suas
pro nomine Domini nostri Iesu Christi.
Numérotation du verset
Act. 15,27
Misimus ergo
Iudam et Silam qui et ipsi
vobis verbis referent eadem.
Numérotation du verset
Act. 15,28
Visum est enim
Spiritui sancto et nobis
nihil ultra imponere vobis oneris quam hec necessario,
Numérotation du verset
Act. 15,29
ut abstineatis vos
ab immolatis simulacrorum, et sanguine suffocato, et fornicatione a quibus custodientes vos bene agetis. valete.
Numérotation du verset
Act. 15,30
Illi igitur dimissi,
descenderunt Antiochiam et congregata multitudine tradiderunt
Numérotation du verset
Act. 15,epistolam.31
Quam cum legissent
gavisi sunt super consolatione.
Numérotation du verset
Act. 15,32
Iudas autem et Silas et ipsi
cum essent prophete,
verbo plurimo
consolati sunt fratres.
Et confirmaverunt
Numérotation du verset
Act. 15,33
facto autem ibi
tempore, dimissi sunt
cum pace a fratribus ad eos
qui miserant illos. Visum est autem Sile ibi remanere.
Numérotation du verset
Act. 15,34
Iudas autem solus abiit Hierusalem11.
11Visum est autem...Hierusalem
Rusch
, Editio
Clementina
]
om. Weber
Numérotation du verset
Act. 15,35
Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochie
DEMORABANTUR ANTIOCHIE etc. POST ALIQUOT DIES etc. B<EDA>. His autem diebus impletum est quod apostolus ait : «Cum venisset Cephas Antiochiam in faciem eius restiti»a.docentes
0 Gal. 2, 11.
et evangelizantes
cum aliis pluribus
verbum Domini.
Numérotation du verset
Act. 15,36
Post aliquot autem dies dixit ad Barnaban Paulus : Revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus predicavimus verbum Domini quomodo se habeant.
Numérotation du verset
Act. 15,37
Barnabas autem volebat secum assumere
et Ioannem qui cognominatur Marcus.
Numérotation du verset
Act. 15,38
Paulus autem rogabat
eum,
ut12 qui discessisset ab eis a Pamphilia,
12 ut] om. Weber
et non isset cum eis in opus, non debere recipi13.
13 recipi] + eum
Weber
marg.|IN OPUS NON DEBERE RECIPI. B<EDA>. Quoniam in fronte aciei se constituens nimis tepide steterat, merito Paulus eum abiicit ne illius quasi contagione aliorum vires corrumperentur.39
Facta est autem dissensio
ita ut discederent ab invicem.
et Barnabas quidem14 assumpto Marco
14 quidem
Rusch
Clementina ]
om. Weber
navigaret Cyprum.
Numérotation du verset
Act. 15,40
Paulus vero electo Sila
profectus est traditus
gratie Dei15
15 Dei
Rusch
Clementina ] Domini
Weber
a fratribus.
Numérotation du verset
Act. 15,41
Perambulabat autem Syriam et Ciliciam
confirmans Ecclesiam16,
16 Ecclesiam] Ecclesias
Weber
percipiens custodire precepta apostolorum et seniorum17.
17 percipiens...seniorum]
om. Weber
Capitulum 15
Numérotation du verset
Act. 15,1
marg.|
{7.
297va}
Et quidam descendentes]
Hoc capitulum dividitur in quatuor partes. In prima dicitur de dissensione orta Antiochie propter eos qui dicebant conversos ex Gentibus debere circumcidi, et servare legem, pro quo Barnabas, et Paulus missi sunt ad Apostolos in Ierusalem. In secunda dicitur quid Apostoli, et seniores ad hoc respondent, ibi (Conveneruntque Apostoli) In tertia quod miserunt per nuntios epistolam sententiam suam continentem ibi (Tunc placuit) In quarta de dissensione inter Barnabam, et Paulum pro Marco, et separatione eorum, ibi (Post aliquot autem dies) Dicit ergo :
marg.|
{a}
Et quidam]
de Iudeis Christiani quidem, sed adhuc iudaizantes.
marg.|
{b}
Descendentes]
secundum situm loci, vel parvitatem sensus.
marg.|
{c}
De Iudea]
vera confessione.
marg.|
{d}
Fratres]
de gentibus credentes.
marg.|
{e}
Non potestis]
non sufficit sola circumcisio spiritualis.
marg.|
{f}
Facta]
a Iudeis.
marg.|
{g}
Paulo]
contra Paulum, vel a Paulo, et Barnaba contra Iudeos.
marg.|
{h}
Statuerunt]
illi Iudei, et fratres quos docebant circumcidi, et etiam ipsi Apostoli.
marg.|
{i}
Ut ascenderent]
situ loci, vel altitudine sensus.
marg.|
{k}
Alii]
ex utrisque dissentientibus. De hac ascensione, Gal. 1.a. Post annos quatuordecim ascendi, etc. Unde probat Bed. in eadem Glossa Paulum in eodem anno quo Christus passus est conversum, sic Petrus et Paulus post passionem Christi anno tricesimonono, id est Neronis ultimo passi sunt. Petrus vero sedit Rome Episcopus vigintiquinque annis, quibus si addas quatuordecim predictis erunt, trigintanovem, et sic eodem quatuordecimo anno quo Paulus venit Ierusalem, Petrus ivit, Romam, quarto anno Claudii qui et ipse erat quartus decimus a conversione Pauli, et passione Christi. Quod verum est de anno emergenti, computando, scilicet, a passione Christi, de anno autem usuali qui incipit a Ianuario, non est verum, quia in Ianuario sequentis anni conversus. Ideo dicit magister in historiis, ipsum conversum secundo anno a passione, anno, inquam, usuali non emergenti.
marg.|
{l}
Et presbyteros]
etate, vel gradu. Dt. 17.b. Si difficile, et ambiguum. Et Mal. 2.b. Labia sacerdotis custodiunt scientiam.
marg.|
{m}
Illi]
qui statuti sunt ut ascenderent ab Ecclesia Antiochie quam dixerat congregatam.
marg.|
{n}
Et faciebant gaudium]
caritas congaudet veritati, 1Cor. 13.c.
marg.|
{o}
Surrexerunt]
corpore, vel incontinentia animi.
marg.|
{p}
De heresi]
qui prius Pharisei, modo in Christum credebant.
marg.|
{q}
Precipere]
oportet vos o Iudices.
marg.|
{r}
Servare]
Gentiles Christo credentes. Hoc errore decepti Galate circumcisionem cum baptismi gratia miscebant.
marg.|
{s}
Conveneruntque]
ad audiendam utriusque partis sententiam, primo illorum denuntiationem, hinc habetur exemplum faciendi conventus ad discernendum, que necessaria sunt.
marg.|
{t}
Conquisitio]
utriusque partis inter iudices.
marg.|
{7.
297vb}
marg.|
{u}
Petrus]
frequenter surgere dicitur, et pro omnibus loquitur quasi princeps.
marg.|
{x}
Ab antiquis]
ex quo Cornelius baptizatus est, sup. 10.g.
marg.|
{y}
Deus]
non ego propria voluntate, sed qui Cornelio ostendit et mihi.
marg.|
{z}
Per os meum]
non alterius ex Apostolis quasi qui primus predicavi Gentibus, primus ab eis excutiam iugum legis : Eunucho enim Philippus Diaconus Apostolus predicavit sup. 8.g.
marg.|
{a}
Corda]
veram eorum fidem.
marg.|
{b}
Testimonium]
sine quo non auderem.
marg.|
{c}
Sicut et nobis]
in linguis variis.
marg.|
{d}
Nihil discrevit]
eumdem dans spiritum, et eadem dona.
marg.|
{e}
Inter nos]
circumcisos, et incircumcisos.
marg.|
{f}
Fide]
non circumcisione. Rm. 10.c. Non est distinctio Iudei, et Greci.
marg.|
{g}
Nunc ergo]
ex quo testimonium perhibuit Deus.
marg.|
{h}
Quid tentatis]
quasi eius testimonio non credentes, quasi hoc non facimus nos, sed vos.
marg.|
{i}
Deum]
qui spiritum dedit incircumcisis.
marg.|
{k}
Iugum]
circumcisionis, et servitutem legis, quia ubi spiritus Domini, ibi libertas, 2Cor. 3.d.
marg.|
{l}
Discipulorum]
robur fidei credentium. Dt. 6.c. Non tentabis Dominum Deum tuum. Bed. Deum tentat qui aliter quam ipse precipit facere laborat, qui precepta eius sine gratia se posse implere confidit.
marg.|
{m}
Neque patres]
quia non potuerunt omnia, que in lege erant observare pre intolerabili gravitate, et ideo obnoxii maledictioni. Dt. 27.d. Maledictus, qui non permanserit, etc. Idem Gal. 3.b. Quod verum est de maledictione pene. Vel expone (Neque potuimus,) id est vix potuimus.
marg.|
{n}
Per gratiam]
etc. gratuitum donum Dei sine operibus legis.
marg.|
{o}
Credimus]
etiam nos circumcisi.
marg.|
{p}
Et illi]
Gentiles credunt. Vel patres nostri iugum legis portare non valentes, per gratiam se salvos fieri crediderunt Hab. 2.a. Iustus ex fide vivit.
marg.|
Unde sacramenta, etsi pro diversis temporibus mutata, ad unitatem tamen fidei concorditer currebant. Ideo Petrus grave iugum tollere vult, ut suave imponat libertatis. Ex premissis oritur questio, utrum lex gravior sit an Evangelium, an paria sint.
marg.|
Et videtur Evangelium gravius, quia cohibet animum cum manu, et lex manum tantum. Contra. Mt. 11.d. Iugum meum suave est.
marg.|
Item multo plura precipiuntur in lege, ut hic dicitur. Quod eque gravia sint, videtur per illud. Ez. 1.d. Rota in rota.
marg.|
Solutio Possunt considerari secundum substantiam preceptorum, ut de manu et animo, sic difficilius est Evangelium : vel quantum ad motum, quia timor in lege movet, amor in Evangelio, et sic levius : vel quantum ad numerum, sic lex gravior. Si autem lex spiritualiter intelligatur, eque sunt gravia, quia est rota in rota, unum in altero sicut premissum est, in quo et patres per gratiam sunt salvati. Mt. 21. Qui preibant, et qui sequabantur clamabant. Osanna filio David.
marg.|
{q}
Tacuit autem omnis multitudo]
Nota ordinem loquentium, quia singulis loquentibus tacent, prius Petro, deinde Barnabe, et Paulo.
marg.|
{r}
In Gentibus]
quia preputium non impedit virtutes.
marg.|
{7.
298ra}
marg.|
{a}
Visitavit]
quia infirme erant. Et infirma mundi elegit Deus 1Cor. 1.d. visitando voluit.
marg.|
{b}
Ex gentibus]
Is. 65.a. Ecce ergo ad gentes que nesciebant me. Et 55.b. Ecce gentes quas nesciebas vocabis.
marg.|
{c}
Nomini suo]
ut vocentur populus Dei. Os. 1.d. Et 1Pt. 2.b.
marg.|
{d}
Ut huic]
Simoni vel sermoni.
marg.|
{e}
Verba prophetarum]
dicit, licet de uno tantum faciat mentionem, quia unius est liber duodecim prophetarum, et omnes communicant illi libro. Vel Inter. solvit. (Verba) de salute gentium agentia.
marg.|
{f}
Scriptum]
Am. ultimo capitulo : Secundum aliam litteram.
marg.|
{g}
Revertar]
ad litteram post transmigrationem et captivitatem Iudeorum, et destructionem tabernaculi, reduxit eos Dominus in Ierusalem, et reedificaverunt Ierusalem, et templum, ita ut gentes hec videntes laudarent Deum. Sed de hoc nihil ad presens.
marg.|
Sed mystice consonat ei, quod dictum est sup. proximo c. Dimisit eos, scilicet Gentes ingredi vias suas. Sed (post hec revertar) ad eos (et reedificabo) in eis (tabernaculum David) id est fidem dando per quam purificentur. Hoc intendunt Simon, et Iacobus. Vel tabernaculum umbra legis est, Phariseorum traditionibus corrupta, que Domino in carne apparente per gratiam, et fidem erecta est, ut non tantum Iudei, sed et Gentes nomen eius requirant.
marg.|
{h}
Ceteri]
preter Iudeos Christo credentes.
marg.|
{i}
Dominum]
qui benefecit Israeli in se confidenti.
marg.|
{k}
Invocatum]
a sacerdotibus in baptismo. Nm. 6.d. Invocabunt nomen meum super filios Israel. Et ponitur hic preteritum pro futurum more prophetico, id est invocabitur.
marg.|
{l}
Hec]
que prophetata erant implens.
marg.|
{m}
A seculo]
prescivit ab eterno, quod futurum erat in Gentibus.
marg.|
{n}
Ego]
concordans Petro.
marg.|
{o}
Iudico]
recte iudicat, quod trium testimonio confirmatur, duorum, scilicet Apostolorum et Prophete. Dt. 19.d. In ore duorum, vel trium testium.
marg.|
{p}
Non inquietati]
Glossa Quod Deus edificat homo non inquietet.
marg.|
Sed quare iudicat, et definit Iacobus, et non Petrus. Solutio : Quia erat Episcopus Hierosolymitanus, et quia ibi mota erat questio, ad ipsum spectabat solutio.
marg.|
{q}
Scribere]
iudico.
marg.|
{r}
Ut abstineant]
hec si eorum circumcisio.
marg.|
{s}
A contaminationibus]
cultibus.
marg.|
{t}
Et fornicatione]
ut casti sint, ad quam maxime prone erant Gentes.
marg.|
{u}
Et sanguine]
ne bibant sanguinem diis suis immolatum secundum pristinum morem. Quare autem suffocatus prohibuerit, non satis patet, sicut dicitur in historiis. Primum prohibetur propter cultum unius Dei, secundum propter moralia decalogi, tertium, et quartum propter sobrietatem, et honestatem. Inhonestum enim est, et ascribitur gulositati, vel avaritie comedere suffocatum, morticinum scilicet vel a bestia iugulatum, et in parte comestum.
marg.|
Item leccacitatis est sic occidere volatilia, ut non extrahatur sanguis quod faciunt leccatores, ut carnes sint teneriores. Hec duo ultima dicit Bed. in Glossa ad tempus prohibita gentibus donec confirmati essent in Evangelio, sed postmodum concessa pro inveterata gentilitatis consuetudine. Sed ne putentur eadem perfectioribus sufficere, statim signanter addit.
marg.|
{x}
Moyses enim]
etc. Quasi etsi preceptorum acerbitate non graventur modo, postmodum tamen cum ad lectionem Moysi, et prophetarum convenerint, paulatim vite instituta, et servande invicem dilectionis iura suscipient. Primitivam enim Ecclesiam adhuc iudaizantem, hoc sabbatis celebrasse constat.
marg.|
Et nota quod observantia legalium utilis fuit, et necessaria ante passionem Christi, et erat peccatum non servare. A {7.
298rb} passione usque ad confirmationem discipulorum in fide Christi, et Evangelii indifferentia erant legalia, post confirmationem vero abolita, et peccatum erat servare ea, quod patet. Gal. 5.b. Unde in illo medio statu potuit dici Gentibus, ut audirent ea non ut facerent, sed ut spiritualiter intelligerent, et etiam sic in fide confirmarentur. Potest etiam dici Iacobum hoc dixisse, non ut arctaret eos ad legem, sed honorifice duceretur synagoga ad sepulchrum. Et ne omnino gentes despicerent legem, si nihil imponeret eis de legalibus, ideo ad tempus hec duo prohibita sunt scilic. quamdiu fuerunt indifferentia. Et hec duo precipue ad que proniores erant Sed contra hanc Bed. sententiam opponitur, quod dicitur in textu. (Hec necessaria.) Rabanus autem dicit necessaria esse sine quibus non esse salus, ergo simpliciter, non ad tempus prohibita.
marg.|
Item videtur hoc ipsum astruere Hier. super illud Ez. 44.g. Morticinum et captum a bestiis de avibus, et de pecoribus non comedent sacerdotes, dicens. Et hic ponitur in illa. Glossa Hoc preceptum convenit servare illis qui uncti sunt oleo spirituali, ergo, etc. Si conceditur. Contra 1Tim. 4.b. Nihil reiiciendum est, quod cum gratiarum actione percipitur. Et Rm. 14.c. Scio quia nihil immundum, etc. et inf. eod. d. Omnia quidem munda sunt. Ergo licet eis uti. Solutio : secundum Bedam dicendum quod necessaria dicuntur utilia. Et intelligitur dictum de idololatria, et fornicatione. Ad aliud dicendum quod Rab. et Bed. de hoc diversa sentiunt.
marg.|
Unde secundum Bedam non est inconveniens, sed Rab. dicit falsum, vel e converso. Hieronymus autem non dicit, quod sit necesse servare, sed conveniens.
marg.|
Et hoc verum est propter predictas rationes ut, scilicet nota avaritie, et leccacitatis declinetur. Vel si vis dicere, quod sit necesse, verum est secundum veritatem prout accipiuntur hic, et tenemur ad ea sicut ad alia, non ad tempus sed semper, et sunt precepta non veteris, sed nove legis. Intelligitur autem non de quolibet, sed de sanguine humano, qui effundi prohibetur, secundum Glossam Ut que sibi non vult fieri, alteri non faciat. Tb. 4.c. Quod est inferius preceptum dilectionis proximi, quod superius est illud. Mt. 6.b. Quecumque vultis, ut faciant, etc. Per primum malitia compescitur, per secundum benignitas propagatur quod quasi rudibus necdum imponunt. (Moyses enim, etc.) quasi ibi paulatim discere poterunt integram dilectionem proximi. Similiter intelligitur suffocatum non iugulatum a bestia, sed coarctatur ad oppressionem, que fit inter homines, quando maior opprimit minorem, et suffocat, et sic idem prohibetur hinc, et inde, scilicet ut quod sibi non vult fieri non faciat aliis, et sic nulla est contrarietas inter Hieronymum, et Rabanum, et Bedam.
marg.|
Sed adhuc queritur, quare hec sententia definitiva non declaratur. Magis enim debuit poni nomen speciei quam nomen generis, ut diceretur a quo sanguine, et a quo suffocato.
marg.|
Solutio duplex. Una quia scribebatur gentibus habentibus usum comedendi sanguinem, quibus non erat abominabilis sanguis nisi humanus.
marg.|
Unde sciebant Apostoli, quod sic intelligeretur, et sic plana est sententia respectu eorum ad quos mittebatur. Alia ut servaretur mysticus sensus quia comedere suffocatum est imitari eum, qui per confessionem non eiicit sanguinem peccati.
Moyses enim
, etc.
prol.|
Sic iunge, ne sententia sit dubita. Ideo iudico non tantum dicere, sed scribere, quia scriptura Moysi qua mandatur circumcisio singulis sabbatis legitur.
marg.|
{y}
Tunc]
Tertia pars Dicente Petro, narrantibus Paulo, et Barnaba, iudicante Iacobo, merito.
marg.|
{z}
Placuit]
commendare legatis fidelibus.
marg.|
{a}
Viros]
preter Apostolos, et Seniores.
marg.|
{7.
298va} {a}
Primos]
qui non erant Apostoli Rab. Missi a Christo legati, suos possunt mittere legatos.
marg.|
{b}
Apostoli]
Communis titulus ponitur ne aliqua dissensionis occasio relinquatur.
marg.|
{c}
Fratres]
ex Iudeis.
marg.|
{a}
Salutem]
Eclypsis, quia omne verbum angustum est, in latitudine caritatis nullum verbum ponitur, ut omnia simul bona eis velle intelligantur. Et nota primum stili beneficium est quod Apostoli Gentiles vocant fratres, id est unius Dei filios.
marg.|
{e}
Quidam ex nobis]
de quibus, sup. eod. a. Simile 1Io. 2.c.
marg.|
{f}
Turbaverunt]
gravem volentes imponere sententiam.
marg.|
{g}
Evertentes]
a veritate Evangelii.
marg.|
{h}
Non mandavimus]
ideo dictum est
[Exeuntes]
etc. Vel
[Evertentes animas vestras]
supple verbis, que
[non mandavimus]
Ier. 23.d. Non mittebam Prophetas, et ipsi currebant.
marg.|
{i}
Placuit]
non coacti sumus sed ex voluntate decrevimus.
marg.|
{k}
Collectis]
ut maior sit auctoritas.
marg.|
{l}
Hominibus]
Commendant ut credatur eis.
marg.|
{m}
Qui tradiderunt]
in omnem tentationem.
marg.|
{n}
Animas]
vitas.
marg.|
{o}
Pro nomine]
nominis annuntiatione.
marg.|
{p}
Misimus ergo]
quia complacuit nobis.
marg.|
{q}
Qui et ipsi]
cum Paulo, et Barnaba.
marg.|
{r}
Referent]
que in Epistola continentur.
marg.|
{s}
Eadem]
que Paulus, et Barnabas.
marg.|
{t}
Visum]
humano quidem sensu, sed sano.
marg.|
{u}
Spiritui sancto]
qui arbiter sue potestatis ubi vult spirat. Io. 3.a. Ubi vult loquitur.
marg.|
{x}
Et nobis]
quibus sine Spiritu nihil visum est.
marg.|
{y}
Hec necessaria]
ut sup. Ps. 36.
marg.|
{z}
Bene agetis]
Perfecta iustitia, declina a malo, et fac bonum. Talis institutio sobrietatem, et prudentiam docet, et iustitiam. Sap. 8.b.
marg.|
{a}
Quam cum legissent]
fideles ex gentibus in Antiochia.
marg.|
{b}
Consolatione]
qua dictum est, visum est nobis nihil oneris imponere, etc.
marg.|
{c}
Et ipsi]
preter Paulum, et Barnabam.
marg.|
{d}
Prophete]
doctrina, et futurorum denuntiatione.
marg.|
{e}
Consolati sunt]
consolatione predicta, sicut in ipsa epistola continetur.
marg.|
{f}
Et confirmaverunt]
in fide Evangelii propter legem.
marg.|
{g}
Facto]
in Antiochia.
marg.|
{h}
Dimissi]
Iudas, et Silas, id est abire, et permissi in Ierusalem.
marg.|
{i}
Visum est]
Materia est futuri sermonis.
marg.|
{k}
Abiit]
Ierusalem.
marg.|
{l}
Docentes]
de moribus perfectis.
marg.|
{m}
Et Evangelizantes]
Christum, et regnum celeste.
marg.|
{n}
Pluribus]
doctoribus.
marg.|
{o}
Domini]
non suum non fictum. His diebus impletum est illud. Gal. 2.c. Cum venisset Cephas, etc.
marg.|
{p}
Post aliquot]
etc. Quarta pars.
marg.|
{q}
Visitemus]
utrum firma sit eorum fides.
marg.|
{r}
Eum]
Barnabam.
marg.|
{s}
In opus]
Evangelii.
marg.|
{t}
Non debere]
ne contagione eius qui timore fugerat vires aliorum corrumperentur.
marg.|
{u}
Ut discederent]
non vitio commoti, sed spiritu instigati, ut pluribus predicent, non enim omnis contentio peccatum est, sed tantum iniusta, {7.
298vb} nec erant eis voluntates contrarie, sed volita. Uterque enim intendebat commodum Ecclesie, Barnabas timebat, ne ille desperaret. Paulus ne alios pusillanimes faceret.
marg.|
{x}
Assumpto Marco]
qui legitur eius consobrinus fuisse.
marg.|
{y}
Cyprum]
patriam insulam, sup. 4.g. Ibi predicaturus.
marg.|
{z}
Sila]
quem ad hoc remanere fecerat.
marg.|
{a}
Traditus]
commendatus.
marg.|
{b}
Syriam, et Ciliciam]
Brevitatis causa non nominat singula loca.
marg.|
{c}
Ecclesiam]
que iam fundata erat.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Act. Capitulum 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=74&chapitre=74_15)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Act. Capitulum 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=74&chapitre=74_15)
Notes :