Capitulum 12
Numérotation du verset
Act. 12,1
Eodem autem tempore
misit
Herodes rex
manus
ut affligeret
quosdam de Ecclesia.
Numérotation du verset
Act. 12,2
Occidit
autem Iacobum
fratrem Ioannis gladio.
Numérotation du verset
Act. 12,3
Videns autem quia placeret Iudeis apposuit
apprehendere et Petrum.
Erant autem dies azymorum.
Numérotation du verset
Act. 12,4
Quem cum apprehendisset misit in carcerem
tradens quatuor quaternionibus
militum custodiendum1,
1 custodiendum] custodire eum
Weber
Volens post Pascha producere eum populo.
Numérotation du verset
Act. 12,5
Et Petrus quidem servabatur in carcere. Oratio autem fiebat sine intermissione
ab Ecclesia ad Deum pro eo.
Numérotation du verset
Act. 12,6
Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte
erat Petrus dormiens
inter duos milites vinctus catenis duabus,
et custodes ante ostium custodiebant carcerem.
Numérotation du verset
Act. 12,7
Et ecce angelus Domini astitit
et lumen
refulsit in habitaculo,
percussoque latere
Petri excitavit2 eum dicens : Surge velociter. Et ceciderunt catene de manibus eius.
2 excitavit] suscitavit
Weber
Numérotation du verset
Act. 12,8
Dixit autem angelus ad eum : Precingere
et calcia te
caligas3 tuas.
3 caligas] gallicas
Weber
et fecit sic. Et dixit illi : Circumda tibi vestimentum tuum et sequere me.
Numérotation du verset
Act. 12,9
Et exiens sequebatur et nesciebat quia verum esset4 quod fiebat per angelum.
4 esset] est
Weber
Existimabat autem se visum videre.
Numérotation du verset
Act. 12,10
Transeuntes autem primam
et secundam custodiam,
venerunt ad portam ferream,
que ducit ad civitatem
que ultro
aperta est eis. Et exeuntes processerunt vicum unum et continuo
discessit angelus ab eo.
Numérotation du verset
Act. 12,11
Et Petrus ad se reversus
dixit : Nunc scio vere
quia misit Dominus angelum suum, et eripuit me de manu Herodis, et de omni exspectatione Iudeorum5.
5 Iudeorum] plebis
praem. Weber
Numérotation du verset
Act. 12,12
Consideransque
venit ad domum Marie matris Ioannis qui cognominatus est Marcus, ubi erant multi congregati et orantes.
Numérotation du verset
Act. 12,13
Pulsante autem eo ostium ianue processit puella ad videndum6 nomine Rhode.
6 videndum] audiendum
Weber
Et ut cognovit vocem Petri pre gaudio non aperuit ianuam
sed introcurrens nuntiavit stare Petrum ante ianuam.
Numérotation du verset
Act. 12,15
At illi dixerunt ad eam : Insanis.
illa autem affirmabat sic se habere.
Illi autem dicebant angelus eius est.
Numérotation du verset
Act. 12,16
Petrus autem perseverabat pulsans. Cum autem aperuissent viderunt eum et obstipuerunt.
Numérotation du verset
Act. 12,17
Annuens autem eis manu ut tacerent
narravit7 quomodo Dominus duxisset8 eum de carcere.
7 narravit
CorS2
] enarravit
CorS2
(vel)
Weber
|
8 duxisset] eduxisset
Weber
|
Dixitque : Nuntiate
Iacobo
et fratribus eius9 hec.
9 eius]
om. Weber
Et egressus abiit in alium locum.
Numérotation du verset
Act. 12,18
Facta autem die,
erat non parva turbatio inter milites.
Quidnam factum esset de Petro10 ?
10 factum esset de Petro] de Petro factum esset
Weber
Numérotation du verset
Act. 12,19
Herodes autem cum requisisset eum
et non invenisset, inquisitione facta
de custodibus iussit eos duci.
Descendensque
a Iudea in Cesaream.
Ibi commoratus est.
Numérotation du verset
Act. 12,20
Erat autem iratus Tyriis et Sidoniis.
At illi
unanimes venerunt ad eum. Et persuaso
Blasto qui erat super cubiculum regis
postulabant pacem, eo quod alerentur
regiones eorum ab illo.
Numérotation du verset
Act. 12,21
Statuto autem die Herodes
vestitus veste regia
sedit pro
tribunali,
et concionabatur ad eos.
Numérotation du verset
Act. 12,22
Populus autem acclamabat Dei voces et non hominis.
Numérotation du verset
Act. 12,23
Confestim autem percussit eum angelus Domini,
eo quod non dedisset honorem Deo,
et consumptus a vermibus exspiravit.
Numérotation du verset
Act. 12,24
Verbum autem Domini
crescebat,
et multiplicabatur.
Numérotation du verset
Act. 12,25
Barnabas autem et Saulus reversi sunt
ab Hierosolymis expleto ministerio, assumpto Ioanne qui cognominatus est Marcus.
Capitulum 12
Numérotation du verset
Act. 12,1
marg.|
Eodem autem tempore]
etc. Hoc capitulum dividitur in quatuor partes. In prima dicitur quod Herodes quosdam afflixit, Iacobum occidit et Petrum incarceravit. In {7.
294rb} secunda quomodo Angelus eum liberavit, ibi
[Cum autem producturus]
In tertia quomodo venit ad domum ubi erant discipuli congregati, ibi
[Consideransque]
In quarta quomodo Herodes dolens de evasione Petri voluit punire milites sed necesse habuit ire Cesareas, ubi et mortuus est, ibi
[Herodes autem]
etc. Dicit ergo :
marg.|
{d}
Eodem autem tempore]
quo Barnabas et Saulus misi sunt in ministerium, non tempore famis que facta est quarto anno Claudii, hoc autem tertio.
marg.|
{g}
Manus]
ad tenendum et ligandum.
marg.|
{e}
Misit]
Glossa per ministros, qui enim iubet, ipse facit.
marg.|
{f}
Herodes]
Nota tres legimus Herodes. Primus Ascalonita, sub quo Dominus natus est, qui et innocentes occidit. Secundus Herodes Antipas filius eius tetrarcha Galilee, qui Ioannem decollavit. Mt. 14.d. Et Pilato in necem Christi consensit : Lc. 23.b. Tertius Herodes Agrippa filius Aristoboli filii Herodis magni quem Caius succedens Tyberio in imperio regem fecit Iudee, datis ei quatuor Tetrarchiis. Iste est de quo hic agitur. Qualiter autem ad regnum venerit plane dicitur in historiis. Si vero alia Glossa dicit quod Herodes Tetrarcha hoc fecerit quod hic dicitur magistralis est, et non vera, cum ille perpetuo damnatur fuerit exilio, cum uxore sua Herodiade a Caio ; Isto vero tertio Claudii anno, sui autem regni septimo percussus ab Angelo sicut, sup. dicitur regnum reliquit Agrippe filio suo.
marg.|
{h}
Occidit]
non tantum afflixit.
marg.|
{i}
Iacobum]
Zebedei. De quo Clemens Alexandrinus dicit quod qui obtulit eum Iudici ad martyrium, confitens se esse Christianum iussit eum cum eo decollari. Et cum ducerentur rogavit dari sibi a Iacobo remissionem, At ille pax tibi inquit, et osculatus est eum, et sic ambo capite truncati sunt.
marg.|
{
k
}
Apposuit]
afflictioni quorundam et occisioni Iacobi.
marg.|
{l}
Petrum]
quia plus placeret si princeps occideretur.
marg.|
{m}
Dies azymorum]
Ideo non fuit occisus ; sicut de Christo dixerunt Iudei, quod in pascha non licebat eis occidere quemquam : Io. 18.f.
marg.|
{o}
In carcerem]
marg.|
Δ putans
Numérotation du verset
Act. 12, moraliter
marg.|
{d}
Eodem autem tempore]
quo facta est collecta, quia quanto plus crescit Ecclesia in temporalibus tanto plus affligitur.
marg.|
{g}
Manus]
opera malorum bonos opprimentium : Ex. 1. et 1Mcc. 2.
marg.|
{e}
Misit ut affligeret]
Mittit diabolus ut affligat, et Dominus mittit verbum ut sanet.
marg.|
{
i
}
Iacobum fratrem Ioannis]
non Esau, id est luctantem vel operantem cum gratia non pro temporalibus.
marg.|
{l}
Apprehenderet et Petrum]
cognoscentem. Hunc bene reservat, captum tamen, id est otiosum, torpentem ab opere, sed operarios occidit, 1Rg. 11.a. Naas vult eruere oculos dextros : Dt. 33.a. Vivat Ruben filius visionis et non moriatur.
marg.|
{m}
Dies azymorum]
Tunc maxime cum facit solemnitatem : Am. 5.f. Odi et proieci festivitates vestras.
marg.|
{n}
Cum apprehendisset]
3Rg. 22.a. Non pugnabis sup. maiorem et minorem : Iob. 24.c. Abstulerunt pro pignore bovem vidue. Carcer peccatum vel mala conscientia.
marg.|
{p}
Quatuor quaternioribus]
Quaterniores, anime affectiones Duo milites, caro et mundus. Due catene omissio et commissio. Custodes, demones. Ostium carceris, id est conscientie : Glossa Ne quis confiteatur et sic solvatur, Os. 13.c. Colligata est iniquitas Ephraim, absconditum peccatum eius.* Angelus, gratia, percussio lateris, recordatio passionis Christi, de cuius latere salus nostra fluxit. Quasi vinctos percutit, 1Pt. 4.a. Christo passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini, excitatur percussus per contritionem. Lumen refulget per peccati recordationem. Ostium carceris, id est os aperitur per confessionem. Cadunt catene per satisfactionem. Vestimentum honesta conversatio precingenda est, ne ad terram defluat, id est pro terrenis assumatur. Prima et secunda custodia, mundus et caro, quibus contemptis porta ferrea, id est propria voluntas quam durum est contemnere, facile aperitur per gratiam. Hec ducit ad supernam civitatem. Vicus unus, status perfectionis. Tunc disparet Angelus, ad litteram, quia nunc non est necessarius.
marg.|
{a}
Ad se reversus]
Quamdiu est homo in statu vite carnalis quasi extra se est, et nescit quid circa se geritur, sed cum processerit vicum unum, et tunc ad se redit cognoscens, et periculum in quo fuit, et securitatem ad quam venit. Vel
[Reversus]
a culmine contemplationis ad quam perfectus, quasi egressus mente excedens Deo, 2Cor. 5.c. Revertitur quando sobrius est cum subditis, et fit intellectu communis.
marg.|
{c}
Consideransque]
ubi esset. Tertia pars.
marg.|
{d}
Ioannis]
qui infr. 13.b. Fuit socius Pauli et Barnabe.
marg.|
{e}
Congregati]
ad orandum pro Petro vel casu, vel forte pre timore.
marg.|
{f}
Non aperuit]
ex impatientia nuntiandi adventum Petri.
marg.|
{g}
Nuntiavit]
sic Dominum resurgentem mulier prima nuntiavit, Mt. 28.a. Ut ubi abundavit delictum superabundaret et gratia : Rm. 5.d.
marg.|
{h}
Insanis]
quia sciebant Petrum incarceratum.
marg.|
{i}
Angelus]
Hier. Magna dignitas animarum, ut unaqueque habeat ab ortu nativitatis Angelum ad sui custodiam deputatum, Mt. 18.b. Angeli eorum, etc. Et Gn. 48.c. Angelus qui eripuit me. Quia autem dicit Glossa Ticon. Videtur Angelus hominis interior ratio qua Deum fide speculatur, non est verum. Sed queritur, utrum Antichristus habebit Angelum custodem ? Et videtur quod non, quia nihil proficeret propter illius obstinationem. Respondeo. Habebit non ut emendetur, sed ad manifestandam Dei iustitiam et illius inobedientiam, Christus autem non habuit, quia non poterat demereri.
marg.|
{k}
Obstupuerunt]
quia certum habebant quod ab hominibus non dimitteretur.
marg.|
{l}
Ut tacerent]
donec narraret miraculum, vel ne clamore gaudentium adventus eius in civitate cognosceretur.
marg.|
{m}
Dominus]
non homo, non sua calliditas aut fortitudo.
marg.|
{p}
Hec]
virtutem donatam eorum precibus.
marg.|
{n}
Iacobo]
iusto filio Alphei, alter enim decollatus est.
marg.|
{o}
Et fratribus]
pro me orantibus.
marg.|
{b}
In alium locum]
timore Herodis Regis Iudeorum.
marg.|
{c}
Facta autem die]
crastina post eductionem Petri de carcere.
marg.|
{d}
Milites]
custodes.
marg.|
{e}
Quidnam]
Patet quod clausum reliquit Petrus carcerem quo aperto non esset ambiguum eum evasisse.
marg.|
{f}
Herodes autem]
Quarta pars.
marg.|
{g}
Requisisset]
in carcere.
marg.|
{h}
Inquisitione]
utrum custodes scirent quid factum esset de Petro.
marg.|
{i}
Duci]
ut vindicaret in eos.
marg.|
{k}
Descendensque]
ut Petri solutio nulli noceret non permittitur punire custodes.
marg.|
{l}
Cesaream]
Palestine, ut dicit Iosephus que olim dicta est turris Stratonis in confinio Phenicis et Palestine, in litore magni maris, licet secundum situm locorum Cesarea Philippi dicere videatur, que etiam civitas erat Phenicis, sicut Tyrus, et Sidon.
marg.|
{m}
Iratus]
ideo illuc ibat.
marg.|
{n}
Illi]
Thyri et Sidonii.
marg.|
{o}
Persuaso]
id est persuaserunt.
marg.|
{p}
Super cubiculum]
quasi custos thesaurorum.
marg.|
{q}
Alterentur]
ideo necessariam habebant vicini regis pacem, quia regio eorum angusta erat Galilee et Damasci finibus pressa.
marg.|
{r}
Ab illo]
Herode vel Blasto qui erat amicus eorum et patronus.
marg.|
{s}
Veste regia]
Describitur gloria, ut post maior sit miseria.
marg.|
{t}
Pro tribunali]
in vel super, scilicet in loco iudicii.
marg.|
{u}
Et concionabatur]
blandiendo et adulando.
marg.|
{x}
Acclamabat]
vel quia bene concionabatur vel propter regium cultum.
marg.|
{y}
Dei voces]
quasi esset Deus, et non homo.
marg.|
{z}
Confestim]
etc. Dicitur in historiis, quod vidit bubonem indicem mortis sue. Inf. quinque dies future, sicut predixerat ei augur in carcere Tyberii nuntians ei prosperitatem futuram, et statim inclinans ad populum dixit. En ego deus vere morior. Hic bubo potest dici Angelus, id est nuntius percussionis, et ideo dicitur percussisse, vel forte fuit Angelus in figura avis illius.
marg.|
{a}
Non dedisset]
respuendo.
marg.|
{b}
Honorem]
divinum sibi oblatum vel persequendo Apostolos. Et est Liptote, minus dicit et plus significat.
marg.|
{c}
Et consumptus]
non subito sed paulatim scilicet per quinque dies.
marg.|
{d}
A vermibus]
viscera eius corrodentibus.
marg.|
{e}
Verbum autem Domini]
mortuo falso Deo, veri Dei verbum crescit in fidelibus.
marg.|
{f}
Multiplicabatur]
in his qui quotidie augebantur.
marg.|
{g}
Barnabas]
Redit ad id quod dixerat : Sup. 11.d.
marg.|
{h}
Ministerio]
per manum Barnabe et Sauli.
marg.|
{7.
294va}
Δ putans licite teneri quamdiu non licebat occidi.
marg.|
{a}
Quaternionibus]
Quaternio dicitur qui preest quatuor militibus, sicut centurio qui centum.
marg.|
{b}
Ad custodiendum]
quia non sufficiebat solius carceris custodia.
marg.|
{c}
Producere]
quia amplior esset gratia si Iudei eum occiderent qui erat princeps, quam si ipse Herodes sicut et Iacobum.
marg.|
{d}
Oratio]
exemplum orandi pro periclitantibus, maxime pro pastoribus Ecclesie.
marg.|
{e}
Sine intermissione]
1Th. 5.c. Quia multum valet deprecatio iusti assidua : Iac. ult. d.
marg.|
{f}
Cum autem producturus]
Secunda pars.
marg.|
{g}
In ipsa nocte]
quando opportuna erat solutio.
marg.|
{h}
Dormiens]
non habens spem evadendi illa hora.
marg.|
{i}
Catenis duabus]
Quatuor difficultates cumulant custodiam, milites, catene, carcer, custodes.
marg.|
{k}
Angelus Domini]
non quilibet.
marg.|
{l}
Et lumen]
signum potentie vel presentie Angeli Dei cuius presentia soli Petro lumen dabat, nec aliis splendebat.
marg.|
{m}
Percussoque]
Tactum corporalem habere potuit corpore ex aere formato. Et nota quod tripliciter unitur spiritus corpori. Primo per sensum et motum, sic unitur anima corpori. Secundo quoad motum et non sensum, sic fit in Angelo corpus assumente. Tertio spiritus ad ignem in purgatorio, quia ibi est sensus pene, sed non dat motum igni. Prima naturalis et simplex, secunda voluntaria et secundum quid, tertia violenta et similiter secundum quid non simpliciter.
marg.|
{n}
Catene]
prima solvitur angustia.
marg.|
{p}
Caligas]
Glossa genus est calceamenti et datur exemplum non ambulandi sine calceamentis. Contra Mt. 10.b. Neque calceamenta. Solutio :
marg.|
Mystice, intelligendum est, calceamenta sunt Sanctorum exempla, que debemus, et si non operibus saltem affectibus imitari. Vel docemur, non nudis pedibus tangere terram, id est temporalia diligere immediate et propter se, sed per medium utentes eis non fruentes.
marg.|
{o}
Precingere]
Glossa Prophetas et Apostolos duris cingulis legimus usos ad domandam scilicet carnem. Helias 4Rg. 1.b. Et Ioannes ; Mt. 3.a. Sed Petrus propter rigorem carceris ad horam laxaverat, ut tunica circa pedes dimissa frigus noctis temperaret, exemplum prebens infirmis, ut ingruente molestia persecutorum liceat aliquid laxare de rigore propositi. Sed quia dicitur. Sint lumbi vestri precincti, Lc. 12.e. Et calceati pedes in preparatione Evangelii pacis, Eph. 6.c. Virtutum verbique predicandi iubemur spiritualium insignia resumere.
marg.|
{q}
Et sequere me]
ne te timor impediat.
marg.|
{r}
Et nesciebat]
non putabat fieri, sed imaginarie ostendit.
marg.|
{s}
Primam]
primum quaternionem cum suis.
marg.|
{t}
Et secundam]
similiter, vel duos milites et alios carceris custodes.
marg.|
{u}
Ad portam]
que putatur fuisse in atrio carceris.
marg.|
{x}
Ad civitatem]
ex quo patet carcerem fuisse extra civitatem vel in exteriori parte ipsius.
marg.|
{y}
Ultro]
sine labore humano Bed. Arcta et quasi ferrea est via que ducit ad vitam, Mt. 7.b. scilicet Ierusalem celestem, secundum Apostolorum vestigiis ostium factum est nobis motabile,
{7.
294vb} qui proprio sanguine ferreum vicerunt. Ferrea enim ostia Petro cedunt custodi aule celestis, qui Ecclesie tenens cacumen infernum superat, Mt. 16.c.
marg.|
{z}
Discessit Angelus]
ut sciret verum esse quod fiebat non somnium.
marg.|
{b}
Nunc scio]
quasi prius nescivi.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Act. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=74&chapitre=74_12)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Act. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=74&chapitre=74_12)
Notes :