Capitulum 11
Numérotation du verset
Act. 11,1
Audierunt autem apostoli et fratres
qui erant in Iudea quoniam et gentes receperunt verbum Dei.
Numérotation du verset
Act. 11,2
Cum ascendisset autem Petrus in Hierosolymam disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione
Numérotation du verset
Act. 11,3
dicentes : Quare introisti ad viros preputium habentes et manducasti cum illis ?
Numérotation du verset
Act. 11,4
Incipiens
autem Petrus exponebat illis ordinem dicens :
Numérotation du verset
Act. 11,5
Ego eram in civitate Ioppe orans
et vidi in excessu mentis visionem descendens vas quoddam velut linteum magnum quatuor initiis submitti de celo et venit usque ad me.
Numérotation du verset
Act. 11,6
In quod intuens considerabam.
Et vidi quadrupedia terre et bestias et reptilia et volatilia celi.
Audivi autem
et vocem dicentem mihi : Surgens, Petre
occide et manduca.
Numérotation du verset
Act. 11,8
Dixi autem :
nequaquam Domine,
quia commune aut immundum numquam introivit in os meum.
Numérotation du verset
Act. 11,9
Respondit
autem vox secundo de celo
que Deus
mundavit.
Tu ne commune dixeris :
Numérotation du verset
Act. 11,10
Hoc autem factum est per ter.
Et recepta sunt rursum omnia in celum.
Numérotation du verset
Act. 11,11
Et ecce confestim viri tres1
1 viri tres]
inv. Weber
confestim astiterunt
in domo in qua eram missi a Cesarea ad me.
Numérotation du verset
Act. 11,12
Dixit autem Spiritus mihi
ut irem cum illis nihil hesitans.
Venerunt autem mecum et sex fratres isti,
et ingressi sumus in domum viri.
Numérotation du verset
Act. 11,13
Narravit autem2 quomodo viderit3 angelum in domo sua
2 autem] + nobis
Weber
|
3 viderit] vidisset
Weber
|
stantem
et dicentem sibi : mitte in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus
Numérotation du verset
Act. 11,14
qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris
tu et universa domus tua.
Numérotation du verset
Act. 11,15
Cum autem cepissem loqui decidit Spiritus sanctus
super eos sicut et in nos in initio.
Numérotation du verset
Act. 11,16
Recordatus sum autem verbi Domini
sicut dicebat : Ioannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu sancto.
Numérotation du verset
Act. 11,17
Si ergo eandem gratiam dedit illis Deus sicut et nobis qui credidimus in Dominum Iesum Christum, ego quis eram qui possem prohibere Dominum4 ?
4 Dominum] Dominum Deum
Weber
Numérotation du verset
Act. 11,18
His auditis tacuerunt
et glorificaverunt Deum
dicentes : Ergo et gentibus
penitentiam Deus dedit5.
5 penitentiam...dedit] Deus penitentiam ad vitam dedit
Weber
Numérotation du verset
Act. 11,19
Et illi quidem qui dispersi erant6
6erant] fuerant
Weber
a tribulatione que facta fuerat sub Stephano
perambulaverunt usque ad7 Phenicen
7 ad] om. Weber
et Cyprum et Antiochiam
nemini loquentes verbum,
nisi solis Iudeis.
Numérotation du verset
Act. 11,20
Erant autem quidam
ex eis viri Cyprii et Cyrenei qui cum introissent Antiochiam loquebantur et8 ad Grecos annuntiantes Dominum Iesum,
8 et] om. Weber
Numérotation du verset
Act. 11,21
Et erat manus Domini cum eis. Multusque numerus credentium conversus est ad Dominum.
Numérotation du verset
Act. 11,22
Pervenit autem sermo ad aures Ecclesie que erat Hierosolymis
super istis
et miserunt Barnabam
usque ad9 Antiochiam.
9 ad] om. Weber
Numérotation du verset
Act. 11,23
Qui cum pervenisset et vidisset gratiam
Domini10, gavisus est
10 Domini] Dei
Weber
et hortabatur omnes in11 proposito cordis
11 in] om. Weber
permanere in Domino,
Numérotation du verset
Act. 11,24
quia erat vir bonus
et plenus Spiritu sancto et fide et apposita est
turba multa Domino.
Numérotation du verset
Act. 11,25
Profectus est autem Tharsum
ut quereret Saulum.
Quem cum invenisset, perduxit Antiochiam
Numérotation du verset
Act. 11,26
et annum totum conversati sunt in Ecclesia,
et docuerunt turbam multam,
ut12 cognominarentur primum Antiochie discipuli Christiani.
12 ut] ut praem. Weber
Numérotation du verset
Act. 11,27
In his autem diebus
supervenerunt ab Hierosolymis
prophete
Numérotation du verset
Act. 11,Antiochiam.28
Et surgens unus ex eis nomine Agabus,
significat13 per Spiritum famem magnam futuram
13 significat] significabat
Weber
in universo orbe terrarum
que facta est sub Claudio.
Numérotation du verset
Act. 11,29
Discipuli autem
prout quis habebat
proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere
habitantibus in Iudea fratribus,
Numérotation du verset
Act. 11,30
quod et fecerunt mittentes ad seniores per manus Barnabe et Sauli.
Capitulum 11
Numérotation du verset
Act. 11,1
marg.|
{7.
293va}
Audierunt autem]
etc. Hoc capitulum dividitur in quinque partes. In prima Apostoli arguunt Petrum de baptizatione gentium. In secunda excusat se Petrus. Et ponit duodecim excusationes. Prima
[Surge Petre]
Secunda
[Respondit autem vox]
Tertia.
[Hoc autem factum est per ter]
Quarta.
[Et recepta sunt omnia]
Quinta :
[Et ecce viri tres]
Sexta
[Dixit autem Spiritus]
Septima.
[Venerunt autem]
Octava
[Narravit autem]
Nona.
[Qui cognominatur]
Decima (in quibus.) Undecima
[i. Cecidit Spiritus sanctus]
Duodecima
[Recordatus]
In tertia de receptione excusationis, ibi
[His auditis]
In quarta redit ad historiam discipulorum dispersorum, et actus eorum, ibi (Et illi quidem.) In quinta agitur de collecta facta in Antiochia ad opus eorum, de Iudea, ibi
[In his autem]
Dicit ergo :
marg.|
{a}
Audierunt autem Apostoli, et fratres]
preter Apostolos.
marg.|
{b}
Qui erant]
quasi non comites Petri.
marg.|
{c}
Et gentes]
propter Eunuchum et Cornelium.
marg.|
{d}
Et manducasti]
quasi duo contra legem fecisti. Hic et Apostoli minores arguunt Petrum.
marg.|
Et Nathan David 2Rg. 12.b. Et asina Balaam : Nm. 22.e. Ex quo videtur quod liceat minoribus subditis arguere prelatos. Contra. Gal. 2.c. Restitit ei in faciem. Glossa quod facere non deberet nisi quia se equalem estimaret. Ex hoc videtur, quod par potest redarguere, non minor.
marg.|
Item 2Rg. 6.b. Oza mortuus est, quia tetigit arcam, que significat prelatum.
marg.|
Non licet minori maiorem arguere, nisi quando excessus prelati est notorius, et non est alius qui arguat. Hoc fuit in Nathan, et Asina. Glossa autem super Gal. non loquitur de argutione, sed de modo, quia iste modus scilicet in facie resistere non pertinet nisi ad pares. Oza autem mortuus est, quia ut dicitur, nocte illa cognoverat uxorem, in quo significantur subditi polluti quibus non licet prelatum arguere.
marg.|
Item videtur, quod iniuste Arguant Apostoli Petrum, quia sup. 8.c. Miserunt Petrum, et Ioannem dare Spiritum sanctum Samaritanis, qui erant gentiles, imo in multis servabant ritum Iudeorum, et habebant Pentateuchum, ideo non est simile huic facto.
marg.|
{e}
Incipiens autem]
a principio visionis, vel salutem gentibus nuntiare.
marg.|
{f}
Orans]
Glossa In qua hora Deus me falli non sineret.
marg.|
{g}
Et venit]
non ab alio nuntiatum est mihi.
marg.|
{h}
Considerabam]
solerter et sine negligentia.
marg.|
{i}
Quadrupedia]
Glossa Quosdam miror hoc interpretari de escis prohibitis : Lv. 11.g. Cum nec reptilia edi possint, nec Petrus sic intellexerit, sed omnes homines equaliter vocari {7.
293vb} ad Evangelium, propterea non quod bestias comederit, arguitur, sed quia gentibus communicavit.
prol.|
$ moraliter
marg.|
{i}
Quadrupedia]
Moraliter. Avari propter quatuor animi affectiones.
marg.|
{
k
}
Et bestias]
voluptuosi : Ier. 50.c. Grex perditus Israel, Leones eiecerunt eum.
marg.|
{l}
Et reptilia]
invidi detractores. Mich. ult. d. Lingent pulverem sicut serpentes.
marg.|
{m}
Et volatilia]
superbi. Hab. 1.b. Si exaltatus fueris ut Aquila.
marg.|
{n}
Surge Petre]
Familiaris ostenditur ex nomine. Prima excusatio.
marg.|
{o}
Quia commune]
sicut vos modo refutatis.
marg.|
{p}
De celo]
facta.
marg.|
{q}
Deus]
non alius.
marg.|
{r}
Mundavit]
mundari precepit.
marg.|
{s}
Ne commune dixeris]
non solum facto, sed et verbo ne refutes.
marg.|
{t}
Per ter]
indicium firmitatis.
marg.|
Unde oritur tertia excusatio.
marg.|
{u}
Et recepta sunt]
In quo significantur gentes in celo recipi.
marg.|
{x}
Et ecce viri]
ne pro alia causa visio estimetur ostensa.
marg.|
{y}
Astiterunt]
non ego primo adii.
marg.|
{z}
Ut irem]
prohibuit facere, quod facitis, et iussit, quod arguistis.
marg.|
{a}
Sex fratres]
perfectionis opera significantes, que sunt cum doctore ; quando verba roborat per exempla.
marg.|
{b}
Qui cognominatur Petrus]
Bona excusatio propter nomen dictum ab Angelo, ne error putaretur in nomine Simonis.
marg.|
{c}
Salvus eris]
Ecce Angelus salutem nuntiat quam negatis.
marg.|
{d}
Sicut et nos]
eodem modo non inferius quoad signa invisibilia, non quoad robur.
marg.|
{e}
Verbi Domini]
quod completum est in gentibus.
marg.|
{f}
Ego quis]
Glossa Nolite conari, si enim ego non potui, nec vos poteritis.
marg.|
{g}
His auditis]
Tertia pars.
marg.|
{h}
Tacuerunt]
ab increpatione Petri.
marg.|
{i}
Et glorificaverunt Deum]
gratias agentes.
marg.|
{k}
Et gentibus]
ut nobis : Iob. 37.d. Ab aquilone aurum venit, id est fides oritur in gentilitate, et adeo formidolosa laudatio, quia ideo Iudea tremendo laudat Deum. Queritur quis fuerit primitie gentium ? Tres reges primi crediderunt : Mt. 2.a. Et dicuntur primitie gentium in Homilia sup. 8.d. Dicit Glossa Quod Samaritani fuerunt primitie. Et hic dicit Glossa Quod incipit communio Apostolorum cum gentibus. Respondeo. Eunuchus simpliciter fuit primitie gentium, sed Cornelius primitie multitudinis gentium ; quia plures cum eo crediderunt. Vel aliter. Eunuchus fuit primitie quantum ad baptismum, quia prius baptizatur. Cornelius quantum ad communionem. Reges autem quantum ad fidem.
marg.|
{l}
Et illi quidem]
Quarta pars. Redit ad id quod dixit quod pertransibant Evangelizantes : Sup. 8.e.
marg.|
{m}
Sub Stephano]
a morte eius incepta.
marg.|
{n}
Et Antiochiam]
Syrie civitatem.
marg.|
{o}
Nemini loquentes]
exemplo Christi dicentis : Mt. 15.c. {7.
294ra} Non sum missus nisi ad oves, etc.
marg.|
{a}
Ad Grecos]
Contra, iam dixit quod solis Iudeis. Solutio : Illi Greci erant Iudei in dispersione nati. Vel illud
[Nemini loquentes]
legitur cum exceptione, supple nisi in Antiochia, dicit Int. Vel discipuli non loquebantur nisi Iudeis, sed conversi per eos vel eis adiuncti predicabant Grecis. Unde dicuntur Cyprii et Cyrenei, non de Ierusalem. Bed. Ecce post vasis ostensionem gentibus Evangelium predicatur.
marg.|
{b}
Pervenit]
quod et Grecis locuti sunt.
marg.|
{c}
Super istis]
Grecis in Antiochia credentibus.
marg.|
{d}
Et miserunt Barnabam]
ab probandum eorum fidem.
marg.|
{e}
Gratiam]
virtutem per quam multus numerus est conversus.
marg.|
{f}
Proposito]
sicut proposuerant et ceperant.
marg.|
{g}
In Domino]
fide Domini, vel ut membra Domini essent.
marg.|
{h}
Et apposita]
in adventu Barnabe ad priorem numerum.
marg.|
{i}
Profectus]
nihil mutavit, vel addidit, sed tamen perseverantiam docuit, quia plene credebant.
marg.|
{k}
Antiochiam]
ad fideles a quibus non erat ei timendum. Dictum est enim sup. 9.e. Quod fratres deduxerunt eum Cesaream, et dimiserunt Tharsum.
marg.|
{l}
Conversati]
non ociose.
marg.|
{m}
Turbam]
quam prius dixerat Domino appositam cum his qui per annum augebantur.
marg.|
{o}
Christiani]
hoc nomine a Christo, sicut quelibet secta trahit nomen a suo auctore.
marg.|
{n}
Antiochie]
ubi pre ceteris locis fides florebat. Et nota bonitatem Barnabe, qui non solus presumens docere, querit Saulum ut habeat consortem. Hic sepe commendatur a Luca, ne propter indignitatem meriti apostolatu caruisse videatur.
marg.|
{p}
In his autem diebus]
illo anno quo ibi conversati sunt.
marg.|
{q}
Supervenerunt]
de eminentiali loco tam situ quam merito.
marg.|
{r}
Prophete]
De quibus Ioel. 2.g. Prophetabunt filii vestri, etc. Laus est eius Antiochie multos perfectos ibi convenire.
marg.|
{s}
Surgens]
corpore, quia multitudini loquebantur.
marg.|
{t}
Agabus]
nuntius tribulationis, secundum nomen suum predicit hic famem generalem, et Paulo vincula, inf. 11.c.
marg.|
{x}
In universo orbe]
non per locorum intervalla.
marg.|
{x}
Sub Claudio]
Tempus dicitur, et locus, ut certior sit prophetia.
marg.|
{y}
Habebat]
Contra sup. 4.g. Dicitur quod ponebant omnia ad pedes Apostolorum, ergo nihil habebant. Solutio : Hoc fuit in Ierusalem, sed non inter gentes, que paulatim convertebantur, et non erant statim perfecti, sed paulatim proficiebant.
marg.|
{z}
Mittere]
collectionem eleemosyne.
marg.|
{b}
Fratribus]
non sibiipsis. Contra. Mt. 6.d. Nolite solliciti esse de crastino.
marg.|
Solutio Duplex sollicitudo est, suffocationis quando amor terrenorum amori Dei preponitur, hic prohibetur, et providentie hic conceditur, si tamen non pro terrenis militet quis Deo, sed in eorum provisione regnum Dei attendat et in militia Dei temporalia non cogitet.
marg.|
{a}
In Iudea]
Sciebant enim famem ibi amplius sevituram ubi erant pauperes sanctorum : Rm. 15.f. Qui agris venditis pretia Apostolis detulerunt et non multum vacabant lucris. Multi etiam pro fide a Iudeis spoliabantur bonis suis, quibus dicitur rapinam bonorum vestrorum etiam cum gaudio suscepistis : Hbr. 10.g.
marg.|
{c}
Barnabe et Sauli]
qui erant probati et fideles ministri.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Act. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=74&chapitre=74_11)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Act. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=74&chapitre=74_11)
Notes :