Hugo de Sancto Caro

Capitulum 7

Numérotation du verset Act. 7,1 

1 Dixit
1 Act. 7, 1] Hic incipit capitulum 7 Wordsworth Weber  ; Rusch : cf. Act. 7, 2b
autem princeps sacerdotum si hec ita se habent
Numérotation du verset Act. 7,2 

Qui ait : Viri2 fratres
2 Viri] Capitulum 7 praem. Rusch
et patres,
audite.
Deus glorie
apparuit
patri nostro Abraham,
cum esset in Mesopotamiam
priusquam moraretur in Charram.
Numérotation du verset Act. 7,3 

Et dixit ad illum :
Exi de terra tua et de cognatione tua et veni in terram quam monstravero tibi3.
3 monstravero tibi] inv. Weber
Numérotation du verset Act. 7,4 

Tunc exiit
de terra Chaldeorum
et habitavit in Charram et inde postquam mortuus est pater eius,
transtulit illum in terram istam in qua nunc vos habitatis,
Numérotation du verset Act. 7,5 

et non dedit illi hereditatem
in ea nec passum pedis
sed4 repromisit
4 sed] et Weber
dare illi eam in possessionem
et semini eius post ipsum cum non haberet filium.
Numérotation du verset Act. 7,6 

Locutus est autem Deus :
Quia erit semen eius accola
in terra aliena
et servituti eos subicient
et male tractabunt eos
annis quadringentis triginta5
5 triginta] om. Weber
Numérotation du verset Act. 7,7 

et gentem cui servierint
iudicabo
ego dixit Deus et post hec exibunt,
et deservient
mihi in loco isto
Numérotation du verset Act. 7,8 

et dedit illi testamentum circumcisionis
et sic genuit Isaac
et circumcidit eum die octava.
Et Isaac Iacob
et Iacob duodecim patriarchas.
Numérotation du verset Act. 7,9 

Et patriarche emulantes Ioseph
vendiderunt in Egyptum
et erat Deus cum eo,
Numérotation du verset Act. 7,10 

et eripuit eum
ex omnibus tribulationibus eius
et dedit ei gratiam
et sapientiam
in conspectu pharaonis regis Egypti, et constituit eum prepositum super Egyptum et super omnem domum suam.
Numérotation du verset Act. 7,11 

Venit autem fames
in universam Egyptum et Chanaan
et tribulatio magna
et non inveniebant
cibos patres nostri.
Numérotation du verset Act. 7,12 

Cum audisset autem Iacob esse frumentum in Egypto misit patres nostros
primum,
Numérotation du verset Act. 7,13 

et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis, et manifestatum est
pharaoni genus eius.
Numérotation du verset Act. 7,14 

Mittens autem Ioseph accersivit
Iacob patrem suum et omnem cognationem suam6
6 suam] om. Weber
in animabus septuaginta quinque.
Numérotation du verset Act. 7,15 

Et descendit
Iacob in Egyptum et defunctus est ipse
et patres nostri,
Numérotation du verset Act. 7,16 

et translati sunt
in Sichem et positi sunt in sepulcro
quod emit Abraham
pretio argenti a filiis
Emmor filii Sichem.
Numérotation du verset Act. 7,17 

Cum appropinquaret autem tempus
repromissionis
quam confessus
fuerat7 Deus Abrae crevit populus,
7 fuerat] erat Weber
et multiplicatus est in Egypto
Numérotation du verset Act. 7,18 

quoadusque surrexit rex alius
in Egypto qui non sciebat Ioseph.
Numérotation du verset Act. 7,19 

Hic circumveniens genus nostrum,
afflixit patres nostros8
8 nostros] om. Weber
ut exponerent
infantes suos ne vivificarentur.
Numérotation du verset Act. 7,20 

Eodem tempore
natus est Moyses et fuit gratus Deo
qui nutritus est
tribus mensibus in domo patris sui.
Numérotation du verset Act. 7,21 

Exposito
autem illo sustulit eum
filia pharaonis,
et enutrivit eum sibi in filium,
Numérotation du verset Act. 7,22 

et eruditus est Moyses
in9 omni sapientia Egyptiorum et erat potens in verbis
9 in] om. Weber
et in operibus suis.
Numérotation du verset Act. 7,23 

Cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus ascendit
in cor eius, ut visitaret
fratres suos filios Israel.
Numérotation du verset Act. 7,24 

Et cum vidisset quemdam iniuriam patientem vindicavit illum
et fecit ultionem ei qui iniuriam sustinebat percusso Egyptio.
Numérotation du verset Act. 7,25 

Existimabat autem
intelligere fratres quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis.
At illi non intellexerunt.
Numérotation du verset Act. 7,26 

Sequenti vero die apparuit illis litigantibus et reconciliabat eos in pacem dicens :
viri fratres estis ut quid nocetis alterutrum ?
Numérotation du verset Act. 7,27 

Qui autem iniuriam faciebat proximo suo10 repulit
10 suo] om. Weber
eum dicens : Quis
te constituit principem et iudicem super nos.
Numérotation du verset Act. 7,28 

Numquid interficere me tu vis quemadmodum interfecisti heri Egyptium ?
Numérotation du verset Act. 7,29 

Fugit autem11
11 autem] + Moses Weber
in verbo isto
et factus est advena in terra Madian, ubi generavit
duos filios12.
12 duos filios] inv. Weber
Numérotation du verset Act. 7,30 

Et expletis annis quadraginta,
apparuit illi
in deserto montis Sina
angelus
in igne flamme rubi.
Numérotation du verset Act. 7,31 

Moyses autem videns admiratus est visum
et accedente illo ut consideraret, facta est vox Domini ad eum dicens13 :
13 ad...dicens] om. Weber
Numérotation du verset Act. 7,32 

Ego sum14 Deus
14 sum] om. Weber
patrum vestrorum15,
15 vestrorum] tuorum Weber
Deus Abraham
et Deus Isaac et Deus Iacob.
Tremefactus16
16 Tremefactus] + autem Weber
Myoses non audebat considerare.
Numérotation du verset Act. 7,33 

Dixit autem illi Dominus :
solve calciamentum pedum tuorum,
locus enim in quo stas terra sancta est.
Numérotation du verset Act. 7,34 

Videns
vidi afflictionem populi mei
qui est in Egypto et gemitum17 eorum audivi et descendi liberare eos.
17 gemitum] coniec., cum Weber , genitum cacogr. Rusch
Et nunc veni et mittam te in Egyptum.
Numérotation du verset Act. 7,35 

Hunc Moysen
quem negaverunt dicentes :
Quis te constituit principem et iudicem super nos18 ? Hunc
18 super nos] om. Weber
Deus principem et redemptorem
misit cum manu angeli
qui apparuit illi in rubo.
Numérotation du verset Act. 7,36 

Hic eduxit illos faciens prodigia et signa
in terra Egypti et in Rubro mari et in deserto annis quadraginta.
Numérotation du verset Act. 7,37 

Hic est Moyses qui dixit :
Filiis Israel, prophetam
vobis
suscitabit Deus de fratribus vestris tamquam meipsum audietis19.
19 meipsum audietis] me Weber
Numérotation du verset Act. 7,38 

Hic est qui fuit in Ecclesia
in solitudine
cum angelo qui loquebatur ei in monte Sina
et cum patribus
nostris.
Qui accepit verba vite dare nobis
Numérotation du verset Act. 7,39 

cui noluerunt obedire patres nostri
sed repulerunt eum20 et aversi sunt cordibus suis
20 eum] om. Weber
in Egyptum
Numérotation du verset Act. 7,40 

dicentes ad Aaron :
Fac nobis deos
qui nos precedant21.
21 nos precedant] inv. Weber
Moyses enim huic22
22 huic] hic Weber
qui eduxit nos de terra Egypti, nescimus quid factum sit ei.
Numérotation du verset Act. 7,41 

Et vitulum
fecerunt in illis diebus,
et obtulerunt hostiam simulacro,
et letabantur in operibus manuum suarum.
Numérotation du verset Act. 7,42 

Convertit autem Deus et tradidit
eos servire militie celi,
sicut scriptum est in libro Prophetarum :
Numquid victimas aut hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto domus Israel ?
Numérotation du verset Act. 7,43 

Et suscepistis
tabernaculum
Moloch
et sidus dei vestri
Rempham figuras
quas fecistis adorare eas et transferam vos trans Babylonem.
Numérotation du verset Act. 7,44 

Tabernaculum testimonii
fuit cum23 patribus nostris,
23 cum] om. Weber
in deserto sicut disposuit illis Deus24
24 illis Deus] om. Weber
loquens ad Moysen ut faceret illud secundum formam quam viderat.
Numérotation du verset Act. 7,45 

Quod et induxerunt suscipientes
patres nostri cum Iesu
in possessionem gentium
quas expulit Deus
a facie patrum nostrorum usque in diebus David.
Numérotation du verset Act. 7,46 

Qui
invenit gratiam ante Deum,
et petiit
ut inveniret tabernaculum Deo Iacob.
Numérotation du verset Act. 7,47 

Salomon autem edificavit illi domum,
Numérotation du verset Act. 7,48 

sed non Excelsus in manufactis habitat,
sicut per prophetam25 dicit :
25 per prophetam] propheta Weber
Numérotation du verset Act. 7,49 

Celum
mihi sedis est,
terra autem scabellum pedum meorum.
Quam domum
edificabitis mihi ?
Dicit Dominus. Aut quis locus requietionis mee est ?
Numérotation du verset Act. 7,50 

Nonne manus mea fecit hec omnia ?
Numérotation du verset Act. 7,51 

Dura cervice
et incircumcisi
cordibus
et auribus
vos
semper Spiritui sancto
resistitis sicut et26 patres vestri
26 et] om. Weber
et vos
Numérotation du verset Act. 7,52 

quem prophetarum
non sunt persecuti patres vestri ?
Et occiderunt eos qui prenuntiabant de adventu iusti,
cuius vos nunc proditores et homicide fuistis,
Numérotation du verset Act. 7,53 

qui accepistis legem
in dispositionem
angelorum
et non custodistis.
Numérotation du verset Act. 7,54 

Audientes autem hec dissecabantur cordibus suis,
et stridebant
dentibus in eum.
Numérotation du verset Act. 7,55 

Cum autem esset plenus
Spiritu sancto
intendens in celum
vidit gloriam Dei,
et Iesum
stantem
a dextris Dei
et ait : Ecce video celos apertos
et Filium hominis
stantem
a dextris27
27 stantem a dextris] inv. Weber
virtutis Dei.
Numérotation du verset Act. 7,56 

Exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas
et impetum fecerunt unanimiter
in eum.
Numérotation du verset Act. 7,57 

Et eicientes
eum extra civitatem
lapidabant.
Et testes deposuerunt
vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus.
Numérotation du verset Act. 7,58 

Et lapidabant Stephanum
invocantem et dicentem : Domine Iesu,
suscipe
spiritum meum.
Numérotation du verset Act. 7,59 

Positis autem genibus
voce magna clamavit28 dicens29 : Domine ne statuas illis hoc peccatum, quia nesciunt quid faciunt30.
28 voce...clamavit] inv. Weber |
29 dicens] om. Weber |
30 quia...faciunt] om. Weber |
Et cum hoc dixisset obdormivit in Domino31.
31 in Domino] om. Weber
Numérotation du verset Act. 7,59b 

Saulus32 autem erat consentiens neci eius.
32 Saulus Weber ] Capitulum 8 praem. Rusch | -Aulus (littera capitalis initialis vacat) Rusch ( Graz ) ; S praem. rubricator in facsim. et Erfurt  ; al. m. superscripsit : P[aulus] Erfurt

Capitulum 7

Numérotation du verset Act. 7,1 
marg.| {7. 287ra} Viri fratres] etc. Capitulum septimum dividitur in duas partes. In prima agitur de predicatione Stephani. In secunda de commotione Iudeorum contra eum, ibi (Audientes autem hec dissecabantur.) Item prima dividitur in tres particulas. In prima agit quomodo Deus glorie promiserit semini Abrahe, et sic se excusat de blasphemia in Deum et patres. In secunda texit historiam a principio Exodi usque ad Tobiam, et ibi commendans Moysen ostendit se non blasphemare eum, ibi (Crevit populus.) In tertia dicit quomodo David voluit pro tabernaculo edificare templum quod reservatum est Salomoni, et ostendit se non blasphemare locum. Hec triplex blasphemia imponebatur ei, ibi (Tabernaculum testimonii) In quarta arguit eos de duritia cordis, quia numquam voluerunt intelligere scripturas, ibi (Dura cervice, etc.) Dicit ergo :
marg.| {a} Viri] propter fortitudinem, vel prudentiam.
marg.| {b} Fratres] coevi, vel quia eiusdem generis.
marg.| {c} Et patres] quoad seniores, vel propter reverentiam.
marg.| {d} Audite] aure interiori. Blande loquitur ut libentius audiatur. Prv. 15.a. Mollis responsio frangit iram. Et Eccl. 6.a. Verbum dulce multiplicat amicos, etc.
marg.| {e} Deus glorie] Primo ostendit se non blasphemare Deum.
marg.| {f} Apparuit] per Angelum.
marg.| {g} Patri] tam fide quam carne.
marg.| {h} In Mesopotamia] que est in capite Syrie ad aquilonem.
marg.| {i} Charran] in Hebreo dicitur Haharam. Et nota quod ubi Hebrei ponunt vocalem aspiratam ante et post : Septuaginta ponunt, c, aspiratum. Unde dicunt Charram. Rab. vero addit causa Euphonie.
marg.| {k} Dixit] Gn. 12.d.
marg.| {l} Exi] etc. Contra Gn. 11.d. Dicitur quod Abraham cum patre suo exivit de Hur Chaldeorum, et venit in Aram, ubi mortuo patre. Gn. 12. Egredere de terra tua, etc. Solutio : Ibi dicit per anticipationem, secundum historiam hic. Vel bis locutus est Dominus, semel ante mortem patris, et semel post, secundum Hier. Et dicitur hic de prima vice. Gn. 12. de secunda.   [Exi de terra] mente, quia cum patre suo iam exierat corpore, sed proponebat redire. Vel   [Exi] amplius, quia secundum Glossam Mesopotamia, et Charran sunt in Chaldea secundum Rab. Unde licet de una parte Chaldee exisset, nondum penitus exierat.
marg.| {n} Et de cognatione] Tertium quod dicitur in Gn. scilicet et de domo patris tui, pretermittit Stephanus tamquam notum his quibus loquebatur.
marg.| {n} In terram] Chanaan.
marg.| {o} Quam tibi monstravero] ut maior sit obedientia.
marg.| {p} Tunc exiit] voluntate et desiderio. Vel ex tota terra Chaldeorum, cuius partes sunt Mesopotamia, Hur, et Aram, vel Charran.
marg.| {q} Et habitavit] Bed. dicit quod secundum fidem chronicorum eodem anno Chaldeam egressus, Mesopotamiam ingressus, in Charran moratus, et in terram promissionis inductus est.
marg.| {r} Habitatis] vos, non Apostoli, nec Stephanus, qui iam quasi in morte positus erat.
marg.| {s} Hereditatem] quamvis multos agros possederit, tamen proprium non habuit, dicit Glossa quia non hereditario iure, vel ratione promissionis divine, sed titulo emptionis, et quasi colonus possedit.
marg.| {t} Nec passum] id est nec minimam partem speluncam enim duplicem non gratis habuit, sed emit ab Ephron : Gn. 23.c.
marg.| {u} Et semini] quia merito eius data est semini.
marg.| {x} Cum non haberet filium] ut magis appareat prescientia Dei promittentis.
marg.| {y} Locutus est] per Angelum. Gn. 15.c. Redit ad originem generis Israel, et amicitie divine exordium, ut nihil pretermittat in quo blasphemasse videatur.
marg.| {z} Accola] advena, qui non suam colit terram.
marg.| {a} In terra] Chanaan vel Egypto.
marg.| {7. 287rb}
marg.| {b} Subiicient] Egyptii.
marg.| {c} Tractabunt] affligentes duris operibus luti, et lateris.
marg.| {d} Annis quadringentis] Tot annis peregrinabuntur, sed in parte eorum servient, scilicet centum quadraginta quatuor annis, qui fuerunt a morte Ioseph usque ad exitum de Egypto, sicut probatur in historiis : Ceterum a prima peregrinatione Abrahe, que incepit Gn. 12.a. Usque ad mortem Ioseph fuerunt anni ducenti octoginta sex. Nam septuaginta quinque annorum fuit Abraham quando exivit de Aram : Gn. 12.b. Et post anno vicesimo quinto natus est Isaac. Centenarius enim fuit pater quando natus est : Gn. 21.a. His adde omnes annos Isaac, scilicet centum octoginta : Gn. 35.d. et sunt anni ducenti quinque. Iacob autem in morte Isaac, centum viginti annorum fuit, ut probatur, Gn. 37. in principio. Et decimo anno post intravit Egyptum, quia centum triginta annorum tunc erat. Gn. 47.b. Post hoc autem vixit Ioseph septuaginta uno annis. Nam triginta novem annorum erat in adventu patris, quod ex eo patet, quia triginta annorum fuit quando eductus fuit de carcere, Gn. 41.f. Et nono anno post venit pater ad eum, quia post septem annos fertilitatis et duos sterilitatis. Omnes autem anni Ioseph fuerunt centum et decem : Gn. ult. d. Ex quibus si dempseris triginta novem remanent septuaginta unum, quibus adde ducentos quinque et decem, et erunt ducenti octoginta sex. His si centum quadraginta quatuor annos servitutis addideris, fient anni quadringenti triginta, ut hic habetur, et Gal. 3.c. et Ex. 12.f. Quod autem. Gn. 15.c. Tantum de quadringentis fit mentio. Dic quod illi a nativitate Isaac computantur, que fuit viginti quinque annis post factam promissionem, sed adhuc quinque anni superfluunt, sed illos tacet scriptura, more suo, que non curat minutias numerorum. Sic ergo lege litteram.
marg.| {y} Erat semen eius] etc. Et quod additur   [Servituti eos subiicient] etc. Hyperbaton est, id est interpositio.
marg.| {t} Et gentem] Egyptios.
marg.| {f} Iudicabo] decem plagis, et submersione Pharaonis cum populo suo : Ex. 14.g. Iudicium enim quandoque notat discretionem, Ps. 42. Iudica me Deus et discerne causam meam. Quandoque penam. Iudica illos Deus.
marg.| {g} Exibunt] de Egypto.
marg.| {h} Et servient] servire incipient liberati a servitute humana.
marg.| {i} Isto] Terram promissionis ostendit locum sanctum.
marg.| {k} Et dedit] Gn. 17.b.
marg.| {l} Testamentum] Non blasphemat.
marg.| {m} Circumcisionis] que ideo fiebat in membro genitali, et occulto, quia per omnes generationes illius temporis erat servanda, non ab omnibus gentibus, sed ab illo populo qui per hoc ab aliis nationibus dividebatur. Mystice autem significat carnis mortificationem, quia illo membro voluptas carnis expletur. Occultatio autem membri significat iactantiam esse vitandam circumcisione spirituali.
marg.| {n} Et sic circumcisus] non in preputio.
marg.| {o} Circumcidit] Gn. 21.a.
marg.| {p} Die octavo] quo significat octo beatitudines, vel octavam resurrectionis in qua plene circumcidemur a culpa, et pena.
marg.| {q} Et Isaac] circumcisus, circumcisum.
marg.| {r} Iacob] Gn. 25.c.
marg.| {s} Duodecim patriarchas] repete circumcisos, ut potius laudet quam vituperet eos.
marg.| {t} Emulantes] quia plus ceteris amabatur a patre, Gn. 37.a.
marg.| {u} Vendiderunt] propter somnia, que pollicebantur ei magna.
marg.| {x} In Egyptum] Succincte transit, id est mercatoribus Madianitis, qui duxerunt eum in Egyptum.
marg.| {y} Ex omnibus tribulationibus] de manu fratrum, de cisterna de manu negotiatorum, de manu Egyptie, de periculo mortis, et tandem de ipso carcere.
marg.| {z} Gratiam] coram principe carceris, et Pharaone, et sacerdote cuius filiam duxit.
marg.| {a} Et sapientiam] interpretandi somnium, et providendi consilium. Gn. 41.e.
marg.| {7. 287va}
marg.| {a} Et tribulatio] fames, scilicet ut legatur.   [Et] pro, id est.
marg.| {b} Non inveniebant] etiamsi quererent dicit Glossa Ex hoc putatur ubique fuisse famem.
marg.| {c} Patres] patriarche. Patet quod patres non blasphemat quos etiam suos dicit.
marg.| {d} Cum audisset] Gn. 42.a.
marg.| {e} Patres] preter Beniamin.
marg.| {f} Primum] Prima vice et tunc Ioseph cognovit eos, non ipsi eum.
marg.| {g} Cognitus] Gn. 45.a.
marg.| {h} Et manifestatum] Prius enim celaverat, quia Egyptii ovem adorantes, esum ovium oderant quas Israel offerebat.
marg.| {i} Cognationem] fratres suos, et fratrum filios, quia Iacob non erat cognatio, sed progenies.
marg.| {k} Septuaginta quinque] Gn. 46.c. computantur tantum sexaginta sex preter Iacob et Ioseph cum duobus filiis suis, qui simul sunt septuaginta. Sed Lucas sequitur translationem Septuaginta, que tunc erat famosa et a Grecis approbata, et ideo maluit consentiendo eis fidem Christi confirmare quam sermonem suum suspectum reddere, si olim credite editioni videretur contraire. Vel potest dici, quod hic computantur quinque nepotes Iacob filii eorum Ioseph, qui erant in Egypto qui non computantur in Genesi.
marg.| {l} Descendit] secundum situm locorum. Descensus est de terra promissionis in Egyptum.
marg.| Mystice quoque descendere dicuntur, quia libertati successura erat servitus, et moraliter, qui mundo adheret vere descendit.
marg.| {m} Defunctus] in Egypto.
marg.| {n} Et positi] in Sichem, Synecdochice totum pro parte, quia hoc de solo Ioseph legitur : Ios. ult. g. Qui fuit caput eorum. Vel potest dici verum esse, quod omnes translati sunt, ut dicit Stephanus, sequens opinionem vulgi. Et Hier. qui locum incoluit dicit de Paulo, quod transivit Sichem, et vidit sepulchra duodecim patriarcharum. Idem. Duodecim patriarche non sunt sepulti in Arbe, sed in Sichem. Sed memoria Ioseph celebrior est qui hoc de ossibus suis mandavit : Gn. ult. ad cuius tribum Sichem pertinuit, quia pater dedit eam sibi : Gn. 48.d.
marg.| {o} In sepulchro] Hoc de solo Iacob legitur, quod sepultus sit in spelunca duplici : Gn. ult. d. ubi Abraham, et Sara, Isaac et Rebecca, Iacob, et Lia, unde et Hebron dicta est, id est coniugium.
marg.| {p} Emit] quadringentis siclis ab Ephron filio Sion : Gn. 23.c.
marg.| {q} A filiis Emor] Duas historias confundit in unam, non tam ordinem historie quam causam de qua agebat intendens ut ostendat, et Moysi rebelles fuisse, et Christo in lege promisso, Gn. 33.d. Iacob emit Sichem centum agnis a filiis Hemor patris Sichem. Hic vero dicitur Emor filius Sichem, et potuit esse, quod Emor ; et patrem, et filium habuit nomine Sichem, a quo dicitur emisse Abraham in Iacob emente, sicut ei data est terra in semine suo. Unde sic construe.
marg.| {p} Emit] Iacob.
marg.| {r} Sichem] ut sit nomen civitatis.
marg.| {q} A filiis Hemor filii] id est habitatoris Sichem, et sic ultimum Sichem est explanatio prioris.
marg.| Vel sic [A filiis Hemor filii Sichem] quia filii Hemor erant filii, id est habitatores Sichem.
marg.| Translati sunt in Sichem et resume, Sichem dico, quam emit Iacob, ut sup. et inde positi sunt in sepulchro, quod emit non a filiis Hemor, sed ab Ephron, ut sup. Et sic sunt duodecim patriarche cum {7. 287vb} patre Iacob in spelunca duplici, ut videtur velle Stephanus. Et sic construitur primum Sichem cum ultimo, et est utrumque nomen civitatis.
marg.| {s} Cum autem] Redit ad ordinem narrationis. Anticipatio enim fuit, quod de patribus premisit.
marg.| {t} Tempus] anni quadringenti triginta. Ex. 12.f.
marg.| {u} Promissionis] Gn. 15.c. Post hec exibunt, etc.
marg.| {x} Confessus] In Greco, pollicitus.
marg.| {y} Crevit populus] mortuo Ioseph, et fratribus, etc. Et est secunda particula prime partis capituli.
marg.| Mystice : Crucifixo Christo, et Apostolis passis, crevit Ecclesia.
marg.| {a} Alius rex] diabolus, qui effeminatos diligit, masculos odit.
marg.| {z} Surrexit] per superbiam.
marg.| {b} Non sciebat] id est beneficium non reddebat.
marg.| {c} Circumveniens] precipiendo obstetricibus, ut ne. carent masculos.
marg.| {d} Nostrum] ne blasphemare videatur.
marg.| {e} Afflixit] intantum.
marg.| {f} Ut exponerent] in flumine.
marg.| {g} Ne vivificarentur] id est vivi custodirentur.
marg.| {h} Eodem tempore] quo surrexit rex novus.
marg.| {i} Gratus Deo] a quo gratias habuit. Nec Moyses blasphemat.
marg.| {k} Qui nutritus] quia elegantem habuit faciem : Ex. 2.a.
marg.| {l} In domo] occulte.
marg.| {m} Exposito] in Nilo.
marg.| {n} Sustulit] de flumine.
marg.| {o} Filia] que venerat ut lavaretur.
marg.| {p} Et eruditus] ut alios doceret.
marg.| {q} Potens in verbis] Glossa eloquens. Contra Ex. 4.c. Impedite lingue dicitur. Verum est, respectu ad Deum, ipse, et omnis homo est ineloquens, vel eloquens erat quoad scientiam, et discretionem sententiarum, non quantum ad formationem verborum, vel propter gracilitatem vocis, dicitur ineloquens, secundum Augustinum. Dicitur autem Moyses quod interpretatur liniens propter fiscellam bitumine linitam, vel ad litteram sumptus.
Numérotation du verset Act. 7, Mystice 
marg.| Mystice : Moyses Christus est ; qui percusso diabolo liberans genus suum occultatus est, qui proiectus a Iudeis ab Ecclesia gentium suscipitur ad baptismum, veniente prius filia diaboli potens in opere ; et sermone : Lc. ultimo capitulo : Qui in plenitudine temporis : Gal. 4.a. Visitavit nos, et fecit redemptionem plebis sue. Lc. 1.f.
marg.| {r} Et in operibus] fortis.
marg.| {s} Ascendit in cor] Glossa De bona cogitatione dicitur, quod ascendit in cor, quia desursum venit, et cor post se sursum trahit, mala etiam cogitatio, que ab homine est ascendere dicitur, quia deorsum est : Lc. 24.f. Cogitationes ascendunt in cordibus vestris.
marg.| {u} Fratres] genere.
marg.| {t} Visitaret] quia onere servitutis infirmabantur.
marg.| {x} Illum] fratrem suum, dicit Glossa ostendens, quod faciens iniuriam non erat de genere suo.
marg.| {y} Intelligere] quod sicut in uno fecerat in omnibus faceret, et eos penitus ab Egyptiis liberaret, quia licet nullus presens esset, qui videret. Ex. 2.b. Liberatus tamen potuit aliis dicere, et sic possent intelligere si vellent.
marg.| {z} Per manum] opus.
marg.| {a} Non intellexerunt] manifesta Iudeorum figura.
marg.| {b} Et reconciliabat eos in pace] etc. Christus pacem per Apostolos predicabat, quibus Iudei restiterunt.
marg.| {c} Repulit] verbo sicut Iudei Christum dicit Glossa
marg.| {7. 288ra} {a} Quis te constituit] Quidam putant illum qui defensus est ex ira rem propalasse et ignarus Prophetat, Moysem datum Israeli principem et iudicem. (Quis te constituit) Solus Deus, quia non est potestas nisi a Deo : Rm. 13.a. Eccl. 10.a. In manu Dei potestas hominis.
marg.| Sic respondit Christus. Lc. 12.b. Quis me constituit iudicem ac divisorem super vos.
marg.| Mystice. Solus in contentione sua illos redarguit Moyses, et legi fuisse contrarios.
marg.| {b} Fugit] volens occultum esse et timens Egyptios.
marg.| {c} In terra Madian] Christus ad gentes.
marg.| {d} Generavit] de Sephora uxore sua. Ex. 2.d.
marg.| {e} Duos] Gersam et Eliezer.
marg.| {f} Apparuit] cum minaret gregem ad interiora deserti. Ex. 3.a.
marg.| {g} Angelus] Glossa Michael in persona Domini, vel ipse magni consilii Angelus.
marg.| {h} Flamme] ut timerent, scientes, quia Deus noster ignis consumens est. Dt. 4.d. Vel ne aliquam similitudinem eius facerent et adorarent, quia flamma non est imitabilis.
marg.| {i} Admiratus] quia contra consuetudinem rubus ardens non comburebatur.
marg.| {k} Vox Domini] Nunc dicitur Dominus qui prius Angelus.
marg.| {l} Ego sum] semper presens, quod est verbum proprium Dei, secundum illud. Ex. 3.d. Ego sum qui sum.
marg.| {m} Deus] non recens et novus, sed.
marg.| {n} Patrum] nondum tuus vocandus.
marg.| {o} Tuorum] ut ostendat eum verum esse filium eorum, et sic utrosque simul et Deum commendat Stephanus, non blasphemat.
marg.| {p} Iacob] Hi tres commemorantur, quia ipsis facta est promissio que impletur.
marg.| {q} Non audebant] audiens nomen Domini.
marg.| {r} Dixit] Ex. 3.d. Expositum est.
marg.| {s} Solve calceamentum] etc. Glossa Serpentes non sunt timendi ubi Deus presens loquitur.
marg.| {t} Sancta est] Glossa Sancti pedes sanctum locum debent contingere.
marg.| {u} Videns] Deus totus visus est, totus auditus, omnia videt, omnia audit, sed videre et audire dicitur quando miseretur.
marg.| {x} Audivi] quia licet aliquem tentari permittam, ideo non est putandum quod nesciam.
marg.| {y} Mei] dicens suum misereri se ostendit.
marg.| {z} Et descendi] Eius descendere est compati. Et nota quod duo signa liberationis dedit Dominus hic. Primum quia sicut rubus non comburebatur, ita populus in persecutione servitutis non deficeret, sed liberaretur. Secundum in solutione calceamenti quod est contra offendicula, ita et servitutis offendiculum erat amovendum, ita leviter sicut aliquis discalceatur.
Numérotation du verset Act. 7,mystice 
marg.| Mystice. Ignis rubum non comburens, Spiritus sanctus peccata illius populi non consumens, quia densas nequitie spinas Dei beneficiis opposuit vel Ecclesia persecutione flammata non perit, et Christus in ea loquitur.
marg.| {s} Solve calceamenta] ne te putes esse Ecclesie sponsum, licet dux sis populi, sicut et Ioannes Baptista fecit dicens : Mc. 1.a. Cuius non sum dignus corrigiam calceamenti solvere. De modo triplici discalceandi habes satis. Dt. 25.b. Secundum quod propinquus volebat vel nolebat accipere uxorem {7. 288rb} defuncti.
Numérotation du verset Act. 7, moraliter 
marg.| Vel Moraliter {s} Solve calceamentum] operibus mortuis renuntia.
marg.| {a} Negaverunt] A parte totum, quia unus negavit, ceteri consenserunt.
marg.| {c} Hunc Deus] Ab humili solvitur quod superbus interrogavit, dicens.
marg.| {b} Quis te constituit principem et iudicem] Ecce laus, non blasphemia.
marg.| {d} Cum manu] opere vel potestate, quia primogenita occidit : Ex. 12.d. Et alias plagas intulit.
marg.| {e} Hic] Moyses.
marg.| {f} Eduxit] culpam in eos refundit quam ipsi rebelles, et increduli in Deum et Moysem retorquebant.
marg.| {g} Filiis Israel] vobis : Dt. 18.d.
marg.| {h} Vobis] non aliis preter vos.
marg.| {i} Tamquam me ipsum] carne visibilem, sed supra me maiestate terribilem, quem Moyses predicat in forma hominis venturum, et precepta vite daturum, ne nova videatur doctrina eius cum venerit.
marg.| {k} In Ecclesia] congregatione populi, non solus ut prius.
marg.| {l} Qui loquebatur] Hoc tam ei quam omni populo.
marg.| {m} In monte Sina] Ex. 20.
marg.| {n} Nostris] non tantum vestris.
marg.| {o} Verba vite] id est legem : Gal. 3.b. Qui fecerit ea vivet in eis. Item Lv. 18.a. et Ez. 20.b. Contra Hbr. 7.b. Nihil ad perfectum duxit lex. Solutio : Verba vite, id est preparantia ad vitam que est in novo Testamento, vel quantum ad significationem, non quantum ad litteram. Vel quod dicitur. Vita vivet, expone, id est non punietur secundum legem que punit transgressores.
marg.| {p} Cui] Moysi.
marg.| {q} Noluerunt] Dupliciter accusantur, et quia noluerunt et quia non obedierunt.
marg.| {r} Obedire] opere, licet promiserint ore : Ex. 2.c.
marg.| {s} Repulerunt] Nm. 21.b. Cur eduxisti nos de Egypto ut moreremur in solitudine.
marg.| {t} Cordibus] si non corporibus.
marg.| {u} In Egyptum] ad quam optabant reverti, vel ad mores Egyptiorum reversi sunt, idolum adorando.
marg.| {x} Ad Aaron] quasi principem : Ex. 32.
marg.| {y} Deos] Errore gentium, pluraliter dicunt Deos, non Deum tamquam divinitatis ignari. Deus enim factus non est, sed omnia fecit, creator non creatura. Glossa Deos dicunt propter duas columnas que precesserunt exeuntes de Egypto, in quarum honore factum est unum simulacrum, sed ambe adorate sunt, et ideo dicunt.
marg.| {z} Precedant] nos providentia et potestate. Columna enim nubis in die ad refrigerandum, et ignis in nocte ad illuminandum precedebat populum : Ex. 14.d. Dicitur quod eadem erat nubes que dicitur columna densa per diem, clara per noctem sed dicitur due propter duplicem effectum vel officium.
marg.| {a} Huic] derogando dicunt et inhonorando.
marg.| {b} Quid factum] mors vel vita, quia quadraginta diebus et noctibus fuerat in monte cum Domino : Ex. 23.d. et Dt. 9.b.
marg.| {d} Fecerunt] imo Aaron ad instantiam eorum.
marg.| {c} Vitulum] ut adorent, sicut in Egypto viderant coli Apim in specie bovis. Quidam dicunt quod factus est ductilis, aliis quod fusilis, et tantum caput vituli vel vitulus integer casu exiit de fornace in quam misit Aaron aurum et argentum Ex. 32.a.
marg.| {e} Simulacro] Accusantur plus quam si vivo animali fecissent.
marg.| {f} In operibus] non creatorem, sed opera venerantes a se facta.
marg.| {g} Et tradidit eos] permittendo.
marg.| {h} Militie celi] soli lune et stellis, et que Deo militant peragente cursus suos. {7. 288va} Quandoque etiam dicitur exercitus Angelorum militia celi. Sed non ita accipitur hic, quia statim subdit desidere. Augustinus Glossa Manifestum est Deum operari in cordibus hominum ad inclinandas eorum voluntates ad bonum, sive ad malum.
marg.| {a} In libro] quia apud Hebreos licet duodecim sint auctores, unus reputatur liber duodecim Prophetarum, quia secundum litteras alphabeti vigintiduo volumina tantum computant in canone scripture.
marg.| {b} Numquid victimas] etc. Am. 5.g. Quasi non, quia non amore faciebant, sed timore mortis illate adoratoribus vituli, veraciter autem et ex corde idolis serviebant. Ubicumque enim occasio fuit, semper corde reversi sunt in Egyptum, et Dominus non que offeruntur, sed voluntatem respicit offerentis. Gn. 4.a. Respexit Deus ad Abel prius, et post ad munera eius.
marg.| {c} Et suscepistis] pro tabernaculo Dei.
marg.| {d} Tabernaculum] factum supple.
marg.| {e} Moloch] vel Melchon pro Deo vero, et est idolum Ammonitarum, quod interpretatur Rex noster.
marg.| {f} Et sidus] supple suscepistis.
marg.| {g} Dei vestri] Luciferi, quem colitis ut Deum, sicut alii ; Saraceni adorantes Deos in figuris solis tamquam luciferi et lune et stellarum.
marg.| {h} Rempham] qui interpretatur factura, vel requies nostra. Unde statim sequitur.
marg.| {i} Figuras quas fecistis] Quidam dicunt sidus Dei vestri, sive Rempham, ut ad Deum pertineat verbum, quia non dominum, sed sidus eius susceperunt.
marg.| {n} Adorare] in veritate, licet videremini ad tabernaculum Domini hostias offerre.
marg.| {l} Et transferam] propter hec sacrilegia.
marg.| {m} Trans Babylonem] ubi ducemini captivi. In Amos dicitur. Trans Damascum, nec est contrarium, quia Babylon trans Damascum est, et Stephanus magis sequitur sensum quam verba Prophete.
marg.| {n} Tabernaculum] Tertia particula in quasi excusat se de blasphemia loci, sicut supra de blasphemia in Deum, et patres.
marg.| {o} Testimonii] quia in eo arca erat continens testimonium, id est legem.
marg.| {p} Nostris] Glossa Semper communes appellat patres.
marg.| {q} Disposuit illis Deus] qui totius artis auctor fuit et dispositor.
marg.| {r} Secundum formam] quia res secundum formam, sic ostenditur ipsum tabernaculum formam fuisse.
marg.| {s} Quam viderat] in monte Sina Ex. 25.d.
marg.| {t} Suscipientes] venerandum, et humeris portandum. Nm. 7.a.
marg.| {u} Cum Iesu] in figura Christi.
marg.| {x} In diebus David] inclusive, quia si exclusive falsum est. Non enim tempore David factum est templum. Vel exclusive potest sumi, propter destinationem templi factam a David, licet tempore eius opus non fuerit inchoatum.
marg.| {y} Gratiam] Gratus Deo gratis quod petebat accepit ab eo.
marg.| {z} Et petiit] sciens tabernaculum illud non semper sufficere, et Ecclesie formam esse, significans Ecclesiam cum arca, id est scriptura ad gentes transferendam. Sicut enim facto templo destructum est tabernaculum, sic et illud templum meliore succedente delendum erat, quod latenter innuit Stephanus. Ier. 7.a. Non confidatis in verbis mendacii, dicentes, templum Domini, etc. Et post. Faciam domui {7. 288vb} huic, sicut feci Silo.
marg.| {a} Salomon] Glossa David vir sanguinum prohibitus est, Par. 29.a. Salomon in figura veri pacifici Christi templum edificavit.
marg.| Et nota quod secundum Rab. David magis dicitur vir sanguinum propter mortem Urie, quam pro bellis contra gentes gestis ex precepto Dei.
marg.| {b} Domum] templum, ad litteram.
marg.| Mystice Ecclesiam per illud significatam.
marg.| {c} Habitat] 2. Par. 6.c. Dicit Salomon. Si celum et celi celorum te non capiunt, quanto magis, etc. Et sic de verbo Salomonis Iudeos convincit, addens testimonium. Is. ult.
marg.| {d} Celum] etc. ut manifestius sit Deum non tantum templo eorum habitare, sed omnem creaturam creatoris comparatione parvam esse. Dt. 19.d. In ore duorum vel trium testium, etc. (Celum) sancti, quibus inhabitando Deus presidet.
marg.| {e} Sedes] quasi thronus non domus, sic ostendit se circumdare omnia.
marg.| {f} Scabellum] peccatores quos damnatione prosternit.
marg.| {g} Quam domum] quasi non confidatis in templo quasi illius tantum sim habitator.
marg.| {h} Aut quis locus] Cuius sedes celum, terra scabellum, quasi diceret non aureus vel marmoreus, sed quam Propheta Esaias subdit. Super quem requiescit spiritus meus nisi super humilem, etc.
marg.| {i} Dura cervice] Quarta particula in qua purgatus a crimine triplici a falsis testibus sibi imposito arguit Iudeos, quia qui sine crimine est, dignus est officio doctoris (Dura cervice) non sustinentes iugum legis, sed nec iugum Christi suave. Mt. 11.d. Is. 48.a. Durus es tu et nervus ferreus cervix tua.
marg.| {k} Et incircumcisis] etsi carne, non tamen corde ab infidelitate.
marg.| {l} Et auribus] que sunt surde, nec vitiis purgate. Ostendit carnalem circumcisionem de qua contra gratiam Evangelii gloriabantur, non valere ad salutem sine spirituali. Ier. 4.a. Auferte preputia cordium vestrorum viri Iuda, etc.
marg.| {m} Vos] non ego, Hucusque dixit patres nostri persuadendo loquens, nunc increpans, patres tantum dicit eorum quibus similes sunt in malitia.
marg.| {n} Spiritui] non mihi quem accusastis.
marg.| {o} Resistitis] quia numquam penitentiam agitis.
marg.| {p} Sicut patres] quibus pares estis in nequitia, de quibus predixit. Cui noluerunt obedire patres nostri.
marg.| {q} Quem] quasi nullus est.
marg.| {r} Vestri] non nostri.
marg.| {s} Et occiderunt] Tres gradus malitie ponit. Primo quod Spiritui sancto resistunt. Secundo quod Prophetas persecuti sunt. Tertio quod eos occiderunt crescente semper malitia.
marg.| {t} Iusti] Christi.
marg.| {u} Qui accepistis] Unde inexcusabiles estis dispositione, ministerio vel dispensatione.
marg.| {x} Et non custodistis] opere scienter peccando.
marg.| {y} Audientes autem] etc. Secunda pars capituli de commotione Iudeorum contra Stephanum et lapidatione eius.
marg.| {z} Dissecabantur] quia zelabant legem Dei.
marg.| {a} Stridebant] nimietate furoris.
marg.| {b} Dentibus] more bestiali.
marg.| {c} Plenus Spiritu sancto] sicut esse solebat, vel hora illa maxime superabundavit gratia.
marg.| {d} In celum] unde sperabat auxilium.
marg.| {e} Vidit] visione corporali, sicut in coruscatione videtur signum divisionis in celo, non tamen est, vel spirituali, vel etiam ex parte instrumenti videndi, quia Dominus aperuit oculos eius, ut possent videre ultra etiam sine apertione facta in celo.
marg.| {e} Gloriam] ut tribulatus carne consolaretur spiritu.
marg.| {f} Dei] quem Stephanus invocabat.
marg.| {7. 289ra} {a} Stantem] Hbr. 12.a. Aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Iesum.
marg.| {b} Ab dextris] verum hominem qui vere resurrexit et ascendit.
marg.| {c} Dei] ubi post labores quiescit iudicans et sedens in throno, dicit Glossa
marg.| {d} Video] non reseratione elementorum, sed revelatione spirituali que fiebat in corde iusti.
marg.| {e} Celos apertos] et Ez. 1.a. Aperti sunt celi.
marg.| {f} Et filium hominis] quem vos tantum hominem estimatis vel veritatem resurrectionis ostendit, et in hoc Iudeos confundit.
marg.| {g} Stantem] immobiliter quasi non iterum casurum. Vel habitus adiuvantis, iniurias vindicantis, et pro servo pugnantis exprimitur per verbum standi.
marg.| {h} Virtutis] quia iudex omnium visibiliter veniet.
marg.| {d} Video celos] in ipsa passione premium videt, ut qui terrenam vitam pro Christo contempsit, sciat se meruisse celestem.
marg.| {i} Continuerunt] ne audirent blasphemum.
marg.| {k} Unanimiter] omnis turba arguitur, quia consensit.
marg.| {l} Et eiicientes] quasi abominabilem.
marg.| {m} Extra civitatem] sic se legem implere gloriabantur. Lc. 24.c. Educ blasphemum extra castra et lapidet eum, etc. Christus extra portam passus est. Hbr. 13.b. Ad significandum quod non habemus hic manentem civitatem. Ex. 13.
marg.| {n} Et testes] falsi, qui primi lapidabant, secundum legem. Dt. 17.b. Manus testium, etc.
marg.| {o} Deposuerunt] que nimio furore, vel ne cum vestimentis pollutum tangerent, vel ut expeditius lapidarent.
marg.| {p} Saulus] post Paulus inf. 13.b. In quo notantur duo. Primo quod penitentia quelibet peccata curet. Secundo quod Deo custodiente manus Pauli non est polluta sanguine innocentis.
marg.| {q} Stephanum] hic nomen proprium ponitur ut causa nominis aperiatur. Hic enim vere est coronatus.
marg.| {r} Domine] quasi presentem precamur.
marg.| {s} Suscipe] in celum quod vidi apertum Christus dicit : Commendo spiritum meum. Lc. 23.f. Quia patri loquitur securus, ille quasi servus Domino supplicat.
marg.| {t} Spiritum] orat conservari, quia corpus exposuit lapidationi.
marg.| {u} Positis] securus pro se genua non flexit.
marg.| {x} Voce magna] quia magnum est orare pro inimicis, maior iniquitas maius supplicandi remedium postulat.
marg.| {y} Ne statuas] Christum imitatur. Lc. 24.c. Dimitte illis.
marg.| {z} Hoc peccatum] ut non sit insolubile, sed penitentibus dimitte.
marg.| {a} Quia nesciunt] Mira virtus martyris, orans excusat eos caritate accensus, quibus Paulo ante culpam improperavit perfidia zelo armatus.
marg.| {b} Obdormivit] resuscitandus. Glossa Sancti non moriuntur, quia in melius mutantur, et vita temporalis in eternam vertitur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Act. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=74&chapitre=74_7)

Notes :