Capitulum 4
Numérotation du verset
Act. 4,1
Loquentibus autem illis ad populum
supervenerunt sacerdotes
et magistratus templi et Sadducei
Numérotation du verset
Act. 4,2
dolentes
quod docerent populum
et adnuntiarent in Iesum1 resurrectionem ex mortuis.
1 Iesum] Iesu
Weber
Numérotation du verset
Act. 4,3
Et iniecerunt in eis manus et posuerunt eos in custodiam
usque2 in crastinum. Erat enim iam vespera.
2 usque]
om. Weber
Numérotation du verset
Act. 4,4
Multi
autem eorum qui audierant verbum crediderunt et factus est numerus virorum quinque millia.
Numérotation du verset
Act. 4,5
Factum est autem in crastinum ut congregarentur
principes eorum et seniores et scribe in Hierusalem
Numérotation du verset
Act. 4,6
et Annas
princeps sacerdotum, et Caiphas, et Ioannes, et Alexander
et quotquot erant de genere sacerdotali.
Numérotation du verset
Act. 4,7
Et statuentes eos in medio
interrogabant : In qua virtute aut in quo nomine fecistis hoc vos ?
Numérotation du verset
Act. 4,8
Tunc Petrus repletus
Spiritu sancto,
Petrus3
3 Petrus]
om. Weber
dixit ad eos : Principes populi et seniores, audite4.
4 audite]
om. Weber
Numérotation du verset
Act. 4,9
Si
nos hodie diiudicamur
in benefacto hominis infirmi
in quo iste salvus factus est.
Numérotation du verset
Act. 4,10
Notum sit omnibus vobis
et omni plebi Israel, quia in nomine
Iesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis in hoc iste astat
coram vobis sanus.
Numérotation du verset
Act. 4,11
Hic
est lapis
qui reprobatus
est a vobis edificantibus
qui factus est
in caput anguli.
Numérotation du verset
Act. 4,12
Et non est in alio aliquo
salus,
nec
enim nomen aliud est sub celo datum hominibus in quo oporteat5 nos salvos fieri.
5 oporteat] opertet
Weber
Numérotation du verset
Act. 4,13
Videntes autem Petri constantiam
et Ioannis, comperto quod homines essent sine litteris
et idiote,
admirabantur
et cognoscebant eos quoniam cum Iesu
fuerant,
Numérotation du verset
Act. 4,14
hominem quoque videntes stantem cum eis
qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere.
Numérotation du verset
Act. 4,15
Iusserunt autem eos foras extra concilium secedere
et conferebant ad invicem
Numérotation du verset
Act. 4,16
dicentes : Quid
faciemus hominibus istis ?
Quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus6 Hierusalem, manifestum et non possumus negare.
6 habitantibus] + in
Weber
Numérotation du verset
Act. 4,17
Sed ne amplius divulgetur in populum comminetur7 eis
7 comminetur] comminemur
Weber
ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum.
Numérotation du verset
Act. 4,18
Et vocantes eos denuntiaverunt ne omnino
loquerentur nec8 docerent
8 nec] neque
Weber
in nomine Iesu.
Numérotation du verset
Act. 4,19
Petrus vero et Ioannes respondentes dixerunt ad eos : Si iustum est in conspectu Dei
vos
potius audire quam Deum
iudicate.
Numérotation du verset
Act. 4,20
Non enim possumus
que
vidimus et audivimus
non loqui.
Numérotation du verset
Act. 4,21
At illi comminantes
dimiserunt eos
non invenientes
quomodo punirent eos propter populum,
quia omnes clarificabant9
9 clarificabant] + Deum
Weber
in10 quod acciderat.
10 in] + eo
Weber
Numérotation du verset
Act. 4,22
Annorum enim erat amplius quadraginta
homo in quo factum fuerat11 signum istud sanitatis.
11 fuerat] erat
Weber
Numérotation du verset
Act. 4,23
Dimissi autem
venerunt ad suos et annuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent.
Numérotation du verset
Act. 4,24
Qui cum audissent
unianimiter levaverunt
vocem ad Dominum12
12 Dominum] Deum
Weber
et dixerunt : Domine, tu qui fecisti celum et terram et mare et omnia que in eis sunt,
Numérotation du verset
Act. 4,25
qui Spiritu sancto
per os
patris nostri
David pueri tui dixisti :
Quare fremuerunt gentes
et populi
meditati sunt
inania ?
Numérotation du verset
Act. 4,26
Asstiterunt reges
terre
et principes
convenerunt in unum
adversus Dominum
et
adversus
Christum eius.
Numérotation du verset
Act. 4,27
Convenerunt enim vere in civitate ista
adversus sanctum puerum tuum Iesum
quem unxisti.
Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israel
Numérotation du verset
Act. 4,28
facere que manus tua
et consilium tuum13
13 tuum]
om. Weber
decreverunt fieri.
Numérotation du verset
Act. 4,29
Nunc,14 Domine,
14 nunc] et
praem. Weber
respice15 minas eorum et da servis tuis
15 respice] + in
Weber
cum omni fiducia loqui verbum tuum
Numérotation du verset
Act. 4,30
in eo quod16 manum tuam
16 quod] cum
Weber
extendas sanitates et signa et prodigia fieri
per nomen sancti Filii tui Iesu.
Numérotation du verset
Act. 4,31
Et cum orassent motus est locus
in quo erant congregati et repleti sunt omnes Spiritu sancto,
et loquebantur verbum Dei cum fiducia.
Numérotation du verset
Act. 4,32
Multitudinis autem credentium
erat cor unum17 et anima una.
17 unum]
om. Weber
Nec quisquam eorum que possidebant
aliquid suum esse dicebat sed erant illis omnia communia.
Numérotation du verset
Act. 4,33
Et virtute magna
reddebant apostoli testimonium
resurrectionis Iesu Christi Domini nostri18
18 nostri]
om. Weber
et gratia magna,
erat in omnibus illis,
Numérotation du verset
Act. 4,34
neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum que vendebant,
Numérotation du verset
Act. 4,35
et ponebant ante pedes apostolorum.
Dividebant19 autem singulis prout cuique opus erat.
19 Dividebant] Dividebantur
Weber
Numérotation du verset
Act. 4,36
Ioseph
autem qui
cognominatus est Barnabas
ab apostolis, quod est interpretatum Filius consolationis,
Levites Cyprius,
Numérotation du verset
Act. 4,37
cum haberet agrum
vendidit
eum20
20 eum] illum
Weber
et attulit pretium
et posuit ante pedes apostolorum.
Capitulum 4
Numérotation du verset
Act. 4,1
marg.|
Loquentibus autem illis]
Hoc capitulum dividitur in quatuor partes. In prima agitur de sacerdotum adventu et incarceratione Apostolorum et questione eis proposita et responsione Petri. In secunda de prohibitione predicationis et reditu Apostolorum ad fratres, ibi (Videntes autem) In tertia de oratione eorum et signo exauditionis, et de statu eorum post orationem, ibi (Qui audissent, etc.)
marg.|
{x}
Loquentibus autem illis]
Petrus pro se, et Ioanne locutus est, vel multitudini ambo locuti erant.
marg.|
{y}
Et Saducei]
negantes resurrectionem, ideo de doctrina eorum dolebant.
marg.|
{z}
Resurrectionem]
Hoc maxime contra Saduceos, omnes vero dolebant quia Iesum quem occiderant Dei filium a patre glorificatum affirmabant.
marg.|
{a}
In custodiam]
in carcerem.
marg.|
{7.
284ra}
marg.|
{a}
Erat autem]
Ecce causa custodiendi.
marg.|
{b}
Multi]
non omnes, utinam saltem hodie pauci, Mich. 7.a. Ve mihi quia factus sum, etc.
marg.|
{c}
Virorum omnium]
qui vocem pastoris audierant et agnoverant : Io. 10.a.
marg.|
{d}
Quinque millia noviter conversorum]
vel duo millia cum tribus primis significant populum gentium legem spiritualiter servaturum sicut, Mt. 15.d. Quos dominus pavit. Io. 6.a. significant populum Iudeorum a Christo liberatum. Utrumque fit in vespere quia cum venit plenitudo temporis misit Deus, etc. Gal. 4.a.
marg.|
{e}
Principes]
etc. Qui tres erant consiliarii totius populi.
marg.|
{f}
Et Annas]
seorsum ponitur, quia princeps.
marg.|
{g}
Et Caiphas, et Ioannes]
sacerdotes, qui de genere Aaron principatum gerebant.
marg.|
{h}
Et quotquot]
Descriptis principibus, alii sine numero ponuntur.
marg.|
{i}
In medio]
consilii.
marg.|
{k}
In qua]
utrum divina propter claritatem facti, vel alia factum dicerent virtute.
marg.|
{l}
Tunc]
in medio consilii repletus in Pentecoste, vel hoc dicitur propter augmentum gratie, vel quia convertebat in usum quod habebat in habitu.
marg.|
{m}
Dixit]
quasi princeps.
marg.|
{n}
Si nos]
interrogatio potest esse.
marg.|
{o}
Diiudicamur]
ad iudices ducimur.
marg.|
{p}
In benefacto]
pro sanitate paralytici.
marg.|
{q}
Omnibus]
principibus et senioribus.
marg.|
{r}
Iesu Christi]
a salvatore salvatus est.
marg.|
{s}
A mortuis]
melius dicit quam a morte, quia pro omnibus mortuus est Christus, et per eum alii surrexerunt, sed fidelis debet resurgere a morte non a mortuis.
marg.|
{t}
Astat]
presens qui ante stare non poterat.
marg.|
{u}
Hic]
quem vos crucifixistis.
marg.|
{x}
Lapis]
etc. Augustinus . De lapide reprobato historia non habetur. Quod enim dicitur in Ps. 118. non est historia, sed allegoria.
marg.|
{y}
Edificantibus]
secundum legem.
marg.|
{z}
Qui factus]
a mortuis suscitatus.
marg.|
{a}
Caput anguli]
ut sit princeps duorum testamentorum, et populorum in eadem fide, duos condat in se parietes, et tertius quem Iudei reprobabant volentes soli salvari in uno pariete.
marg.|
{b}
In alio]
nisi in Salvatore.
marg.|
{c}
Salus]
mundi vel hominis huius, per ipsum enim et patres nostri salvi sunt, quia de incarnatione crediderunt futurum quod nos credimus preteritum.
marg.|
{d}
Videntes autem]
secunda pars in qua post responsionem Petri habito consilio prohibent ne predicent.
marg.|
{e}
Constantiam]
audaciam.
marg.|
{f}
Sine litteris]
quia litteras non didicerant, vel quia Grammatice peritiam non habebant.
marg.|
{g}
Et idiote]
qui proprium ingenium non exercuerant per doctrinam, idioma Grece : proprietas Latine.
marg.|
Vel dicitur idiota, ab idus quod divisio, quod est littera, vel ab aure divisus, id est doctrina que aure suscipitur, {7.
284rb} vel a litteris, quasi nec per se exercitati, nec ab aliis docti.
marg.|
{h}
Admirabantur]
nescientes causam constantie, et virtutis.
marg.|
Hic docemur quod parvulis, et minus peritis quandoque committitur verbum Dei, Gn. 42.c. Iacob tradidit Beniamin Iude, non Ruben, qui interpretatur filius visionis, similiter dux populi Moyses non Aaron, licet facundior. Et Ier. 1.b. Nescio loqui, Amos 7.d. Non sum Propheta.
marg.|
{i}
Cum Iesu]
illitterato.
marg.|
{k}
Cum eis]
Apostolis.
marg.|
{l}
Contradicere]
quia ipse non esset, vel quia non sanatus fuisset.
marg.|
{m}
Extra concilium]
Iob. 16.a. Absque synagogis facient vos.
marg.|
{n}
Quid faciemus]
ne factum illud amplius divulget hominibus predictis.
marg.|
{o}
Comminemur]
hoc consilium tantum restat. Vel.
marg.|
{p}
Ulli hominum]
Iudeo, vel gentili.
marg.|
{q}
Omnino]
aliqua occasione vel aliquo loco.
marg.|
{r}
Docerent]
predicarent, Mt. 24.a. Odio eritis omnibus propter nomen meum, Iud. 7.b. Holophernes incidit aque ductum, Am. 7.c. Amasias prohibuit ne predicaretur in Bethel.
marg.|
{s}
In conspectu Dei]
apud Deum cui veritas placet.
marg.|
{t}
Vos]
prohibentes predicare.
marg.|
{u}
Quam]
Deum imperantem.
marg.|
{x}
Non enim possumus]
id est nolumus, vel in natura versum est, ut Angelis confirmatis non peccare.
marg.|
{z}
Non loqui]
Ve enim mihi est si non Evangelizavero, 1Cor. 9.c.
marg.|
{y}
Que]
signa Glossa Ecce plenum frumentum in spica invenitur ante quasi in herba flectebatur.
marg.|
{a}
Comminantes]
ne putarentur credidisse.
marg.|
{b}
Non invenientes]
causam que placeret populo non conscientie eorum.
marg.|
{c}
Propter populum]
non propter Deum.
marg.|
{d}
Glorificabant]
Deum in cuius nomine hoc fecerunt.
marg.|
{e}
Id quod factum fuerat]
Eadem res clarificatur quando fama vulgante in notitiam defertur, Deus autem in factis hominum glorificatur, Mt. 5.b. Videant opera vestra, et glorificent patrem vestrum, etc.
marg.|
{f}
In eo]
paralytico sanato.
marg.|
{g}
Quod acciderat]
hoc non habetur in Greco.
marg.|
{h}
Annorum]
causa clarificationis est longum tempus infirmitatis.
marg.|
{i}
Amplius]
Ad litteram perfecta etas ostenditur. Mystice significatur, quod Israel non tantum quadraginta annis in deserto manna contempto sordes Egypti concupiunt, sed etiam in terra promissionis inter Deum, et idola claudicavit, 3Rg. 18.d. Ut quid claudicatis, etc. Vel numerus ille gemine legis plenitudinem significat, quia quaterdeni quadraginta sunt. Utriusque ergo transgressor quasi quadragenariam perfectionem iacendo debilis transcendit.
marg.|
{k}
Dimissi]
Petrus, et Ioannes.
marg.|
{7.
284va} {a}
Qui cum audissent]
Tertia pars capituli. Auditis persecutorum mimis fiduciam resistendi per signa virtutum sibi deposcunt.
marg.|
{b}
Unanimiter]
Mt. 28. Si duo ex vobis consenserint de omni re, etc.
marg.|
{c}
Levaverunt]
; more solito, ut aliis dent exemplum.
marg.|
{d}
Ad Deum]
non ad hominem.
marg.|
{e}
Qui fecisti]
Magna potentia ostendetur.
marg.|
{f}
Spiritu sancto]
non sensu humano.
marg.|
{g}
Per os]
quasi per tubam ut non crederetur vox hominis.
marg.|
{h}
Patris nostri]
noster fuit pater sed tuus puer.
marg.|
{
i
}
Quare]
etc. Non quasi nescius querit, sed insaniam corripit eorum, qui in salvatorem insurrexerunt non lesi ab eo, sed in multis adiuti.
marg.|
{k}
Fremuerunt]
more ferarum agitati, motu imperito et irrationali.
marg.|
{l}
Gentes]
Romani milites ne regnum ad Iudeos transiret.
marg.|
{m}
Et populi]
Iudei.
marg.|
{n}
Meditati]
ex deliberatione facientes. Mt. 26.a. Consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent.
marg.|
{o}
Inania]
Christum non resurgere.
marg.|
{p}
Astiterunt reges]
id est Herodes : Plurale pro singulari, vel Herodes et Pilatus dicuntur reges.
marg.|
{q}
Terre]
non celi.
marg.|
{r}
Et principes]
sacerdotum.
marg.|
{s}
In unum]
in atrium Caiphe, Mt. 26.f. Vel Herodes et Pilatus convenerunt in amicitiam : Lc. 23.a.
marg.|
{t}
Dominum]
patrem. Unde hoc probas ? quia adversus patrem.
marg.|
{u}
Et]
pro quia.
marg.|
{x}
Adversus Christum]
qui contradicit filio et patri, Io. 2.d. Qui negat filium nec patrem habet. (Christum eius) patris, de quo dicitur : Ego autem constitutus sum rex ab eo.
marg.|
{y}
In civitate]
malignitate.
marg.|
{z}
Puerum tuum]
qui peccatum non fecit, 1Pt. 2.d.
marg.|
{a}
Unxisti]
Spiritu sancto, idest, Christum fecisti : Secundum illud : Unxit te Deus oleo letitie.
marg.|
{b}
Manus]
potestas.
marg.|
{c}
Tua]
non sua.
marg.|
{d}
Et consilium]
prescientia.
marg.|
{e}
Decreverunt]
sicut de Christo prescieras.
marg.|
{f}
Respice]
Deo commenda quod patiuntur.
marg.|
{g}
In animas]
vel (minas, et da servis tuis) id postulant quo indigent.
marg.|
{h}
Loqui]
est inter persecutores.
marg.|
{i}
Manum]
potentiam, vel Christum.
marg.|
{k}
Sancti]
ad corroborationem predicationis.
marg.|
{l}
Filii tui]
In greco, pueri tui, quod magis congruit voci Apostolorum satagentium, ut per miracula homo crucifixus innotesceret Deus esse, et Dei filius.
marg.|
{m}
Motus est]
ad excitandas mentes in quo patet virtus orationis, et significatur corda terrena sibi cessura, sub quorum pedibus spiritu veniente terra concutitur pavore, ut discussa terrenitate discant ad celestia consurgere.
marg.|
{n}
Et repleti]
quantum ad noviter conversos, vel quantum ad augmentum gratie.
marg.|
{o}
Loquebantur]
Hoc enim postulaverant.
marg.|
{p}
Multitudinis]
quia supra dictum est quod multiplicabantur, 1Cor. 5.c. sensus.
marg.|
{q}
Et anima]
voluntas qui mundum perfecte reliquerunt non se aliis preferebant, sed tamquam unius matris Ecclesie visceribus editi fraternitatis amore gaudebant. Nota in Babel facta est linguarum, et voluntatum confusio, Gn. 11.a. Cum alter non intelligeretur ab altero. Hic lingue et voluntates omnium humilitatis merito uniuntur quod usque hodie servant claustrales, reprobi autem diabolo serviente diversa mente, et pugnanti inter se certamine agitantur.
marg.|
{r}
Nec quisquam]
virtutes quas possident iusti non suas dicunt, {7.
284vb} sed eorum quorum utilitati dispensant.
marg.|
{s}
Communia]
Grece cena, inde cenobite communiter viventes, cenobia eorum habitacula, que vita tanto est felicior, quanto statum futuri seculi imitatur, ubi erit Deus omnia in omnibus 1Cor. 15.d. Et quia ibi erit summa pax typus fit in Ierusalem in visione pacis.
marg.|
{t}
Et virtute]
fiducie, et signorum, vel latitudine caritatis equanimiter portantes omnia prospera et adversa.
marg.|
{u}
Testimonium]
hoc erit eorum proprium quibus dictum est : Eritis mihi testes supr. 1.a. Resurrectionis quam oderant, que fidei sunt principium.
marg.|
{x}
Resurrectionis]
quam maxime oderant, et que fidei principale est indicium. Per hoc autem discernit ordinem doctorum et auditorum, nam multitudo copula caritatis invicem iungebantur : Apostoli vero virtute fulgentes Christi mysteria predicabant.
marg.|
{y}
Et gratia magna]
Spiritus sancti vel condonationis, de qua sequitur
[Vendidit agros]
congruit hic locus eo quod supr. dictum est : Quod qui spiritum, scilicet receperant linguas omnes loquebantur, et significabat, quod Ecclesia in diversis nationibus et linguis habitura cor unum, et animam, id est non enim loquebantur linguis sed diversarum linguarum adunatio in fide Christi indicabat, quia unus Dominus, una fides, unum baptisma, Eph. 6.b.
marg.|
{z}
Quisquam egens]
in illo principio abundabant vel non reputabant se egere, quia leti omnia sustinebant, tamen Apostolus dicit : In fame et siti, etc. 2Cor. 11.f.
marg.|
{a}
Ante pedes]
quasi ad genua procidentes.
marg.|
{b}
Prout]
non secundum personas et munera, sed secundum indigentiam.
marg.|
{c}
Ioseph autem]
Nota duas Glossa contrarias. Quarum una est Rab. dicentis quod Ioseph fuit electus cum Matthia, et socius Pauli. Beda dicit, quod fuit socius Pauli, sed non fuit ille qui cum Matthia electus fuit. Hec autem contrarietas que est facti bene sustinetur, sed non morum.
marg.|
{d}
Quod est interpretatum]
Beda. Ubicumque scriptura nominum interpretationes ponit sensum sacratiorem inesse significat.
marg.|
{e}
Filius consolationis]
vel propter Eleemosynam qua pauperes consolatus est, vel pro mercedis consolatione quam meruit, vel quia dignius fuit pro Iuda Apostolos consolari.
marg.|
{f}
Levites]
et sic non habebat hereditatem, Nm. ult. Quomodo ergo vendidit agrum. Solutio. Habebant Levite agros ad alenda pecora. Unde et Ier. 32.b. Possedit agrum in Anathot. Vel littera solvit, que dicit quod fuit Cyprius genere, quia in dispersione facta sub Antiocho illud secessit pater eius, et ibi habere potuit, et vendere. Ideo dicit <Glossa> interlinearis
[Haberet]
Ubicumque, vel quacumque occasione. Glossa Quia Cyprius fuit postea discedens a Paulo patriam repetiit.
marg.|
{g}
Pretium]
non partem sed totum.
marg.|
{h}
Ante pedes]
ut commune fieret omnium, et significaret aurum esse calcandum quod ad pedes proiicit.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Act. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=74&chapitre=74_4)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Act. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=74&chapitre=74_4)
Notes :