Capitulum 22

Numérotation du verset Act. 22,1 

Viri fratres
et patres
audite quam ad vos nunc reddo rationem.
Numérotation du verset Act. 22,2 

Cum audissent autem quia hebrea lingua loquitur ad illos magis prestiterunt silentium.
Numérotation du verset Act. 22,3 

Et dixit : Ego sum vir Iudeus natus Tharso Cilicie, nutritus autem in civitate ista1
1 civitate ista] inv. Weber
secus pedes Gamalielis,
eruditus iuxta veritatem paterne legis, emulator legis
sicut et vos omnes estis hodie.
Numérotation du verset Act. 22,4 

Qui hanc viam
persecutus sum usque ad mortem,
alligans et tradens in custodias
viros ac mulieres.
Numérotation du verset Act. 22,5 

Sicut princeps sacerdotum
mihi testimonium2 reddit
2 mihi testimonium] inv. Weber
et omnes maiores natu a quibus et epistolas accipiens ad fratres Damascum pergebam, ut adducerem inde vinctos in Hierusalem ut3 punirentur.
3 ut] uti Weber
Numérotation du verset Act. 22,6 

Factum est autem eunte me et appropinquante Damasco media die
subito de celo
circumfulsit me lux copiosa,
Numérotation du verset Act. 22,7 

Et decidens in terram audivi vocem dicentem mihi : Saule Saule
quid me persequeris ?
Numérotation du verset Act. 22,8 

Ego autem respondi : Quis es Domine ?
Dixitque ad me : Ego sum Iesus Nazarenus quem tu persequeris.
Numérotation du verset Act. 22,9 

Et qui mecum erant lumen quidem viderunt vocem
autem non audierunt
eius qui loquebatur mecum.
Numérotation du verset Act. 22,10 

Et dixi : Quid faciam Domine ?
Dominus autem dixit ad me : Surgens, vade Damascum, et ibi tibi dicetur
de omnibus que te oporteat facere.
Numérotation du verset Act. 22,11 

Et cum non viderem pre claritate luminis illius
ad manum
deductus a comitibus veni Damascum.
Numérotation du verset Act. 22,12 

Ananias autem quidam vir
secundum legem testimonium habens
ab omnibus habitantibus Iudeis.
Numérotation du verset Act. 22,13 

Veniens ad me et adstans dixit mihi : Saule frater, respice.
Et ego eadem hora respexi in eum.
Numérotation du verset Act. 22,14 

At ille dixit : Deus patrum nostrorum
preordinavit te
ut cognosceres voluntatem eius, ut4 videres Iustum
4 ut] et Weber
et audires vocem ex ore eius,
Numérotation du verset Act. 22,15 

qui5 eris testis illius ad omnes homines
5 qui] quia Weber
eorum que vidisti
et audisti.
Numérotation du verset Act. 22,16 

Et nunc quid moraris ? Exsurge et6 baptizare et abluere7 peccata tua, invocato nomine ipsius.
6 et] om. Weber |
7 abluere] ablue Weber |
Numérotation du verset Act. 22,17 

Factum est autem
revertenti
mihi in Hierusalem.
Et oranti
in templo
fieri me in stupore mentis.
Numérotation du verset Act. 22,18 

Et videre illum
dicentem mihi : Festina.
Et exi velociter de7 Hierusalem, quoniam non recipient testimonium tuum de me.19
Et ego dixi : Domine ipsi sciunt
quia ego eram concludens in carcerem et cedens per synagogas eos qui credebant in te.
Numérotation du verset Act. 22,20 

Et cum funderetur sanguis Stephani testis tui,
ego astabam et
consentiebam
et custodiebam vestimenta interficientium illum.
Numérotation du verset Act. 22,21 

Et dixit ad me : Vade
quoniam ego ad8 nationes
9 ad] in Weber
longe mittam te.
Numérotation du verset Act. 22,22 

Audiebant autem eum usque ad hoc verbum
et levaverunt vocem suam dicentes :
Tolle de terra huismodi9. Non enim fas est eum vivere.
10 huismodi] eiusmodi Weber
Numérotation du verset Act. 22,23 

Vociferantibus autem eis et proicientibus eis10 vestimenta sua
11 eis] om. Weber
et pulverem iactantibus in aerem.
Numérotation du verset Act. 22,24 

Iussit tribunus induci eum in castra
et flagellis cedi et torqueri eum
ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei.
Numérotation du verset Act. 22,25 

Et cum astrinxissent eum loris
dixit adstanti sibi centurioni : Paulus si hominem romanum et indemnatum licet vobis flagellare ?
Numérotation du verset Act. 22,26 

Quo audito centurio accessit ad tribunum et nuntiavit dicens : Quid acturus es ? Hic enim11 civis romanus est ?
12 enim] + homo Weber
Numérotation du verset Act. 22,27 

Accedens autem tribunus dixit illi : Dic mihi tu Romanus es ? At ille dixit : Etiam.
Numérotation du verset Act. 22,28 

Et respondit tribunus : Ego multa summa
civitatem
hanc consecutus sum. Et Paulus ait : Ego autem et natus sum.
Numérotation du verset Act. 22,29 

Protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant. Tribunus quoque timuit postquam rescivit, quia civis romanus esset et quia ligasset12 eum.
13 ligasset] alligasset Weber
Numérotation du verset Act. 22,30 

Postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Iudeis, solvit eum, et iussit sacerdotes convenire et omne concilium. Et producens Paulum statuit inter illos.

Capitulum 22

Numérotation du verset Act. 22,1 
marg.| Viri fratres] etc. Hoc capitulum dividitur in duas partes. In prima agitur de sermone Pauli in qua breviter dicit, quid ante conversionem fecerit, et modum conversionis, et de turbatione Iudeorum pro eo quod dixit se missum a Domino ad gentes. In secunda quomodo Paulus flagellari iussus dixit se esse civem Romanum et sic solutus, in crastino adductus ad Iudeos ut sciretur causa eius, ibi (Vociferantibus autem, etc.) Dicit ergo :
marg.| {n} Viri] a virtute.
marg.| {o} Fratres] coevi.
marg.| {p} Et Patres] seniores.
marg.| {7. 304va}
marg.| {a} Prestiterunt] propter hoc quod Hebreum loquebatur.
marg.| {b} Natus] id est enutritus in pueritia.
marg.| {c} Nutritus] in adolescentia quando legem didicit.
marg.| {d} Secus pedes] ad obsequium, et quia parvus et humilis sedebat ad pedes magistri.
marg.| {e} Emulator] imitator vel zelator adversus Christianos. In Greco emulator legis existens. Secundum illud Rm. 10.a. Testimonium illis perhibeo quod emulationem Dei habent.
marg.| {f} Viam] fidem Christi quam nunc predico.
marg.| {g} Ad mortem] Christianorum vel Stephani, vel mori paratus pro lege.
marg.| {h} In custodias] carceres, non quia ipse faceret manu sua sed consentiebat facientibus, sup. 8.a. Tales digni sunt morte. Rm. 1.d.
marg.| {i} Sicut princeps] expertum vocat in testimonium in presenti, vel tunc testimonium reddebat quando per eum epistolas mittebat.
marg.| {k} Ad fratres] pro tempore moderno non pro tempore persecutionis. Tunc enim reputabat eos non fratres, sed hostes.
marg.| {l} Media die] ut sciatur sole lucidior esse.
marg.| {m} De celo] a Deo.
marg.| {n} Circumfulsit] exterius, signans quod illuminandus esset interius.
marg.| {o} Saule] Glossa Quidam libri habent, Saul, Saul, ut ostendatur nomine Saulis Saulum dictum.
marg.| {p} Lumen] non faciem.
marg.| {q} Non audierunt] intellexerunt, sed tantum sonum vocis Pauli, vel eius qui Paulo loquebatur, non verborum discrimen. Et sic non erit contrarium ei quod dictum est sup. 9.a.
marg.| {r} Quid faciam] te cognoscens ut obediam.
marg.| {s} Tibi dicetur] Exemplum humilitatis, contra doctores non disputandi nec presumendi, licet a Deo simul edocti.
marg.| {t} Oporteat facere] non dicere, quia de dicendo edoctus fuit a Deo.
marg.| {u} Pre claritate] que excecaverat.
marg.| {x} Ad manum] non ad oculum.
marg.| {y} Iudeis] et a Deo habebat, sed plus credebatur Iudeis.
marg.| {z} Respice] Glossa Lux erat in oculis Pauli excecati et illuminati et ideo merito credidit. Quod multipliciter exponitur, ne contrarium videatur. Illuminati et cecati secundum prius et posterius, vel de luce interiori et exteriori, vel de miraculosa et naturali corporali vel spirituali.
marg.| Unde sup. 9.b. Lux enim corporalis exterior excecavit eum disgregando spiritus visibiles, sed intus illuminatus est. Ideo credidit, id est ampliorem fidem habuit quia et prius credebat, sicut dicit Glossa Deum esse credebat qui desuper loquebatur.
marg.| {a} Deus patrum] non recens, ut Iudei putabant.
marg.| {b} Ut cognosceres] Rab. Rectus ordo preordinatus in prescientia Dei cognoscit veritatem, videt iustum Christum vel Evangelium, audit ex ore eius non Apostolorum Gal. 1.a. {7. 304vb} Non ab hominibus neque per hominem : Et sic fit testis visorum et auditorum per predicationem vel scripturam, vel famam suam.
marg.| {c} Ad omnes] etates, conditiones, sexus, et linguas.
marg.| {d} Que vidisti] Glossa in luce fulgenti priusquam excecareris.
marg.| {e} Et audisti] in voce vocante dicit Glossa Non quia vox luceret, sed quia voci lux erat annexa.
marg.| {f} Et baptizare invocato nomine ipsius, et ablue] etc. Sic iunge, quia tinctio in aqua cum invocatione nominis eius sufficit ad abluendum peccata.
marg.| {g} Factum est autem] Glossa Locum et tempus preterit et intellige locum non orationis vel visionis qui ponitur in littera, sed locum a quo reversus est, scilicet, post magnum circuitum de Arabia et Damasco. Gal. 1.c. Ubi totum determinat. Vel in hac. Glossa Locum supple dicit et tempus preterit vel locum preterit, scilicet ubi tunc manebat in Ierusalem.
marg.| {h} Et oranti] ne Sathanas illuderet.
marg.| {i} In stupore] Alii ponunt pavore, alii alienatione, vel extasi.
marg.| {k} Illum] Christum.
marg.| {l} Festina] Glossa Necessitate et admonitione Dei fecit omnia. Bed. Hoc non ad elationem sed propter necessitatem dicit, ut videatur idoneus Evangelizare Gentibus.
marg.| {m} Ipsi sciunt] quasi posset eis sufficere exemplum conversionis mee.
marg.| {n} Testis] martyris. Bed. Confitendo quod non cecidit et sic minus peccavit. Contra Augustinus dicit quod plus omnibus peccavit. Quod verum est, comparando consensum consensui, non opus operi, quia omnibus lapidantibus consensit, singuli autem in actum suum consentiebant.
marg.| {o} Vade] quasi quamvis sciant, tamen non recipient te.
marg.| {p} Longe] tam loco quam fide.
marg.| {q} Ad hoc] mittam te ad nationes.
marg.| {r} Dicentes] Tribuno. Per hoc enim maxime timebant amittere et locum et gentem. Iob. 11.f. Et est argumentum, quod quando aliquis non potest proficere in unum locum debet se transferre ad alium.
marg.| {s} Vociferantibus] etc. Secunda pars.
marg.| {t} Et proiicientibus] Glossa Ut occiderent eum, vel signum est meroris.
marg.| {u} Iactantibus] vel merore vel more brutorum animalium. Bed. Solus sacerdos scidit vestimenta sua. Mt. 26.f. quando sacerdotium vetus erat mutandum, nunc autem quia tota gens spolianda erat gloria regni, omnes proiiciunt vestimenta iacto pulvere in celum. Secundum illud. Superbia eorum qui te oderunt ascendit.
marg.| {x} Induci] quod prius preparatum fuerat nunc impletur.
marg.| {y} Et torquendi eum] ut eius tormentis satiarentur.
marg.| {z} Ut sciret] etc. Ideo iussit non occidi.
marg.| { {7. 305ra} }
marg.| {a} Astrinxisset] ad flagellandum.
marg.| {b} Et indemnatum] in iudiciario ordine de nullo reatu convictum.
marg.| {c} Multa summa] pecunie, vel annorum.
marg.| {d} Civilitatem hanc] Romanam pro qua censum dedi : Quod exponit alia littera quam ponit Bed. Tam facile dicis te civem Romanum esse cum sis pauper supple. Ego enim scio quanto pretio civilitatem hanc possedi Alia Glossa Bede dicit. Civilitatem Reipublice administrationem cui annexa erat civilis societas, et illam magna pecunia emit.
marg.| {e} Et natus] et in hoc melius sum Romanus quam tu qui Romanum nomen emisti. Ex hoc videtur, quod Pater Pauli ante habuit civilem societatem cum Romanis quam Paulus nasceretur. Potuit enim esse ut castrum Giscalis, unde erat, non caperetur a Romanis vi, sed voluntate se reddiderunt, cuius redditionis forte fuit auctor pater Pauli, capto Giscali Tharsum Cilicie commigravit. Migratio enim est voluntaria captivitas. Vel potest dici, quod ante fuerit Paulus natus. Et nunc expone :   [Navi] id est a natalibus meis habeo quod sim civis Romanus, non ab emptione. Sibi enim et suis heredibus civilitatem acquisivit pater eius.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Act. Capitulum 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=74&chapitre=74_22)

Notes :