Capitulum 25

Numérotation du verset Act. 25,1 

Festus ergo cum venisset in provinciam.
Post triduum
ascendit Hierosolymam a Cesarea,
Numérotation du verset Act. 25,2 

adieruntque eum principes sacerdotum et primi Iudeorum adversus
Paulum et rogabant eum
Numérotation du verset Act. 25,3 

postulantes gratiam adversum eum ut iuberet perduci eum
Hierusalem insidias tendentes ut eum interficerent in via.
Numérotation du verset Act. 25,4 

Festus autem respondit servari Paulum in Cesarea se autem maturius
Numérotation du verset Act. 25,profecturum.5 

Qui ergo in vobis ait potentes sunt descendentes simul si quod est in viro crimen accusent eum.
Numérotation du verset Act. 25,6 

Demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem, descendit Cesaream. Et altera die sedit pro tribunali et iussit Paulum adduci.
Numérotation du verset Act. 25,7 

Qui cum perductus esset, circumsteterunt eum qui ab Hierosolyma descenderant Iudei multas et graves causas obicientes quas non poterant probare.
Numérotation du verset Act. 25,8 

Paulo autem rationem reddente quoniam neque in legem Iudeorum, neque in templum neque in Cesarem quicquam peccavi.
Numérotation du verset Act. 25,9 

Festus autem volens Iudeis gratiam prestare respondens Paulo dixit :
Vis Hierosolymam ascendere et ibi de his iudicari apud me ?
Numérotation du verset Act. 25,10 

Dixit autem Paulus : Ad tribunal Cesaris sto,
ubi me oportet
iudicari.
Iudeis non nocui sicut tu melius nosti.
Numérotation du verset Act. 25,11 

Si enim nocui aut dignum morte aliquid feci non recuso mori. Si vero nihil est eorum que hi accusant me nemo potest me illis donare.
Cesarem appello.
Numérotation du verset Act. 25,12 

Tunc Festus cum consilio locutus respondit : Cesarem appellasti, ad Cesarem ibis.
Numérotation du verset Act. 25,13 

Et cum dies aliquot transacti essent, Agrippa rex et Beronice
descenderunt Cesaream ad salutandum Festum.
Numérotation du verset Act. 25,14 

Et cum dies plures ibi demorarentur, Festus regi indicavit de Paulo dicens : Vir quidam est derelictus a Felice vinctus,
Numérotation du verset Act. 25,15 

de quo cum essem Hierosolymis, adierunt me principes sacerdotum et seniores Iudeorum postulantes adversus illum damnationem.
Numérotation du verset Act. 25,16 

Ad quos respondi : Quia non est consuetudo Romanis donare aliquem hominem priusquam is qui accusatur presentes habeat accusatores locumque
defendendi accipiat ad abluenda crimina que ei obiiciuntur1.
1 que...obiiciuntur] om. Weber
Numérotation du verset Act. 25,17 

Cum ergo huc
venissent2 sine ulla dilatione, sequenti die sedens pro tribunali iussi adduci virum.
2 venissent] convenissent Weber
Numérotation du verset Act. 25,18 

De quo cum stetissent accusatores, nullam causam deferebant de quibus ego suspicabar malum.
Numérotation du verset Act. 25,19 

Questiones vero quasdam de sua superstitione,
habebant adversus eum et de quodam Iesu defuncto
quem affirmabat Paulus vivere.
Numérotation du verset Act. 25,20 

Hesitans autem ego de huiusmodi questione
dicebam : Si vellet ire Hierosolymam
et ibi iudicari de istis.
Numérotation du verset Act. 25,21 

Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti
cognitionem,
iussi servari eum donec mittam eum ad Cesarem.
Numérotation du verset Act. 25,22 

Agrippa autem ad Festum : Volebam
et ipse hominem audire. Cras inquit audies eum.
Numérotation du verset Act. 25,23 

Altera autem die cum venisset Agrippa et Beronice cum multa ambitione
et introissent in auditorium
cum tribunis et viris principalibus civitatis3 iubente Festo adductus est Paulus.
3 civitatis] + et Weber
Numérotation du verset Act. 25,24 

Et dixit Festus : Agrippa rex
et omnes qui simul adestis nobiscum viri,
videtis hunc de quo omnis multitudo Iudeorum interpellavit me Hierosolymis petentes4
4 petentes] petens Weber
et clamantes5 non oportere eum vivere amplius.
5 et clamantes] et hic acclamantes Weber
Numérotation du verset Act. 25,25 

Ego vero comperi nihil dignum eum morte admisisse. Ipso autem hoc appellante Augustum iudicavi mittere.
Numérotation du verset Act. 25,26 

De quo quid certum scribam domino non habeo.
Propter quod produxi eum ad vos, et maxime ad te rex Agrippa ut interrogatione facta habeam quid scribam.
Numérotation du verset Act. 25,27 

Sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum et causas eius non significare.

Capitulum 25

Numérotation du verset Act. 25,1 
marg.| Festus ergo cum venisset] etc. Hoc capitulum dividitur in quatuor partes. In prima veniens Festus Ierusalem rogatur a Iudeis ut Paulus adducatur Ierusalem quo negante venerunt Cesaream accusaturi eum. In secunda excusat se Paulus de omnibus et ne gravaretur Cesarem appellat, ibi (Paulo rationem) In tertia venit Agrippa salutare Festum, et exponit ei totum negotium Pauli ibi (Et cum dies aliquot) in quinta producitur Paulus coram Agrippa volente videre eum, et replicante Festo causam et appellationem Pauli, Agrippam super hoc consultante, datur Paulo licentia loquendi pro se, ibi : (Altera autem die) Dicit ergo :
marg.| {b} Festus ergo cum venisset in provinciam] Palestine sicut semper mittebantur a Romanis Presides aliis succedentes.
marg.| {c} Post triduum] ex quo venerat.
marg.| {d} A Cesarea] ad quam prius venit.
marg.| {e} Principes sacerdotum] propter invidiam quam pre aliis habebant erga Paulum, et quia pre ceteris tenebantur defendere legem, de qua erat disceptatio contra Paulum.
marg.| {f} Adversus Paulum] locuturi.
marg.| {g} Ut iuberet perduci] quia questio erat de lege, et videbatur quod ibi deberet determinari ubi precipue lex vigebat maxime cum et ipse Preses presens esset, et hoc etiam pro gratia petebant, non quia debitum.
marg.| {h} Maturius] cito forte, vel quia Iudex nihil debet immutare circa personas antequam cognoscat aliquid de causa.
marg.| {i} Potentes] non quod sit acceptor personarum in iudicio. Sed dicit (Potentes) scilicet eundi Cesaream. Non enim omnes ire poterant.
marg.| {k} Octo aut decem] In Cesarea autem tantum tres, quia in Cesarea omnes Gentiles habebant eumdem modum vivendi. In Ierusalem vero diversorum erant rituum, ideo plus habuit ibi facere.
marg.| {l} Pro tribunali] quod est locus iudicii. Sed quare non dicitur, in tribunali, quod videtur melius sonare.
marg.| Solutio Pro, notat fidem pro quo sedetur ibi, scilicet ut fiat iudicium. In, vero tantum sonat sessionem et quietem.
marg.| {7. 306vb}
marg.| {m} Vis Hierosolymam] optionem dat, quia civis Romanus erat sed videtur quod iniuste agat. Iam enim fuerat accusatus et nihil probare poterant contra eum, sed purgaverat se sufficienter, ergo debuit dimitti. Solutio : Promittebant Iudei se probaturos in Ierusalem ubi erant testes, et posset facilius Paulus solus illuc ire quam multi testes venire.
marg.| {n} Ad tribunal Cesaris] quod Cesari specialiter factum erat in Cesarea in eius honorem edificata, alioquin non esset Cesaris, sed Presidis tribunal.
marg.| {o} Ibi me] quia hic est locus iudicii, viam faciat appellationi.
marg.| {p} Melius nosti] quam Iudei, vel Paulus, vel vicini. Contra de novo venerat. Solutio : Melius supple quam prius, quia ex accusationibus et responsione Pauli satis perpendebat iniuste agi contra ipsum. Ideo dicit nosti, quia simpliciter non sciebat. Vel (nosti melius) quam esset necessarium ad liberationem meam ad quam minor rei notitia sufficere posset.
marg.| {q} Nemo potest] de iure. Hic sumitur illud. Solum possumus quod de iure possumus. Et si tu velis Iudeis gratiam prestare donando me.
marg.| {r} Cesarem appello] ad nomen eius confusio. Bed. Quod appellat et Romam festinat, ideo facit, ut diutius predicans multis fidelibus coronatus eat ad Christum, 1Th. 2.d. Que est spes nostra aut corona, etc.
marg.| {s} Et cum dies] etc. Tertia pars.
marg.| {t} Agrippa] Hic Herodis Agrippe filius usque ad subversionem Ierusalem regnum Iudee tenuit.
marg.| {u} Et Bernice] vel Beronice, vir secundum quosdam, vel secundum Glossa uxor eius, secundum Hier. cognata. Et dicitur uxor, quia pre nimio affectu assistebat ei quasi uxor, tamen quidam dicunt, quod cognoscebat eam, secundum illud. Cognato poterit nomine culpa regi. Alii volunt quod fuerit vir, quia non est consuetum mulieres sedere cum viris in iudicio. Ad hoc respondent quod in hoc notatur impudentia utriusque qui sese carere non poterat, vel ad tempus pro nimio amore.
marg.| {x} Damnationem] mortis, que grata esset eis.
marg.| {y} Consuetudo] secundum leges Romanas.
marg.| {z} Locumque] spatium.
marg.| {a} Huc] Cesaream.
marg.| {b} Deferebant] nihil contra Paulum probabant.
marg.| {c} De quibus] causis vel urbis vel rebus.
marg.| {d} Suspicabar] expectabam ab accusatoribus.
marg.| {e} Malum] quod probaretur contra Paulum de verbo vel doctrina mala. Vel.
marg.| {c} De quibus] accusatoribus.
marg.| {d} Suspicabar malum] quod, scilicet, nullam causam dignam morte deferrent.
marg.| {f} De sua superstitione] Rab. amborum, id est Pauli et Iudeorum legem vocat superstitionem.
marg.| {b} Deferebant] secundum sensum Iudeorum.
marg.| {g} Questione] quam ignorabam.
marg.| {7. 307ra}
marg.| {a} Hierosolymam] ubi sapientiores.
marg.| {b} Augusti cognitioni] Neronis iudicio.
marg.| {c} Volebam] vellem nunc.
marg.| {d} Altera autem die] etc. Quarta pars.
marg.| {e} Cum multa ambitione] id est desiderio videndi Paulum, vel multa pompa et turba regalis officii eos ambiente. Bed. In Greco pro ambitione ponitur phantasia.
marg.| {f} In auditorium] domum ubi cause audiebantur coram iudicibus.
marg.| {g} Principalibus] vel principibus.
marg.| {h} Rex] Iudee.
marg.| {i} Et omnes] Ananias et presentes Iudei.
marg.| {k} Et acclamantes] hic sicut in Ierusalem.
marg.| {l} Admisisse] in opere, quia nihil erat probatum et ipse sufficienter se purgaverat. Superius autem hesitavit de materia questionis de lege non de Pauli innocentia, et sic non est contrarium.
marg.| {m} Quid scribam] de testimoniis alicuius pro quo sit vinctus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Act. Capitulum 25), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=74&chapitre=74_25)

Notes :