Capitulum 28
Numérotation du verset
Act. 28,1
Et cum evasissemus tunc cognovimus quia Militene1*
1 Militene ΩJ] Milithene
Rusch
insula vocatur. Barbari
vero prestabant non modicam humanitatem nobis.
Numérotation du verset
Act. 28,2
Accensa enim pira
reficiebant
nos omnes propter imbrem qui imminebat et frigus.
Numérotation du verset
Act. 28,3
Cum congregasset autem Paulus sarmentorum
aliquantam multitudinem et imposuisset super ignem,
vipera a calore
cum processisset invasit manum eius.
Numérotation du verset
Act. 28,4
Ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius ad invicem dicebant : Utique homicida est homo hic.
Qui cum evaserit de mari ultio
non sinit vivere.
Numérotation du verset
Act. 28,5
Et ille quidem excutiens bestiam in ignem nihil mali passus est.
Numérotation du verset
Act. 28,6
At illi existimabant eum in tumorem
convertendum et subito casurum et mori. Diu autem illis exspectantibus2
2 exspectantibus] sperantibus
Weber
et videntibus nihil mali in eo fieri convertentes se
dicebant eum esse Deum.
Numérotation du verset
Act. 28,7
In locis autem illis erant predia
principis insule nomine Publii qui nos suscipiens triduo benigne exhibuit.
Numérotation du verset
Act. 28,8
Contigit autem patrem Publii febribus
et disenteria vexatum iacere.
Ad quem Paulus intravit, et cum orasset et imposuisset ei manus, salvavit eum.
Numérotation du verset
Act. 28,9
Quo facto et omnes qui in insula habebant infirmitates accedebant et curabantur.
Numérotation du verset
Act. 28,10
Qui etiam multis honoribus nos honoraverunt et navigantibus imposuerunt que necessaria erant.
Numérotation du verset
Act. 28,11
Post menses autem
tres navigavimus in nave alexandrina
que in insula
hiemaverat cui
erat insigne Castorum.
Numérotation du verset
Act. 28,12
Et cum
venissemus Syracusam mansimus ibi triduo.
Numérotation du verset
Act. 28,13
Inde circumlegentes
devenimus Regium.
Et post unum diem flante Austro
secunda die venimus Puteolos.
Numérotation du verset
Act. 28,14
Ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem et sic venimus Romam.
Numérotation du verset
Act. 28,15
Et inde cum audissent fratres
occurrerunt nobis usque ad Apii Forum
et Tribus Tabernis.
Quos cum vidisset Paulus gratias agens Deo accepit fiduciam.
Numérotation du verset
Act. 28,16
Cum venissemus autem Romam permissum est Paulo
manere sibimet
cum custodiente se milite.
Numérotation du verset
Act. 28,17
Post tertium autem diem convocavit primos Iudeorum. Cumque convenissent dicebat eis : Ego viri fratres nihil adversus plebem faciens aut morem paternum, vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum.
Numérotation du verset
Act. 28,18
Qui cum interrogationem de me habuissent
voluerunt me dimittere eo quod nulla causa esset mortis in me.
Numérotation du verset
Act. 28,19
Contradicentibus autem Iudeis coactus sum appellare Cesarem non quasi gentem meam habens aliquid accusare.
Numérotation du verset
Act. 28,20
Propter hanc igitur causam,
rogavi vos videre et alloqui. Propter spem
enim Israel catena hac circumdatus sum.
Numérotation du verset
Act. 28,21
At illi dixerunt ad eum : Nos neque litteras accepimus de te a Iudea, neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit aut locutus est quid de te malum.
Numérotation du verset
Act. 28,22
Rogamus autem a te audire que sentis. Nam de secta hac
notum est nobis, quia ubique ei contradicitur.
Numérotation du verset
Act. 28,23
Cum constituissent autem illi
diem venerunt ad eum in hospitium plures
quibus exponebat testificans regnum Dei, suadensque eos de Iesu ex lege Moysi et prophetis a mane usque ad vesperam.
Numérotation du verset
Act. 28,24
Et quidam credebant his que dicebantur, quidam vero non credebant.
Numérotation du verset
Act. 28,25
Cumque invicem non essent consentientes,
discedebant, dicente Paulo unum verbum quia bene Spiritus sanctus locutus est
per Isaiam prophetam ad patres nostros
Numérotation du verset
Act. 28,26
dicens : Vade ad populum istum
et dic : aure audietis
et non intelligetis, et videntes
videbitis et non perspicietis.
Numérotation du verset
Act. 28,27
Incrassatum est enim cor populi huius
et auribus graviter audierunt,
et oculos suos compresserunt, ne forte videant oculis,
et auribus audiant, et corde intelligant et convertantur et sanem eos3.
3 eos] illos
Weber
Numérotation du verset
Act. 28,28
Notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei
et4 ipsi et audient
4 et] om. Weber
Numérotation du verset
Act. 28,29
5
5 Et cum haec dixisset, exierunt ab eo Iudaei, multam habentes inter se quaestionem
Clementina
]
om. Rusch Weber
Numérotation du verset
Act. 28,30
Mansit autem biennio toto in suo conductu6
6 conductu] conducto
Weber
et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum.
Numérotation du verset
Act. 28,31
Predicans regnum Dei et docens que sunt de Domino Iesu Christo cum omni fiducia sine prohibitione.
Capitulum 28
Numérotation du verset
Act. 28,1
marg.|
{7.
309ra}
Et cum evasissemus]
etc. Hoc capitulum dividitur in tres partes. In prima dicitur de nomine, et habitatoribus Insule humane excipientibus naufragium passum, et vipera, que adhesit manui Pauli sarmenta colligentis, ut ignem faceret, qua excussa illesus extitit mirantibus cunctis. In secunda de patre Principis Insule oratione Pauli a febribus sanato et multis aliis infirmis, et de profectu in nave Alexandrina, et adventu Romam, et occursu fratrum, ibi :
[In locis autem]
In tertia de convocatione Iudeorum, quibus exposita causa sua predicationem non recipientibus confutat eos Isaie testimonio, predicans libere Gentibus ad se venientibus, ibi
[Cum autem venissemus]
etc. Dicit ergo :
marg.|
{a}
Et cum evasissemus]
etc.
marg.|
{b}
Miletum]
vel
[Militene]
non Militene, ut quidam volunt, quod est nomen cuiusdam civitatis non Insule. Volunt etiam quidam hanc esse Insulam in qua predicavit Ioannes, scilicet Asiam minorem, quod esse non potest, quia illa non est Sicilie opposita sicut ista.
marg.|
{c}
Barbari]
habitatores Insule.
marg.|
{d}
Pyra]
massa, vel strue lignorum, a pyr quod est ignis, secundum alios nomen est ligni.
marg.|
{e}
Reficiebant]
igne. Contra. Refectio est deperditorum restauratio, sed ignis consumit, ergo, etc. Solutio : Duplex est unctio, vel refectio, materialis, et formalis, secundum primam ignis non nutrit, vel reficit, sed secundum secundam, quia calor exterior excitat calorem naturalem interiorem.
marg.|
{f}
Sarmentorum]
ramos vinearum aptos igni.
marg.|
{g}
A calore]
fugiens nimium calorem, quia temperatum diligit naturaliter.
marg.|
{h}
Invasit]
non destruxit.
marg.|
{i}
Homicida]
quem sciebant debere mori.
marg.|
{k}
Ultio]
divina.
marg.|
{l}
In tumorem]
secundum morem percussorum a serpente.
marg.|
{m}
Et subito]
cito post, quia venenum successive operatur.
marg.|
{n}
Expectantibus]
credentibus Paulum mori.
marg.|
{o}
Convertentes]
facies ad invicem vertentes.
marg.|
Mystice, Rab. Egressus de mari Apostolus ignem accendit, quia corda, que undis tempestatum eripit, docendo amoris igne calefacit, sarmenta, exhortationis verba de scripturis, quasi vineis excerpta, Hac flamma pulsus Diabolus de cordibus fidelium, doctores perfundit veneno persecutionum, ut eorum opera impediat, sed ipso igne comburitur, quia eisdem virtutibus quibus sancti proficiunt, impii cum auctore suo invidendo deficiunt. Is. 26.b. Videant et confundantur zelantes populi, et ignis hostes tuos devoret.
marg.|
{p}
In locis]
etc. Secunda pars.
marg.|
{q}
Predia]
vinee, vel agri.
marg.|
{r}
Febribus]
a fervore dictis.
marg.|
{s}
Et dysenteria]
que est passio intestinorum cum profluvio ventris.
marg.|
{t}
Triduo benigne]
forte, quia audivit miraculum de vipera.
marg.|
{u}
Salvavit eum]
Querit Bed. Cur infidelem egrum {7.
309rb} sanans Throphimum reliquit infirmum Mileti 2Tim. ult. d. Et Timotheum similiter infirmum, 1Tim. 5.d. fideles non curat. Solutio : Quia ille per miraculum foris sanandus erat, qui intus non vivebat, hoc non indigebant discipuli salubriter viventes.
marg.|
{x}
Post menses]
ex quo primum venerant de Asia, vel in illam intraverant Insulam. Queritur de illis sanatis, aut receperunt fidem, aut non, si sic, debuit scribi, si non, videtur sanctum dare canibus. Mt. 7.a. Responsio. Probabile videtur, quod sic, sed quia Paulus non fuit in eis, nisi nuntiator fidei, et quasi in transitu, nec postea ad eos confirmandos rediit, non curavit Lucas scribere, sed reliquit illi qui eos in fide postea confirmavit.
marg.|
{y}
Alexandrina]
altera.
marg.|
{z}
Insula]
Militene.
marg.|
{a}
Cui]
Insule.
marg.|
{b}
Insigne castrorum]
quia forte aliqua castra olim fuerunt ibi fundata. Vel
[Cui]
navi quia sub forma castrorum insignia velis erant intexta nautarum. Vel
[Castrorum]
populi armati. Vel
[Castorum]
sive. Bed. Gemini Castores sunt, Castor et Pollux, quos ideo Gentiles in mari Deos vocant, quia in prodigiis nautarum si sole Stelle apparuerunt in navi, vel antennis periculosi, si vero gemine, prosperi cursus sunt nuntie. Alia littera. Cui erat signum Iovis filii, quia secundum fabulas Iupiter in specie cygni cognoscens Ledam, genuit ex ea duo ova, de uno nata est Helena, de altero isti Castor, et Pollux.
marg.|
{c}
Syracusam]
Sicilie civitatem.
marg.|
{d}
Circumlegentes]
circa Siciliam navigantes.
marg.|
{e}
Rhegium]
aliam civitatem Sicilie.
marg.|
{f}
Flante austro]
quo indigebant Romam ituri.
marg.|
{g}
Puteolos]
Insulam. Multi legunt Puteolosum. Et est locus ultra Romam, ubi Virgilius fecit balnea medicinalia singulis inscripta titulis, ut dicitur, contra quam scilicet valerent egritudinem, unde invidentes Salernitani supervenientes in manu forti titulos destruxerunt edificia mutilantes.
marg.|
{h}
Fratres]
Christiani Rome habitantes. Unde patet Paulum non primum predicasse Romanis.
marg.|
{i}
Appii forum]
ab Appio Claudio constructum proximum mari.
marg.|
{k}
Et Tribus tabernis]
tribus domibus in littore positis ex uno fundamento edificatis.
marg.|
{l}
Accepit fiduciam]
Glossa Minus timuit, ergo prius timebat, si mortem, hoc erat imperfectionis, si ne Romani converterentur, hoc erat incredulitatis contra promissum sibi a Domino. Sup. 23.c. Solutio : Non propter ipsam conversionem timuit, sed propter modum convertendi in qua moram timebat, sed nunc fiduciam accepit de celeri conversione.
marg.|
{m}
Cum autem venissemus]
Tertia pars.
marg.|
{n}
Permissum]
Glossa A Principe Peregrinorum, cui peregrini commendabantur.
marg.|
{o}
Sibimet]
non cum ceteris peregrinis.
marg.|
{p}
Custodiente]
donec daretur in manus Romanorum.
marg.|
{q}
Milite]
forte de militibus Lisie Tribuni, vel Presidum Felicis, et Festi.
marg.|
{r}
Primos Iudeorum]
timens ne forte de Iudea mandassent eis, {7.
309va} ut cum in dolo occiderent.
marg.|
{a}
Romanorum]
id est Presidis missi a Romanis.
marg.|
{b}
Qui cum interrogationem]
Quid commisissem.
marg.|
{c}
Accusare]
coram Cesare.
marg.|
{d}
Propter hanc igitur causam]
quia nulla causa mortis est in me.
marg.|
{e}
Propter spem]
resurrectionis.
marg.|
{f}
Israel]
quam habent meliores.
marg.|
{g}
Nos neque litteras]
Sed videtur quod sic. Dicitur enim in historiis, quod eo tempore quo traditus est Paulus Iulio Centurioni. Sup. 27.a. miserunt Iudei Romam contra Agrippam accusantes cum de multis maxime quia Hismaelem, qui non erat de genere Aaron instituerat Summum Sacerdotem. Et videtur quod modo scripserunt contra Paulum. Solutio : Imo ideo omiserunt scribere contra Paulum, quia per hoc posset impediri maius negotium quod habebant contra Agrippam. Vel forte tunc facilius liberaretur Paulus, Agrippa pro ipso testificante. Vel si forte scripserunt, nondum venerat Romam nuntius.
marg.|
{h}
De secta]
Christianorum.
marg.|
{i}
Cum constituissent autem illi]
Iudei, vel
[illi]
Paulo.
marg.|
{k}
Consentientes]
fideles, et increduli.
marg.|
{l}
Spiritus sanctus]
Bed. Hic asserit. Is. 6.c. Dictum esse a Domino ex quo ostenditur una esse voluntas, et natura Domini et Spiritus sancti, et in nomine Spiritus sancti Domini quoque nomen intelligi.
marg.|
{m}
Vade]
dicitur Christo ; vel cuilibet doctori.
marg.|
{n}
Aure]
exteriori.
marg.|
{o}
Audietis]
doctrinam.
marg.|
{p}
Et non intelligetis]
aure interiori.
marg.|
{q}
Videbitis]
signa.
marg.|
{r}
Et non perspicietis]
quid signa portendant.
marg.|
{s}
Incrassatum]
ingrossatum, et induratum.
marg.|
{t}
Graviter]
quia surdi.
marg.|
{u}
Ne forte]
Bed. Ne putetur crassitudo cordis, et gravitas aurium nature esse, non voluntatis, subdit culpam liberi arbitrii.
[Ne forte]
quasi precedentibus meritis ipsi causa fuerunt ut Deus eis oculos clauderet. Et sic ly
[ne forte]
legitur negative. Vel potest legi affirmative, et continuari ei, quod precessit sic. Quasi.
marg.|
{m}
Vade ad populum]
et impropera eis peccata eorum.
marg.|
{u}
Ne forte]
Ne pro an, quasi si forte vel sic audiant.
marg.|
{x}
Et convertantur]
quasi si intelligerent converterentur
[Convertantur]
propter preparationem que potest esse ab homine ante sanationem, sed perfectam conversionem {7.
309vb} precedit sanatio. Qui enim prius conversus non fuerit, perfecte sanari non potest. Simile dicitur de Iudeis. Io. 9.g.
marg.|
{y}
Salutare]
Christus vel Evangelium.
marg.|
{z}
Et ipsi]
gentes scilicet.
marg.|
{a}
Audient]
aure interiori non ut Iudei.
marg.|
{b}
Conductu]
hospitio quod conduxerat. Vel secundum. Rab. In libera custodia per quam conducebatur, vel in sua conductione qua contra Iudeos disputabat. Sed mirum videtur quomodo Nero tam propitius fuit Paulo. Rab. Nondum regnaverat nisi per duos annos, et nondum ita excreverat malitia eius, sicut excrevit postea, et de controversia Iudeorum contra Gentiles non multum curabat. Huius enim regni anno secundo in quo Festus Iudee procurator Felici successit, qui erat a passione Christi vicesimusquintus venit Romam Paulus, secundum Rab. Nemo autem necdum bene confirmatus in regno, prius permisit Paulum esse Rome sub libera custodia, ut quicquid vellet ageret toto biennio et postmodum liberius permisit, ut in partibus Occidentis Evangelium predicaret per decennium, quo expleto crescente Neronis malitia, et Apostoli fama prius in carcerem Neronis missus, ubi plures de familia eius convertit, et Senece magistri eius familiaritatem obtinuit, eo ipso anno decollatus est, scilicet, tricesimo septimo a passione, et Neronis quarto decimo additis ad vigintiquinque annos a passione, duobus annis regni ipsius iam elapsis quando venit Apostolus, et biennio libere custodie in Roma, et Decennio predicationis in Occidente.
marg.|
Sed secundum Bedam tricesimonono a passione, passi sunt Petrus, et Paulus, sicut probatum est. Sup. 15. Et ipse fuit Neronis ultimus. Non enim sunt audiendi qui dicunt Apostolos eodem die anno revoluto passos Rome, sed eodem die, et eodem anno sicut dicit magister in historiis. Unde de ipsis canitur. Gloriosi principes terre, etc.
marg.|
{c}
Et suscipiebat]
non tantum Iudeos, sed etiam Gentes quas supra dixit salvandas reprobatis Iudeis.
marg.|
{d}
Sine prohibitione]
quia nec Rome nec in partibus occidentis prohibitus est predicare Evangelium, usque ad quartum decimum Neronis annum, in quo tentus est, et martyrio coronatus. Amen. - Explicit Postilla Domini Hugonis Cardinalis super Actus Apostolorum.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Act. Capitulum 28), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=74&chapitre=74_28)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Act. Capitulum 28), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=74&chapitre=74_28)
Notes :