Capitulum 6

Numérotation du verset Act. 6,1 

In diebus autem illis
crescente
numero discipulorum
factus est murmur
Grecorum
adversus Hebreos, eo quod dispicerentur
in ministerio quotidiano vidue eorum.
Numérotation du verset Act. 6,2 

Convocantes autem
duodecim multitudinem
discipulorum dixerunt : Non est equum
nos derelinquere verbum Dei et ministrare mensis.
Numérotation du verset Act. 6,3 

Considerate ergo fratres viros
ex vobis
boni testimonii
septem
plenos Spiritu sancto1 et sapientia
1 sancto] om. Weber
quos constituamus
super hoc opus,
Numérotation du verset Act. 6,4 

nos vero orationi
et ministerio verbi
instantes erimus.
Numérotation du verset Act. 6,5 

Et placuit
sermo2 omni multitudini3. Et elegerunt
2 sermo] + coram Weber |
3 multitudini] multitudine Weber |
Stephanum
virum plenum fide
et Spiritu sancto, et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum advenam Antiochenum
Numérotation du verset Act. 6,6 

hos statuerunt
ante conspectum apostolorum et orantes
imposuerunt eis manus
Numérotation du verset Act. 6,7 

et verbum Dei
crescebat
et multiplicabatur numerus discipulorum in Hierusalem valde.
Multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei.
Numérotation du verset Act. 6,8 

Stephanus4
4 Stephanus] + autem Weber
plenus
gratia
et fortitudine
faciebat prodigia et signa magna in populo.
Numérotation du verset Act. 6,9 

Surrexerunt autem quidam de synagoga
que appellatur Libertinorum
et Cyrenensium
et Alexandrinorum
et eorum qui erant a Cilicia et Asia
disputantes cum Stephano.
Numérotation du verset Act. 6,10 

Et non poterant resistere
sapientie
et Spiritui quo loquebatur.
Numérotation du verset Act. 6,11 

Tunc submiserunt viros
qui dicerent se audisse eum dicentem verba
blasphemie in Moysen et Deum.
Numérotation du verset Act. 6,12 

Commoverunt
itaque plebem et seniores et scribas,
et concurrentes rapuerunt eum
et adduxerunt Erfurt in concilium.
Numérotation du verset Act. 6,13 

Et statuerunt testes falsos
dicentes :
Homo iste
non cessat loqui verba adversus locum sanctum et legem.
Numérotation du verset Act. 6,14 

Audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenus hic
destruet locum istum,
et mutabit traditiones
quas tradidit nobis Moyses.
Numérotation du verset Act. 6,15 

Et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio viderunt faciem eius tamquam
faciem angeli.

Capitulum 6

Numérotation du verset Act. 6,1 
marg.| In diebus autem illis] Hoc capitulum sextum dividitur in tres partes. In prima agitur de murmure discipulorum et causa murmuris. In secunda de sedatione murmuris per institutionem septem diaconorum, ibi   [Convocantes] In tertia de virtutibus Stephani, et predicatione eius, ibi :   [Stephanus] etc. Dicit ergo :
marg.| {z} In diebus autem illis] prius dixerat. Omni die.
marg.| {a} Crescente] sedulitate predicantium.
marg.| {b} Discipulorum] Christianorum qui tunc discipuli vocabantur   [Omni die] Glossa Sepe talia interponuntur capitula breviter multa colligentia, ut finem preterito sermoni, et fundamentum faciant sequenti.
marg.| {a} Crescente numero] non merito. Is. 9.a. Multiplicasti gentem, etc.
marg.| {c} Adversus Hebreos] quia viduas suas preferebant viduis Grecorum in ministerio utpote eruditiores. Greci autem vocantur de gentibus conversi, vel ipsi Iudei inter Grecos conversati tempore dispositionis.
marg.| {d} Despicerentur] ut ex despectu plus gravarentur, vel quia nimis occupabantur in ministerio eo quod bene scirent ministrare, sicut Martha conqueritur de Maria : Lc. 10.g. Vel quia minus sufficienter ministrabant eis Hebrei, vel quia non vocabantur ad ministerium quotidianum, sicut de Moyse conqueruntur Dathan, et Abiron, et Chore. Nm. 16.a. Et quandoque contemplativi claustrales vellent ministrare in activa, conquerente Maria de Martha, id significatur per Ephraim contra Gedeonem murmurantem. Iud. 8.a.
marg.| {e} Convocantes autem duodecim] etc. Secunda pars, quasi communi consensu.
marg.| {f} Multitudinem] Glossa Consensum querunt multitudinis, quod in exemplum debet assumi, quamvis aliter possent sedare murmur si voluissent.
marg.| {g} Non est equum nos] Ostendunt Episcopos, et ductores non debere temporalibus implicari, 1Tim. 2.a.
marg.| {7. 286va}
marg.| {a} Et ministrare] Glossa Meliora sunt fercula mentis quam dapes corporis.
marg.| {b} Considerate] notat discretionem habendam in electione.
marg.| {c} Fratres] concordiam.
marg.| {d} Viros] non mulieres, non effeminatos. Is. 3.a. Dabo pueros principes eorum et effeminati, etc.
marg.| {e} Ex vobis] omnibus sine acceptione personarum, ut digniores eligantur.
marg.| {f} Boni testimonii] quantum ad famam.
marg.| {g} Septem] qui numerus convenit Spiritui sancto. Unde sequitur.
marg.| {g} Plenos Spiritu sancto] quantum ad se convenit.
marg.| {h} Et sapientia] scripturarum, ut sint apti ad docendum alios. Ps. 143. Promptuaria eorum plena. Vel qui receperint Spiritum sanctum in linguis, et signis.
marg.| {i} Quos constituamus] quasi nostrum est eligere, nostrum confirmare.
marg.| {k} Super hoc opus] ut ministrent ipsi pro nobis aliis, vel presint ministrantibus.
marg.| {l} Nos vero] Glossa De seipsis non interrogant, sed iudicant. Glossa Isti actioni nos adherebimus theorice, id est contemplationi. Sed nonne predicatio est opus misericordie, ergo opus active. Solutio : Actus predicationis est de activa, sed theorica dicitur propter annexum, scilicet lectionem, orationem et meditationem, que sunt partes contemplative. In lectione habetur materia predicationis, in meditatione dispositio, vel ordo, in oratione formalis efficacia, que obtinetur per orationem.
marg.| {n} Verbi] predicationis.
marg.| {o} Instantes] ut alii instantur.
marg.| {m} Orationi] instantes 1Th. 5.c. Sine intermissione orate.
marg.| {p} Et elegerunt] populi multitudo.
marg.| {q} Stephanum] Hic primus ponitur, et solus laudatur, ut in uno omnes laudentur vel primo martyri honor deferatur.
marg.| {r} Plenum fide] in Deum, vel cui ab omnibus debeat credi. Utrumque probavit eventus. Prv. 20.a. Virum fidelem qui inveniet, vel (Plenum fide) quoad intellectum.
marg.| {s} Et Spiritu sancto] quoad effectum.
marg.| {t} Et Philippum] Septem eliguntur quorum loco substituti sunt Archidiaconi, ut quasi columne ferant pondus ecclesie.
marg.| {u} Et Nicanotem] Hic solus advena dicitur, vel quia ceteri advene non erant vel quia notabilis fuerat futurus quasi alienus reputatur, et ultimus ponitur sicut Iudas in catalogo Apostolorum.
marg.| {x} Statuerunt] qui elegerant. Glossa Rab. Hic ordo servandus est in ordinibus, eligat populus, ordinet Episcopus. Hi sunt septem Angeli. Apc. 1.d. et septem candelabra lucentia. His dantur septem tube, id est gratia predicationis. Apc. 8.b.
marg.| {y} Orantes] Hoc exemplo orationes fiunt in ordinationibus licet oratio Apostolorum non sit scripta.
marg.| {z} Imposuerunt manus] Glossa Placuit eosdem sacri altaris et dominici sanguinis, sicut refectionis, et mense communis ministros ordinari. Impositio enim manus proprie est eorum qui ad sacri altaris promoventur officium. Ex hoc volunt quidam Stephanum fuisse sacerdotem. Potest tamen dici, quod prius ministraverunt mensis ; quod quia diligenter fecerunt, postmodum ad mensam Domini sunt admissi, altaris, scilicet ministerium, et tunc imposuerunt eis manus, non statim post electionem. Sed Stephanus tantum non vixit qui paulo post lapidatus est.
marg.| Vel potest dici, quod antiquitus bene imponebantur manus diaconibus, sed crescente Ecclesia, ut fiat distinctio donorum, que dantur in ordinibus, modo solis sacerdotibus imponuntur. 1
1 Liturgie, ordination des diacres.
marg.| {a} Et verbum Domini] Idem per alia verba sup. dixerat. Non cessabant docere, etc. sed hic recapitulat, ut ad narrationis seriem ordinate redeat, ne subito introducte vilescant sententie.
marg.| {q} Crescebat] in fide et opere credentium.
marg.| {c} Et multiplicabatur] Hoc ad laudem Evangelii, et Apostolorum {7. 286vb} ponitur. Hic est rectus ordo, ut crescente verbo, multiplicetur, et numerus.
marg.| {a} In Ierusalem] quia nondum erat aliis civitatibus predicatum.
marg.| {e} Sacerdotum] Maior causa persecutionis, quia prius crescente plebe zelus fuerat concitatus.
marg.| {f} Stephanus autem] Tertia pars, qui interpretatur coronatus sublimiter, quia lapidatus humiliter, vel forma martyrii, scilicet credentibus.
marg.| {g} Gratia] Spiritus sancti.
marg.| {h} Et fortitudine] fidei.
marg.| {g} Vel : Gratia] quoad se (Fortitudine) quoad alios. Prv. 15.a. Domus iusti plurima fortitudo.
marg.| {i} Faciebat] ecce fortitudo.
marg.| {l} Signa] in parvis.
marg.| {k} Prodigia] in magnis.
marg.| {m} Synagoga] congregatio, et collectio.
marg.| {n} Libertinorum] a regione, qui erant congregati ad festivitatem. Vel sunt filii Libertorum, id est manumissorum, Constat ergo de stirpe esse servili, qui primum restiterunt fidei, qui etsi ab hominibus emancipati tamen servi sunt peccati. Io. 8.d. figura hereticorum sanctitatis, et fidei persecutorum.
marg.| {o} Et Cyrenensium] a Cyrene.
marg.| {p} Et Alexandrinorum] ab Alexandria Metropoli Egypti. Hec tria loca sibi propinqua sunt, ideo simul ponuntur.
marg.| {q} Cilicia et Asia] minore, que etiam sunt proxime.
marg.| {r} Non poterant] volebant quidem et conabantur.
marg.| {s} Resistere] non tamen acquiescebant, quia non recipit stultus verba prudentium, etc. Prv. 18.a.
marg.| {t} Sapientie] Scripturarum.
marg.| {u} Qui loquebatur] cum omni fiducia, et sine timore Lc. 21.c. Dabo vobis os, et sapientiam. Mt. 10.c. Nolite cogitare quomodo aut quid loquamini. Et Io. 14.c. Non relinquam vos orphanos.
marg.| {x} Submiserunt] occulte introduxerunt.
marg.| {y} Viros] autenticos, non unum, sed plures, ut ratum esset testimonium.
marg.| {z} Qui dicerent] calliditate fraudis.
marg.| {a} Verba blasphemie] quia novam legem veteri preferebat Christum.
marg.| {b} Et Deum] patrem cui equalem dicebat.
marg.| {c} Commoverunt] ad consilium.
marg.| {d} Et seniores] auctoritate precellentes.
marg.| {e} Et concurrentes] quia non poterant resistere, mortem parant inferre.
marg.| {f} Rapuerunt] Ecce violentia.
marg.| {g} Falsos testes] sicut in passione Christi : Mt. 26.f. Prv. 19.b. Falsus testis non erit impunitus.
marg.| {h} Dicentes] ex invidia accusantes.
marg.| {i} Homo iste] ex despectu, non proprio nomine, se hominem quasi carnalem, et infirmum dicunt.
marg.| {k} Non cessat] Addunt ad hoc quod fuerant iussi.
marg.| {l} Locum] Ierusalem.
marg.| {m} Et legem] quia templo, et legi Ecclesiam preferebat.
marg.| {n} Nazarenus] a Nazareth, que est vilis, et inferior locus.
marg.| {o} Iustum] sanctum et cunctis reverendum.
marg.| {p} Traditiones] ut veteri legi nova succedat. Sed quare dicuntur falsi testes2 : Dominus enim dixerat de Ierusalem, quod non remaneret lapis super lapidem. Et similiter lex mutata est. Solutio : Dominus non dixit se hoc facturum, scilicet quod lapis non remaneret, etc. sed Romani in ultionem sanguinis Christi fecerunt. Legem etiam non mutavit, sed implevit. Mt. 5.b.
2 Cf. 1Cor. 15. 15.
marg.| {q} Faciem Angeli] pre fulgore terribili, vel pulchritudine candoris. Et vere Angelus erat, id est nuntius voluntatis Dei.
marg.| {r} Si hec ita] blasphemasse te Deum, et legem, et locum istum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Act. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=74&chapitre=74_6)

Notes :