Hugo de Sancto Caro

Capitulum 1

Numérotation du verset Act. 1,1 

Primum quidem sermonem
feci
de omnibus,
o Theophile,
que cepit
Iesus facere et docere
Numérotation du verset Act. 1,2 

usque in diem
qua precipiens apostolis
per Spiritum sanctum quos elegit
assumptus est.
Numérotation du verset Act. 1,3 

Quibus et prebuit se ipsum vivum
post passionem suam
in multis argumentis
per dies quadraginta
apparens eis
et loquens
de regno Dei.
Numérotation du verset Act. 1,4 

Et convescens
precepit eis ab Hierosolymis ne discederent
sed exspectarent promissionem1 Patris
1 promissionem] promissionis ΩN
quam audistis inquit2 per os meum.
2 inquit ΩN Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Act. 1,5 

Quia Ioannes
quidem baptizavit
aqua,
vos autem baptizabimini
Spiritu sancto non post multos hos dies.
Numérotation du verset Act. 1,6 

Igitur
qui convenerant3
3 convenerant] cum venerant ΩN
interrogabant eum dicentes :
Domine, si in tempore hoc
restitues regnum
Israel.
Numérotation du verset Act. 1,7 

Dixit autem eis : Non est vestrum nosse
tempora vel momenta
que Pater
posuit in sua potestate,
Numérotation du verset Act. 1,8 

sed accipietis virtutem
Supervenientis Spiritus sancti
in vos
et eritis mihi testes
in Hierusalem
et in omni Iudea
et Samaria
et usque ad ultimum terre.
Numérotation du verset Act. 1,9 

Et cum hec dixisset
videntibus illis
elevatus est
et nubes suscepit eum ab oculis eorum.
Numérotation du verset Act. 1,10 

Cumque intuerentur in celum
eunte4 illo, ecce duo viri
4 eunte] euntem ΩN
astiterunt iuxta illos in vestibus albis
Numérotation du verset Act. 1,11 

qui et dixerunt : Viri Galilei quid statis aspicientes in celum ?
Hic Iesus qui assumptus est a vobis in celum5 sic veniet
5 a vobis – in celum Rusch ] inv. ΩN
quemadmodum vidistis eum euntem in celum.
Numérotation du verset Act. 1,12 

Tunc
reversi sunt Hierosolymam
a monte qui vocatur Oliveti
qui est iuxta Hierusalem sabbati habens iter.
Numérotation du verset Act. 1,13 

Et cum introissent,
in cenaculum ascenderunt
ubi manebant
Petrus
et Ioannes,
Iacobus
et Andreas,
Philippus
et Thomas,
Bartholomeus
et Mattheus,
Iacobus
Alphei
et Simon Zelotes,
et Iudas Iacobi.
Numérotation du verset Act. 1,14 

Hi omnes erant perseverantes
unanimiter
in oratione6
6 pers. – unanim. in oratione Rusch Weber ] inv. ΩN
cum mulieribus
et Maria matre Iesu
et fratribus eius.
Numérotation du verset Act. 1,15 

In7 diebus illis
7 in ΩN Rusch] et praem. Weber
exsurgens
Petrus in medio fratrum dixit.
Erat autem turba hominum8 simul9 fere centum viginti :
8 hominum plerique codd. et edd. ΩN Rusch Weber] nominum F cum graeco |
9 simul Rusch Weber ] similis ΩN |
Numérotation du verset Act. 1,16 

Viri fratres,
oportet
impleri Scriptura10*
10 Scriptura F Cava ΩN ] Scripturam Rusch Weber
quam predixit Spiritus sanctus
per os David :
de Iuda qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Iesum,
Numérotation du verset Act. 1,17 

quia connumeratus erat11 in nobis
11 erat] est ΩN* (corrector cor.)
et sortitus est
sortem
ministerii huius.
Numérotation du verset Act. 1,18 

Et hic quidem possedit agrum
de mercede iniquitatis.
Et suspensus crepuit medius. Et diffusa sunt omnia viscera eius.
Numérotation du verset Act. 1,19 

Et notum factum est12 omnibus habitantibus Hierusalem,
12 est] om. ΩN* (corrector cor.)
ita ut appellaretur
ager ille lingua eorum13
13 ille lingua eorum] om. ΩN* (corrector cor.)
Acheldemach,
hoc est ager sanguinis.
Numérotation du verset Act. 1,20 

Scriptum est enim in libro Psalmorum :
Fiat commoratio eorum14
14 eorum ΩN Rusch] eius F I Φ Clementina Weber
deserta
et non sit qui inhabitet in ea
et episcopatum eius
accipiat alius.
Numérotation du verset Act. 1,21 

Oportet ergo
ex his viris
qui nobiscum sunt congregati15
15 sunt congregati F S Φ ΩN Rusch Clementina] inv. Weber
in omni tempore
quo intravit et exivit
inter nos
Dominus Iesus
Numérotation du verset Act. 1,22 

incipiens a baptismate Ioannis
usque in diem qua assumptus est a nobis,
testem resurrectionis eius
nobiscum fieri unum ex istis.
Numérotation du verset Act. 1,23 

Et statuerunt duos
Ioseph qui vocabatur Barsabas
qui cognominatus est
Iustus,
et Matthiam.
Numérotation du verset Act. 1,24 

Et orantes dixerunt :
Tu, Domine, qui corda nosti omnium,
ostende quem elegeris
ex his duobus unum
Numérotation du verset Act. 1,25 

accipere
locum ministerii huius
et apostolatus de quo prevaricatus est16 Iudas
16 est] om. ΩN* (corrector cor.)
ut abiret in locum suum.
Numérotation du verset Act. 1,26 

Et dederunt sortes eis,
B<EDA>. Si quis necessitate compulsus exemplo apostolorum putat Dominum sortibus consulendum videat hoc apostolos egisse collecto fratrum cetu et ad Dominum fusis precibus.et cecidit sors
super Matthiam. Et adnumeratus17 est cum undecim apostolis.
17 adnumeratus Weber ] annumeratus Rusch, connumeratus ΩN

Capitulum 1

Numérotation du verset Act. 1,1 
marg.| Primum quidem] etc. Nota duplex est perfectio anime. Prima secundum cognitivam, scilicet scientia ; alia secundum motivam, scilicet virtus. Prima perfectio significatur per primum numerum perfectum, scilicet senarium constantem ex suis aliquotis. Sicut enim senarius male significationis est, ita scientia, si sit sola. Senarius autem in theoricis est signum laboris, propter opera sex dierum. Gn. 1. Et sex dies sunt, in quibus oportet operari. Lc. 13.c. In physicis, semper male critica est sexta dies. In Geomanticis semper male significat sexta domus. In Astronomicis hexagonus aspectus semper malus. Secunda vero perfectio, per secundum perfectum significatur, scilicet viginti octo, ad quam quia liber actuum pertinet, dividitur in viginti octo capitula. Item dividitur generaliter in duas partes. In prima agitur de actibus, qui sunt communes omnibus ; scilicet usque ad quartum capitulum. In secunda de actibus propriis Petri et Pauli. Vel aliter dividitur in tres partes. In prima determinat quedam communia omnibus Apostolis. In secunda actus Petri. In tertia Pauli. Et hoc secundum triplicem generalitatem predictam universitatis, auctoritatis et officii. Item quocumque modo dividitur prima pars in tres partes secundum tria capitula. Primum autem capitulum dividitur in duas partes. In prima ponit quasi Prologum usque, ibi   [Quibus et prebuit] In secunda aggreditur opus suum. Secunda autem in tres partes dividitur. In prima agit de apparitione Christi post passionem, ibi :   [Quibus et prebuit] In secunda de interpositione questionis facte ab Apostolis, et Ascensione eius, ibi   [Igitur qui convenerant] In tertia de suppletione numeri Apostolici per Matthiam, ibi :   [In diebus illis] Dicit ergo :
marg.| {a} Primum] nominaliter id est Evangelium, quod dicit primum respectu secundi, scilicet actuum. Dicitur autem Evangelium {7. 278vb} sermo unus ; quia in cubito consummata est Arca. Gn. 6.c. Et primus, quia de eo, qui primus est. Vel   [Primum] adverbialiter. Sermo autem dicitur Evangelium a secundo. Mt. 13.a. Exiit, qui seminat, seminare semen suum.
marg.| {c} De omnibus] Partitive. Non enim dicit omnia. Io. ult. g. Sunt et alia multa, que si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere. Vel   [De omnibus] modis doctrine. Vel   [De omnibus] id est omnino de his. Simile. Narrabo omnia mirabilia id est omnino narrabo. Primo sumitur masculine, secundo, neutraliter.
marg.| {b} Feci] scripsi, quia scribere est operari, vel quia factis meruit esse Scriptor Evangelii.
marg.| {c} Vel : De omnibus] dictis et factis Christi, que iudicavit digna, vel idonea officio sue dispensationis.
marg.| {d} O Theophile] cui Evangelium scripserat, et actus scribit. Interpretatur autem Dei amator, quod si es et tibi scribitur.
marg.| {e} Que cepit] a Baptismo Ioannis, quo baptizatus.
Numérotation du verset Act. 1,1 
moraliter
marg.| {e} Cepit facere et docere] Rectus ordo. Ex. 28.b. prius precipitur fieri superhumerale, deinde rationale. Et Is. 9.d. Factus est principatus super humerum eius.   [Cepit] quia doctrina et operatio Christi, quedam fuit inceptio Apostolis eadem facientibus et dicentibus. Vel,   [Cepit] quia semper quasi insipiens fuit. Ps. 76. Et dixi, nunc cepi. Vel   [Cepit] dicit propter Spiritum sanctum venturum, qui perfecit, quod ipse ceperat.
Numérotation du verset Act. 1,2 
marg.| {h} Usque in diem] quia de toto illo tempore Lucas sermonem texuit et fecit quasi Medicus anime medicinam.
marg.| {f} Facere] prius.
marg.| {g} Et docere] postea. Glossa Ne verbum opere destruatur. Bonum Doctorem instruit, qui quod docet, facit.
marg.| {i} Precipiens] precepta dans : que vel hic, vel in Evangelio leguntur. Vel   [Precipiens] supple predicare, quasi mittens ad Evangelizandum.
marg.| {k} Per Spiritum sanctum] qui verba inspirabat, et fiduciam dabat. Mt. 13.b. Non vos estis loquentes, sed spiritus sanctus.
marg.| {i} Vel : Precipiens per Spiritum sanctum] quia que precipit filius, hoc et Spiritus sanctus. Vel   [Propter Spiritum sanctum precipiens] quia non preciperet, nisi Spiritus sanctus venturus esset. Vel hoc, quod dicitur   [per Spiritum] determinat hoc, quod dicitur elegit. Io. 15.c. Non vos me elegistis, etc.
marg.| {l} Quos elegit] Hoc ad laudem Apostolorum, quorum actus scribere proponit.
marg.| {m} Assumptus est] a Divinitate, vel a nube. Mc. ult. d. Dominus quidem Iesus, postquam locutus est eis ; assumptus est in celum.
Numérotation du verset Act. 1,3 
moraliter
marg.| {n} Quibus et prebuit] Secunda pars, in qua aggreditur opus suum, primo agens de apparitione Christi post passionem. Hucusque est quasi Prologus et completio primi sermonis, hic vero est initium secundi. Nam in Evangelio dicit Iesum ascendisse et apparuisse, sed non per quadraginta dies, ut hic, nec ibi fecit mentionem de questione facta aliis, que hic dicuntur.
marg.| {o} Et prebuit] potentia Divinitatis.
marg.| {p} Seipsum] ipse, dico operans interius. Unde non dicit.
marg.| {s} Argumentis] id est ostensionibus, sed   [in Argumentis] quia ipsa argumenta, non dederunt fidem sue resurrectionis, sed ipse eis.
marg.| {p} Seipsum] non alium, sed alteratum, vel proprium, non phantasticum corpus, quod et Apostoli cognoverunt.
marg.| {q} Vivum] quasi mirum quod post mortem vivebat. Vel   [Vivum] non amplius moriturum.
marg.| {r} Suam] voluntarie susceptam. Io. 10.d. Nemo tollit a me animam meam, etc. Vel aliis dissimilem quia non pro culpa sua passus est, sicut alii.
marg.| {t} Per dies quadraginta] non continue singulis diebus ; sed in spatio tot dierum, ad significandum, quod ipse erat, qui quadraginta horis mortuus fuit. Hora enim non expiravit. Unde quatuor hore prime diei, et duodecim noctis sequentis, et vigintiquatuor diei Sabbati sunt quadraginta. Hic {7. 279ra} etiam numerus temporalem vitam significat, in qua homo constans ex quatuor elementis, contra transgressionem decalogi instruitur, in qua postquam consepulti fuerimus Christo per Baptismum in mortem. Rm. 6.a. quasi transito rubro mari necessarium habemus in hac solitudine ducatum eius qui nos presentia Spiritus sancti vera quiete Iubilei remuneret. Lev. 25.b.
marg.| {a} Apparens] quod erat insolitum, et hoc ad instruendam fidem resurrectionis. Unde et palpatus est et comedit. Per hoc etiam innuit se impleturum quod promiserat Mt. ult. d. Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi. Per hos autem quadraginta dies decies apparuit, sicut ex diversis Evangelii locis colligitur.
marg.| {b} De regni Dei] id est de Evangelio aperiens eis scripturas, vel de seipso, vel de regno celesti, que omnia unum regnum sunt ut dicit Glossa Vel fidem prophetarum ad quam vocandi erant, vocat regnum Dei, vel ecclesiam militantem, de cuius ordinatione loquebatur. Per hoc autem quod de his loquitur que consueverat, ostendit se illum esse, qui prius loquebatur eadem.
Numérotation du verset Act. 1,4 
marg.| {c} Et convescens] Adhuc ut veram resurrectionem probet, ostendit se visui in videndo, auditui in loquendo, tactui in palpando, gustui in comedendo, odoratui in sufflando Spiritum sanctum, que sunt signa veri corporis.
marg.| {e} Ne discederent] Lc. ult. g. Sedete in civitate quousque induamini virtute ex alto.
marg.| {d} Ab Hierosolymis] Glossa A visione pacis eterne non discedit Ecclesia.
marg.| {f} Sed expectarent] ad probationem fidei, obedientie et patientie :
marg.| {g} Promissionem patris] quam facit per Ioel. 2.g. Effundam de spiritu meo, etc. Vel etsi a filio promissam, tamen a patre complendam. Os enim, et verbum patris est filius. Unde sequitur.
marg.| {h} Quam audistis] etc. Ideo autem indigetis promissione Spiritus, et necesse habetis expectare, quia in Ioannis baptismate non est datus. Unde dicit.
Numérotation du verset Act. 1,5 
marg.| {i} Ioannes quidem] etc. Ex hoc videtur quod Apostoli ante missionem Spiritus sancti non erant baptizati nisi baptismo Ioannis. Contra. Quedam Glossa dicit conveniens erat eos esse baptizatos qui alios baptizabant, sed Apostoli ante missionem Spiritus sancti baptizabant, non tantum aqua, ergo, etc. Solutio : Triplex est Baptisma. Aque scilicet tantum, sicut erat Ioannis, in quo tantum erat tinctio in aqua. Unde quidam libri habent. Ioannes tinxit aqua, etc. Non enim dabatur in eo Spiritus sanctus nec fiebat remissio peccatorum nisi forte ex contritione addita illi. Aliud est baptisma ex aqua et spiritu quo baptizati erant Apostoli antequam baptizarent, non tantum baptismate Ioannis, de quo loquitur illa Glossa conveniens, etc. et sic in baptismo eorum dabatur Spiritus sanctus. Tertium est baptisma ignis in quo datus est Spiritus sanctus. De quo Lc. 3.c. Ipse baptizabit vos in Spiritu sancto et igni, de quo hic loquitur. Vel potest dici.
marg.| { k } Baptizabimini] non in vobis sed in subditis, scilicet baptizando subditos. Et nota quod licet baptizarent, non tamen dicitur eis baptizabit is, sed baptizabimini, ne, scilicet videretur eis attribui auctoritas baptizandi, quod apud solum Deum est, cuius invocato nomine adest virtus Spiritus sancti purificantis animas et corpora baptizatorum, quod non fiebat in baptismo Ioannis. Et innuitur hic baptismus Apostolorum precellere baptisma Ioannis, quo baptizati erant ipsi Apostoli, ut patet in Andrea et alio discipulo, Io. 1.e. Petro etiam dictum est. Io. 13. Qui locus est, non indiget nisi ut pedes lavet, quos postea lavit et corpus suum dedit, et post resurrectionem insufflavit spiritum. Io. 20.e. et post ascensionem plenius misit. Nunc quoque postquam baptizati in remissionem peccatorum Spiritum sanctum receperint in baptismo, datur nihilominus in confirmatione ad robur, scilicet a quo adiuvantur, ut in bonis proficiat, sic nondum baptizatus erat Petrus quando negavit, Mt. 26.g.
marg.| Et nota quod sicut iustis circumcisio non fuit necessaria donec preciperetur Abrahe, et posteritati eius, sic postquam in novo testimonio circumcisionis loco datus est baptismus a Christo dicente. {7. 279rb} Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu S. etc. Io. 3.a. certum est nullum ad corpus Christi pertinere nisi baptizatum, preter eos quibus passio est pro baptismo, propter quod Apostoli intelliguntur baptizati, licet non legatur, nisi de Paulo, inf. 9.c.
marg.| {l} Non post multos] Glossa Ad probandam eorum obedientiam tempus interponitur, non multi autem dies pro celeritate salutis credentium, quibus predicaturi erant.
Numérotation du verset Act. 1,6 
marg.| {m} Igitur] etc. Secunda pars secunde partis. Quia dederat eis occasionem querendi loquens de regno.
marg.| {n} Qui convenerant] assistentes scilicet Apostoli adhuc carnales de regno carnali querunt.
marg.| {o} Restitues] quia promissum erat per Prophetas et iterum statues quod amisimus in primo parente, et in nobis.
marg.| {p} Regnum Israel] temporale. Credebant enim statim post resurrectionem Christum temporaliter regnaturum. Ideo cum de passione loqueretur et resurrectione futura, filii Zebedei petierunt regnare cum eo. Mc. 10.f. Et Lc. ultimo capitulo : Nos autem sperabamus, quia ipse esset redempturus Israel. Nunc autem querunt, utrum statim post adventum Spiritus S. regnum illud veniat, hoc est,   [in tempore hoc Israel] non huius, sed huic Israeli, dicit Glossa quod manifestum est in Greco. De spirituali etiam regno congrue potest intelligi.
Numérotation du verset Act. 1,7 
marg.| {q} Non est vestrum] supple querere, quia non est vestrum scire. Equalia enim sunt que potestis scire, et querere, secundum illud Arist. questiones sunt equales numero, etc. Tempus autem in quo restituitur regnum Israel, ignotum est, et non expedit illud scire, ut semper ita vivamus quasi quotidie iudicandi. Nec dicit, non erit, sed   [non est] etc. In quo notat eos adhuc esse infirmos, et ad secreta minus idoneos, quasi aliquando erit vestrum, sed non modo.
marg.| {r} Tempora] id est numerum temporum usque ad finem seculi. Tempus in parvo et magno, sed momentum tantum in parvis ponitur.
marg.| {s} Posuit] non ponet, quia Deus preteritum cernit quicquid vult esse futurum.
marg.| {t} In sua potestate] Hoc ut verus homo excusabiliter dicit tamen una est patris et filii et Spiritus sancti potestas. Filius etiam potestas patris est, Mc. 13.d. et Mt. 24.c. De die autem illa, etc.
Numérotation du verset Act. 1,8 
marg.| {u} Sed accipietis virtutem] Tollitur scientia Temporum que parum vel nihil valet ad virtutem, sed divinum adhibetur auxilium, sicut pueris cum aliquid aufertur, aliud datur, ne penitus tristentur.
marg.| {x} Virtutem] ut quod non potestis ex infirmitate, possitis ex virtute Spiritus sancti. Virtutem inquam scientie signorum et confidentie.
marg.| {g} Supervenientis] quia superior, inferiori nature infunditur. Lc. 1.d. Spiritus sanctus superveniet in te.
marg.| {z} Spiritus sancti] qui vos docebit.
marg.| {a} In vos] interius.
marg.| {b} Et eritis] quasi superveniens spiritus non regnum Israel auferet, ut putatis sed virtutem testificandi de me. Tantum enim distat tempus regni illius ut prius, non tantum in Iudea, sed per totum mundum Evangelium predicetur.
marg.| {c} Testes resurrectionis] verbo et exemplo vel signis. Prv. 19.b. Falsus testis non erit impunitus.
marg.| {d} In Ierusalem] etc. Ad litteram Iudea proxima est Ierusalem, et Samaria Iudee.
marg.| {g} Ad ultimum] quia in omnem terram exivit sonus eorum.
marg.| {d} In Ierusalem] visione pacis, contritione per quam fit pax. Is. 38.d. Ecce in pace amaritudo mea amarissima.
marg.| {e} Iudea] confessione.
marg.| {f} Et Samaria] custodia preceptorum Dei.
marg.| {g} Ad ultimum terre] qui alienatur a terrenis.
Numérotation du verset Act. 1,9 
marg.| {h} Et cum hec] que predicta sunt. Mc. ult. d. dicit. Postquam locutus est eis, assumptus est in celum, etc. Lucas vero significantius adiecit, hoc est expressius dicit.
marg.| {k} Elevatus est] scilicet virtute divinitatis, ad quam refertur etiam quod sequitur.   [Euntem in celum] quasi propria virtute.
marg.| {i} Videntibus illis] ut testes resurrectionis sint etiam testes ascensionis.
marg.| {l} Et nubes suscepit] etc. Hoc refertur ad infirmitatem carnis, 3Rg. 18.g. Nubecula ascendit de mari postquam descendit pluvia gratie in missione Spiritus S.
marg.| Et nota quod creatura ubique servit creatori. Stella indicat nascentem. {7. 279va} Mt. 2.a. Sol, terra et lapides compatiuntur patienti. Mt. 27.f. Ascendentem nubes suscepit, et redeuntem ad iudicium comitatur Glossa dicit vestigia Christi ascendentis loco, in quo stetit ita impressa, ut relique parti pavimenti strati equari non possit.
Numérotation du verset Act. 1,10 
marg.| {a} Cumque intuerentur in celum] In Greco habetur. Et cum in celum intuerentur eunte illo, scilicet intenderent in celum quo ibat, unde, et Angeli dicunt eis. Quid hic statis aspicientes in celum. Sed quod euntem intuerentur patet per hoc quod sequitur.   [Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in celum]
marg.| {b} Duo viri] Principalis sexus et numerus testium ostenditur. Dt. 19.d. In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum. Duabus autem de causis apparent angeli, ut scilicet Apostolorum tristitiam promissione reditus consolentur, et ut eum vere in celum ire monstrent, non quasi in celum, sicut Helias 4Rg. 2.b.
marg.| {c} Astiterunt] quia infirmitatis et culpe et mortis expertes sunt.
marg.| {d} In vestibus albis] quia prospera nuntiabant, et letitiam angelorum de societate humane nature significabant. Albe etiam vestes congruunt exaltationi, qui enim in nativitate apparuit humilis Deus, in ascensione ostenditur homo sublimis. Quod etiam loca signant quia in humili civitate natus, de sublimi monte regressus est ad celos.
Numérotation du verset Act. 1,11 
marg.| {e} Viri Galilei] etc. In quibus debet esse prudentior sensus, quia Galilei ceteris Iudeis in sapientia preminebant. Vel Galilei volubiles, quia in stabilitate sui sensus obliti erant precepta Dei.
marg.| {f} Quid statis] etc. Prius dictum. Sedete in civitate, etc. Lv. ult. g. sed hic stant, in celum aspicientes, quasi subito reversurum, sperarent, quasi dicat non videbitis eum modo, quia non est vir in domo sua. Prv. 7. Abiit via longinqua, ideo non redibit cito, sacculum pecunie secum tulit, corpus et animam, in quo sunt omnes thesauri sapientie et scientie reconditi. Col. 2.a. In die plene Lune reversurus. Hoc est quod hic dicitur.   [Quemadmodum] etc.
marg.| {g} Sic veniet] id est in eodem corpore, presentibus Angelis et hominibus ; in eadem natura carnis et substantia, qua etsi immortalitatem assumpsit, tamen naturam non amisit. Cuius enim gloria in monte tribus discipulis preostensa est. Mt. 17.a. ab omnibus sanctis videbitur, quando tolletur impius ne videat gloriam Dei. Is. 26.b.
Numérotation du verset Act. 1,12 
marg.| {h} Tunc] post increpationem, quid hic statis.
marg.| {i} Reversi sunt] ut sederent in civitate.   [Ierosolymam] quia inde exierant in montem Oliveti. Olivetum dicitur multitudo olivarum. Glossa Victo principe tenebrarum salvator in locum pacis et luminis fideles inducit, montem charismatis ascendit, spiritum promissurus, cuius unctio docet de omnibus, 1Io. 2.d. Mons etenim Oliveti, mons luminum dicitur, trium, scilicet lucerne de templo resplendentis, Solis ab opposito Orientis, et olei in ipso monte crescentis, que tria habet Ecclesia scilicet verbi Dei lucem, Solis iustitie fulgorem et conscientie puritatem. Vel mystice. Reversio Apostolorum significat transitum perfectorum de contemplativa ad activam.
marg.| {l} A monte] Glossa Inde ascendit Christus unde in morte antichristi Satanas est casurus.
marg.| {m} Sabbati] etc. id est spatium miliarii, quod est mille passus, quod cuius sit auctoritas ignoratur, dicit Interlin. Qui gloriam, Christi ascendentis intuetur itinere sabbati, urbem pacis ingreditur, eritque sabbatum ex sabbato. Is. ult. g. Quia hic cessavit a malis requiescet in celis.
Numérotation du verset Act. 1,13 
marg.| {n} Ascenderunt] in cenaculum. In Greco sic.   [Cum introissent civitatem ascenderunt in cenaculum] id est in excelsam domum quasi obviam Spiritui S. in qua expectandus est.
marg.| {o} Manebant] perseverantia perfectionis, que spiritum promeretur. Et dicitur cenaculum tertium tectum in figura caritatis, fide superedificate et spei. Rm. 5.a. Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris.
marg.| {p} Petrus] primus ponitur, quasi pastor et princeps.
marg.| {7. 279vb} {p} Et Ioannes] Primi ponuntur, qui simul ad monumentum cucurrerunt. Io. 20.a. Quia plus amabant. Primus si fas est dicere, plus ceteris dilexit, alium plurimum Iesus amabat.
marg.| Queritur quare hic mutetur ordo nominum, quia in vocatione sic combinantur. Petrus et Andreas, Iacobus et Ioannes. Lc. 6.c. Solutio : Duplex fuit vinculum quo coniuncti fuerunt Apostoli scilicet, nature et gratie. Vinculo ergo nature sic combinantur Petrus et Andreas, etc. quia fratres fuerunt.
marg.| Sed hic computantur secundum vinculum gratie, scilicet sicut excellebant in gratia. Rabanus. Catalogus Apostolorum ponitur ne extra hos aliqui falsi recipiantur, patria etiam loca ponuntur singulorum distinguentibus gradibus meritorum.
marg.| {q} Et Andreas] virilis, Grecum nomen.
marg.| {r} Bartholomeus] Syrum nomen.
marg.| {s} Et Thomas] abyssus vel geminus, Grece Didymus, vel quia geminus natus est, vel quia geminus fuit Christo, similitudinem imaginis eius gerens.
marg.| {t} Iacobus] Hic frater Domini dictus est, filius Marie matertere eius, que dicitur Maria Cleophe a patre vel familia.
marg.| {u} Zelotes] Hebraice dicitur Chananeus, quia Chana Zelus interpretatur ubi aqua in vinum versa est. Io. 2.b. Hic post Iacobum fratrem suum rexit ecclesiam Hierosolymitanam.
marg.| Hic fuit consobrinus Salvatoris, quia patrem ipsius Cleopham fratrem fuisse Ioseph, Egesippus dicit.
marg.| {x} Iacobi] supple frater, quia Tadeus dicitur, id est corculus quasi cordis cultor sui et aliorum.
Numérotation du verset Act. 1,14 
marg.| {z} Unanimiter] Ps. 67. Habitare facit unanimes in domo.
marg.| {a} In oratione] unanimes perseverant, qui spiritum expectant. Spiritus enim sanctus discipline effugiet fictum. Sap. 1.b.
marg.| {y} Perseverantes] Glossa Cepisse non est virtutis sed perfecisse.
marg.| {b} Cum mulieribus] quas habebant in suo comitatu, sicut et Iesus habuit. Lc. 8.a.
marg.| {c} Et Maria] Proprio nomine ceteris dignior significatur, quia Virgo et mater. Glossa Principium nascentis Ecclesie adornatur flore virginitatis.
marg.| {d} Et fratribus eius] Marie vel Iesu. Quod in Greco distincte ponitur, curavit enim Lucas eo tempore ostendere fratres Domini fidei participes esse, de quibus ante passionem dictum est. Neque enim fratres eius crediderunt in eum. Io. 7.a.
Numérotation du verset Act. 1,15 
marg.| {e} In diebus illis] cum essent Apostoli in cenaculo. Tertia pars secunde partis. Hinc habet Ecclesia consuetudinem dicendi. In diebus illis, in principio epistolarum de Actibus. In principio autem Evangelii. In illo tempore, ad significandum quod scientia Christi et doctrina non fuit ei data ad mensuram, sed fuit continua, sed Apostolorum non ita, quia quod dico tempus non importat divisionem vel mensurationem. Cum vero dicitur. In diebus illis, dicitur distinctio et mensuratio temporis.
marg.| {f} Exurgens] carne propter turbam, spiritu propter profectum meriti. Vel exurgere dicitur, qui prius negando est lapsus. Mt. 26.g.
marg.| {g} Petrus] Pastor pro omnibus loquitur.
marg.| {h} In medio] ubi et Iesus stetisse dicitur. Io. 20.e. quasi communi miseratione condescendens. Hoc exemplum est sumendum pastoribus Ecclesie.
marg.| {i} Fratrum] id est filiorum Dei, quorum unus est pater in celis. Mt. 23.a. licet quatuor modos quibus fratres dicuntur habuerit ille chorus. Natura Petrus erat frater Andree, et Ioannes Iacobi. Gente omnes Israelite. Cognatione illi qui fratres Domini vel, Marie dicebantur erant invicem fratres. Affectu quoque carnali ex uno Adam omnes nati sunt, sed maxime fratres secundum gratiam regenerationis.
marg.| {i} Erat autem] Parenthesis, id est interposita narratio.
marg.| {k} Hominum] nondum deificatorum, quia nondum venerat spiritus, qui homines Deos facit.
marg.| {7. 280ra} {a} Simul] loco et voluntate.
marg.| {b} Fere] dicit secundum consuetudinem numerantium, non quia de numero spiritus, qui loquebatur dubitaverit. Vel propter mysterium, quia licet tot essent numero quantum ad res numeratas, non tamen quantum ad statum ipsorum numeratorum, quia nondum omnes perfecti erant, sed alii plus, alii minus ad perfectionem accedebant.
marg.| {c} Centum viginti] Hoc numero etatis Moysi, Deuter. ultim. c. cui successit Iosue in ducatum populi, significatur quod veteri legi successit principatus Christi ducentis Israel ad regnum celi. Typum quoque habet veteris, et nove legis, quia ad uno usque ad quindecim crescit : habens septem et octo. Decebat enim ut cum annis legislatoris predicatores gratie concordarent.
Numérotation du verset Act. 1,16 
marg.| {d} Viri fratres] quorum est discutere causas singulorum.
marg.| {e} Oportet] necesse est vel opportunum.
marg.| {f} Impleri scripturam] quia iam impleta est, non semiplena debet manere, ut perfectus numerus Apostolorum Spiritui sancto preparetur.
marg.| {g} Predixit Spiritus sanctus] loquens in Propheta, non enim hominis, sed Spiritus sancti fuit sententia.
marg.| {k} Dux eorum] scilicet vie eorum ad hortum, in quo erat Iesus. Io. 18.a. Sciebat autem et Iudas qui tradebat eum locum. Vel (Dux) osculi ad prodendum.
Numérotation du verset Act. 1,17 
marg.| {i} Connumeratus] solo numero equatus, non merito.
marg.| {k} Et sortitus] Deo non iuxta prescientiam iudicante.
marg.| {l} Sortem] Apostolicam.
marg.| {m} Ministerii] doctrine et signorum. Vel ministerium dicit ducatum eorum, qui comprehenderunt Iesum.
Numérotation du verset Act. 1,18 
marg.| {n} Possedit agrum] Contra. Prius fuit suspensus quam ager emeretur. Solutio : Possedit agrum, quia possedit pretium vel quia Sepultus est in eo cum peregrinis.
marg.| Vel Possedit, id est possideri fecit. Glossa Quidam ridiculose agrum exponunt infernum.
marg.| {o} De mercede] Ecce Isachar qui interpretatur merces.
marg.| {p} Iniquitatis] sue.
marg.| {q} Et suspensus] Glossa Dignam sibi penam proditor invenit, cum guttur quo vox proditionis exierat laqueo necavit. Dignum etiam locum interitus quesivit, ut qui Angelorum et hominum Dominum prodiderat, celo et terre perosus aeris spiritibus sociandus periret in aere iuxta exemplum Achitophel, 2Rg. 17.f. Et Absalon 2Rg. 18.d.
marg.| {r} Viscera] Et iuste, quia sedes iniquitatis fuerunt et fraudis et bene non per locum osculi, id est os, quo osculatus est Iesum, quamvis falsa superficie, viscera funduntur, sed per alium cui virus occulte malitie inerat. Eccl. 10.b. Nihil iniquius quam amare pecuniam.
marg.| Hic enim animam suam venalem habet et in vita sua proiecit intima sua.
Numérotation du verset Act. 1,19 
marg.| {s} Ita ut appellaretur] Resume, possedit, vel notum factum est. Ita ut, etc.
marg.| {t} Lingua eorum] habitantium Ierusalem, quia etsi utrique loquebantur Hebraice, distabat tamen proprietas lingue Ierosolymorum a Galileis, de quibus et Apostoli erant. Unde et Petrus loquens, lingua sua deprehensus est esse Galileus. Mt. 26.g.
marg.| {u} Acheldemach] Hoc ut quidam dicunt Lucas sententie Petri inserit, quia Grece scribens agri apud Hebreos exprimit nomen et interpretationem ponit.
marg.| Vel ipse Petrus sermone Ierosolymarum memorat nomen illud, quorum lingua, ut dictum est, aliquantulum distat a lingua Galileorum.
marg.| Vel Latinum interpretem multi hic estimant addidisse.
Numérotation du verset Act. 1,20 
marg.| {x} Scriptum est] etc. Hucusque pendet quod supra dixit. Oportet impleri scripturam.
marg.| {7. 280rb} {y} In libro] Per hoc ostenditur unus esse liber psalmorum, non quinque.
marg.| {z} Fiat commoratio] vel,   [commemoratio eorum] id est eius singulare pro plurali. In Ps. etiam dicitur eius, sed hic dicit eorum, quia non solum in Iuda, sed in posteris deserta est. Vel ly, (eorum,) refertur ad undecim, quorum cohabitatio deserta est a Iuda.
marg.| {a} Deserta] id est deleatur de numero duodecim Apostolorum, tam in presenti quam in futuro.
marg.| {b} Et non sit] ipse quia penitentia indignus iudicatus est, vel supple donec alius assumatur. Unde sequitur.
marg.| {c} Et Episcopatum] Glossa Speculationem, et superinspectionem. Episcopus enim speculator est vel superinspector.
marg.| {d} Aliter] comparatione Iude. Vel (Alter) duorum quibus sortes date sunt, scilicet, Mathias vel alius de discipulis.
Numérotation du verset Act. 1,21 
marg.| {e} Oportet] quia spiritus predixit.
marg.| {f} Ex his] non ex aliis qui non viderunt testandis. Testis enim non est idoneus, qui non interfuit testandis.
marg.| {g} Viris] non feminis, quarum ad peragendum sexus infirmior est, ad predicandum persona verecundior, ad testandum auctoritas inferior.
marg.| {h} Omni tempore] non ex medio temporis spatio.
marg.| {i} Quo intravit] Hoc humilitatis est.
marg.| {k} Inter nos] nobis presentibus, vel inter homines.
marg.| {l} Dominus] Bonus servus et fidelis, ut prius consueverat Christum Dominum suum, post ascensionem etiam profitetur.
Numérotation du verset Act. 1,22 
marg.| {m} Incipiens] etc. Quia ex tunc cepit facere et docere. Vel hoc quod dicit.
marg.| {n} A baptismate Ioannis] respicit quod predictum est. (Intravit,) quod sequitur, (usque in diem, etc.) quod dictum est, (exivit.)
marg.| {o} Qua assumptus est] hoc potestatis fuit. Usque tunc autem in ingressu locorum et exitu, semper fuit qui multis civitatibus predicavit, non habens ubi caput reclinaret. Mt. 8.c.
marg.| {p} Resurrectionis] quia de resurrectione predixerat. Eritis mihi testes.
Numérotation du verset Act. 1,23 
marg.| {q} Et statuerunt duos] pro caritate que gemina est. Glossa Exemplis equalibus duos pares esse cognoverunt quos ceteris preferendos non dubitaverunt, alterum vero alteri preferri non hominum erat, sed Dei.
marg.| {r} Barsabas] Filius quietis. Vel Barnabas. Glossa Hoc per anticipationem dicitur, quod nominis causa in sequentibus monstratur.
marg.| {s} Qui cognominatus est] In laude Barnabe immoratur ne velut indignus repelli videretur, quod postea declaratur, quia cum Paulo Apostolus gentium ordinatur, inf. 13.a. Illi officio reservatus.
marg.| {t} Iustus] Tante virtutis fuit, ut etiam a Romanis, qui eum noscerent, iustus diceretur. Et est iustus Latinum nomen vel Hebreum, et interpretatur parcens vel elevatur, dicit. Glossa
marg.| {u} Et Matthiam] qui interpretatur donum Dei, cui donum Apostolatus a Domino collatum est. Vel Dei parvus.
marg.| Et nota quod merito parvi transcenditur ille qui laude hominum iustus erat. Clemens refert hos duos ad sortem Apostolatus statutos, de septuaginta discipulis fuisse.
Numérotation du verset Act. 1,24 
marg.| {x} Et orantes] Exemplum orandi sortientibus datur, quia sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur. Prv. 16.d.
marg.| {y} Corda] que nos latent, qui opera sola cernimus, 1Rg. 16.b. Deus intuetur cor.
marg.| {z} Ostende] De scientia Dei non dubitant, ideo querunt, ut quod novit et ipsi noscant.
marg.| {a} Quem elegeris] Preteritum ponit, quia iam in prescientia electus erat.
marg.| {b} Ex his duobus] Sciunt alterum esse, sed nesciunt quem.
Numérotation du verset Act. 1,25 
marg.| {c} Accipere] ut sit unus testium.
marg.| {d} Locum ministerii] id est ipsum ministerium, scilicet, Apostolatum.
marg.| {e} Prevaricatus est] deiecit se impietate sua.
marg.| {f} Ut abiret] Ut consecutivum, non causale.
marg.| {g} In locum] infernum.
marg.| {7. 280va} {a} Suum] Glossa Ad id ad quod preiudicatus est.
Numérotation du verset Act. 1,26 
marg.| {b} Et dederunt sortes] Hier. super Ionam, et hic in Glossa Non hoc exemplo indifferenter sortibus est credendum, cum privilegia paucorum legem communem facere non possint. Sicut enim in condemnationem Balaam asina loquitur (Nm. 22.e). Et Caiphas prophetat ignorans (Io. 11.f). Ita et fugitivus deprehenditur Ionas, et hic Matthias eligitur, non virtute sortium, sed voluntate eius, qui sortes regit incertas. Quod si quis necessitate compulsus, exemplo Apostolorum putat Deum sortibus consulendum, videat Apostolos hoc egisse collecto cetu fratrum et fusis ad Deum precibus.
marg.| {c} Et cecidit sors] quasi designet, quia a Deo temperata est.
marg.| {d} Super Matthiam] ut perfecto numero perfectus daretur spiritus.
marg.| {e} Cum undecim] pereunte filio perditionis. Io. 17.b. Imperfectus remansit Apostolorum numerus, quia secundum Lune similitudinem crescit et decrescit Ecclesia. Sed vetera transierunt. Apc. 21.b. Et nova fiunt.
marg.| In undenario autem Petrus remanere nolebat, quia peccatum significat, scilicet, decalogi transgressionem. Ideo reintegratur numerus in duodecim, ut duas septenarii partes, quia ter quatuor duodecim sunt, gratia quam predicabant etiam in numero servaretur, quia per septem dona Spiritus sancti in quatuor mundi partibus Trinitatis fides predicanda erat ab eis.
marg.| Hi sunt duodecim filii Iacob. Gn. 29. et 30. Duodecim fontes. Ex. 15.d. Duodecim lapides in veste pontificis. Ex. 39.c. Duodecim panes propositionis. Lv. 24.a. Duodecim boves sub mari eneo, 3Rg. 7.d. Duodecim lapides de Iordane elevati. Ios. 4.a. Duodecim stelle in corona mulieris. Apc. 12.a. Duodecim fundamenta, duodecim porte. Apc. 21. Duodecim menses anni, duodecim hore diei. Io. 11.b. Duodecim fructus ligni vite. Apc. 22.a.
marg.| Et nota quod Matthias congrue eligitur sorte, ne a lege discrepet, in qua summus sacerdos sorte querebatur, ut patet in Zacharia. Lc. 1.a. Et hoc donec veniret verus sacerdos qui per proprium sanguinem introivit semel in sancta. Hbr. 9.c. Cuius in Pascha immolatur hostia, sed die Pentecostes apparente spiritu consummata est. Figuram autem licuit exerceri donec veniret veritas, ideo Matthias ante Pentecosten sorte ordinatur.
marg.| Septem diaconi, infr. 6.b. Non sorte sed sola Apostolorum electione et oratione ac manus impositione.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Act. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=74&chapitre=74_1)

Notes :