Capitulum 3

Numérotation du verset Act. 3,1 

Petrus autem et Ioannes
ascendebant
in templum ad horam orationis nonam.
Numérotation du verset Act. 3,2 

Et quidam vir qui erat claudus ex utero matris sue
baiulabatur,
quem ponebant quotidie ad portam templi que dicitur Speciosa,
ut peteret eleemosynam
ab introeuntibus in templum.
Numérotation du verset Act. 3,3 

Is cum vidisset Petrum et Ioannem incipientes introire in templum rogabat ut eleemosynam acciperet.
Numérotation du verset Act. 3,4 

Intuens autem in eum Petrus cum Ioanne dixit : Respice
in nos.
Numérotation du verset Act. 3,5 

At ille intendebat
in eos sperans se aliquid accepturum ab eis.
Numérotation du verset Act. 3,6 

Petrus autem dixit : Argentum et aurum non est mihi.
Quod autem habeo hoc tibi do.
In nomine
Iesu Christi
Nazareni
surge et ambula.
Numérotation du verset Act. 3,7 

Et apprehensa ei
manu dextera
allevavit eum et protinus
consolidate sunt bases eius
et plante.
Numérotation du verset Act. 3,8 

Et exiliens
stetit et ambulabat, et intravit cum illis
in templum
ambulans et exiliens et laudans Deum1.
1 Deum] Dominum Weber
Numérotation du verset Act. 3,9 

Et vidit
omnis populus
eum ambulantem et laudantem Deum.
Numérotation du verset Act. 3,10 

Cognoscebant autem illum,
quoniam ipse erat qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam2 et impleti3 stupore et extasi
2 portam] + templi Weber |
3 impleti] + sunt Weber |
in eo quod contigerat illi.
Numérotation du verset Act. 3,11 

Cum viderent4 autem Petrum et Ioannem cucurrit5 omnis populus
4 viderent] teneret Weber |
5 cucurrit] concurrit Weber |
ad eos
ad porticum qui appellatur Salomonis stupentes.
Numérotation du verset Act. 3,12 

Videns autem Petrus respondit ad populum :
Viri Israelite quid miramini in hoc ? Aut nos quid intuemini quasi nostra
virtute aut pietate
fecerimus
hunc ambulare ?
Numérotation du verset Act. 3,13 

Deus Abraham
et Deus Isaac, et Deus Iacob, Deus patrum nostrorum,
glorificavit
Filium suum Iesum
quem vos quidem tradidistis
et negastis ante faciem Pilati
iudicante illo dimitti.
Numérotation du verset Act. 3,14 

Vos autem sanctum
et iustum
negastis et petistis virum homicidam donari vobis.
Numérotation du verset Act. 3,15 

Auctorem vero vite
interfecistis
quem Deus
suscitavit a mortuis
cuius
nos testes sumus,
Numérotation du verset Act. 3,16 

et in fide nominis eius hunc quem vos vidistis6
6 vos vidistis] videtis Weber
et nostis
confirmavit
nomen eius
et fides
que per eum est
dedit integram
sanitatem istam
in conspectu omnium vestrum.
Numérotation du verset Act. 3,17 

Et nunc fratres scio
quia per ignorantiam
fecistis sicut et principes vestri.
Numérotation du verset Act. 3,18 

Deus autem que prenuntiavit per os omnium
suorum7 prophetarum
7 suorum] om. Weber
pati Christum suum
sic implevit8.
8 sic implevit] inv. Weber
Numérotation du verset Act. 3,19 

Penitemini igitur
et convertimini,
ut deleantur vestra peccata,
Numérotation du verset Act. 3,20 

ut cum venerint
tempora refrigerii
a conspectu
Domini,
et miserit eum qui predicatus est vobis Iesum Christum,
Numérotation du verset Act. 3,21 

quem oportet quidem
celum quidem9
9 celum quidem] inv. Weber
recipere10, usque in tempora
10 recipere] suscipere Weber
restitutionis
omnium que locutus est Dominus11 per os
11 Dominus] Deus Weber
sanctorum suorum a seculo prophetarum.
Numérotation du verset Act. 3,22 

Moyses quidem dixit
quoniam12 prophetam
12 quoniam] quia Weber
suscitabit
vobis13
13 suscitabit vobis] inv. Weber
Dominus Deus vester
de fratribus vestris
tamquam me
ipsum
audietis
iuxta omnia
quecumque locutus fuerit vobis.
Numérotation du verset Act. 3,23 

Erit autem
omnis anima
que non audierit
prophetam illum exterminabitur
de plebe,
Numérotation du verset Act. 3,24 

et omnes prophete
a Samuele
et deinceps
qui locuti sunt
et annuntiaverunt dies istos.
Numérotation du verset Act. 3,25 

Vos estis filii prophetarum
et testamenti
quod disposuit Deus ad patres vestros
dicens ad Abraham :
Et in semine tuo
benedicentur omnes familie terre.
Numérotation du verset Act. 3,26 

Vobis
primum
Deus suscitans
Filium suum
misit eum
benedicentem
vobis, ut convertat se unusquisque
a nequitia sua.

Capitulum 3

Numérotation du verset Act. 3,1 
marg.| Petrus autem et Ioannes] etc. Hoc capitulum tertium dividitur in duas partes. In prima agit de sanatione claudi. In secunda de predicatione Petri, ibi   [Videns autem Petrus] Item secunda dividitur in quatuor particulas. In prima arguit eos qui credebant claudum sanatum ab eis. In secunda ostendit quod Deus voluit filium suum glorificari in sanatione eius ibi   [Deus Abraham] In tertia invitat eos ad penitentiam ibi   [Et nunc fratres] In quarta ostendit quod bene debent credere que dicuntur de Iesu per auctoritatem Prophetarum ibi   [Moyses quidem] etc. Dicit ergo :
marg.| {f} Petrus] precipuus exorditur.
marg.| {g} Ascendebant] qui orat ascendit.
marg.| {h} Nonam] non orationis, sed diei. Dn. 6.c. Ter die adorabant. Similiter et Iudei ut dicitur in quadam Glossa hora tertia, quia tali hora lex data est, et Apostolis Spiritus sanctus, et sexta, quia tunc erectus fuit serpens. Nm. 21.c. In palo, et Christus in cruce, et nona, quia tunc exivit sanguis et aqua de latere Christi. Io. 19.f.
marg.| {i} Et quidam vir] cuius notatur difficilis sanitas, cum dicitur (claudus) Diuturna infirmitas, cum dicitur   [Ex utero] Gravis infirmitas   [Baiulabatur]
marg.| {k} Speciosa] ab ornatu spirituali, quem fecit Ionathan filius Ozie lepra percussi, 2. Par. 27.a. Alii dicunt quod Alexander fecit, et uterque potuit diversis temporibus.
marg.| {l} Ab introeuntibus] misericordes, credidit eos qui templum frequentabat.
marg.| {m} Acciperet] ab eis.
marg.| {n} Respice in nos] paupertatem in habitu demonstrantes, quasi pauperes sumus sicut et tu.
marg.| {o} Argentum non est mihi] ad manum, id est non habeo modo, vel non habeo simpliciter. Mt. 10.b. Nolite possidere aurum neque argentum. Que enim ad pedes Apostolorum ponebantur non recondebant sibi, sed ad usus pauperum servabantur.
marg.| {p} Hoc tibi do] Alia ostendit se habere.
marg.| {q} In nomine Iesu] Gratus servus, non se sed Dominum glorificat, ut credant in eum cui resistebant.
marg.| {r} Surge] ecce sanitas.
marg.| {s} Et ambula] Manifestatio sanitatis vel probatio.
marg.| {u} Dextera] salutis est prosperitas.
marg.| {x} Et protinus] non medicinali tarditate.
marg.| {y} Bases] ad eumdem.
marg.| {z} Et plante] ad standum. Et dicitur planta a planitie.
marg.| { a } Et exiliens] non exurgens. Is. 35.b. Tunc saliet sicut cervus claudus.
marg.| {b} Stetit et ambulabat] Duo precepta implevit, nulla incessit cunctatio, ne putaretur aliunde sanatio.
marg.| {d} Vidit eum] sanitatem eius.
marg.| {e} Et laudantem Deum] Exemplum gratias agendi.
marg.| {7. 283rb}
marg.| {f} Cognoscebant] non dubitabant de persona.
marg.| {g} Stupore] non fide. Glossa Pavore et excessu mentis dicitur ecstasis, cum mens non a pavore alienatur, sed inspiratione revelationis assumitur.
Mystice.
marg.| {f} Petrus autem] etc. Apostoli templum ingressuri claudum sanant, post usque ad vesperum multa millia, verbo fidei imbuunt. Sic doctores Ecclesiasticos primo Iudeis, postea gentibus predicant, operarii duos hora nona, et undecima paterfamilias misit in vineam. Mt. 20.a. Populus autem Israel a tempore legis rebellis claudus fuit ex utero matris, quod significat lucta Iacob cum Angelo Gn. 32.f. In qua factus est claudus, quia populus ille Christo prevalens in passione in quibusdam per fidem benedictus in aliis ex infidelitate claudus est. Porta speciosa Christus per quam qui intrat salvatur. Io. 10.a. Ad quem claudus ille vocibus Prophetarum affertur auxilium petens.
marg.| Sed intrare non valens nisi per Petrum, cui claves date sunt. Mt. 16.c.
marg.| {o} Argentum] etc. Habuit Synagoga tabernaculum auro et argento distinctum, sed omnibus pretiosior sanguis Christi, quia populus ante postes auratos iacens debilis, in nomine crucifixi templum celeste ingreditur.
marg.| {t} Et apprehensa manu] Quem verbo erigit manu confortat, quia sermo doctoris minus valet in audiente nisi commendetur exemplo actionis proprie.
marg.| {c} Cum illis] in templum celeste. Ordo rectus. Primo surgit qui iacuerat, deinde iter virtutum arripit, et sic regni ianuam intrat cum Apostolis.
marg.| {h} Cucurrit] Sanato Israel per Apostolos, cucurrit totus mundus ad modum pacifici Christi cuius multiplicabitur imperium, et pacis non erit finis. Is. 9.b. Qui terreno regno ruente solus pacificum tenet imperium.
marg.| {i} Videns autem Petrus] etc. Secunda pars de predicatione Petri, in qua arguit credentes quod ipsi claudum sanaverunt.
marg.| {k} Respondit] concursui vel stupori turbe.
marg.| {l} In hoc] quod fecimus, quasi nostra apparet quare currebant populi.
marg.| {m} Virtute aut pietate] Hec duo necessaria sunt saluti, auctoritas.
marg.| {n} Fecerimus] nos. Non.
marg.| {o} Deus Abraham] quia credidit ei etiam tempore preputii. Gn. b.
marg.| {p} Deus Iacob] in tribus Trinitatem notat.
marg.| {q} Patrum nostrorum] trium, vel omnium. Non est enim Deus mortuorum, sed vivorum. Mt. 22.d. Et in hoc quo dicit   [nostrorum] notatur unitas, tres autem numerantur nullo impio medio, vel propter principatum iustitie, vel propter continuam iustorum seriem, vel propter numerum testium. Dt. 19.d.   [Patrum nostrorum] Memorans patres fidem suadet ne quasi novum introducere videretur.
marg.| {o} Deus Abraham] etc. His tribus omne sacramentum Ecclesie completur. Aut enim ex bonis boni, ut Isaac ex Abraham, aut ex malis mali, ut Ismael ex Agar, aut ex bonis mali, ut ex Isaac Esau, aut ex malis boni, ut filii Iacob ex ancillis.
marg.| {r} Glorificavit] in sanatione paralytici.
marg.| {s} Iesum] Salvatorem mundi.
marg.| {t} Quem vos] quasi ad salvandum venerat, et vos eum.
marg.| {u} Tradidistis] militibus ad mortem. Hoc dicit ut terreat.
marg.| {x} Pilati] gentilis.
marg.| {y} Iudicante] In quo iudicantur Iudei.
marg.| {7. 283va}
marg.| {a} Dimitti] sine iniquitate.
marg.| {b} Sanctum] in se sine peccato.
marg.| {c} Et iustum] ad proximum.
marg.| {d} Negastis] Non hunc sed Barrabam.
marg.| {e} Petistis] dimitti.
marg.| {f} Vite] presentis, et future, vel vite Lazari et ceterorum.
marg.| {g} Interfecistis] Qui tradit, interficit   [Interfecistis] voluntate, verbo. Contra illud. Ex. 21.b. Qui percusserit hominem volens occidere morte moriatur.
marg.| {h} Deus] pater.
marg.| {i} A mortuis] longe ne iterum moriatur.
marg.| {k} Cuius] Cuius Christi vel facti. Sapiens doctor primo humanitatis, qua occidi potuit recordatur, deinde resurrectione patefacta Deum docet, et predicat auctorem vite.
marg.| {l} Vidistis] prius paralyticum, nunc sanum.
marg.| {m} Confirmavit] in sanitate.
marg.| {n} Nomen] cognitio.
marg.| {o} Et fides] nominis invocatio.
marg.| {p} Per eum] Christum vel hominem.
marg.| {q} Integram] corpore et anima.
marg.| {r} Istam] corporalem.
marg.| {s} Scio] Suaviter scelus eorum arguit.
marg.| {t} Per ignorantiam] tam minores ignorantes eum esse Messiam, quam maiores, qui non credebant eum esse Deum, licet scirent esse Messiam. Si enim cognovissent numquam Dominum glorie crucifixissent, 1Cor. 2.b.
marg.| {u} Omnium] Contra. Omnes prophetarunt de passione. Solutio : Ab uno prophetabant omnes, et ab illa unitate dicitur ab omnibus idem dici. Vel   [Omnium] id est plurium.
marg.| {x} Suorum] ad differentiam pseudo. Igitur quia sic fecistis.
marg.| {y} Penitemini]
marg.| {z} De malis]
marg.| {a} Et convertimini] ad bona. Ps. 33. Declina a malo et fac bonum.
marg.| {b} Peccata] licet per ignorantiam facta.
marg.| {c} Tempora] discretio universalis iudicii et redemptio iustorum.
marg.| {d} Refrigerii] quod preteritum est in incarnatione, vel futurum in iudicio, tunc plene delebuntur peccata virtute resurrectionis, et mors destruetur 1Cor. 15.d.
marg.| {e} A conspectu] facie Christi.
marg.| {f} Et miserit] in carne.
marg.| {g} Celum] ad litteram, sicut ei dicitur a patre in Ps. 109. Sede a dextris meis, etc. Mc. ult. d. Assumptus est in celum, etc. Vel (Celum) Ecclesiam. Et tunc construitur cum verbo (suscipere) a parte post.
marg.| {h} In tempora] in iudicio.
marg.| {i} Restitutionis] completionis, vel renovationis mundi. Tunc enim salvatis bonis cum Christo, et malis damnatis cum diabolo, nihil restabit de omnibus que promissa sunt.
marg.| {k} Per os] non ab hominibus, sed per homines.
marg.| {l} A seculo] non nuper inventum, sed olim scriptum. Et ponit exemplum non de omnibus qui locuti sunt, sed de Moyse magis authentico et primo legislatore cui magis credendum est.
marg.| {m} Prophetam] etc. Sensum Moysi ponit Petrus non verba Dt. 18.c.
marg.| {n} Suscitabit] non Iesum filium Nave, sed Dominum Iesum.
marg.| {o} Vobis] ad profectum vestrum. Suscitabit inquam nascendo, vel resurgendo.
marg.| {p} Deus vester] ad differentiam falsorum Deorum.
marg.| {q} De fratribus vestris] de tribu Iuda.
marg.| {r} Tamquam meipsum] obediendo, sicut mihi.
marg.| {s} Meipsum] verum hominem.
marg.| {t} Audietis] indicativum pro imperativo. In hoc confunduntur Iudei, quia si iste audiendus erat, sicut Moyses, cum nullus fuerit comparabilis Moysi, oportet de Christo intelligi.
marg.| {u} Iuxta omnia] nihil addentes, vel subtrahentes.
marg.| {x} Erit] {7. 283vb} hoc scilicet quod.
marg.| {y} Omnis anima] pars principalis pro toto homine.
marg.| {z} Audierit] obedierit.
marg.| {a} Exterminabitur] ab hominibus vel a Deo, quia secundum legem occidebatur.
marg.| {b} De plebe] spirituali Israel.
marg.| {c} Et omnes] post Moysen.
marg.| {d} A Samuel] quasi a principe prophetarum.
marg.| {e} Et deinceps] usque ad Ioannem Baptistam. Et nota quod licet ante Samuelem Patriarche dictis, et factis de Christo prophetaverint, tamen ab isto incepit qui iudicium, et regum tempore fuit, quando mala creverunt quibus corrupta est Synagoga, et ex tunc habuit revocari per prophetas usque ad tempus captivitatis Babylonice.
marg.| {f} Locuti sunt] prophetice tempora refrigerii, id est utriusque adventus Domini.
marg.| {g} Vos estis] ideo inexcusabiles.
marg.| {h} Filii] antiqua consuetudine, vel natura.
marg.| {i} Testamenti] quod infra sequitur (In semine tuo, etc.)
marg.| {k} Ad patres] quia non soli Abraham, sed Isaac et Iacob promissum est. Abrahe enim primum facta est promissio. Gn. 15.b.
marg.| {l} In semine] non in seminibus quasi multis, etc. Gal. 3.c.
marg.| {m} Omnes familie] non una gens tantum, sed et Grecis, et barbaris benedictio promissa est per Christum, qua dicet omnibus electis : Venite benedicti, etc. Mt. 25.c. Qui prius in Adam erant maledicti (Omnes familie,) id est sine eo nulla. Sicut illud Io. 1.a. Illuminat omnem hominem, id est eum qui illuminatur.
marg.| {n} Vobis primum] ante gentes. Demulcet eos, ut libentius credant.
marg.| {o} Suscitans] secundum carnem.
marg.| {p} Filium suum] Quem dixerat semen Abrahe dicit et filium Dei propter duas eius naturas, ut nullus credat errori Nestoriano.
marg.| {q} Misit] incarnari fecit.
marg.| {r} Benedicentem] predicantem, vel benedictiones facientem.
marg.| {s} Ut convertat] Libertatem arbitrii ostendit.
marg.| {t} A nequitia] a qua impugnatur.
marg.| {u} Sua] ex se.
Mystice.
marg.| {m} Prophetam] etc. Sicut Moyses carnalem populum ceremoniis legalibus instruxit in terra promissionis introducendum, sic Christus per gratiam Evangelii ducit in celum. Cuius contemptores eiiciuntur de cetu sanctorum.
marg.| {l} In semine tuo] Ex hoc testimonio et predicto Moysi patet severitas, et bonitas Dei erga obedientes et rebelles. Ideo sicut docuit Petrus, propheta ille ab omnibus est audiendus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Act. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=74&chapitre=74_3)

Notes :