Capitulum 26
Numérotation du verset
Act. 26,1
Agrippa vero ad Paulum ait : Permittitur tibi loqui pro temetipso. Tunc Paulus extenta manu
cepit rationem reddere :
Numérotation du verset
Act. 26,2
De omnibus quibus accusor a Iudeis rex Agrippa estimo me beatum apud te,
cum sim
defensurus me hodie.
Numérotation du verset
Act. 26,3
Maxime
te sciente omnia
que apud Iudeos sunt consuetudines
et questiones.
Propter quod obsecro patienter me audias.
Numérotation du verset
Act. 26,4
Et quidem vitam meam a iuventute que ab initio fuit in gente mea in Hierosolymis noverunt omnes Iudei.
Numérotation du verset
Act. 26,5
Prescientes
me ab initio si velint testimonium perhibere quoniam secundum certissimam sectam nostre religionis vixi Phariseus.
Numérotation du verset
Act. 26,6
Et nunc in spe
que ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto iudicio
Numérotation du verset
Act. 26,subiectus.7
In quam1
1 quam] qua
Weber
duodecim tribus nostre nocte ac die servientes2
2 servientes] deservientes
Weber
sperant devenire.
De qua spe
accusor a Iudeis
Numérotation du verset
Act. 26,rex.8
Quid incredibile iudicatur
apud vos si Deus mortuos suscitat ?
Numérotation du verset
Act. 26,9
Et ego quidem existimaveram me
adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere,
Numérotation du verset
Act. 26,10
quod et feci
Hierosolymis et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta, et cum occiderentur detuli sententiam.
Numérotation du verset
Act. 26,11
Et per omnes synagogas frequenter puniens eos compellebam blasphemare et amplius
insaniens
in eos persequebar
usque in exteras civitates.
Numérotation du verset
Act. 26,12
In quibus
dum irem Damascum
cum potestate et permissu principum sacerdotum.
Numérotation du verset
Act. 26,13
Die media in via vidi rex de celo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen et eos qui mecum simul erant,
Numérotation du verset
Act. 26,14
omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua :
Saule Saule,
quid me persequeris ?
Durum est tibi contra stimulum calcitrare.
Numérotation du verset
Act. 26,15
Ego autem dixi : Quis es Domine ? Dominus autem dixit : Ego sum Iesus quem tu persequeris ?
Numérotation du verset
Act. 26,16
Sed exsurge et sta super pedes tuos. Ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum et testem eorum que vidisti,
et eorum quibus apparebo tibi
Numérotation du verset
Act. 26,17
eripiens te de populis3 et gentibus in quas
3 populis] populo
Weber
ego nunc4 mitto te
4 ego nunc]
inv. Weber
Numérotation du verset
Act. 26,18
aperire
oculos eorum,
ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satane
ad Deum,
ut accipiant remissionem peccatorum et sortem
inter sanctos per fidem que est in me.
Numérotation du verset
Act. 26,19
Unde, rex Agrippa, non fui incredulus celesti visioni5
5 celesti visioni] celestis visionis
Weber
Numérotation du verset
Act. 26,20
sed his qui sunt Damasci primum et Hierosolymis et per6 omnem regionem Iudee, et gentibus annuntiabam ut penitentiam agerent et converterentur ad Deum, digna penitentie opera facientes,
6 per] in
Weber
Numérotation du verset
Act. 26,21
Numérotation du verset
Act. 26,hac ex causa me Iudei cum essem in templo, comprehensum temptabant interficere.22
Auxilio autem adiutus Dei usque in hodiernum diem sto
testificans minori atque maiori
nihil extra dicens quam ea que prophete sunt locuti futura esse et Moyses,
Numérotation du verset
Act. 26,23
si passibilis Christus,
si primus ex resurrectione mortuorum
lumen adnuntiaturus est populo
et gentibus.
Numérotation du verset
Act. 26,24
Hec loquente eo et rationem reddente, Festus magna voce dixit : Insanis Paule
multe te littere
ad insaniam convertunt.
Numérotation du verset
Act. 26,25
Et7 Paulus non insanio inquit : Optime Feste sed veritatis et sobrietatis verba eloquor.
7 et] at
Weber
Numérotation du verset
Act. 26,26
Scit enim de his rex
ad quem et constanter loquor. Latere enim eum nihil horum arbitror,
neque enim in angulo quicquam horum gestum est.
Numérotation du verset
Act. 26,27
Credis rex Agrippa prophetis ? Scio
quia credis.
Numérotation du verset
Act. 26,28
Agrippa autem ad Paulum in modico suades me fieri Christianum8.
8 fieri Christianum]
inv. Weber
Numérotation du verset
Act. 26,29
Et Paulus : Opto apud Deum
et in modico et in magno,
non tantum te, sed et omnes hos qui audiunt hodie fieri tales qualis et ego sum,
exceptis vinculis his.
Numérotation du verset
Act. 26,30
Et exsurrexit rex et preses et Beronice et qui assidebant eis.
Numérotation du verset
Act. 26,31
Qui9 cum secessissent, loquebantur ad invicem dicentes : Quia nihil morte aut vinculis10 dignum quid fecit11 homo iste.
9 Qui] et
Weber
|
10 vinculis] vinculorum
Weber
|
11 fecit] facit
Weber
|
Numérotation du verset
Act. 26,32
Agrippa autem Festo dixit : Dimitti
poterat homo hic, si non appellasset Cesarem.
Capitulum 26
Numérotation du verset
Act. 26,1
marg.|
Tunc Paulus extenta manu more concionantium vel pro silentio faciendo. Hoc capitulum dividitur in quinque partes. In prima captans Paulus benevolentiam Agrippe, replicat conversationem suam in Iudaismo multorum testimonio commendatam dicens se spem resurrectionis habere sicut ceteri Iudei. In secunda recapitulat quomodo persecutus est Ecclesiam et modum sue conversionis, et missionis ad gentes, ibi :
[Et ego quidem]
In tertio dicit se propter hoc a Iudeis captum et fere occisum testem nunc esse passionis, et resurrectionis Christi, ibi :
Hac de causa.
In quarta dicit. Festus eum insanire et astruens se verum dicere de scripturis Agrippam invocat testem, ibi : (Hec loquente.) In quinta, dicit Agrippa Paulum persuadere sibi ut fiat Christianus, quod optat Paulus ipsis et aliis, et secedentes dicunt Paulum non meruisse mortem, ibi (Agrippa autem, etc.)
marg.|
{o}
Me beatum]
esse dicendum non beatitudine patrie, sed vie que est esse immaculatum. Ps. 118. Beati immaculati in via. Et Sir. 31.b. Beatus qui inventus est sine macula transgressionis vel omissionis. Ps. 33. Declina a malo et fac bonum.
marg.|
{p}
Cum sim]
quia confidebat de conscientia.
marg.|
Vel (Cum sis) Agrippa enim sciebat quod propter altercationes et questiones Iudeorum crebro coram se ventilatas nullus damnabatur ad mortem, in hoc confidebat Paulus.
marg.|
{q}
Sciente omnia]
vel omnes quasi peritus es Iudaice consuetudinis.
marg.|
{r}
Consuetudines bone]
marg.|
{s}
Et questiones]
male Glossa Bede Legerat illud Is. Beatus qui in aure loquitur sapientis. Hoc littera nostra non habet, et noverat tantum orationis verba proficere quantum iudicis sententia cognovisset.
marg.|
{t}
Prescientes]
ante cognoscentes quam vos Gentiles.
marg.|
{u}
Certissimam sectam]
in Greco pro, (sectam) heresim {7.
307rb} ergo bona vita heresis dicebatur. Quod verum est a malis non a bonis.
marg.|
Et nota quod inter sectas minus mala erat phariseorum, quia ponit resurrectionem et observantiam legis et prophetarum. Unde plus concordat veritati quam aliqua aliarum.
marg.|
{x}
Repromissionis]
resurrectionis, ergo resurrectio fuit repromissa. Verum est Os. 6.a. Soph. 3.b. Iob. 19.d. Ez. 26.d.
marg.|
{y}
Sto]
ante tribunal.
marg.|
{z}
Iudicio]
tuo.
marg.|
{a}
In qua]
spe refugiendi.
marg.|
{a}
Devenire]
sic supponit spes pro resperata. Vel secundum aliam litteram. (Inveniri) vivi vel perfecti, dicit, Glossa sic supponit pro habitu.
marg.|
{c}
Servientes]
propter illam spem.
marg.|
{b}
Die ac nocte]
Hoc non dicitur pro toto sed pro parte scilic. duabus tribubus que sub Cyro et Dario redierunt de captivitate 1. Esd. 2.a. Nam decem Tribuum captivatio sub Os. 3Rg. 19.c. ultima fuit et perpetua. Os. 1.c. Non addam ultra misereri, etc. Et in captivitate etiam idoli non Deo servierunt. Hier. 5.e. Servietis diis alienis, etc. Et de istis pauci redierunt, ut servirent Deo.
marg.|
{e}
Quid]
adverbium interrogandi.
marg.|
{f}
Incredibile iudicatur]
hoc, scilic.
marg.|
{g}
Si Deus]
etc. Vel sic.
marg.|
{e}
Quid incredibile]
ut prius.
marg.|
{g}
Si]
pro quia.
marg.|
{h}
Mortuos suscitat]
particulariter, quare non est incredibile si ab eo speratur generalis resurrectio. Vel.
marg.|
{e}
Quid]
nomen, quasi quid dicis o Agrippa, vel quid tibi videtur, etc. ut prius.
marg.|
{i}
Et ego]
etc. Secunda pars, sicut isti estimant modo.
marg.|
{k}
Detuli]
Glossa Iudicavi occidendos, non ait occidi. Bed. Ponit aliam litteram. Occidendisque illis detuli sententiam, id est qualiter occiderentur sententiam dedi.
marg.|
{l}
Et amplius]
quam prius.
marg.|
{m}
Insaniens]
sicut lupus.
marg.|
{n}
Persequebar]
ex magno affectu.
marg.|
{o}
Exteras]
non tantum propinquas.
marg.|
{p}
In quibus]
civitatibus vel operibus illius insanie.
marg.|
{q}
Damascum]
metropolim Syrie et Phenicis.
marg.|
{r}
Cum potestate et permissu]
Sed principes sacerdotum hoc non poterant, imo Romani. Solutio : Principes sacerdotum acceperant hanc potestatem a Preside, ita ut possent eam delegare cui vellent quam Saulo dederunt. Ideo utrumque tangit et potestatem delegatam a Preside, et permissum, id est assensum Principis sacerdotum.
marg.|
{s}
Decidissemus]
Contra sup. 9.b. dicitur quod stabant stupefacti. Ibi Glossa Non ceciderunt.
marg.|
Solutio Ceciderunt quidem prius ad subitum fulgorem, sed socii statim surrexerunt Paulo adhuc iacente, et stabant cum Dominus loqueretur illi. Ideo autem dicit eos Glossa non cecidisse, quia statim surrexerunt.
marg.|
{7.
307va}
marg.|
{a}
Hebraica lingua]
in qua olim Deus patribus loquebatur. Ut magis credatur quod dicitur.
marg.|
{c}
Me]
in membris.
marg.|
{b}
Saule]
Glossa Nomen geminat, ut ad ipsum pertinere visionem ostendat.
marg.|
{d}
Contra stimulum]
correctionem, quasi diceret hucusque sine stimulo restitisti nunc vero si recalcitras plus urgeberis Iungitur bos futurus agriculture Dei 1Cor. 3.c. Vel stimulus caritas 1Cor. 5.c. Caritas Christi urget nos.
marg.|
{e}
Ministrum, et testem]
Non est verus testis qui non est minister, exemplo eius. Mt. 20.d. Non veni ministrari.
marg.|
{f}
Que vidisti]
in hac prima visione.
marg.|
{g}
Apparebo]
postea multis visionibus.
marg.|
{h}
In quas]
id est in quos ambos, quia et Iudeorum, et Gentium insidias passus, et iniurias.
marg.|
{i}
Aperire]
Ceci enim sunt.
marg.|
{k}
Oculos]
interiores, vel etiam exteriores.
marg.|
{l}
De potestate]
ecce tenebre.
marg.|
{m}
Deum]
lucem. Unde si est in littera
[Et de potestate]
potest legi expositive
[Et]
pro, id est quasi de infidelitate ad fidem, de vitiis ad virtutes, et mores.
marg.|
{n}
Et sortem]
hereditatem que sors dicitur, que sine libero arbitrio provenit propter radicem merendi primam, scilicet gratiam gratis datam sine previsione liberi arbitri.
marg.|
{o}
Inter sanctos]
Sed cum hec propositio dicat equalitatem, sicut super superioritatem, et subter inferioritatem, videtur, quod male, cum sancti non sint equales, 1Cor. 15.f. Stella enim e stella differt, etc. Solutio : Sunt equales quoad denarium Mt. 20.b. Vel dupliciter comparantur sancti inter se, et sic est ibi equalitas, quia nulla prelatio, que causatur ex infirmitate, vel ad Deum a quo plus premii accidentalis, vel essentialis accipit unus quam alius, et sic maior vel minor.
marg.|
{p}
Per fidem]
sup. 15.b. Fide purificans corda eorum. Sed quare non ita per spem, vel caritatem. Solutio : Caritas maior coniuncta est dilecto, et spes sperato quam fides credito, vel vero, et tanto difficilior est, et magis habet purgare.
marg.|
{q}
Et Hierosolymis]
antequam ordinaretur Apostolus Gentium electus ad hoc a Spiritu sancto, sup. 13.a. tunc predicavit Hierosolymis, sed post tantum solvit votum sup. 21.d. quia tunc erat tantum Apostolus Gentium, vel ipse iure Iudeorum inter gentes dispersorum.
marg.|
{r}
Hac ex causa]
etc. Tertia pars.
marg.|
{s}
Auxilio autem adiutus Dei]
auctoritate, et Lisie ministerio sup. 21.g.
marg.|
{t}
Sto]
persevero vel in mortem non cado.
marg.|
{u}
Minori]
etate, vel persona.
marg.|
{x}
Et Moyses]
qui et ipse fuit propheta secundum rem, sed secundum officium dux populi, et sic quodammodo plusquam propheta.
marg.|
{y}
Si]
per quod.
marg.|
{z}
Passibilis]
Christus erit supple hoc dixerunt prophete. Is. 53. satis de passione.
marg.|
{a}
Primus]
quia primus resurrexit non iterum moriturus. Rm. 6.b.
marg.|
{b}
Populo]
Israel per se Mt. 15.c. Non sum missus, etc.
marg.|
{c}
Et Gentibus]
per Apostolos. Vel.
marg.|
{b}
Populo]
ex Gentibus, supple separato, scilicet Israel.
marg.|
{d}
Hec loquente]
quarta pars.
marg.|
{e}
Insanis]
quia vinctus loco defendendi se accepto impertinentia sue liberationi loquebatur, vel quia predicabat in Christo resurrectionem mortuorum. {7.
307vb}
marg.|
{f}
Multe littere]
Rab. Philosophi gentium multa legendo, vel scribendo sectas mutabant.
marg.|
{g}
Ad insaniam]
mutabilitatem de sententia in sententiam vel de doctrina in doctrinam, ut te excusaturus predices resurrectionem, et tuam narres conversionem. Bed. Sicut stulta amentia fuit, quod filius prodigus porcos pavit. Lc. 15. Sic de spirituali amentia, 2Cor. 5.c. Sive mente excedimus Deo, etc. Ps. 39. Non respexi in vanitates, et insanias falsas.
marg.|
{h}
Optime]
Adulator videtur, sed captat benevolentiam et loquitur, ut plures non secundum sensum suum. Vel (optime) in quantum Iudex quia tenebat locum optimi Dei, scilicet
marg.|
{i}
Veritatis]
Glossa Falsitas et petulantia insanie sunt propria.
marg.|
{k}
De his]
que de me narravi.
marg.|
{l}
Horum]
vel de me vel de Christo.
marg.|
{m}
Scio]
hoc ad persuadendum loquitur non adulando.
marg.|
{n}
Credis]
quicquid est de predictis, vel de Christo imbutus enim ritu, et lege Iudeorum credebat prophetas vera dixisse, ignorans illam veritatem ad Christum pertinere, quamvis in concione habita eum Iudeis dixisse legatur, si de religionis auxilio presumitis cum iam discipuli Iesu orbem repleverunt, non sine Dei nutu putamus illam religionem crescere.
marg.|
{o}
Agrippa]
Quinta pars.
marg.|
{p}
In modico]
id est quocumque modo, vel in quocumque statu.
marg.|
{q}
Et ego]
Christianus, scilicet.
marg.|
{r}
Exceptis]
quia non opto vos, vinctos esse.
marg.|
{s}
Dimitti]
solvi a vinculis.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Act. Capitulum 26), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=74&chapitre=74_26)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Act. Capitulum 26), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=74&chapitre=74_26)
Notes :