Hugo de Sancto Caro

Capitulum 8

Numérotation du verset Act. 8,1 

1Facta est autem in illa die
1 Act. 8, 1] Hic incipit capitulum 8 apud Wordsworth Weber . Rusch : cf. Act. 7, 59b.
persecutio magna in Ecclesia
que erat Hierosolymis
et omnes dispersi sunt
per regiones Iudee et Samarie
preter apostolos.
Numérotation du verset Act. 8,2 

Curaverunt autem Stephanum
viri timorati
et fecerunt planctum magnum super eum2.
2 eum] illum Weber
Numérotation du verset Act. 8,3 

Saulus
vero devastabat
Ecclesiam
per domos intrans3 viros ac mulieres trahens4
3 intrans] + et Weber |
4 viros ac mulieres - trahens] inv. Weber |
in custodiam5.
5 in custodiam] tradebat praem. Weber
Numérotation du verset Act. 8,4 

Igitur qui dispersi erant
pertransiebant
evangelizantes verbum Dei6.
6 Dei] om. Weber
Numérotation du verset Act. 8,5 

Philippus
autem descendens in civitatem Samarie
predicabat illis Christum.
Numérotation du verset Act. 8,6 

Intendebant autem
turbe his que a Philippo dicebantur unanimiter audientes
et videntes signa
que faciebat.
Numérotation du verset Act. 8,7 

Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos,
clamantes
voce magna exiebant. Multi autem paralytici
et claudi curati sunt.
Numérotation du verset Act. 8,8 

Factum est ergo magnum gaudium in illa civitate.
Numérotation du verset Act. 8,9 

Vir
autem quidam nomine Simon
qui ante fuerat
in civitate magus
seducens
gentem Samarie dicens esse se aliquem magnum
Numérotation du verset Act. 8,10 

cui auscultabant omnes a minimo
usque ad maximum
dicentes : Hic
est virtus
Dei
que vocatur Magna.
Numérotation du verset Act. 8,11 

Attendebant autem eum propter quod
multo tempore magicis suis
dementasset eos.
Numérotation du verset Act. 8,12 

Cum vero credidissent Philippo
evangelizanti de regno Dei
et nomine Iesu Christi.
Baptizabantur viri ac mulieres.
Numérotation du verset Act. 8,13 

Tunc Simon et ipse credidit
et cum baptizatus esset adherebat Philippo.
Videns etiam signa et virtutes maximas fieri stupens admirabatur.
Numérotation du verset Act. 8,14 

Cum autem audissent apostoli
qui erant Hierosolymis, quia recepit Samaria
verbum Dei miserunt ad eos7 Petrum et Ioannem.
7 eos] illos Weber
Numérotation du verset Act. 8,15 

Qui cum venissent oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum sanctum.
Numérotation du verset Act. 8,16 

Nondum enim in quemquam illorum venerat,
sed baptizati tantum erant
in nomine Domini Iesu.
Numérotation du verset Act. 8,17 

Tunc imponebant manus
super illos
et accipiebant Spiritum sanctum.
Numérotation du verset Act. 8,18 

Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus apostolorum daretur Spiritus sanctus, obtulit eis pecuniam
Numérotation du verset Act. 8,19 

dicens : Date et mihi hanc potestatem
ut cuicumque imposuero manus accipiat Spiritum sanctum. Petrus
autem dixit ad eum :
Numérotation du verset Act. 8,20 

Pecunia tua
tecum sit in perditionem
quoniam donum Dei
existimasti pecunia possideri.
Numérotation du verset Act. 8,21 

Non est tibi pars neque sors in sermone isto.
Cor enim tuum non est rectum coram Deo.
Numérotation du verset Act. 8,22 

Penitentiam itaque age
ab hac nequitia tua,
et roga Deum.
Si forte
remittatur tibi hec cogitatio cordis tui.
Numérotation du verset Act. 8,23 

In felle
enim amaritudinis
et obligatione
iniquitatis
video te esse.
Numérotation du verset Act. 8,24 

Respondens autem Simon dixit : Precamini vos
pro me ad Dominum, ut nihil
veniat super me horum que dixistis.
Numérotation du verset Act. 8,25 

At8 illi
8 at] et Weber
quidem testificati
et locuti verbum Domini rediebant Hierosolymam,
et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant.
Numérotation du verset Act. 8,26 

Angelus autem Domini
locutus est ad Philippum dicens : Surge
et vade contra meridianum latus9
9 latus] om. Weber
ad viam que descendit
ab Hierusalem in Gazam.
Hec est deserta.
Numérotation du verset Act. 8,27 

Et surgens abiit.
et ecce vir Ethiops
eunuchus
potens
Candacis regine Ethiopum,
qui erat
super omnes gazas
eius venerat
adorare in Hierusalem.
Numérotation du verset Act. 8,28 

Et revertebatur
sedens super currum suum legensque Isaiam prophetam10.
10 Isaiam prophetam] inv. Weber
Numérotation du verset Act. 8,29 

Dixit autem Spiritus
Philippo : Accede et adiunge te ad currum istum.
Numérotation du verset Act. 8,30 

Accurrens autem Philippus audivit illum legentem Isaiam prophetam et dixit : Putasne intelligis que legis ?
Numérotation du verset Act. 8,31 

Qui ait : Et quomodo possum ? Si non aliquis
ostenderit mihi ?
Rogavitque Philippum
ut ascenderet et sederet
secum.
Numérotation du verset Act. 8,32 

Locus autem Scripture
quam legebat erat hic : Tamquam ovis
ad occisionem
ductus est
et sicut agnus
coram tondente11
11 tondente] + se Weber
sine voce.
Sic non aperuit os suum.
Numérotation du verset Act. 8,33 

In humilitate iudicium eius
sublatum est.
Generationem eius12
12 eius] illius Weber
quis enarrabit ? Quoniam tolletur13 de terra vita eius.
13 tolletur] tollitur Weber
Numérotation du verset Act. 8,34 

Respondens autem eunuchus Philippo
dixit : obsecro te de quo propheta dicit hoc ? De se an de alio aliquo ?
Numérotation du verset Act. 8,35 

Aperiens
autem Philippus os suum
dixit14 et incipiens ab Scriptura ista
14 dixit] om. Weber
evangelizavit illi Iesum.
Numérotation du verset Act. 8,36 

Et dum irent per viam venerunt ad quamdam aquam
et ait eunuchus : Ecce aqua. Quid prohibet me baptizari ?
Numérotation du verset Act. 8,37 

Dixit autem Philippus : Si credis
ex toto corde, licet.
Et respondens ait : Credo Filium Dei Iesum esse15.
15 Dixit....esse] om. Weber
Numérotation du verset Act. 8,38 

Et iussit stare currum et descenderunt
uterque in aquam Philippus et eunuchus et baptizavit eum.
Numérotation du verset Act. 8,39 

Cum autem ascendissent
de aqua
Spiritus Domini
rapuit Philippum et amplius non vidit eum eunuchus.
Ibat enim per viam suam gaudens.
Numérotation du verset Act. 8,40 

Philippus autem inventus est in Azoto
et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis
donec veniret Cesaream.

Capitulum 8

Numérotation du verset Act. 8,1 
marg.| Saulus autem] etc. Hoc capitulum dividitur in duas partes. In prima agitur de persecutione Ecclesie et dispersione fratrum. In secunda de actibus dispersorum ibi :   [Igitur qui dispersi erant] etc. Prima autem pars dividitur in quatuor. In secunda persecutio facta, et dispersio fratrum, ibi   [Facta est autem] etc. In tertia sepultura et planctus Stephani, ibi   [Curaverunt autem] etc. In quarta persecutio Ecclesie specialis per Saulum, ibi   [Saulus vero devastabat, {7. 289rb}   ] etc. Dicit ergo :
marg.| {c} Saulus autem erat consentiens neci] non quidem lapidavit, sed lapidantibus consensit. Glossa Unde periret, nisi gratia et penitentia subveniret, qui non solum qui faciunt digni sunt morte, sed qui consentiunt facientibus. Rm. 1.d. Et intelligere de gratia illuminante que precedit penitentiam, non de informante que sequitur motum liberi arbitrii. Alioquin prima gratia illuminans vel preveniens non sufficit sine penitentia. In his maxime habent actuale peccatum.
marg.| {d} Neci eius] in qua arbitrantur obsequium se prestare Deo. Iob. 16.a.
marg.| {e} Facta est autem] etc. Secunda pars.
marg.| {f} In illa die] occiso uno de principibus Ecclesie ante fuerat persecutio, sed non ita magna.
marg.| {g} Hierosolymis] nondum alibi secundum illud. Eritis mihi testes, primo in Ierusalem, etc. sup. 1.a.
marg.| {h} Dispersi] sicut grana seminis, ut ex ipsis multiplicaretur seges fidei.
marg.| {i} Preter Apostolos] qui ut pastores gregis constantiores erant ceteris.
marg.| {k} Curaverunt] etc. Tertia pars, idest, sepelierunt. Redit ad hoc quod dimiserat. Dixerat enim de morte Stephani, sed non de sepultura.
marg.| {l} Timorati] timore persecutorum, vel timentes Deum Christiani, qui postea sunt dispersi vel ipsi Iudei timentes Deum etsi nondum Christiani.
marg.| {m} Planctum] secundum antiquum morem legis.
marg.| {n} Saulus vero] etc. Quarta pars.
marg.| {o} Devastabat] discurrebat impiger ad vastandum.
marg.| {p} Viros] more vastantium nulli sexui parcebat.
marg.| {q} Et trahens] non occidens, quia forte manus eius servabat Dominus ne polluerentur.
marg.| {r} In custodiam] carceris. Dicitur autem Saulus a Saule rege Israel, qui fuit persecutor David de tribu Beniamin ; de qua et Paulus. Solent enim posteri a maioribus suis denominari. Ecce Beniamin lupus in gregem grassabatur in Christianos.
marg.| {s} Igitur qui dispersi] etc. Secunda pars capituli, que dividitur in quinque. In prima agitur de predicatione Philippi in Samaria et conversione Simonis Magi. In secunda de missione Ioannis et Petri in Samariam, ut darent Spiritum sanctum conversis a Philippo, ibi   [Cum autem audissent] etc. In tertia quomodo Simon voluit emere Spiritum sanctum, et increpatus est a Petro, ibi   [Cum vidisset] etc. In quarta de reditu Apostolorum in Ierusalem, ibi   [At illi quidem] etc. In quinta quomodo iussus ab Angelo docuit et baptizavit eunuchum, ibi   [Angelus autem]
marg.| {c} Dispersi] ut occasione tribulationis fieret seminarium Evangelii.
marg.| {u} Pertransibant] de loco ad locum. Mt. 10.c. Cum persequentur vos in unam civitatem, fugite in aliam.
marg.| {x} Evangelizantes] quamvis timore dispersi, tamen stabiles erant in predicatione Evangelii.
marg.| {y} Philippus] diaconus secundus a Stephano. Secundus post ipsum narratur quasi heres et eiusdem gradus. Patet enim ipsum non fuisse Apostolum, quia non dedit Spiritum sanctum, sed Petrus et Ioannes, et quia premissum est quod omnes dispersi sunt preter Apostolos. Hic dicitur cum Petro missus ad solutionem pulli et asine. Mt. 21.a. Quia uterque primus predicavit gentibus, nec propter hoc necesse est ipsum dici Apostolum sed discipulum de septuaginta duobus.
marg.| {z} Descendens] secundum situm loci, vel qui erat inferior Ierusalem.
marg.| {a} Christum] hominem esse verum Deum.
marg.| {c} Audientes] verba.
marg.| {d} Videntes] miracula. Et ideo.
marg.| {b} Intendebant] id est credebant.
marg.| {7. 289va}
marg.| {a} Gaudium] quia cognita veritate exierant de tenebris ignorantie. Glossa Ex hoc loco, et Samaritane historia. Io. 4. Probatur animos huius gentis ad credendum fuisse promptos.
marg.| {b} Vir] quasi ignobilis.
marg.| {c} Nomine] non merito, quia opere inobediens erat.
marg.| {d} Magus] Glossa Magi de singulis Philosophantur, de natura mundi cursu et moribus siderum.
marg.| {e} Seducens] seorsum a veritate ducens, vel in stuporem et admirationem convertens per prestigia sua.
marg.| {f} Magnum] Prophetam vel Angelum, vel Dei filium. Glossa Semper bonis mala contraria adversantur.
marg.| {g} A minimo] servo vel iuniore.
marg.| {h} Ad maximum] regnum vel decrepitum senem.
marg.| {i} Hic] Simon.
marg.| {k} Virtus] Christus.
marg.| {i} Dei] non Angeli.
marg.| {m} Que vocatur] ignorabant nomen Christi.
marg.| {n} Magicis] artibus, vel falsis virtutibus.
marg.| {o} Dementasset] rationem mentis ab eis absentasset.
marg.| {p} De regno Dei] Mt. 4.c. Penitentiam agite, appropinquavit regnum celorum.
marg.| {q} Iesu Christi] cuius erant ignari ut predictum est. Vel in nomine Iesu predicavit Trinitatem. Qui enim unam personam de Trinitate perfecte credit, fide aliarum duarum carere nequit.
marg.| {r} Ac mulieres] in Christo Iesu, non est masculus vel femina. Gal. 3.d.
marg.| {s} Simon] verbis Philippi et virtute devictus.
marg.| {t} Credidi] vere. Vel sicut dicit Glossa Ficte, ne credentibus resistens despectus haberetur.
marg.| {u} Adherebat] corpore non corde, volens potestatem habere faciendi miracula.
marg.| {x} Stupens] cupiens se talia posse.
marg.| {y} Cum autem audissent] etc. Secunda particula.
marg.| {z} Apostoli] de quibus non erat Philippus, dicit Glossa
marg.| {a} Samaria] Nunc patet quod ipsa civitas fuit Samaria que sup. dicitur civitas Samarie.
marg.| {b} Petrum et Ioannem] qui erant columne. Gal. 2.b. Hos sociat quia virginitas Ecclesie placet, sicut et Christus binos mittit. Lc. 10.a. Ut in ore duorum, etc. Dt. 19.d.
marg.| {c} Ut acciperent] Glossa Iam enim sola aqua erant baptizati, id est solo baptismo aque in aqua receperunt quidem gratiam Spiritus sancti, sed non visibiliter vel ad robur.
marg.| {d} Domini Iesu] quia patrem credebant et Spiritum sanctum sicut alii Iudei vel plena fides unius persone fidem Trinitatis confirmat.
marg.| {e} Tunc] ecce exemplum confirmationis.
marg.| {f} Imponebant] Petrus et Ioannes, non Philippus, quod faceret si Apostolus esset. Hoc hodie solis Episcopis licet, sicut tunc solis Apostolis.
marg.| {g} Et accipiebant] ad robur quod demonstrabatur in hoc quod linguis loquebantur, Sic Presbyter baptizatum inungit chrismate ab Episcopo consecrato. Solus Episcopus in fronte linit oleo dans Spiritum sanctum.
marg.| {q} Cum vidisset] etc. Tertia pars.
marg.| {i} Date mihi] quod facere non poterant, quia audierant. Mt. 10.a. Gratis accepistis, gratis date, nolebat Simon, imo proponebat vendere.
marg.| {k} Potestatem] non baptizandi tantum in aqua vel {7. 289vb} miracula faciendi, quia et ipse miracula falsa fecerat.
marg.| {l} Ut quicumque] Glossa Successores eius falsa miracula fecisse leguntur, qui malignis instructi artibus, Ecclesiam fraudulenter ingressi baptisma furantur.
marg.| {m} Pecunia tua] Non nostra, qui non cupimus, sed tua quam spiritui comparat ut illum pro ea vendas et eam Spiritu emas. Ideo enim spiritum emere volebat, ut aliis vendens plus pecunie acciperet.
marg.| {n} Tecum sit] Hinc exemplum sumitur ut perditorum eleemosyne non recipiantur.
marg.| {o} In perditionem] non ut simpliciter pereat pecunia que nihil meruit sed ipse pereat pecunie et pecunia ei. Vel.
marg.| {n} Tecum sit] id est tu eam retine, et hoc in perditionem, ut per ea iniuste congregata in eternum puniaris.
marg.| {p} Donum Dei] Spiritum sanctum qui Deus est et donum Dei.
marg.| {q} In sermone isto] ut per manus tuas accipiatur Spiritus sanctus.
marg.| Et nota quod non est imprecatio, sed predictio vel conformatio voluntatis sue voluntati divine.
marg.| {s} Ab hac nequitia tua] duplici, cupiditatis scilicet, qua de spiritu commercium facere voluisti, et prave fidei.
marg.| {r} Penitentiam itaque age] ut omnes videant quod es. Non quid ignoret eum Petrus penitentiam non acturum, sed quia iussus est omnibus predicare, facit officium suum, ut ille sit inexcusabilis. Coram omnibus, etiam arguitur, ne amplius eos fallat.
marg.| {t} Et roga Deum] cui patet cor, quem fallere non potes, quia Spiritus sanctus discipline effugiet fictum. Sap. 1.b.
marg.| {u} Si forte] Non affirmat, sed dubitando loquitur, ne desperemus.
marg.| {x} In felle] perfidia.
marg.| {y} Et obligatione] Prv. 5.d. Funiculis peccatorum suorum constringitur impius.
marg.| {z} Video] quamvis celes te, non es mihi occultus. Sed ideo Spiritus sanctus in columba descendit Iob. 1.c. ut a simplicibus suscipi se doceret.
marg.| Non qui amaritudinem servat in corde licet baptizari videatur, non est a peccato solutus, sed quasi ad punctum purgatus, acriore mox demone septempliciter opprimitur. Mt. 12.d.
marg.| {a} Precamini] Causa desperationis non audet ipse precari, quia non credit se exaudiri, et Apostolis ficte loquitur.
marg.| {b} Nihil veniet] Presentes plagas timens vult vitare.
marg.| {c} Que dixistis] Non que ego credidi, sed quasi infidelis imputat eis que ventura sunt.
marg.| Sed quare non periit iste statim Ananias. Sup. 5.a. Cum plus peccaverit quam ille.
marg.| Solutio In isto erant aliqua signa penitentie, unde si statim puniretur desperarent alii, et non curarent penitere. Ideo etiam Dominus regnare permittit hypocritas. Iob. 34.d. Quia in eis videtur esse penitentia.
marg.| {d} Et illi] Quarta pars, Petrus scilicet, et Ioannes.
marg.| {7. 290ra}
marg.| {a} Testificati] signis.
marg.| {b} Et locuti] sermonibus.
marg.| {c} Et multis] non tantum in Samaria.
marg.| {d} Angelus] etc. Quinta pars in qua post reditum Apostolorum texitur historia de Philippo.
marg.| {e} Domini] ad differentiam Angeli Sathane, qui et ipse est Domini, quia servit ei in punitione malorum, sed bonus servit opere, et intentione ; malus opere tantum.
marg.| {f} Contra meridianum] Indicium perfectionis est in utroque.
marg.| {h} Ab Ierusalem] metropoli Iudeorum.
marg.| {i} In Gazam] metropolim Philistinorum. Africam, dicit. Glossa Bernardi Vetus Gaza quondam terminus Chananeorum iuxta Egyptum funditus est destructa, et loco eius alia edificata.
marg.| {g} Descendit] id est per quam descendit, ex natura loci.
marg.| {k} Hec est deserta] non via, scilicet Gaza.
marg.| {l} Abiit] in altero perfectio, in altero obedientia. Mystice. Ad meridiem Philippus exit, id est Apostoli ad gentes, ubi calor fidei, Gaza gentilitas prius a Deo deserta, ad quam de Ierusalem via Christus est viam salutis aperiens, et peccati nigredinem unda baptismi dealbans. Bene etiam in meridie invenitur, et abluitur qui devotione ardens tamquam primitie gentium Domino consecratur.
marg.| {m} Vir] propter virilem animum.
marg.| {n} Ethiops] natura, et merito, quia tenebrosus. Ps. 67. Ethiopia preveniet manus eius.
marg.| {o} Eunuchus] typus gentium que in Christo a carnalibus desideriis circumcidentur.
marg.| {p} Potens] virtute, et mentis integritate. Tam studiosus ut nec in via cessaret legere, tam Religiosus ut de ultimis mundi partibus ad templum Domini veniret.
marg.| {q} Candacis] Mos erat regionis illius a feminis regi, et eas Candaces vocari, sicut Imperatores, Cesares.
marg.| {r} Super omnes Gazas] Officium erat eunuchorum servare thesauros potentum.
marg.| {s} Venerat] antequam Philippo loqueretur.
marg.| {t} In Ierusalem] propter urbis celebritatem, et templi famam, quia mos erat gentilium famosa adire loca cultui deorum dicata. Mystice. Candacis que interpretatur commendata, thesaurarium premittens, Ecclesia est gentium fidei, et virtutis dona largitura. De qua in Ps. 44. scribitur : Pro his qui commutabuntur. Et alibi. Obliviscere populum tuum, et domum patris tui. Hec est regina que venit a finibus terre audire sapientiam Salomonis. Mt. 12.d. et 2. Par. 9.
marg.| {u} Spiritus] sanctus vel Angelus.
marg.| {x} Philippo] loquens in corde eius, quasi enim in corde facit spiritus verba, dum que agenda sunt interius nuntiat.
marg.| {y} Isaiam Prophetam] Rab. Ubicumque in novo Testamento salutis narratur principium de Isaia, sumitur testimonium, qui interpretatur Domini salus.
marg.| {z} Et dixit] Rab. Suas invicem linguas cognoscunt, vel per doctrinam eunuchi, vel per spiritum Philippi.
marg.| {a} Et quomodo possum] Arguit illorum audaciam qui sine doctore sacram Scripturam se putant intelligere.
marg.| {b} Ostenderit] unde Propheta agat. Linguam enim non ignorabat qui librum legebant.
marg.| {c} Rogavitque] in figura doctorum qui de gentibus assumpti sunt.
marg.| {d} Ut ascenderet] in hoc perfectus.
marg.| {e} Et sederet] cum sedente.
marg.| {f} Erat] Domino preparante.
marg.| {g} Hic] vel   [sic]
marg.| {h} Tamquam ovis] innocens.
marg.| {i} Ad occisionem] Is. 53.c. Passionis crucis.
marg.| {7. 290rb}
marg.| {k} Doctus] ut crucifigeretur propria voluntate, non reluctans, sicut nec ovis. Hier. 11.d.
marg.| {l} Agnus] Dei qui tollis peccata mundi. Io. 1.d. Vel   [Agnus] paschalis, quia pascha nostrum immolatus est Christus, 1Cor. 5.c. Qui non solum sanguine redemit, sed lana vestit contra frigus infidelitatis. Gal. 3.d. Christum induistis, carne pascit. Caro mea vere est cibus. Iob. 6.f.
marg.| {m} Coram tondente] Pilato et Iudeis.
marg.| {n} Non aperuit] cum accusaretur a principibus sacerdotum nihil respondit. Mt. 27.b.
marg.| {o} In humilitate] passionis in qua humiliavit se factus obediens. Phil. 2.a.
marg.| {p} Iudicium] sed iniuste, se iudicari permisit, seditione Iudeorum et voce Pilati damnatus.
marg.| {q} Sublatum] in Barrabam quem iudicaverunt liberandum. Mt. 27.b.
marg.| {r} Generationem eius] temporalem quando natus de virgine sine semine, vel eternam ex patre. Iob. 1.b.
marg.| {s} De terra] ut in celo, non in terra vivat vita eius. 1Cor. 15.f. Secundus homo de celo celestis, sanctitate segregatus a terrenis.
marg.| {t} Respondens] loco scripture, si ipse legebat, vel Philippo si Philippus revelabat.
marg.| {u} Aperiens] thesaurum scientie, ut spiritus loquatur in eo. Ps. 80. Dilata os tuum.
marg.| {x} Os suum] Glossa quod nomini suo congruit, qui interpretatur os lampadis, quia obscuritatem Prophetie protulit in luce scientie, vel circumlocutio significat longiorem sermonem.
marg.| {y} A scriptura ista] Tamquam ovis. Is. 53.c.
marg.| {z} Evangelizavit] Solvit questionem, quia hoc de Iesu prophetatum est.
marg.| {a} Quis prohibet] Fides plena est, aqua prope, baptizator presens. Ad hoc enim predicatio duxerat ut aqua indigeret, qui de baptismo in via audierat.
marg.| {b} Si credis] Non ignorabat eius fidem, sed querebat apertam confessionem, ad exemplum baptizandorum.
marg.| {c} Licet] baptizari.
marg.| {d} Esse Iesum] id est filium hominis.
marg.| {e} Et iussit] Eunuchus vel Philippus.
marg.| {f} Et descenderunt] Humiliari debet baptizandus, quia Iordanis descensus interpretatur. Glossa Querens interpretem lectionis, Iesum quem querebat nesciens invenit. Et secundum. Hier. Plus in deserto fonte Ecclesie quam in aurato synagoge templo reperit. Hic mutavit Ethiops pellem suam. Hier. 13.d.
marg.| {g} Ascendisset] proficiendo.
marg.| {h} De aqua] que est quasi fundamentum.
marg.| {i} Rapuit] Glossa Hieronymi dicit Angelum fecisse in Spiritu sancto. Glossa Rabani. Vel sic secundum aliam litteram. Spiritus irruit in eunuchum, id est fortiter sicut et in Apostolos venit quia quanto fides fortior, tanto spiritus impetus maior. Hunc dicunt quidam Philippum fuisse Apostolum, tamen non legitur manum imposuisse, nec Spiritum sanctum invocasse. Unde patet Spiritum sanctum sponte in primitias gentium descendisse, ut excusationem haberent Apostoli erga Iudeos accusantes quod gentes baptizabant.
marg.| {k} Non vidit] quia perfectus factus non indigebat amplius doctrina. Spiritus enim sanctus docet omnia. Iob. 14.d. Ibat ad terram suam vel ad regem celorum.
marg.| {m} In Azoto] una de quinque civitatibus Philisthiim.
marg.| {n} Cunctis] non discernens personas.
marg.| {o} Cesaream] Palestine, ubi domum habuisse dicitur. 12.b. Que usque hodie demonstratur, et cubiculum quatuor filiarum eius virginum prophetantium :



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Act. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=74&chapitre=74_8)

Notes :