<Thomae de Aquino expositio continua sive catena aurea in Lucam>
<57.1> Proemium

marg.| { CLCpro.1}− Inter 1* cetera incarnationis Christi mysteria 2 , que Isaias propheta diligenter et aperte prenuntiat 3 , dicit a : “Induam celos tenebris et saccum ponam operimentum eorum. Dominus dedit mihi linguam eruditam ut sciam sustentare eum qui lapsus4 est verbo. Erigit mane, mane erigit mihi aurem ut audiam quasi magistrum”5 . Ex quibus verbis et 6 accipere possumus evangelii 7 secundum Lucam materiam, modum scribendi, finem et conditionem scriptoris. A b
a Is. 50, 3-4.
b ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino. Cf. Glossa ordinaria (Is. 50, 4) [Strasbourg, Strasbourg, 1481, t. 3, p. 76a marg.] : « Dominus dedit. Quamvis .possint hec referri ad Isaiam, proprie tamen referuntur ad Christum». [MM2015] [MM2020]
A ¶Codd. : Li448 La88 P638 Ed1470 Ed1476 Ed1546 Ed1660 Ed1953 {MM2015} {MM2018}
1 Inter] Super evangelio sancti Luce Continuum sancti Thome praem. Ed1470 Ed1476, Sancti Thomae proemium pram. Ed1546, Proemium sancti Thomae praem. Ed1660, Praefatio - Glossa - Induam celos tenebris et saccum ponam operimentum eorum. Dominus dedit michi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum qui lapsus est verbo. Erigit mane, mane erigit michi aurem, ut audiam quasi magistrum praem. Ed1746 Ed1953
2 Christi mysteria] inv . Li448
3 prenuntiat] denunciat P638
4 lapsus] lassus Ed1660
5 et saccum.. magistrum] etc. Ed1746 Ed1953
6 et] om. Ed1546 Ed1660 Ed1953
7 evangelii] evangl’m cacogr. P638
marg.| {CLCpro.2} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − [a] Lucas enim circa sacerdotalem Domini stirpem atque personam magis8 occupatus videtur. [b] Unde per vitulum significatus est, propter maximam victoriam9* sacerdotis.B c
c ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 1, c. 2, § 4, CSEL 43, p. 4.16-18 : «Lucas autem circa sacerdotalem domini stirpem adque personam magis occupatus apparet. nam et ad ipsum dauid non regium stemma secutus ascendit, sed per eos, qui reges non fuerunt, exit ad nathan filium dauid, qui nec ipse rex fuit».
[b] Augustinus Hipponensis   , De consensu evangelistarum, lib. 1, c. 6, § 9, CSEL 43, p. 9.18-19 : «Quod autem per uitulum lucas significatus sit propter maximam uictimam sacerdotis, neutri dubitauerunt». [FG2013]
B ¶Codd. : Li448 La88 P638 Ed1470 Ed1476 Ed1546 Ed1953 {MM2015} {MM2018}
8 magis] om. P638
9 victoriam] victimam Ed1546 Ed1953
marg.| {CLCpro.3} AMBROSIUS. 10 − Vitulus enim sacerdotalis est victima. Unde bene congruit vitulo hic evangelii liber, qui a sacerdotibus inchoavit et consummavit11 in vitulo, qui omnium peccata suscipiens pro totius mundi vita est immolatus ; et ipsam vituli immolationem Lucas stylo quodam pleniore diffudit.C d
d ¶Fons : [1] Ambrosius, Super Lucam, prol., § 7-8, CCSL 14, p. 5.115-6.142 sqq. : «Unde etiam hi qui quattuor animalium formas quae in apocalypsi reuelantur quattuor evangelii libros intellegendos arbitrati sunt hunc librum uolunt uituli specie figurari ; uitulus enim sacerdotalis est uictima. Et bene congruit uitulo hic evangelii liber, quia a sacerdotibus inchoauit et consummauit in uitulo, qui omnium peccata suscipiens pro totius mundi uita est inmolatus ; sacerdotalis enim et ille uitulus. Idem quippe et uitulus et sacerdos : sacerdos, quia propitiator est noster aduocatum enim ipsum habemus aput patrem uitulus, quia suo sanguine nos redemit. Et bene accidit, ut quoniam evangelii librum secundum Matthaeum diximus esse moralem, opinio huiuscemodi non praetermitteretur ; mores enim proprie dicuntur humani. [§ 8] Plerique tamen putant ipsum dominum nostrum in quattuor evangelii libris quattuor formis animalium figurari, quod idem homo, idem leo, idem uitulus, idem aquila : homo, quia natus ex Maria est, leo, quia fortior est, uitulus, quia hostia est, aquila, quia resurrectio est. Atque ita in libris singulis forma animalium figuratur, ut uniuscuiusque libri series propositorum uideatur animalium aut naturae aut uirtuti aut gratiae aut miraculo conuenire. Quae licet omnia in omnibus sint, tamen plenitudo quaedam in singulis uirtutum est singularum. ortum hominis alius descripsit uberius, mores quoque hominis praeceptis uberioribus erudiuit ; alius a potentiae coepit expressione diuinae, quod ex rege rex, fortis ex forte, uerus ex uero uiuida mortem uirtute contempserit ; tertius sacrificium sacerdotale praemisit et ipsam uituli inmolationem stilo quodam pleniore diffudit ; quartus copiosius ceteris diuinae miracula resurrectionis expressit. Unus igitur omnia et unus in omnibus, sicut lectum est, non dissimilis in singulis, sed uerus in cunctis. sed iam ipsum sermonem adoriamur evangelii». [FG2013]*
C ¶Codd. : Li448 P638 Ed1470 Ed1476 Ed1546 Ed1953 {MM2015} {MM2018}
10 Ambrosius] add. In Luc. Ed1953
11 inchoavit et consummavit] inchoatur et consummatur P638
marg.| {CLCpro.4} GLOSSA<TOR>. − Quia igitur passionem Christi principaliter exponere Lucas 12 intendit, huius evangelii materia significari potest in eo quod dicitur : Induam celos tenebris et saccum ponam operimentum eorum . Nam, ad litteram, in passione Christi « tenebre facte sunt »e et in discipulis fides obscurata est.D f
e Mt. 27, 45 ; Mc. 15, 33 ; Lc. 23, 44.
f ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino.
<Non hab.> Glossa ordinaria ; LLT ; PL. ; Hugo de Sancto Caro, Postilla in Lc. [MM2015]
12 exp. Lucas] inv . Li448
marg.| {CLCpro.5} HIERONYMUS. Super Isaiam. − Et Christus despectus erat et ignobilis quando13 pendebat in cruce et absconditus est vultus eius atque despectus ut, humano corpore, divina potentia celaretur.E g
g ¶Fons : Hieronymus , Commentarii in Isaiam, lib. 14, c. 53 § 1, CCSL 73A, lin. 45.61 sqq. : «despectus erat et ignobilis quando pendebat in cruce, et factus pro nobis maledictum, peccata nostra portabat. [...] et absconditus uultus illius atque despectus, ut humano corpore diuina potentia celaretur». [MM2020]
13 quando] + et Ed1660
marg.| {CLCpro.6} HIERONYMUS. 14* − Sermo autem Luce tam in evangelio quam in Actibus apostolorum comptior15 est et seculari redolet eloquentia16.F h
Unde subditur :
h ¶Fons : Hieronymus , Commentarii in Isaiam, lib. 3, c. 6 § 9, CCSL 73, lin. 36 sqq. : «Euangelistam lucam tradunt ueteres ecclesiae tractatores medicinae artis fuisse scientissimum et magis graecas litteras scisse quam hebraeas unde et sermo eius tam in euangelio quam in actibus apostolorum, id est, in utroque uolumine, comptior est, et saecularem redolet eloquentiam, magis que testimoniis graecis utitur quam hebraeis».
<cuius fons> =   Beda Venerabilis , Expositio Actuum Apostolorum, praef., CCSL 121, lin. 28 sqq.
<Non hab.>   Hieronymus , De viris illustribus, cap. 7, ed. E.   Richardson (Texte und Untersuchungen zur Geschichte der Altchristlichen Literatur, 14.1a), 1896, p. 11-12  ; Gennadius Massiliensis (CPL 957) ; LLT. ; Glossa ordinaria (Gloss-e) ; Vincentius Bellovacensis (Speculum historiale) [MM2020]
F ¶Codd. : Li448 Mt366 Urb28 Ed1470 Ed1476 Ed1546 Ed1657 Ed1953 {MM2018} {MM2020}
14 Hieronymus] + De illustribus viris Li448 , De viris illustribus Ed1953 , om. Mt366 Urb28 Ed1470 Ed1476 Ed1546 Ed1657
15 comptior] concior Li448 Urb28, concõr Mt366
16 seculari... eloquentia] saecularem... eloquentiam Ed1657
prol.| Dominus dedit mihi linguam eruditam.
marg.| {CLCpro.7} AMBROSIUS. − [1] Nam, licet Scriptura divina mundane evacuet sapientie disciplinam, quod17 maiore fucata verborum ambitu, quod18* rerum ratione subnixa sit. Tamen si quis, in Scripturis divinis, etiam illa que imitanda illi putant, querat, inveniet. [2] Sanctus enim Lucas velut quemdam historicum ordinem tenuit, et plura nobis gestorum Domini miracula revelavit ; ita tamen ut omnes sapientie virtutes evangelii ipsius complecteretur historia. Quid enim precellentius ad sapientiam naturalem, quam quod Spiritum sanctum creatorem etiam dominice incarnationis extitisse reseravit? Docet moralia in eodem libro, quemadmodum scilicet amare inimicum debeam. Docet etiam rationalia, cum legoiquoniam « qui fidelis est in minimo et in magna19* fidelis est ».G j
i Lc. 16, 10.
j ¶Fons : [1] Ambrosius, Super Lucam, prol., § 1, CCSL 14, p. 1.1-7 : «Scripturi in evangelii librum, quem Lucas sanctus pleniore quodam modo rerum dominicarum distinctione digessit, stilum ipsum prius exponendum putamus ; est enim historicus. Nam licet scriptura diuina mundanae euacuet sapientiae disciplinam, quod maiore fucata uerborum ambitu quam rerum ratione subnixa sit, tamen si quis in scripturis diuinis etiam illa quae miranda illi putant quaerit, inueniet». [2]   Ambrosius, Super Lucam, prol., § 4, CCSL 14, p. 3.49-66 : «At uero sanctus Lucas uelut quendam historicum ordinem tenuit et plura nobis gestorum Domini miracula reuelauit, ita tamen ut omnis sapientiae uirtutes evangelii istius conplecteretur historia. Quid enim praecellentius ad sapientiam naturalem quam quod Spiritum sanctum creatorem etiam dominicae incarnationis exstitisse reserauit? Docet ergo naturalia, si creat spiritus. Unde et Dauid docens sapientiam naturalem emitte inquit spiritum tuum, et creabuntur. Docet moralia in eodem libro, cum me in illis beatitudinibus docet mores, quemadmodum amare inimicum debeam, quemadmodum non referire et repercutere uerberantem, quemadmodum benefacere, mutuum dare cum desperatione recuperationis et cum remuneratione mercedis ; merces enim facilius sequitur non exspectantem. Docuit etiam rationabilia, cum lego quoniam qui fidelis est in minimo et in maius fidelis est. Quid adhuc de naturalibus dicam. Quod docuit uirtutes caelorum moueri, Dominum solum esse unigenitum Dei Filium, in cuius passione tenebrae per diem factae sunt, terra obscurata est, sol refugit?» [FG2013]
¶Nota La leçon"quod... quam" retenue par l'édition critique d'Ambroise, oppose l'Ecriture à la sagesse du monde parce que cette dernière est plus verbeuse que rationnelle. Le texte de la Catena par la leçon"quod... quod" associe à la sagesse mondaine évacuée par l'Ecriture et le verbiage et même la raison. Les éditions ont corrigé à partir de Nicolaï au plus tard. [MM2018]
G ¶Codd. : Li448 La88 P638 Ed1470 Ed1476 Ed1546 Ed1660 Ed1953 {MM2018}
17 quod] + in Ed1470 Ed1476 Ed1546
18 quod] quam Ed1660 Ed1953
19 magna] magno Ed1470 Ed1476 Ed546 Ed1660 Ed1953
marg.| {CLCpro.8} EUSEBIUS. In Ecclesiastica historia. 20 − Is ergo, genere quidem Antiochenus, arte medicus, secundum hanc medicinam quam ex apostolorum vel societate vel traditione susceperat, duos nobis medicinales libros, quibus non corpora sed anime curentur, explicuit.H k
Unde sequitur :
k ¶Fons : Eusebius Caesariensis , Historia ecclesiastica (transl. Rufini), lib. 3, c. 4.16, GCS 9.1, p. 193.18 -22 : «Ipse autem Lucas genere quidem Antiochenus, arte medicus, comes vero Pauli et ceterorum apostolorum socius et necessarius fuit. Is ergo secundum hanc medicinam, quam ex apostolorum vel societate vel traditione susceperat, duos nobis medicinales libros, quibus non corpora, sed animae curentur, explicuit, evangelium scilicet, in quo etiam sic praefatur : 'sicut tradiderunt nobis', inquit, 'hi, qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt verbi dei, quos et ab initio secutus sum', et Actus apostolorum, quos non iam auditu perceperat, sed oculis inspexerat».
<Non hab.> Nicetas Heracleensis, In Lc. [MM2019]
H ¶Codd. : La88 Li448 Ed1470 Ed1476 Ed1546 Ed1660 Ed1953 {MM2018}
20 In] Super Ed1470
prol.| Ut sciam sustentare eum qui lapsus est verbo.
marg.| {CLCpro.9} HIERONYMUS. Super Isaiam. − Dicit enim se a Domino accepisse sermonem, quoniam 21* lapsum errantemque populum sustentet et revocet ad salutem.I l
l ¶Fons : Hieronymus , In Is., lib. 14, c. 50, § 4, CCSL 73A, lin. 18 sqq. : «iudaei hoc capitulum a superioribus separantes uolunt ad esaiae referre personam, quod se dicat a domino accepisse sermonem, quomodo lassum errantem que populum sustentet et reuocet ad salutem ; et in morem paruulorum, qui matutinis horis erudiuntur, a spiritu sancto audiat quid loquatur, se que non contradixisse eius imperio, sed domino sciscitante : quem mittam, et quis ibit ad populum istum?». [MM2020]*
I ¶Codd. : Cbg133 La88 Li448 Mt366 Ed1470 Ed1476 Ed1546 Ed1660 Ed1953 {MM2018} {MM2021}
21 quoniam Li448 Mt366 Ed1450 Ed1546 ] quomodo Ed1476 Ed1660 Ed953, quod? La88
marg.| {CLCpro.10} GRECUS EXPOSITOR. − Cum autem Lucas bone indolis esset et capacitatis strenue et22* grecorum scientiam consecutus est, grammaticam siquidem atque poesim adeptus perfecte, rethoricam autem et persuadendi leporem assecutus ad plenum, neque philosophie muneribus caruit, denique et medicinam acquirit et, quoniam nature velocitate satis de humana gustaverat sapientia, ad altiorem convolat. Accelerat igitur ad Iudeam et visibiliter et verbotenus Christum addit. Cumque veritatem cognosceret, verus efficitur Christi discipulus, plurimum magistro commoratus.J m
m ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc., prol. (Krikones § 2 : Simeon), ed.   Mai , Scriptorum vetrum nova collectio, t. 9, Romae, 1837, p. 626 = Vat. gr. 1611, f. 1ra7-23  : «Συμεῶνος. Λουκᾶς ὅς ἐξ Ἀντιοχείας μὲν προῆλθε τῆς Συρίας ἔνθα καὶ πρῶτον ἄνθρωπος τὴν τοῦ χριστιανοῦ κλῆσιν πεπλούτηκε· φύσιν δὲ ἔχων οἵαν εὐγενῆ καὶ φιλότιμον· // Ἐφήβου μὲν ἁπτόμενος, τοῖς τε καθ' Ἑλλάδα καὶ τὴν Αἴγυπτον ἐφοίτα διδασκαλείοις· καὶ τὴν καλλίστην παρ’ Ἕλλησι παιδείαν συνέλεξε, γραμματικὴν μὲν καὶ ποιητικὴν εἰς ἅπαν κατωρθωκώς, ῥητορικῆς δὲ καὶ τοῦ εὖ δύνασθαι λέγειν, ἥκων εἰς τὸ ἀκρότατον καὶ μὴ δὲ τῶν τῆς φιλοσοφίας πρεσβείων, ἑτέρῳ παραχωρών// Οὕτω τε πᾶσι τοῖς ἀγαθοῖς προσκείμενος, τέλος καὶ τὴν καλλίστην ἅμα καὶ φιλανθρωποτάτην ἰατρικὴν κατορθοῖ καὶ τοσοῦτον, ὥστε[ὅσον Sym.] τὰ πολλὰ καὶ ἀπὸ ταύτης χαρακτηρίζεσθαιἐπεὶ δὲ τάχει φύσεως καὶ μεγέθει τέχνην ἅπασαν διῆλθε ῥᾳδίως, ἢ ἀέρα πτηνόν, ἅλις δὲ τῆς ἀνθρωπίνης εἶχε παιδείας, πρὸς τὴν ὑψηλοτέραν ἕξιν καὶ ἀμείνω μεταχωρεῖ. Τίς δὲ ὁ τρόπος τῆς μεταθέσεως ; Εἶχε μὲν ἄρτι τὰς ἐπὶ σωτηρίᾳ τοῦ κόσμου διατριβὰς ὁ Χριστός [ὁ ἁμαρτίας ἐλεύθερος Sym.] // Διῄει δὲ ἀνὰ πᾶσαν Ἰουδαίαν [+ φήμη Sym.] καὶ Γαλιλαίαν· ἥπτετο δέ που καὶ τῆς ὑπερορίου τὸ κήρυγμα· ἐντεῦθεν // ὅπως ἂν ἐγγὺς τοῦ τοιούτου [τοιοῦδε Sym.] καλοῦ γένοιτο, καὶ αὐτῇ γυμνῇ τῇ ψυχῇ τὴν πληροφορίαν εἰσδέξαιτο, // σὺν πολλοῖς ἄλλοις, καὶ Λουκᾶς ἐπεθύμησεν, οὐκοῦν // τῇ μὲν Ἰουδαίᾳ ἐπιδημεῖ, τῷ ποθουμένῳ δε προσφοιτᾷκαὶ εἰς ὄψιν καὶ λόγους τῷ Ἰησοῦ ἐλθών, // καὶ θᾶττον ἐπιγνοῦς τὴν ἀλήθειαν, γνήσιος Χριστοῦ μαθητὴς γίνεται, τὰ πολλά τε τῷ διδασκάλῳ συνών».
*ὁ Χριστός] ὁ ἁμαρτίας ἐλεύθερος Sym.
<cuius fons> Cf.   Simeon Metaphrastes , Menologium, Oratio de Luca evangelista (18 october), § 2-3, PG 115, 1129A11-1132C14 . [ADL2020] [MM2020] [rev. VS2021]
22 et] om. Ed1657 Ed1660 Ed1953
interl.| {CLCpro.11} GLOSSA.* − [c] Unde subditur : erigit mane, quasi a iuventute [b] ad secularem sapientiam ;   mane erigit mihi aurem ad divinam 23* ; [a]   ut audiam quasi magistrum , scilicet ipsum Christum.K n
n ¶Fons : Cf. Glossa ordinaria (Is. 50, 4) [Strasbourg, 1481, t. 3, facsim. p. 76a interl. et marg.= P11546 ] : «[a] Dominus dedit . quamvis possint hec referri ad Isaiam proprie tamen referuntur ad Christum. [b]   Linguam eruditam  : scientiam et sapientiam. [...] [c]   mane erigit mihi : a nativitate».
<ex quo> Cf.   Hugo de Sancto Caro , Postilla in loc. cit., t. 4, p. 117 (ad sensum). [MM2015]
<ex quo> [c] Glossa dominicana in loc. cit., moraliter, Wi1112 (455), «  erigit mane : mane autem dicit quia debet homo in iuventute addiscere». [MM2020]
K ¶Codd. : Li448 La88 Ed1470 Ed1476 Ed1546 Ed1660 Ed1953 {MM2018}
23 divinam] divina Ed1470 Ed1546 Ed1660 Ed1953
marg.| {CLCpro.12} EUSEBIUS. In Ecclesiastica historia. − Tradunt autem quod evangelium suum ex24 Pauli ore descripserit25*, sicut et Marcus que ex ore Petri26 fuerant predicata conscripsit.L o
o ¶Fons : Eusebius Caesariensis , Historia ecclesiastica (transl. Rufini), lib. 3, c. 4.7, GCS 9.1, p. 195.2-5  : «tradunt autem, quod euangelium suum ex Pauli ore descripserit et ipsum sit, quod apostolus suum euangelium soleat nominare, cum dicit : secundum euangelium meum. sicut et Marcus quae ex ore Petri fuerant praedicata, conscripsit». [MM2020]
L ¶Codd. : La88 Li448 Mt366 P638 Ed1470 Ed1476 Ed1660 Ed1953 {MM2018} {MM2019}
24 ex] non Li448
25 descripserit] descripserunt P638 , conscripserit Ed1470 Ed1476 Ed1660 Ed1953
26 ore Pauli] inv. Ed1470 Ed1476 Ed1660 Ed1953
marg.| {CLCpro.13} CHRYSOSTOMUS. 27* − Uterque autem eorum magistrum imitatus est, hic quidem Paulum28 super flumina fluentem, ille29 autem Petrum breviloquio studentem.M p
p ¶Fons : Chrysostomus, In Mt., hom. 4 § 1 (Mt. 1, 17), Burgundionis versio (Firenze, BML, Plut. 14.d.4, f. 12va ; Oxford, Merton College 30, fol. 19.8-11) : «Et quisque autem similiter didascalum imitatus est : hic quidem Paulum super flumina fluentem, ille autem Petrum breviloquio studentem».
<cuius fons>   Chrysostomus, In Mt., hom. 4 § 1, Field p. 39.46A8-10  ; PG 57, 40.41-44  : «Καὶ ἕκαστος δὲ ὁμοίως τὸν διδάσκαλον ἐμιμήσατο· ὁ μὲν τὸν Παῦλον, ὑπὲρ τοὺς ποταμοὺς ῥέοντα· ὁ δὲ τὸν Πέτρον, βραχυλογίας ἐπιμελούμενον».
<Non hab.> Nicetas, Catena in Lc. (iuxta Krikones)[MM2015] [MM2020] [rev. VS2021]
M ¶Codd. : La88 Li448 ( post CLCpro.14.Augustinus ) Mt366 P638 Ed1476 Ed1660 Ed1953 {MM2018}
27 Chrysostomus Li448 ] + Super Matthaeum La88 Mt366 P638 Ed1953
28 Paulum] om. Li448
29 ille] hic Li448
marg.| {CLCpro.14} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. 30 − Eo autem tempore scripserunt quo non solum ab Ecclesia Christi, verum etiam ab ipsis adhuc in carne manentibus apostolis probari meruerunt.N q
Et hec proemialiter dicta sufficiant.O
q ¶Fons : Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 4, c. 8, § 9, CSEL 43, p. 405.19-22 : «Eo quippe tempore scripserunt Marcus et lucas, quo non solum ab ecclesia christi, uerum etiam ab ipsis adhuc in carne manentibus apostolis probari potuerunt». [FG2013]*
N ¶Codd. : Li448 ( ante prol.12.Chrysostomus ) La88 P638 Ed1476 Ed1953 {MM2018}
O ¶Codd. : Li448 La88 P638 Ed1476 Ed1660 Ed1953 {MM2018}
30 consensu] concordantia Ed1476



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Lc. Proemium), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=57&chapitre=57_Prol.1)

Notes :