Hugo de Sancto Caro

Capitulum 1

Numérotation du verset Nm. 1,1 

Locutusque est Dominus
ad Moysen
in deserto Sinai in tabernaculo federis prima die mensis secundi anno altero egressionis eorum ex Egypto
dicens:
Numérotation du verset Nm. 1,2 

Tollite summam universe congregationis filiorum Israel per cognationes et domos suas et nomina singulorum. Quicquid est sexus1 masculini
1 est sexus] inv. Weber
Numérotation du verset Nm. 1,3 

a vicesimo anno
et supra omnium virorum fortium ex Israel
et numerabitis eos per turmas suas tu et Aaron
Numérotation du verset Nm. 1,4 

eruntque vobiscum principes
PRINCIPES. AUGUSTINUS. Quid est quod per singulos de singulis tribubus eligi iubet et PRINCIPES , eosque vocat ciliarchos, quos quidam Latini tribunos vocant vel appellaverunt. Chiliarchi autem a mille videntur dici. Sed cum consilium daret Iethro Moysi, quod etiam Deus approbavit, de populo sub PRINCIPIBUS ordinando ne omnes cause Moysen onerarent, ciliarchos dicit constituendos super millenos homines, hecacontarchos super centenos, et pentacontharchos super quinquagenos, et decarchos super denos, ab ipsis numeris quibus preessent cognominatos. Numquid et hic sic accipiendi sunt chiliarchi quod singuli essent super millenos? Non, neque enim omnis populus lsrael duodecim millia tunc fuerunt. Singulos enim elegit de singulis tribubus, que non millenos, sed multa millia continebant. Nomen ergo commune est cum illis qui in Exodo appellantur chyliarchi, quod unusquisque illorum esset mille hominum PRINCEPS , istorum autem quod unusquisque milium PRINCEPS . Quia sive a mille, sive a milibus, eadem compositio nominis resonat ut vocentur chiliarchi.
tribuum ac domorum in cognationibus suis
Numérotation du verset Nm. 1,5 

quorum ista sunt nomina de tribu2 Ruben Elisur
2 tribu Rusch ] om. Weber
filius Sedeur3.
3 Elisur] scrips. hic et ubique cf. Nm. 1, 5; 2, 10; 10, 18; Helisur Rusch Weber
Numérotation du verset Nm. 1,6 

de tribu4Simeon
4 tribu Rusch ] om. Weber
Salamiel
filius Surisaddai
Numérotation du verset Nm. 1,7 

de tribu5 Iuda Naasson filius Aminadab
5 tribu Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 1,8 

de tribu6 Isachar
6 tribu Rusch ] om. Weber
Nathanael
filius Suar
Numérotation du verset Nm. 1,9 

de tribu7 Zabulon
7 tribu Rusch ] om. Weber
Eliab filius Helon
Numérotation du verset Nm. 1,10 

filiorum autem Ioseph
de tribu8 Ephraim
8 de tribu] om. Weber
Elisama
filius Ammiud
de tribu9 Manasse Gamaliel
9 tribu] om. Weber
filius Phadassur
Numérotation du verset Nm. 1,11 

de tribu10 Beniamin Abidan
10 tribu Rusch ] om. Weber
filius Gedeonis
Numérotation du verset Nm. 1,12 

de tribu11 Dan Ahiezer filius Amisaddai
11 tribu Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 1,13 

de tribu12 Aser Phegiel filius Ochran
12 tribu Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 1,14 

de tribu13 Gad Eliasaph filius Duel
13 tribu Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 1,15 

de tribu14 Neptalim Achira filius Henan
14 tribu Neptalim Rusch ] Neptali Weber
Numérotation du verset Nm. 1,16 

hii nobilissimi principes
multitudinis
per tribus et cognationes suas et capita exercitus Israel
Numérotation du verset Nm. 1,17 

quos tulerunt Moyses
et Aaron
cum omni vulgi multitudine
Numérotation du verset Nm. 1,18 

et congregaverunt primo die mensis secundi
recensentes eos per cognationes et domos ac familias et capita et nomina singulorum a vicesimo
anno et supra
Numérotation du verset Nm. 1,19 

sicut preceperat Dominus Moysi numeratique sunt in deserto Sinai
Numérotation du verset Nm. 1,20 

de Ruben primogenito Israelis per generationes et familias ac domos suas et nomina capitum singulorum omne quod sexus est masculini
a vicesimo anno et supra
procedentium ad bellum
Numérotation du verset Nm. 1,21 

quadraginta
sex millia
quingenti
Numérotation du verset Nm. 1,22 

de filiis Simeon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti
sunt per nomina et capita singulorum omne quod sexus est masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad bellum
Numérotation du verset Nm. 1,23 

quinquaginta novem millia trecenti
Numérotation du verset Nm. 1,24 

de filiis Gad per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra omnes qui ad bella procederent
Numérotation du verset Nm. 1,25 

quadraginta quinque millia
sexcenti quinquaginta
Numérotation du verset Nm. 1,26 

de filiis Iuda per generationes et familias ac domos cognationum suarum per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere
Numérotation du verset Nm. 1,27 

recensiti sunt septuaginta quatuor millia sexcenti
Numérotation du verset Nm. 1,28 

de filiis Isachar per generationes et familias ac domos cognationum suarum per nomina singulorum a vicesimo anno et supra
omnes qui ad bella procederent
Numérotation du verset Nm. 1,29 

recensiti sunt quinquaginta quatuor
millia quadringenti
Numérotation du verset Nm. 1,30 

de filiis Zabulon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti
sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere
Numérotation du verset Nm. 1,31 

quinquaginta septem millia
quadringenti
Numérotation du verset Nm. 1,32 

de filiis Ioseph filiorum Ephraim per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti
sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere
Numérotation du verset Nm. 1,33 

quadraginta millia
quingenti
Numérotation du verset Nm. 1,34 

porro filiorum Manasse per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno15 et supra omnes qui poterant ad bella procedere
15 vicesimo anno] viginti annis Weber
Numérotation du verset Nm. 1,35 

triginta duo millia ducenti
Numérotation du verset Nm. 1,36 

de filiis Beniamin per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere
Numérotation du verset Nm. 1,37 

triginta quinque millia quadringenti
Numérotation du verset Nm. 1,38 

de filiis Dan per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere
Numérotation du verset Nm. 1,39 

sexaginta
duo
millia
septingenti
Numérotation du verset Nm. 1,40 

de filiis Aser per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere
Numérotation du verset Nm. 1,41 

quadraginta millia et mille quingenti
Numérotation du verset Nm. 1,42 

de filiis Neptali per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere
Numérotation du verset Nm. 1,43 

quinquaginta tria millia
quadringenti
Numérotation du verset Nm. 1,44 

hii sunt quos numeraverunt
Moyses et Aaron et duodecim
principes
Israel singulos per domos cognationum suarum
Numérotation du verset Nm. 1,45 

fueruntque simul omnes16 filiorum17
16 simul omnes Rusch ] inv. Ω, omnes Cor1 G Cava X Π Σ B Amiatinus T M Φ O Θ S P ΨB²DFM Ed1530 Weber, simul Λ, omnis numerus Clementina |
17 filiorum Cor2 (hebr. et antiqui habent FILIORUM ISRAEL, de solis enim numeratis loquitur) Rusch etc. ] filii G Σ TO ΨB²DFM Cor1 ΩJ |
Israel per domos18 et familias suas a vicesimo anno et supra qui poterant ad bella procedere
18 domos] + cognationum suorum Ω M
Numérotation du verset Nm. 1,46 

sexcenta
tria millia
virorum
quingenti quinquaginta
Numérotation du verset Nm. 1,47 

Levite autem in tribu familiarum suarum non sunt numerati cum eis
Numérotation du verset Nm. 1,48 

locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset Nm. 1,49 

Tribum Levi
noli numerare neque ponas summam eorum cum filiis Israel
Numérotation du verset Nm. 1,50 

sed constitues19 eos super tabernaculum testimonii
19 constitues Rusch ] constitue Weber
cuncta vasa eius
et quicquid ad cerimonias pertinet ipsi portabunt
tabernaculum
et omnia utensilia
eius et erunt in ministerio atquea per gyrum tabernaculi metabuntur
0 atque Rusch] ac Weber
Numérotation du verset Nm. 1,51 

cum proficiscendum fuerit, deponent
Levite tabernaculum cum castra metanda erigent
quisquis externorum accesserit occidetur
Numérotation du verset Nm. 1,52 

metabuntur autem castra filii Israel unusquisque per turmas
et cuneos atque exercitum suum
Numérotation du verset Nm. 1,53 

porro Levite per gyrum tabernaculi figent tentoria ne fiat indignatio super multitudinem filiorum Israel et excubabunt in custodiis tabernaculi testimonii
Numérotation du verset Nm. 1,54 

Fecerunt ergo filii Israel iuxta omnia que preceperat Dominus Moysi.

Capitulum 1

Numérotation du verset Nm. 1,1 
marg.| {1.127ra} Locutusque est Dominus] etc.1 Librum istum multi exposuerunt, sed principaliter Origenes, Radulphus, Rabanus et2 Isidorus. Rabanus continuat librum istum fini Exodi, ubi de erectione tabernaculi agitur : Post quam erectionem locutus est Dominus ad Moysen de populo numerando. In eodem enim anno erectum est tabernaculum, et descriptus numerus filiorum Israel, ut patet in littera. Iosephus vero sic transit ad hanc partem historie : Moyses predictam constitutionem legum, dum in Sina moraretur, a Deo cognovit, et Hebreis scripto tradidit exaratam. Cumque hoc circa lationem legis sufficere putaret, ad exercitii militaris iura conversus est, et numeravit populum ad pugnandum idoneum. Dicit autem Moyses Dominum super hoc sibi fuisse locutum
1 Locutusque est Dominus etc.] om. Dur112
2 et] om. Dur112
marg.| Locutusque est Dominus] Notandum quod Moyses hic pretermittit quedam, que facta fuerunt in primo mense secundi anni, scilicet oblationem duodecim Principum, quam fecerunt singuli singulis diebus in dedicatione tabernaculi. De qua infra septimo <capitulo> agetur. Et solemnitatem phase, que proprio nomine dicitur Pascha in deserto : De quo agetur infr. 9.a. Et sanctificatione Levitarum. De qua iterum agetur per recapitulationem, capitulo octavo. Prosequentes ergo ordinem historie, dicimus, quod Moyses, et Aaron, et duodecim principes Tribuum ex precepto Domini anno secundo egressionis de Egypto, mense secundo id est Maio, prima3 die mensis numeraverunt viros preter Tribum Levi, ad bellum idoneos scilicet a vicesimo anno, et sup<ra>.
3 prima Dur112 ] 1. Ed1703
marg.| Et dicit Iosephus a vicesimo anno usque ad quinquagesimo. Sed queret aliquis, quare populus non est numeratus in Egypto, vel statim post exitum de Egypto ? Et respondet Origenes dicens : Populus Dei non in Egypto numerari debuit : Prius quippe Egyptus deseritur, mare transitur, Amalech superatur, manna manducatur, tabernaculum construitur, lex digito Dei scripta suscipitur, et tandem Dei populus numeratur. Vide ergo dicit Origenes , quanta tibi transeunda sint, quanta toleranda, quot profectibus, quot tentationibus, quot preliis pugnandum, quot prelia vincenda, ut pertineas ad divinum numerum, et inter sanctas Tribus valeas numerari.
marg.| Dicit ergo : Locutusque   est Dominus] etc. Secundum Magistrum in Historiis a, superfluit, que. potest autem continuari sic : Erexit Moyses tabernaculum, ut dicitur in fine Exodi : Postea vocavit eum Dominus in tabernaculum, ut dictum est in Levitico, in principio, ubi precepit ei ea, de quibus actum est in Levitico. Et postea locutus est Dominus ad Moysen, hic scilicet. Et loquitur Moyses de se tamquam de alio in tertia persona ad vitandam arrogantiam.
a ¶Fons : Petrus Comestor , Historia scolastica, ed. Emmanuele Navarro, 1699 ; PL 198 (1855), 1053-1644.
marg.| {b} Mensis secundi] id est Maii.
marg.| {c} Altero] scilicet secundo.
Numérotation du verset Nm. 1,2 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 1,3 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 1,4 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 1,5 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 1,6 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 1,7 
marg.| {1.127va} {a} Naason] Interpretatur serpentinus, vel augurium.
Numérotation du verset Nm. 1,8 
marg.| {b} Isachar] merces.
marg.| {c} Nathanael] Deus meus, vel donum Dei.
Numérotation du verset Nm. 1,9 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 1,10 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 1,11 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 1,12 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 1,13 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 1,14 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 1,15 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 1,16 
marg.| {d} Nobilissimi principes] Multitudinis dico, divise per Tribus. Tribus dico, divisas per cognationes, sive familias. Cognationes dico, divisas per domos. Domos dico, divisas per capita, id est per singulos viros. Et nota hic quatuor. Tribus, cognatio, domus, caput, que sepe occurrunt in hoc libro, et in Iosue, secundum quosdam tantum poni ad inculcationem. Potest tamen distingui inter illa : scilicet cognationes, sive Tribus secundum numerum filiorum Israel 12. erant cognationes, sive familie, que ex ipsis filiis Patriarcharum primo descenderunt4, v<iget> g<ratia> omnes, qui de Levi nati sunt mediate, vel immediate, sunt una Tribus, sive una cognatio. In hac Tribu fuerunt tres familie. Levi enim habuit tres filios Caath, a quo Caathite. Gerson, a quo Gersonite. Merari, a quo Merarite. Ecce tres familie, que descenderunt de Tribus filiis Levi. Quelibet familia habebat plures domos, in quibus singulis erant proprii patresfamilias. Quelibet domus habebat plura nomina, sive capita, id est plures personas. Exercitus ergo filiorum Israel per duodecim tribus divisus erat : Tribus una per multas familias, non equaliter, sed secundum numerum filiorum priorum. Familia per multas domos non equaliter. Domus per multa capita, neque hoc equaliter.
4 descenderunt] deseenderunt cacogr. Ed1703
Numérotation du verset Nm. 1,17 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 1,18 
marg.| {e} Secundi mensis] id est Maii.
marg.| {f} Capita] etc. et pro, id est
marg.| {g} Nomina singulorum] id est per singulos viros. Sexus est masculini, ad differentiam mulierum.
marg.| {i} A vicesimo anno {1.127vb}   ] ad differentiam parvulorum.
Numérotation du verset Nm. 1,19 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 1,20 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 1,21 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 1,22 
marg.| {k} Per nomina] etc. id est capita nominata, id est digna nomine.
Numérotation du verset Nm. 1,23 
marg.| {l} Procedentium] etc. Glossa hoc addidit ne imbellis senectus computaretur.
Numérotation du verset Nm. 1,24 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 1,25 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 1,26 
marg.| {m} De filiis Iuda] Ecce transit Tribum Levi, qui fuit tertius in filiis Iacob.
Numérotation du verset Nm. 1,27 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 1,28 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 1,29 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 1,30 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 1,31 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 1,32 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 1,33 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 1,34 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 1,35 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 1,36 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 1,37 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 1,38 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 1,39 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 1,40 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 1,41 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 1,42 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 1,43 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 1,44 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 1,45 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 1,46 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 1,47 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 1,48 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 1,49 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 1,50 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 1,51 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 1,52 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 1,53 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 1,54 
prol.| [sine postilla]



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Nm. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 17/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=06&chapitre=06_1)

Notes :