Hugo de Sancto Caro

Capitulum 15

Numérotation du verset Nm. 15,1 

Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset Nm. 15,2 

Loquere filiis1 ad filios Israel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram habitationis vestre quam ego dabo vobis
1 filiis Rusch ]ad filios Weber
Numérotation du verset Nm. 15,3 

et feceritis oblationem Domino in holocaustum aut victimam vota solventes vel sponte offerentes munera aut in sollemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino de bobus sive de ovibus.
Numérotation du verset Nm. 15,4 

Offeret quicumque immolaverit victimam sacrificium
simile decimam partem ephi conspersam2 oleo
2 conspersam Rusch ] consperse Weber
quod mensuram habebit quartam partem hin
Numérotation du verset Nm. 15,5 

et vinum
ad liba fundenda eiusdem mensure dabit in holocausto sive in victima per agnos singulos
Numérotation du verset Nm. 15,6 

et arietis erit sacrificium simile duarum decimarum que conspersa sit oleo tertie partis hin
Numérotation du verset Nm. 15,7 

et vinum
ad libamentum tertie partis eiusdem mensure offeret in odorem suavitatis Domino
Numérotation du verset Nm. 15,8 

quando vero de bobus
feceris holocaustum aut victimam3
3 victimam Rusch ] hostiam Weber
ut impleas votum vel pacificas victimas
Numérotation du verset Nm. 15,9 

dabis per singulos boves simile tres decimas
consperse oleo
quod habeat medium mensure hin
Numérotation du verset Nm. 15,10 

et vinum
ad liba fundenda eiusdem mensure in oblationem suavissimi odoris Domino
Numérotation du verset Nm. 15,11 

sic facietis
Numérotation du verset Nm. 15,12 

per singulos boves
et arietes
et agnos
et hedos
Numérotation du verset Nm. 15,13 

tam indigene
quam peregrini
Numérotation du verset Nm. 15,14 

eodem ritu offerent sacrificia
Numérotation du verset Nm. 15,15 

unum preceptum erit atque iudicium tam vobis quam advenis terre
Numérotation du verset Nm. 15,16 

locutus est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Nm. 15,17 

loquere filiis Israel et dices ad eos
Numérotation du verset Nm. 15,18 

cum veneritis
in terram
quam dabo vobis
Numérotation du verset Nm. 15,19 

et comederitis de panibus regionis illius separabitis primitias Domino4
4 Domino] Domimo cacogr. Rusch
Numérotation du verset Nm. 15,20 

de cibis vestris
sicut de areis primitias
separatis
Numérotation du verset Nm. 15,21 

ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino
Numérotation du verset Nm. 15,22 

quod si per ignorantiam
preterieritis quicquam horum que locutus est Dominus ad Moysen
Numérotation du verset Nm. 15,23 

et mandavit per eum ad vos a die qua cepit iubere et ultra
Numérotation du verset Nm. 15,24 

oblitaque fuerit facere multitudo, vitulum
offeret5 de armento
5 vitulum offeret Rusch ] offeret vitulum Weber
holocaustum in odorem suavissimum Domino et sacrificia6 eius ac liba
6 sacrificia Rusch ] sacrificium Weber
ut cerimonie eius7 postulant hircumque
7 eius Rusch] om. Weber
pro peccato
Numérotation du verset Nm. 15,25 

et rogabit sacerdos
pro omni multitudine filiorum Israel et dimittetur eis quoniam non sponte peccaverunt nihilominus offerentes incensum
Domino pro se et pro peccato atque errore suo
Numérotation du verset Nm. 15,26 

et dimittetur universe plebi filiorum Israel et advenis qui peregrinantur inter vos quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam
Numérotation du verset Nm. 15,27 

quod si anima una nesciens peccaverit, offeret capram anniculam pro peccato suo
Numérotation du verset Nm. 15,28 

et deprecabitur pro ea
sacerdos
quod inscia peccaverit coram Domino impetrabitque ei veniam et dimittetur illi
Numérotation du verset Nm. 15,29 

tam indigenis quam advenis una lex erit omnium qui peccaverint ignorantes
Numérotation du verset Nm. 15,30 

anima vero que per superbiam
aliquid commiserit sive civis sit ille sive peregrinus quoniam adversum Dominum rebellis fuit, peribit de populo suo
Numérotation du verset Nm. 15,31 

verbum enim Domini contempsit et preceptum illius fecit irritum idcirco delebitur et portabit iniquitatem suam
Numérotation du verset Nm. 15,32 

factum est autem cum essent filii Israel in solitudine et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati
Numérotation du verset Nm. 15,33 

obtulerunt eum Moysi et Aaron et universe multitudini
Numérotation du verset Nm. 15,34 

qui recluserunt eum in carcerem nescientes quid super eo facere deberent
Numérotation du verset Nm. 15,35 

dixitque Dominus ad Moysen morte moriatur homo iste obruat eum lapidibus
omnis turba extra castra
Numérotation du verset Nm. 15,36 

cumque eduxissent eum foras obruerunt lapidibus et mortuus
est sicut preceperat Dominus
Numérotation du verset Nm. 15,37 

dixit quoque Dominus ad Moysen
Numérotation du verset Nm. 15,38 

loquere filiis Israel et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum ponentes in eis vittas hyacinthinas
Numérotation du verset Nm. 15,39 

quas cum viderint recordentur omnium mandatorum Domini nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes
Numérotation du verset Nm. 15,40 

sed magis memores preceptorum Domini faciant ea sintque sancti Deo suo
Numérotation du verset Nm. 15,41 

Ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Egypti ut essem Deus vester8.
8 Deus vester Rusch ] inv. Weber

Capitulum 15

Numérotation du verset Nm. 15,1 
marg.| Locutusque] etc. {c}   Loquere ad filios Israel] Licet populus ad presens non transierit ad terram promissionis ; tamen Dominus hic instruit eos de sacrificiis faciendis, quando venerint illuc. Et primo de votivis, et spontaneis. Unde, quod minus dictum est de his in Levitico, suppletur. Precipit ergo, ut numquam animal sine suis libamentis offeratur : Et determinat, que libamenta quodlibet animal, quod offertur, habere debeat. Libamenta fiebant de simila, et vino, et thure, et oleo ; tamen thus, et oleum non semper offerebantur. Dicit ergo, ut cum agno decima pars Ephi simile, et quarta pars hin olei ; et vini similiter offeratur cum Ariete, et Hirco, due decime simile : et tertia pars hin, olei, et vini similiter. Est autem Ephi mensura trium modiorum, ut dicit HIERONYMUS et IOSEPHUS. Hin vero sextarium capit. Est enim sexta pars congii.
marg.| {d} De bobus] Nomine bovis, intellige vitulum, nomine ovis, arietem, et hircum, et agnum, hedum.
marg.| {e} Et arietes erit sacrificium] id est libamen.
marg.| {f} Quam peregrini] id est proselyti.
marg.| {g} Tam vobis, quam] etc. id est tam Iudeis, quam proselytis.
marg.| {1. 137rb}
marg.| {h} Locutus est Dominus ad] etc. Hic dat preceptum de primitiis solvendis de omnibus bonis. Et nota quod tres primitias offerebant in tribus magnis solemnitatibus : In spicas tostas igni, et manibus confricatas : In Pentecoste, panes novos : In Scenopegia, post messem de omnibus fructibus terre. Sed quantum de his primitiis darent, non determinat Moyses alicubi, sed in Ezechiel. 45. dicitur, quod sexagesimam partem ad minus ; vel quadragesimam ad plus dabant ; vel quicquid inter hec dare volebant, tam in aridis, quam in liquidis. De gregibus vero, et armentis unum de ducentis. Ibidem determinatur de mensuris, id est de Ephi, et Batho, et coro, quantum queque capiat. Ephi, et Bathus equales sunt, quia utrumque est decima pars cori. Corus vero triginta modios capit. Itidem de siclo, et mna dicitur ibi, quod siclus viginti obolos habet ; quadraginta autem sicli unam mnam faciunt. Et si quereret aliquis, si liceret plus dare quadragesima parte pro primitiis ? CANTOR <PARISIENSIS> dicit quod sic. Has primitias non reddimus nos sacerdotibus, sed in signum primitiarum, adhuc benedicuntur uve, et poma, et nuces. Poma quidem, et nuces in festo sanctorum Iacobi, et Christophori, uve in festo sancti Sixti. Sed numquid peccant, qui retinent primitias ? Non, quia perceptionem fructuum bene poterunt condonare Sacerdotes, sed ius percipiendi non.
marg.| {i} De areis] Areas vocat fruges, que in areis ventilantur. Nomine pulmenti, intelligitur fructus generaliter quicumque in cibum paratur hominibus. Sic sumitur Io. ult. b. Pueri, numquid pulmentarium habetis ? Sic etiam accipitur Iosue 5.c. ubi dicitur, quod transito Iordane, defecit manna, et fructibus terre pasti sunt.
marg.| {k} Quod si per ignorantiam] In prima parte huius capituli, actum est de sacrificiis votivis, et spontaneis : hic agitur de sacrificiis pro peccato. Primo determinans, quid universa multitudo debeat offerre, si per ignorantiam peccaverit, scilicet vitulum, et hircum cum libamentis suis. Nec agitur hic, nisi de peccato ignorantie. Peccatum enim superbie, morte puniebatur, ut infra dicitur eodem.
marg.| {1. 137va} a A die, qua] quasi dicat : Si quis ante legem peccavit, per legem datam post non est puniendus. Ex hoc multe constitutiones Decretalium habent ortum.
marg.| {b} Et advenis] id est proselytis.
marg.| {c} Quod si anima] Dicto de peccato multitudinis, subiungit de peccato anime, id est alicuius de plebe. De peccato Principis, et Sacerdotis non agitur hic, quia de his actum est sufficienter. Lv. 4. Et est summa : Si aliquis de populo per ignorantiam peccaverit, offeret capram anniculam : Si sciens, et contemnens peccaverit, lapidibus obruetur, aut aliter morietur, et non redimetur per sacrificium. Ubi vero nos habemus. Si anima una nesciens peccaverit, ponit AUGUSTINUS aliam litteram, scilicet : Si peccaverit nolens. Et querit, que sint peccata nolentium ; an, scilicet peccata ignorantie, an peccata coactionis. Et dicit quod peccata ignorantie. Nam qui coactus peccat, nolens peccat. Nolens enim facit illud, quod facere peccatum est ; non tamen simpliciter vult peccare. Verbi gratia, Petrus non volebat esse peccatum, quod faciebat ; tamen volebat facere, quod fecit, ut viveret. De ignorantia autem, utrum sit peccatum, an non, questio est, et alibi est determinata.
marg.| {d} Nesciens peccaverit] id est fecerit aliquid, quod nescit esse peccatum : Et est argumentum, quod ignorantia non excusat. Quod videtur velle Apostolus. 1Cor. 14.g. ubi dicit. Ignorans ignorabitur.
marg.| {e} Per superbiam] GLOSSA Contemnens preceptum Domini : portabit enim penam pro iniquitate.
marg.| {f} Factum est autem] Preceperat Dominus peccata ignorantie sacrificiis expiari, peccata vero superbie morte puniri : Et accidit statim illud exemplo confirmari. Nam dum hec iussa fuerant, quidam in Sabbato ligna colligebat, quem reclusit Moyses, donec super hoc Dominum consuluisset : quem precepit Dominus, extra castra obrui lapidibus. Et dicunt quidam hunc hominem fuisse Salphaat : quia filie eius. inf. 17.a. dixerunt, Pater noster in deserto pro peccato suo mortuus est, nec fuit in seditione Chore.
marg.| {g} Nescientes] quia nesciebant, an per superbiam, an per ignorantiam peccasset. Item nota quod hic dicit GLOSSA quia lignum, fenum, stipula, sunt esca ignis eterni. Contrarium dicitur, 1Cor. 3.c. Si quis superedificat lignum, fenum, stipulam, salvabitur : sic tamen quasi per ignem : quomodo ergo dicitur hic, quod sunt esca ignis eterni ? Solutio. Ibi dicuntur lignum, fenum, stipula, venialia : hic autem dicuntur mortalia. Similiter super illud Iacob. 1.b. Unusquisque tentatur a sua concupiscentia, dicuntur mortalia.
marg.| {h} {1. 137vb} Dixit quoque Dominus] Hic dat Dominus preceptum de fimbriis hiacynthinis faciendis in quatuor angulis palliorum ob recordationem legis celitus date, et ut etiam sicut charactere circumcisionis : sic et habitu vestis differrent ab aliis Gentibus. Has fimbrias magnificaverunt Pharisei in tantum, ut in eis spinas ligarent, quatenus earum frequenti punctione, ad iugem memoriam legis excitarentur, quod quia per hypocrisim faciebant, improperat eis Dominus, Mt. 23.a. Dilatant, inquit, phylacteria sua, et magnificant fimbrias. Iudei tunc utebantur quadratis palliis : Et adhuc in Synagogis suis habent quadratam vestem, in cuius angulis ligant vittas hiacynthinas, ob recordationem (ut diximus) legis celitus date.
marg.| {i} Mandatorum] Etiam minimorum, ut dicit GLOSSA Quia ut dicitur Sir. 19.a. Qui modica spernit, paulatim decidet. Mt. 5.b. Iota unum, aut apex unus non preteribit a lege, donec omnia fiant. Qui ergo solverit unum de mandatis illis minimis, et docuerit sic homines : minimus vocabitur in regno celorum, qui autem fecerit, et docuerit : magnus vocabitur in regno celorum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Nm. Capitulum 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 17/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=06&chapitre=06_15)

Notes :